Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

aribus certis, quas attulimus, etsi haud semper experientia interna ea de re nos potest edocere. Rationibus, in quibus regula hoc loco proposita nititur, perpensis, continuo animaduertes, in accidentibus naturarum spiritualium, quod sublationem spectat cuiuspiam rei exstantis, eatenus nullum posse discrimen esse, respectu consequentium virium agentium in iuundo corporeo, scilicet ea numquam tolli, nisi vera vi motrice opposita alius tuiusdam, ot accidens internum, cogitatio animae, esse non potest desinere sne vi reapse agente unius eiusdemque subiecti cogi tantis. Discrimen hoc loco leges tantummodo diuersas attinet, quibus hoc utrumque naturarum genus subiectum est; idcirco, quia status materiae numquam aliter potest, quam per caussam externam sed status spiritus quoque per caussam internam mutari; interiiri necessitas oppositionis realis praeter discrimen istud

semper manet eadem.

Iterum moneo, conceptum sallacem esse, s sublationem consequentium positivorum actionis anima onostrae putes te intellexisse, cum eas vocaveris omisiones. Perquam notatu dignum est, quo magis iudicia tua consueta maxime et confidentia perquisiueris, eo magis eiusmodi praestigias inueniri, ubi in verbis acquiescamus, rebus ne minima quidem ex par te intellectis. Memet iam certam quamdam Cogitationem haud habere, inde, si ea antea itidem haut fuerit, sane potest intelligi, cum dico, mitto istud cogitare; quippe quod verbum tum defectum denotat

rationis, ex qua defectus consequentis comprehenditur. Quod si vero quaeras: quid causiae esst, cur CO-gitatio in me haud amplius sit, quae breui ante suit 3 tum superior responsio vana est atque irrita. Namque istud non-esse nunc est priuatio, omissionisque iam longe alius sensus est, ' nimirum sublationis die sensus ipse verbo na proprie quidem competit.

192쪽

actionis quae suit breui antea. Sed haec quaestio est. quam propono, et in qua per verbum aliquod non patiar memet mitti. In regula illa ad varias naturae caussas transferenda multa opus cautione est, ne falso

quidpiam negativum pio postitio habeatur, id quoincile fit. Etenim enuntiationis, quam hoc loco at, tuli, sensus ortum spectat interitumque eius, quod postiuum est. Uelut exstinctio flammae, quoniam alimentum exhaustum est, non est ortus negativus, id est, non posita est in vera vi motrice, illi, ex qua ori tur, opposita. Neque enim duratio flammae duratio est motus, qui iam adest, aliarum inflammabilium partium evaporantium. Quamobrem cellatio flammae non sublatio est motus veri, verum desectus motuum nouorum pluriumque solutionum, propterea quod causia deest, nimirum alimantum ignis alterius, id quod tum non ut sublatio rei exstantis, verum ut defectu a rationis consid strandum est positionis possibilis. Sqd satis de hoc. Haec ita scribo, ut in eo genere expertis occaso nascatur ulterioris inuestigationis; inexperti sane quidem iure possent uberiorem illustratio-onem postulare.

Enuntiationes, quas iam propositurus sum, summi mihimet momenti videntur. Antea vero ad Conceptum quantitatum negatiuarum generalem addenda determinatio est, quam supra deliberato animo omisi; ne res attentioni intentae subiectae praeter modum cumular ntur. Hactenus tantummoὸo rationes Perpendi oppositionis realis, quatenus determinationes, quarum una alterius iregativa est, rea se in una re atque eadem ponunt, verbi caussa, vires motrices Corisporis eiusdem, ex directionibus e diametro oppositis, et tum rationibus ex utraque parte consequentia,

Quodque corpus. euius partes repente Conuertuntur in vaporem Ideoque repulsionem exserunt, contextui oppositam. ignem eiicit et ardot, quoniam ignis elementaris qui antea comprimebatur, repente liberatus sese extendit. Dissili by Corale

193쪽

quippe motus, reuera tolluntur. Quapropter in praetens hanς oppo tinnem dicam actualem. Contra in praedicatis, quae quidem rebus diuersis competunt,

quorumque uno alterius Consequens proxime haud tollitur, tamen iure unum alterius negati uuin vocatur, quatenus quodque ita comparatum est, ut tamen vel

alterius consequens, vel certe aliquid, quod itidem determinatum eis atque haec quaestio eique aequalis est, tollere posset. Haec oppositio potest potentialis adpellari. Ambae sunt reales, hoc est, ab oppositione L ea diuersae, ambarum in mathesi usus perpetuus

est, ambae quoque dignae sunt, quibus philosophia

artatur. In duobus corporibus ad se inuicem in eadem linea recta paribus viribus motis hae vires, cum in pulsu cum ambobus corporibus communicentur,

una possunt alterius negativa vocari, et quidem sensu priori per oppositionem actualem. In duobus corporibus in eadem linea recta ex directione opposita paribus sese viribus ab se inuicem recedentibus, una alterius negativa est; sed, cum in haccecaussa si bi. vite suas aut inuicem impertiant, duntaxat in oppositionepotentiali versantur, quoniam quodque tantam vim in eo tolleret, quanta in altero corpore est, si in istud quod ad eamdem directionem velut illud moueretur. Sic etiam in iis, quae sequuntur de voluersis rationibus oppositionis in mundo realis intelligam, nec Ium de iis, quae viribus motricibus competunt. Ut vero etiam reliquorum exemplum proponam, dici posset, voluptatem, in qua quis est, et taedium, quod alium capit, in Oppositione potentiali versari, uti quoque reapse occasione data altera alterius consequens tollit, propterea quod in hac pugna reali saepenumero unus perdit, quod alter voluptati suae conuenienter parat. Dum igitur rationes in utroque sensu sibi inuicem realiter oppositas generatim accipio, nolim a me postulari ut exemplis in singulo et concreto ho conceptus semper m nisestem. Ut enim omnia, quae ad motus pertinent visioni possunt clara reddi et sa-

initia, sic dissicitus atque obscurae nobis rationes rea-

194쪽

188 DE CONC. QUANT. NEGAT.

les sunt, quae non sunt mechanicae, ut rationeS e - ,riun ad consequentia in oppositione conuenientiaque comprchensibilis. reddantur. Quamobrem mihi satis crit, haec pronuntiata in sensu generali euincere. Pronuntiatum primum hoc est. In omnibus mutationibus mustes natur clibus summa postiuorum, quat nus ea iis aesimotur, tet so Iliones tonzenientes non oppositae adduntur, realiterque oppyis ne sibi inuisem subduἴantur, neqNe augetur, neque minuitur.

Omnis mutatio consistit in eo, ut aut quiddam, quod non fuit, politiuum ponatur, aut id, quod adfuit, tollatur. Naturalis vero mutatio est, quatenus ratio illius perinde atque consequens ad mundum pertinet. Cum igitur postio, quae non aderat ponitur, mutatio est ortus. Status mundi ante hane mutationem responti huiusce positionis aequalis est τιὴ aeeram O, et per hunc ortum consequens reale est A. Ego vero adfirmo, cum A oritur, in mutatione mundana naturali etiam - A oriri oportere, id est, nul-l Am esse rationem naturalem consequentis realis posse,

nisi simul ea ratio sit alius cuiusdam consequentis, quod negativum sit illius. Nam quia consequens nihil mo est, praeterquam quatenus ratio posita est, silmina positionis in consequente haud plus continet, quam in statu mundi fuit comprehensum, quatenus illius rationem contineret. Sed hic status illius pos1 tionis, quae est in consequente, continebat rero, id est, in statu priori positio non estat, quae in Consequente deprehenditur, ergo mutatio, quae inde Pro- manat in uniuersitate mundi, pro consequentibus actualibus et potentialibus, nec alii cuidam quam τέμstero potest similis esse. Cum igi eur ex una parto consequens positiuum sit et A, nihilominus autem

velut in pulsu corporis ad aliud productio motus noui cum sublatiove motus, qui antea fuit, aequalis fit, et uti uem ex scapita aliud corpus natans poteli versus remi nem quamdam pellere, nisi ipsum ad directionem oppositam pellatur. Diuili reo by Gorale

195쪽

status uniuersi totus uti antea respectu mutationis Adebeat et ero mo esse, hoc autem fieri non possit, praeterquam quatenus Α-A coniungendum sit, sequitur, ut numquam mutatio postiua naturaliter in mundo sal, cuius consequens haud in toto consistat in oppo-stione actuali vel potentiale se ipsam tollente. Haec

summa vero essicit Zero o, Et ante mutationem itidem erat mo, ita ut eo nec aucta sit nec deminuta. Tum autem mutatio cernitur in sublatione cuiusdam positivi, consequens est mo. Sed status rationis uniuersae ex iis, quae supra docuimus, erat

non solum in A, sed A-A in o. Ergo secundum aestimandi modum, quem hoc loco suppono, posticiis mundo nec aucta est nec deminuta. Hoc pronuntiatum, quod mihi grauissimuni videtur, conabor illustrare. In mututionibus mundi eorporei fixum illud iam ratumque stat ut regula mechanica dudum probata. Ea sc effertur: quantitas

motus, addendo vires corporWm in easdem partes et subtrahendo eas, quae vergunt in contrarias, per mutuam illorum actionem conflictum, pressionem, attractionem) non mutatur. Verum, quamquam haeci regula in mathesi pura haud proxime ex ratione metaphysica derivatur, ex qua pronuntiatum uniuersale deriuauimuη, tamen eius veritas reapse in hac rati ne posita est Lex enim inertiae, quae in probatione usitata fundamentum constituit, veritatem suam tantummodo ab argumento adlato mutuatur, uti facile

possem ostendere, si liceret longum esse. Illustratio regulae in qua occupamur in caussis

mutationum haud mechanicis, vehit carum quae fiunt in anima nostra, aut quae ex ea omnino pendent, permaturam suam dissicilis est, quemadmodum omnino haec essedla perinde atque illarum caussae permultum . abest. vi tam facilia et intuitiue distincta queant exhiberi, quam quae fiunt in mundo corporeo. Nihi-

196쪽

DE CONC. QUANT. NEGAT.

l minus tamen, quoad eius fieri videtur posse, in ea re lucem ad serre studebo. Auersatio pariter aliquid politiuum est. atque cupiditas. Illa est consequens positiuum taedii, quemadmodum haec est consequens voluptatis. Quatenus ex Eadem re voluptatem taediumque simul capimus,

cupiditates illius auersationesque in oppositione sunt actuali. Uerum quatenus eadem ratio, quae in roquadam voluptatem efficit, simul ratio fit verae voluptatis ex aliis, rationes cupiditatum simul rationes sunt auersationum, ratioque cupiditatis simul est ratio cuiuspiam, quod cum ea in oppositione resi ve

satur, quamuis ea tantummodo potentialis est. Quemadmodum motus corporum, ad eamdem lineam rectam in directione opposta ab se inuicem disceden.

tium, quamquam unum alterius motum ipsum tollere haud coantur, tamen unus ut alterius negativus spectatur, quoniam potentialitee sibi ipsis oppositi sunt.

Quamobrem, quantus cupiditatis gloriae gradus in quodam homine oritur, tantus quoque gradus auersionis simul oritur respectu contrarii, eaque auersio qui dein duntaxat potentialis est, quamdiu status non in oppositione reali versantur quoad cupiditatem gloHae, nihilominus per eamdem caussam cupiditatis gloriae ratio positiva aequalis gradus taedii in anima constituista est, quatenus res mundi euenturae fuerint iis opis positae, quae illam promouent. ') Mox videbimus, in ente persectissimo non sic esse, rationeque voluptatis summae omnem adeo taedii possibilitatem excludi. In actionibus intelligentiae adeo videmus, quo

maiori gradu certa quaedam repraesentatio clara reddatur et distincta, eo magis caeteras obscurari earum-

'laeireophilosophus stoieus omnes eiusmodi adpetitus.qui senissum in magnae voluptatis sentibilis porceptione cohibent. Mishuit exstirpare,quia cum iis simul rationes plantantur magna perturbationis et aegritudinis. quibus pro vicissitudine reis ruin mundanarum tota potest dignitas sapientis tolli. Diuitiaco by Cooste

197쪽

que claritatem minui, ita ut positiuum, quod in eius modi mutatione actuale fit, cum oppositione reali sit et actuali coniunctum, qua, si cuncta ex illo aestimandi modo cilia iungantur, gradus positivi per mutationem nec augeatur, nec deminuatur.

Alterum pronuntiatum hoc est: omnes uniuersi rationes realer, congregatis, quae conueniunt, et quae Iibi inuitem oppositae sunt, ab se inuicem deduζIis, fummntu faciunt τc9 zero aequalem. Totum mundi in se ipsum est nihil, praeterquam quatenus illud per voluntatem alius cuiusdam aliquid est. Quapropter summa omnis realitatis exstantis, quatenus in mundo standata est, per se ipsa spectata τιμ Zero m o aequalis est. Quam quam autem omni, quae esse potest, realitate respectu voluntatis luinae summa officitur posititia, nihil minus eo essentia mundi nullo modo tollitur. Ex hae vero essentia necessario consequitur, ut exsistentia eius, quod in eo fundatum est per se τιμ Zero esse

aequalem. Ergo eorum, quae in mundi, exstane summa respectu rationis illius, quae est extra eam. postiua est, sed ratione rationum realium internarum τιῆ Lero aequalis. Cum autem in ratione illa superiori numquam oppositio rationum realium iamundo erga voluntatem diuinam locum habere queat,

hoc respectu nulla sublatio est summaque positiva videtur. Quia vero in altera ratione summa est Zero, sequitur, ut rationes positiuae oporteat esse in opno. sitione, in qua spectatae summatae faciunt Zero.

SCHOLION AD NUMERUM SECUNDUM.

Haec duo pronuntiata eo consilio proposui, ut lectorem ad cogitandum ea de re inuitarem. Fateoe

quoque, ea mihi ipsi haud satis perspicua esse noquocum euidentia idonea ex rationibus suis intelligenda. Interim tantopere ad veritatem mihi est persu usum, tentamina imperfecta, in cognitione abstracta problomatice proposita incremento philosophiae sublimioris

198쪽

i a DE CONCEPTU QUANTIT. NEGAT.

vblde e lis utilia posse; quoniam saepenumero accidit, vi alius quis quaestionis profunde abditae solutionem inueni ac facilius, quam qui et ansam praebuit, cuius que nisus conatusque sortasse duntaxat dimidiam dissicultatum partem superare Potuerunt. Materiae horum pronuntiatorum certa quaedam inesse dignitas videtur, quae sano possit ad examen diligens adcur tumque excitare, si modo sensum eorum bene comprehendas, quod in eiusmodi cognitionum genere haud ita lacile videtur. Interim aliis adhuc calumniis operam dabo vepraeueniam. Nullo memet modo intelligeres, s opinare te, me priori pronuntiato hanc sententiam proposui sie: omnino summam realitatis per mutationes mundanas nullo modo augeri, nec deminui. Quod adeo non mens mea est, ut etiam, quam exempli gratia attuli, regula mechanica ipsum contrarium Concedat. Namque pulsu corporum summa motuum modo augetur modo minuitur, si eam in se spectaueris, sed summa, ad modum, quem simul adiunximus, nesim ia, id est, quod inanet idem. Etenim oppositiones in multis caussis non nisi potentiales sunt, ubi vires motrices se inuicem haud tollunt actualiter, et ubi proinde augmento locus est. Uerum xestimatione semel pro regula sumta, etiam hae ab se inuicem sunt

deducendae.

Pariter iudicandum est in hoc pronuntiato

ad mutationes non mechanicas adhibendo. Eadem laret calumnia, si cogitares, ex eodem decreto persectionem in niundo nullo modo crescere posse. Neque enim isto pronuntiato negatur summam realbiatis in genere non posIe naturali modo augeri. Ρraeis terea in hoc rationum realium oppositarum conflictu

admodum consistit mundi persectio in uniuersum, quemadmodum pars eius materialis manifesto per solam pugnam virium in cursu regatari seruatur. Ac semper permagna calumnia est, si summa realitatis eum magnitudine persectionis pro eadem accipiatur Supra vidimus, taedium perinde ac voluptatem quod-

199쪽

IN PHILOS. INTRODUC.

dam positiuum esse; ecquis illud autem idcirco vocaverit perfectionem 3

Iamiam monuimus, saepenumero dissiculter posis

decerni, utrum certae quaedam negationes naturae

meri desectus sint, ob rationem quamdam deficientem , an priuationes ex oppositione reali duarum rationum postiuarum 8 In mundo corporeo exempla frequenter obuia sunt. Partes cuiusque corporis c haerentes premunt versus se inuicem viribus veris

attracisionis), et consequens istorum nisuum deminutio foret spatii, nisi actiones pariter verae iis gradu aequali reagerent, per repulsonem elementorum, cuius effectum ratio est impenetrabilitatis. Hic est quies, non propterea, quod vires motrices desint, . sed quia sibi inuicem reagunt. Pariter quiescunt pondera in utroque brachio lancis, cum ex legibus aequilibrii in vecte sunt adpensa. Potest hic conceptus longe ultra terminos mundi corporei dilatari. Nec vero necesie est, ut, si putemus nos prorsus in otio spiritus versari, summa rationum cogitandi adpetendique realium minor sit, quam in statu, cum nonnulli gradus huiusce actionis conscientiae sese manifestant. Iubeas virum doctissimum eo ipso temporis articulo, quo otiosus est et tranquillus, ut quidpiam narret, et aliquid notitiae suae audiendum proponat. Nihil nouit, eumque eo in statu vacuum videtis et inanem, certis destitutum deliberationibus et iudiciis. Sed saetas illi modo copiam per quaestionem, aut per propria vestra iudicia. Scientia eius se manifestabit

cum vi actionum, quae ea directionem tenent, qua illi vobisque conscientia huius notitiae illius redditur possibilis. Sine dubio rationes reales dudum in eo iniserant, sed, quia consequens respectu conscientiae erat Zero, necesse erit, ut sibi inuicem antea fuerint oppositae. Sic tonitru istud, quod ars inuenit in perniciem, in armamentario regis ad bellum futurum servatum, in quiete minante est, donec, a tomito ta-

200쪽

1ς DE CONCEPTU QUANTIT. NEGAT.

ctus proditorio, cum sulmine adscendat et circum Hic ea omnia vastet. Elateres, ad resiliendum usque parati, attractione ingenti in eo tenebantur constricti, et stimulum exspectabant scintillulae, quo sese Iib Tarent. Magnum quiddam et, ex mea quidem senistentia, perquam verum in sententia celeberrimi Lei nitii: anima totum uniuersum comprehendit eum visust repraesentativa, quamquam non nisi pars infinita exigua earum repraesentationum ad claritatem peruenit. Ac prosecto quidum omnia conceptuum genera tantummodo in actione spiritus nostri interna oportebit, tamquam in suo quodam landamento, posita esse. Externae res pollunt quidem in sese cohibere conditionem , ipaa fit, ut hoc illove modo sese exserant,

non vero vim eas reapse producendi. Vis cogitandi animae, necesse est, ut rationes earum reales in se eontineat, quod illarum in ea naturaliter debeant oriri , et phaenomena cognitionum orientium et interis

euntium videatur solum conuenientiae oppositionique uniuersae huius actionis tribuenda. Quae quidem iudicia considerari possunt ut illustrationes pronuntiati primi numeri antecedentis. In rebus moralibus Zero itidem non est tamquam negatio desectus considerandum et consequens positivum maioris quantitatis non semper argumento est

actionis maioris, in directione ad istud consoquens 'adhibitae. Homini cuidam decem tribuas perpessionis animi gradus, incerta quadam caussa regulis officii

contrariae, velut auaritiae. Fac eum duodecim gradus adhibere nisus ad decreta humanitatis; et consequens erit duorum graduum, quantum beneficus erit et ad opem ferendam paratus. Cogites alium quem dam duorum graduum auaritiae et septem facultatis ex decretis obligationis agendi. Actio magnitudinem aequabit quatuor graduum, quantum ex pugna CuPiditatis suae alii homini proderit. Sed positum est Extra controuersiam, quatenus perpesso illa vi naturalis possit et inuoluntaria speruri, pretium actionis

SEARCH

MENU NAVIGATION