Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

morale superioris maius esse, quam posterioris, quamquam, si ea velles ex viribus vivis aestimare, consequens in posteriori illud superat. Idcirco iseri non potest, ut homo gradum mentis honestae aliorum exa tionibus eorum Certo concludat, isque solum sibi seruauit iudiciuin, qui intimum animorum perser

Quodsi ausis hosce conceptus ad cognitionem

transferre tam mancam atque imperfectam, quam homines queunt de deo in sinito habere, quibus tum dinficultatibus maximi conatus nostri cinguntur 3 Cum fundamentum istorum conceptuum non possimus nisi ex nobis ipsis depromere, in plerisque caussis obscurum est, utrum proprie hanc cogitationem debeamus an solum interuentu cuiusdam similitudinis ad hanerem incomprehensam transferre. Simonides etiamnunc sapiens est, qui post multam cunctationem procrastinationemque tyranno Hieroni sic respondit: quanto diutius de Deo cogito, tanto mihi spes eius perspiciendi videtur obscurior. Haec non est doctae plebis oratio. Ea nihil quidquam nouit, nihil intelligit, at loquitur de omnibus, et quidquid loquitur, id iuperbe perhibet. In natura suprema nullae rati nes priuationis pos iunt, vel oppostionis realis locum

habere. Quoniam enim in ea et per eam cuncta data sunt, per possessionem uniuersam determinationem

in propria exstinentia eius nulla potest fieri stibiatio interna. Idcirco sensus taedii non est in praedicatis, quae deum decent. Homini numquam inest cupiditas rei cuiusdam obiectae, nisi contrarium Postiue

auersetur, hoc est, non solum ita, ut relatio voluntatis eius contrarium contradictorium cupiditatis sit,

sed eius oppositum reale auersatio nempe Conserquens ex taedio positivo. In unaqua lite cupiditate, quae fidum habet comitem, tyronem bene informandi , quodque euentum, adpetitui eius haud consent neum, ei positive contrarium est ratioque taedii. Re-

202쪽

lationes obicctarum re in ad voluntatem diuinam tigenere longe alio sunt. Proprie nulla res externa ratio in eo est nec voluptatis nec taedii; is enim nullo modo pendet ex quodam alio, neque haec voluptas pura inest in eo, qui per se ipsum beatus est, quoniam bonum exstat extra illum; sed exstat hoc bonum propterea, quia repraesentatio aeterna possibilitatis suae cum eaque coniunctae voluptatis ratio est cupiditatis satiatae. Quocum si repraesentationum de natura concupiscentiae omnium rerum creatarum Cominparaueris, intelliges, voluntatem increati parum eius smilem esse posse; id quod respectu reliquarum determinationum haud illi inexspectatum erit, qui bene perceperit, discrimen qualitatis esse immensum oportere, si res comparentur, quarum unae per se ipsas nihil sunt, altera vero per quam solam cunta ad

Parent.

Quum philosophorum solidorum,' uti se ipsi vocant , numerus in dies crescat, qui, dum tam prinsunde omnes res perspiciant, ut iis quoque nihil o cultum maneat, quod haud explicare queant et comprehendere, animo iam praeuideo, conceptum opporsitionis sundamento a me positum, admodum iis tenuem, conceptumque quantitatis negativae, in illo exstructum, haud satis solidum visum iri. Equidem, qui imbecillitatem cognitionis meae haud celaverim, qua fit, ut plerumque ea minime comprehendam, quod uniuersi homines sacile se putant intelligere, tantum mihi tribuo, ut credam ius mihi competere adiumenti ab his ingeniis magnis exspectandi, ut altReorum sapientia lacunam expleat, quam non potuivnon manca mea cognitio reliquam facere. Ac probe quidem intelligo, qui consequens peπrationem quamdam ex regula identitatis ponatur, idcirco quia per analysin conceptuum in ea comprehen-

203쪽

IN PHILOS. INTRODUC. 197

sum.deprehenditur. Sic necessitas ratio est immut bilitatis, sic compositio ratio est diuidui, sic infinitas ratio est omniscientiae, et sic porro, eamque rationis cum Consequente coni unchionem distincte possum perspicere, quoniam consequens reapse idem est at. que conceptus partialis rationis, dumque illud iam in ea comprehenditur, per eamdem ex regula identitatis ponitur. Quomodo vero aliquid ex quodam alio, sed non ad regulam identitatis, promanet, id equidem auerem mihi enodari. Prius rationis genus rationem logicam dico, quoniam eius ad consequens

relatio logice potest, id est, distincte ad regulam identitatis perspici, rationem autem alteriuS generis .raistionem voco realem, siquidem ea relatio ad meos quidem Conceptus veros pertinet, sed modus illius nullo modo potest diiudicari. Quod igitur istam rationem realem eiusque adeon sequens adsectionem attinet, quaestio mea hac simplici sese forma exhibet: ecquid cogitem, propterea quod quidpiam est, aliud quid esse3 Consequens lo, cum reapse solum idcirco ponitur, quia idem est eum ratione. Homo potest errare et labi; caussa inest in finitate naturae illius; nam, si conceptum spiritus finiti dissoluerim, videbo possibilitatem errandi in eo sitam, id est, idem esse cum eo, quod spiriatus conceptu continetur. Sed voluntas dei rationem continet realem exsistentiae mundi. Voluntas diuina est aliquid. Mundus exstans atque adparens longe quiddam aliud est. Interim per unam ponitur alterum. Status, in quo nomen audio Sanritae, est

aliquid, eo quiddam aliud, quippe mea de philosopho cogitatio ponitur. Corpus A. in motu est, aliud B. in linea illius recta quiescit. Motus A est aliquid,

motus B quiddam aliud est, et tamen alter altero ponitur. Vtcumque conceptum voluntato diuina dissecaueris, numquam in eo mundum deprehendea exstantem, nisi is eo contentus sit et propter identitatem eo Positus et sic in caussis caeteris. Ne quo

204쪽

198 DE CONCΕΡTU QUANTIT. NEGAT.

vocabulis caussae effectique, vis actionisque patiar me mitti. Etenim, si quidpiam iam ut caussam ciniusdam rei spectem, elue conceptum vis virtutisque tribuam, in ea adsectionem rationis realis ad cons quens cogitaui, ac tum positio consequentis facile ex regula identitatis intelligitur. Velut per voluntatem dei omnipotentem perspicue potost exsistentia mundi intelligi. Sed hoc verbo lainiam adsectio rationis realis ad consequens, quam mihi velim ex plucari, designatur. Data hac occasione, moneo diuisonem celeberrimi Crusii in rationem idealem et realem a mea prorsus abhorrere. Eius enim ratio ideatis eadem est quae principium cognoscendi, evium facile intelligitur, me, si quidpiam iam pro ratione accipiam, inde posse consequens concludere. Inde ex enuntiatis eius aquilo ratio est realis nubium pluuialium, eademque ratio ideatis, siquidem eas inde cognoscere possum et diuinare. Ex nostris a tem conceptibus ratio realis numquam est principium logicum, nec per ventum pluuia ponitur ex regula identitatis. Distinctio oppositionis logicae et realis supra a.nobis proposita ei, cuius nunc mrintionem

fecimus, de principio reali et ideali aequalis est. Illam superiore distincto perspicio ope decreti

repugnantiae, comprehendoque, quomodo, polita infinitate dei, eo praedicatum mortalitatis tollatur, quippe quod illi repugnat. At quomodo motu Co poris cuiusdam motus cuiuspiam alterius tollatur, Cum tamen hic cum illa haud quaquam pugilet, longe alia quaestio est. Posita impenetrabilitate, quae cuiquavi, in spatium, quod corpus capit aliquod, penetrare conanti, realiter opposita est, iam queo sublatio. nem motuum intelligere; tum vero oppositionem realem reuocaui ad aliam. Facias periculum, an oppos.

tionem realem generatim definire queas distinctequadocere, quomodo idcirco, quia quidpiam es, aliud quid tollatur, atque an plus dicere possis de ea, quam quoi egomet dixi, nimirum hoc modo, istud fieri

205쪽

non posse nisi per effatum repugnantiae. Equidem naturam cognitionis nostrae respectu iudiciorum nostrorum ex principiis et consequentibus inuestigaui, consectariumque earum inuestigationum aliquando uberius proponam. Ex eo intelligitur, relationem rationis realis ad quidpiam, quod eo ponitur vel tollitur, nullo modo per iudici uiri, sed solum per conceptum exprimi posse, quem quidem per analysin Possis ad conceptus rationum realium simpliciores re-

im x mpn, Vt omnes cognitiones nostrae de

hae reIatione tandem in conceptibus simplicibus atque insolubilibus rationum realium finiatur, quorum re latio ad consequens nullo modo possit reddi perspicua. usque eo illi, quorum perspicientia arrogata nullos nouit carceres, . vias rationesque philosophiae suae tentabunt, quo usque possint in eiusmodi quaestione

t periinere.

206쪽

IDEA HIsTORIAE UNIVERSALIs RESPECTU COSMOPOLITICO I.

Qualem illum cumque de voluntatis libertate coninceptum respectu metaphysco animo informaueris, tamen illius phaenomena, actiones humanae, perinaα atque quodque aliud naturae euentum, ex legibus naturae uniuersalibus determinata sunt. Historia, in narrandis istis phaenometa is Occupatae, Ut maxime profunde earum caussae lateant occultatae, tamen spem

facit, se, si lusum libertatis voluntatis humanae in magnis consideret, iter illius iustum aperire puisse, et hoc modo, quae in subiectis singularibus perplexae

atque inordinata in oculos incurrunt, ea in tota specie tamen ut euolutionem initiorum illius originari. rum continuo progredientem, quamuis tardam, posse aliquando cognosci. Sic matrimonia, ex iisque oriundi partus, ac mortes, quibuscum liberae voluntatis hominum cum tanta contagio sit, nulli subiecta regulae videntur ex qua numerus eorum in antecessum queat computando definiri: et tum tabulae eorum annuae in magnis prouinciis testantur, ea pariter posse ex legibus naturae perpetuis fieri, quam quibus tempestates tam inconstantes eueniunt, quarum non potest in singulum euentum ante determinari, quae vero in uniue rsum haud desunt in incremento plantarum, cursuque fluminum et alia naturae instituta in itinere aequabili haud interrupto conseruando. Singulis hominibus ipsisque populis uniuersis non venit in men tem, sese, dum ex sua quisque sententia, alterque sacpius contra alterum, proprium finem persequuntur, sensim quemdam ducem sequi in eoque promo- vcndo laborare, quod tamen, si ipsis adeo innotesce rei, parum forent curaturi. Cum homines in conatibus suis non solum ex naturae sti inulo insiluctuque, velut bruta, neque In menstruis Berotinensib. I. Iv. parta V.

207쪽

RESP. COSMOPOL.

tamen quoque, uti cosmopolitae ratione pollentes, exeonsilio quodam deliberato, in uniuersum agant; nulla etiam historia ad formam quamdam atque ordinem dispensata et composita uti sere de apibus vel eastoribus) de iis fieri posse videtur. Certam a nobis

indignationem quamdam non possumus arcere, cum actiones omissionesque eorum in magno mundi theatro propositas intuemur, et praeter speciem sapiemeiae subinde in singulo ostensam, tandem cuncta ta. 'men in magnis ex stultitia, puerilique vanitate, saepenumero quoque ex malitia puerili vastandique insania contexta videmus; ubi postremo nescias, qualem tibi de specie nostra de laudibus suis tantopere superbiente, Cogitationem debeas informare. Hic nullus patet exitus philosopho, quam ut, cum in homini. bus eorumque ludo in magnis nullum proprium tonsilium sanum possit supponere, experiatur, anne conf-sium quoddam naturae queat in hoc peruerso rerum humanarum itinere aperire, ex quo, de rebus creatis, sine proprio consilio agentibus, fieri tamen possit historia ad certum quoddam determinatumque consitum naturae - Videbimus, an nobis successurum sit negotium, in duce eiusmodi historiae inum niendo, naturaeque tum relinquemus, vel hominem producat, qui ad illum queat eam componere. Sic ea Keplerum genuit, qui vias planetarum excentricas inopinato certis determinatisque legibus subiiceret; sc ea genuit Newtonum, qui istas leges ex caussa quadam physica uniuersali enodaret.

PRONUNTIATUM PRIMUM.

Omnia initia erratae rei naturalia defignata sunt. 'ad se aliquando plene aisnaliter euoluendum. Id quod

in cunctis animalibus obseruatione cum externa, tum interna. sue analytica, confirmatur. organon, quo

haud uti debeas, institutum, quod finem propositu iri haud adsequatur, in pugnis est physices teleologicae. Quodsi enim ab illo principio recesserimus, haud am-

208쪽

i plius naturam habebimus legibus conuenientem, sed temere ludentem; tristisque casus sortuituu locum M. cupat ducis rationis.

PRONUNTIATUM SECUNDUM.

In homine quippe una cre ta re in terris rationet praedita) ea naturae initia, quae usum rationis Deciant, ' tantummodo in Decie debebant, non vero in gula atque individuo plane euolui. Ratio in re creata cernitur in sacultate, regulas finesque vius omnium eius virium longe ultra stimulum instinchumque naturae dilatandi, nullosque nouit terminos consiliorum suorum. Ea vero ipsa haud ex instinitu agit, sed opus habet et periculis, et exercitatione, et institutione, ut ab uno perspicionitae, gradu ad alterum pedetentim proce-- datur. Idcirco quemque hominem necesse foret vitam per tompus immensum propagare, ut disteret, quomodo initiis naturae suis uti persecte deberet; aut, si natura vitac usuram tantummodo breuem ei conςes.s erit uti reuera factum est), opus ea serie generatio. num habet fortasse haud dinumeranda, quarum altera alteri suam collustrationem tradat, ut tandem sur. euli in specie nostra ad illum euolutionis gradum pediducantur . qui consilio eius prorsus Consentaneus es . Atque illud tempus saltem in id ea hominis meta debet elle illius conatuum, quoniam alioquin initia naturae maximam partem spectanda serent ut frustranex et temeraria; quo quidem uniuersa principia practi cxtollerentur, naturaque, cuius alioquin sapientia ineunctis reliquis institutis diiudicandis esse principio debet, in homine solo in lusus puerilis suspicionein

vocaretur.

PRONUNTIATUM TERTIUM.

Natura voluit, ut homo cuncta, quae insitutumerissentiae animalis mechanicum superant . prorsus ex se

ipse ruoluat, n*simique felicitatis persemonisue partis

209쪽

σε fiat, nisi eius, quam Mi se simula insinctuque va

cuu1, per rationem propriam compararit. Natura sciliaeet nihil agit, quod superuacaneum sit, neque in instrumentis adfines utendis prodiga est. Cum hominixationem dedit libertatemque voluntatis in ea fundatam; id iam iudicium suit perspicuum consilii illius in eo dotibus instruendo. Quippe is nunc haud per instinctum ductus esse, vel cognitione insita atque innata ornatus et institutus debebat; sed cuncta potius

ex se ipse euoluere. . Inuentio alimentorum, Vestimentique, et securitatis externae ac defensionis quo illi nec cornua dedit arietis , nec ungues leoni S, nec rictum canis, sed solum manus) omnis oblectatio, quavita reddi iucunda possit, ipsaque perspicientia et prudentia, atque etiam bonitas voluntatis, prorsus eius opus esse proprium debebat. Hic ea in summa palsi monia sibi ipsa videtur placuisse, dolumque anima lium distributionem tam parce, tamque adcurate ad summam exsistentiae incipientis necessitatem dimensa, quasi vellet, ut, si quando ex ruditate summa ad dex- raritatem maximam solertiamque, internamque ingenii audacis persectionem, et quantum in terris fieri possit) eo ad felicitatem sese evexerit, hominis laus omnis esse, isque sibi ipse eam serre acceptam debeat, quasi sibi consilium fuit potius, ut se ipse rationi con- enienter asimet, quam bene sese habeat. In hocco Terum humanarum itinere vis inest laborum, hominem exspectantium. Verum nullo modo natura videtur spectasse, ut is bene vivat; sed ut in eo elaboret, quo se per actiones suas vita ac felicitate dignum Componat. Interim mirum videtur, gener2tiones vetustiores videri negotium suum molestum non nisi propter seriores agere, ut scilicet his gradum parent, unde hi materiam, quam sibi natura proposuit, altius queant euehere; et tamen tantummodo serissimis esto tam felicibus contingere debeat, ut in domo illa habitent, quam per longam seriem maiores sane qui dem sine eorum consito exstruxissent, neque tamen,qMam praeparassent, selicitatis ipsi esse compotes

210쪽

sto possent. sed ut maxime istud obscurum sit, tamen nihilominus necessarium est. si semel sumseris: speciem

animalium quamdam uti ratione debere, utque classem naturarum rationalium, quae cunilae moriantur, qu tum vero species immortalis sit, tamen ad plenam initiorum euolutionem Peruenire.

PRONUNTIATUM QUARTUM.

Infrumentum, quo ad absoluendam omnium initio. ram euolutionem utitur, eorum antagonismus .es in

sotietate, quatenus hic nihilominuspoiremo eaussa sit iusti Elius ordinis. Equidem antagonismum hoc loco socialitatem dico hominum infulalem, id est, propensionem

eorum at ineundam societatem, coniunctam tamen

cum reactione perpetua, quae isti societati continuo minetur dissolutionem. Cuius quidem initia manifestum est inesse in natura humana. Natura hominem conciliat homini ad vitae societatem; quoniam in eo statu magis sese ut hominem sentit, id est, euolutionem initiorum dolumque naturalium. Sed permagna

quoque illi insidet propensio ad vitam solitariam, quia in se simul proprietatem videt a societate alienam, ut omnia velit ex suo arbitrio institui ac iudicari, ideoque undique exspectat sibi reactum iri, uti se ipsum nouit ad aliis resistendum pronum serri. Atque hac

reactione fit, ut omnes vires hominis excitentur, isque eo adducatur, ut propensionem ad pigritiam vincat, et, ambitione, imperiique cupiditate et auaritia agitatus, ordinem sibi inter socios comparet, quos aegro potest perferre, a quibus tamen etiam non potest sese avocare. . Tum igitur primi passus vesi fiunt ex ruditate ad culturam, quae proprie in dignitate hominis sociali consistit; tum omnes dotes ingenii pedetentim euoluuntur, gustus insormatur, ipsaque collustiatione continuata initium fit constituendi animorum tonsilii, quo rudes dotes naturales distinctionis mor lis tempore in principia certa practisa, atque ita consensus ad societatem pathologite extortus tandem po

SEARCH

MENU NAVIGATION