Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

surdissimum coram eo, qui sensus hominum abditos

perspicit verum etiam omnium maxime . friuolum, quoniam caussam ea cuiusque honesti consilii, probitatem , suffodit. Quam breui eiusmodi caecis atque externis confissonibus quae facillime cum interna perinde falsa coniunguntur , si pro instrumentis quaestus sint, paullatim certa quaedam falsitas tu sensum ipsius xei publicae inferri queat, iacile intelligitur. - Hac interim publica sensus purgatione probabiliter in tempora remotiora dilata, donec fortaste aliquando praesidio libertatis sentiendi principium euaserit uniuersalo et educandi et docendi; adhuc paruam impendamus operam ad contemplandam hanc prauitatem, quae initatura humana altis esse infixa radicibus videtur. Inest quiddam commouens animumque extollens in charactere probo ab omnique prauitate et simulatione positiva alieno exhibendo; cum tamen probitas,

mera simplicitas rectaque sensus ratio praesertim si illi remittatur ingenuitas) minimum sit, quod ad cha-xacterem honum queat postulari, ideoque nequeat intelligi, quanam re illa admiratio nitatur, quam rei

- nus dubitatio adferretur. Ex hac igitur interna iuris iuranis ot delatione te ipsum percontareris: audesne sorte. per omnia. quae cara tibi et sancta sunt. de veritato grauis illius aliusve cuiuspiam capitis doctrinae Deras habiti fidem tuam obligara Tali postulatione fit. vi conscientia termis re concitetur. per periculum, cui te exposueris, ne plus Profiteare . quam certo queas adierere. ubi opinio rem alia tingit. ad quam in via scientiae intellectus theo retici nullo modo potest perueniri. cuius vero acceptio, eo quod ea sola fit, ut contextu summorum prinei piorum rationis practicorum cum principiis theo reticis cognitionis naturalia an quodam systemate esse possit ideoque ratio cum se ipsa consentanea mnium maxime commendabilis olt. sed semis per tamen etiam nune libera. - Masis autem prosessio. nes doctrinae saerae, cuius sons historicus est. huic veri tali per ignem probandae subiiqienda sunt, cum aliis instar exemplarium imperantur; propterea quod tum impuritas persuasioqua simulata transfertur ad plures. eulpaque eius

rei illi cedit molestiae, qui aliorum de conscientia fidem suam quasi obligat siquidem homines cum conscientia sua. quasi ferentes sese ac patientes praebent .

312쪽

:o6 DE VANITATE TENTAMINUM PHILOS.

eiusmodi tribuimus: ni si sorte ab ea ipsa sinceritate

natura humana omnium maxime abhorreret. Quae .

sane quidem tristisiima est: propterea quod ex eadem illa caeteris omnibus proprietatibus, quatenus principiis nituntur, pretium verum potest internum accedere. Misanthropus conteinplativus qui nemini homini male vult, sed sane pronus fertur ad mala omnia de eo credenda) tantummodo dubitare potest. virum homines odio dignos, an potius contemtu debeat iudicare. Proprietates, propter quas eas odio dignos iudicaret, eae sunt, . quibus de industria nocent. Ea vero proprietas, ab quam eos potius contemtu dignos iudicaret, nulla esse alia potest, quam propensio, per se mala, quamuis nemini perniciosa; propensio ad id, quod non potest ad ullum finem ut instrumentum adri

hiberi; quod igitur obiective ad nihil quidquam

prodest. Prius malum utique nihil aliud esset, quam inimicitiae siue, ut mollius dicatur, inhumanitatis ἔalterum nihil esse aliud potest, quam mendatitatis falsitatis, vel sine omni consilio nocendi . Prioris in-elinationis finis est, cuius usus tamen certo quodam alio respectu licitus esse et bonus potest, velut inimi citia erga insanabiles pacis perturbatorcs. Altera vero inclinatio usum spellat instrumenti cuiusdam men

dacii) ad nihil quidquam boni, ad quemcumque fi

nem suerit, quoniam per se malum est et reiiciendum. In natura hominis de genere superiori malitia inest, quacum tamen utilitas potest ad fines bonos certis quibusdam relationibus externis coniungi, eaque non peccat nisi in instrumentis; quae tamen etiam haud omni sunt respectu reiicienda. Malum posterioris generis cernitur in nequitia, qua st, ut homini Omnis Character negetur. - Hoc loco potissimum impuritatem persequor alte abditam in occulto, cum homo adeo consessiones internas coram conscientia sua nouit adulterare. Eo minus inclinatio fraudis externa noua videri debet; nisi fiat propterea, quod quam quam quisque de salsitate nummorum, quibus negoti tur,edoctus est,eoxum tamen usum seruare se posse credit.

313쪽

In Epistolis Generosissimi de Lue de montibus et

historia terrae atquo hominum hanc memet summam ex itinere eius ex parte anthropologico memini legere. Auctor humanus cum bonitate Originaria generis nostri supposita profectus confirmationem illius quaesivit ibi, ubi luxurici oppidanae non tanta vis es in animis corrumpendis; in montibus, inde ab Helvetitis usque ad saltum Hercynium; fideque inclinationis comtinenter subleuantis per experientiam in superioribus vacillante, tandem tamen hoc consectarium indo etiacit: hominem, quoad beneuolentiam, satir bonum Use

quod non mirum est, quippe quae posita est in inclinatione ingenita, cuius auctor deus est); Ii modo id eo haud praua ad fraudulentiam callidam propenso inesset quod itidem haud mirum est; siquidem ut haec arceatur, pendet ex charactere, quem homo ipse de bet in sese sermare . - Quae quidem inuestigationis summa elici a quouis potuisset, etiamsi numquam montes peragrasset, ex ipsis ciuibus suis, quin propius o sinu suo proPrio.

314쪽

ao8 QUOD SIGNIFICAT: S' ORIENTER

QUID SIGNIFICAT FRANCOGALLORUM ILLUD: S' ORIENTER DANS LE PENSER.'

Ut maxime sublimes nostros conceptus instituamus, utque maxime in iis nobis a sensuum contagione temperemus, tamen iis etiam nunc repraesentationes adhaerent imaginum, quarum munus est proprium, ut eos, alioquin haud ab experientia pro se nos, aptos reddant ad usum empiricum. Quomodo enim Conceptibus nostris sensum vellemus potestatemque comparare,

nisi illis vlla quaepiam visio quae postremo semper exemplum sit, oportebit, ex ulla quapiam, quae esse queat, experientio subiiceretur 3 Quod si postea exactione mentis concreta imaginem admixtam, primo perceptionis fortuitae per sensus, tum adeo visionem sensitivam puram in genore. praetermiserimus; purus ille conceptus intellectualis relinquitur, cuius ambitus nunc dilatatus regulam continet cogitandi in universum. Tali modo ipsa logica generalis consena est; multaeque viae ac methodi heuryticae cogitandi latent in usu empirico intelligentiae nostrae rationisque so

easse abscondita, qua, si caute eam ex illa didicissemus experientia colligere, philosophia utique multis normis utilibus posset, in ipsa cogitatione uniuersa ab que abstracta, ditari. Citius quidem generis decretum est, quod plinxum locum et sedem consecutus Moses Mendelix, quod equidem sciam, non nisi in scriptis postremis horis matutinis pag. 165 66, atque in epistola ad familiares

Leffingit pag. 33 et 67. diserte proselsus est; scilicet

norma necessitatis, ut in usu rationis contemplativo cui alias respeitu cognitionis rerum sensibus inaccessarum permultum, adeo usque ad euidentiam demonstrationis fidei tribuit) per quoddam, quo duceremur, instrumentum, quod modo sensum eommunem sin horis matutinis) modo rationem sanam, modo intelligentiam

In inendi. Berol. a. a. 1786. mens. Octobr. Diuiti se by Cooste

315쪽

Eominis simplicem in epistolis ad Lestingit familiares

vocavit, nosmet iustum rei Deum inueniamus sorienter): Ecquis cogitauerit, hanc confessionem non solum opinioni eius propensae de vi usus rationis contemplativi in rebus theologicis tam perniciosam exstituram fore

quod reapse haud poterat cultari); sed ipsam communem rationem sanam, in ambiguitate illa, in qua exercitationem huiusce facultatis cum contemplatione comparatam reliquit, in periculum venturam locum capiendi principii erroris sanatici totiusque rationis regno priuandae 3 Et tamen hoc factum est in concertatio. no Mendeliana et Iacobiana, in primis per conclusio. nes illas haud leues acutissimi auctoris summarum; quamquam neutri consilium velim tribuere animum tam perniciosum introducendi, sed posterioris conatum potius ut argumentum ad hominem considerem, quo sane uti iure possis ad solam defensionem, ut vitio, quo aduersarius se dederit turpiter, in damnum

illius' utare. Contra ea vero ostendam: reuera solum rationem, non sensum veri sic dictum arcanum, nullam visionein transscendentem nomine fidei, cui traditio vel reuelatio, sine rationis consensu, immitti posest, sed, uti Moses Mendetii constanter cum iustaquctindignatione contendit, solum propriam hominis rationem puram esse, qua necessarium duxit suasitque, vi proprium inuestigationis locum quaereremus sorienter quamquam sane in eo superba facultatis contemplativae illius vindicatio, in primis auctoritas eius per demonstrationem) imperans, necesse est, Eua-neicat, eique, quatenus contemplativa est, nihil nisi

nunus Conceptus rationalis communis ab repugnantiis purgandi, desensioque contra proprior ipsius impetus sophisfieos in normas rationiq sanae, relinqua tur. - Conceptus dilatatus dcuratiusque definitus Dei eo templationis iusti inueniendi nos adiuuare potest in norma rationis sanae, ad cognitionem sese rerum sensibus inaccessarum excolentis dilucide exhibenda.

Locum invenire s' orienter) propria verbi signi ficatione denotat ex regione mundi data quarum iu

316쪽

aio QUID SIGNIFICAT i S' ORIENTER

quatuor orbem snientem describimus reliquas, nominatim orientem inuenire. Qiiodsi igitur solem in

caelo conspexerim, norimque, este nunc tempus meridianum, possum meridiem, austrum, septemtrionem, et orientem inuentro. Sed eam in rem ut

que sensum cuiusdam discriminis in mei ipsus subi fio, scilicet manus dextrae et sinistrae. Sensem dieo idcirco, quia hae duae partes extrinsecus in visione nullum discrimen Asigne declarant. Sine hac facultate in describendo circulo, ita ut nullius in eo

cuiuspiam rerum obluctarum discriminis indigeam, tamen motum ab sinistra ad dextram a motu ad dir Dionem contrariam discernendi, eoque Uarietatem stus rerum obiectarum ex anticipatione definiendi, incertus sorem, utrum occidentem punicto orbis s. nientis australi ad dextram, an ad snistra in ponere deberem, atque ita per septemtrionem et orientem Vsque rursum ad austrum absoluere. Ergo locum verum geographice aperio in uniuersis datis obiectivis in caelo tamen non nisi ratione distinguendi sume riua; et si die quodam per miraculum omnia sidera qui

dem caeterum eamdem figuram eumdemque statum erga se inuicem rotineront, ita tamen ut modo, quae

orientalis orat, directio eorum iam occidentalis tacta esset, proxima nocte stellante nullus oculus humanus vel minimam mutationem sentiret, ipseque astronomus, si solum ea, quae videt, nec simul quae sentit, ani inaduerteret, neces ario Deum amitteret se deforienter . Sic vero necessario facultate distinguendi per naturam instituta, sed frequentiori exercitatione consileta per sensum manus dextrae sinistraequo adtinuatur; et, si modo oculos in stellam potarum coniecerit, non solum mutationem factam animaduertet, verum etiam nulla illius rationo habita locum poterit

inuenire.

Hunc autem conceptum geographicum rationis Deum inueniendi dilatare possum eoque intelligere:

in dato quodam spatio generatim, proinde solum

317쪽

mathematice, locum inuenire. In tenebris locum inuenio in cubiculo mihi noto, si vel unam rom po sum, cuius locum memoria teneo, adprehendere. Verum hic, inani sessum est, nulla memet re adiuuari, quam facultato definiendi stus ex ratione distinguendi Iubiectiua: namque res, quarum loeum inuenires debeo, iqillo modo conspicio, et, si quis per iocum omnes res in eodem quidem ordine collocasset, sed sinistre, quae antea ad dextram erant, in cubiculo, cuius parietes alioquin omnes aequae essent ac Pares, nullo modo post em locum aperire. Sed locum inuenio per solum sensum discriminis duorum meo-xum laterum, dextri scilicet et sinistri. Idem usu vemit, cum noctu in viis alioquin notis mihi, in quibus nunc nullam domum discerno, incedere debeam, apteque memet conuertere.

Tandem hunc conceptum amplius possum dilatare, ubi tum in lacultate consisteret, non solum iuspatio, id est, mathematice, verum omnino in cygi- ratione, id est, lagite locum inueniendi. Secundum analogiam iacile potest coniici, istud munus fore rationis purae, usum suum dirigendi moderandique, eum ab rebus notis experientiae obnoxiis) prosella ultra omnes experientiae terminos sese vult dilatare, nullamque omnino rem uisioni subiectam, sed solum spatium pro ea videt; ubi tu in haud amplius potest, ex principiis cognitionis obiecti uis, sed non nila ox ratione distinguendi subiectiva, in determinanda sua ipsius iudicandi facultate, iudicia sua normae cuidam certae subiicere '). Hoc instrumentum subiectivum, quod tunc etiam nunc relinquitur, nullum aliud est, nisi sensus necessitatis rationi propriae. Contra Omnem te poteris errorem munire, si ibi haut audeas iudicare, ubi haud tantum scias, quantum opus ost

Ergo Isum in eositatione uniuersa -ι-iro denotat, priu-cipiis rationis obiectis haud sussicientibus. yn fide s. atque ad n m secundum principium illius quoddam subieetiuum

318쪽

ar g QUID SIGNIFICAT: S' ORIENTER .

ad iudieium determinans. Ergo ignorantia per se

quidem caussa est cancellorum, non vero errorum in cognitione nostra. Uerum, ubi haud ita pendet ex arbitrio, an de re quadam iudicare definite velis nec ne, ubi necessitate vera et fere adeo tali, quae ramtioni per se ips adhaereat, iudicatio redditur necessaria; et nihilominus defectu scientiae respectu partium ad iudicium necelsarium, cancellis circumscribimur: ibi norma opus est, ad quam iudicemus; ra tio enim semel cupit, ut siti satisfiat. Quodsi igitur iam antea constet, hic nullam poste visionem rei obiectae, ne quidpiam huius simile esse, qua concepti bus dilatatis nostris post mus rem illis consentaneam exhibere, iisque proinde de possibilitate illorum rea li cauere: nihil nobis amplius reliquum erit, qu mut primo conceptum, quo cum ultra omnem, quae esse possit, experientiam tendere Conamur, ben. exploremus, an etiam vacuus sit ab repugnantiis; ac tum saltem adsectionem obiectae rei ad res sub eo perientiam subiectas conceptibus intelligentiae pu ris subiiciamus, quo eum nondum ullo modo ac sensum reuocamus, sed tamen quidpiam sensibus inaccessum, certe aptum ad usum rationis nostras empiricum, cogitamus; namque sine hac circumspectione eiusmodi conceptu nullo modo uti possemus, sed deliraremus, cum deberemus cogitare. Verum eo, nempe solo conceptu, nondum quidquam quoad exsistentiam huiusce rei obiectae veraequct illius cum mundo coniunctionis qui com plexus est rerum omnium experientiae obnoxiarum effectum videtur. Iam vero accedit ius necessitatis

rationis, ut principii subiectivi quidpiam supponendi sumendique, quod ex rationibus obiectivis. stiro se non licitum est sibi tribuere; ideoque in cogit elone, in spatio immenso rerum sensibus inaccessarum, nobisque atra nocte repleto, non nisi per to fam suam ipsius necessitatem mentem ad se reuo relatumque invenire.

319쪽

Res multae possunt sensibus inaccessae eogitari squidem rebus sensibus subiectis tamen haud uniuersus omnis possibilitatis eampus expletur , ubi ratio nishilominus nullam necessitatem sentit, sed ad eas dilutandi, multo minus exsistentiam earum sumendi. Caussae in mundo, quae sensibus se manifestant cvel certe eius generis sunt, quam quae sic iis sese manifestant, rationem satis oecupant, quam ut praeterea contagione opus sit naturarum physicarum spiritualium; quarum sumtio potius usui illius ostieeret. Ε, enim, cum de legibus, ex quibus eiusmodi naturae agant, nihil quidquam, de illis vero, nimirum de rebus sensibus obuiis atque obnoxiis, multa sciamus, eerte adhuc nosmet experturos fore sperare queamus: e tali suppositione usus rationis potius detrimentum caperet. Ergo nulla omnino necessitas est, sed potius mera curiositas, quae non nisi ad somnia redit, eas

inuestigandi, aut solis eiusmodi figmentis ludendi.

Longe aliter cum conceptu est de ente originario primo comparatum, ut intelligentia suprema, eodemque ut summo hono. Namque non solum necessitatem sentit ratio nostra, conceptum haud circumscripti conceptui cuiusque circumscripti, proinde aliarum rerum omnium ') sundamento substernendi, verum

D Cum Ileoat, ut ratio ad possibilitatem omnium rerum rea

litatem ut datam supponat, Varietatemque rerum per negationes i lis adhaerentes duntaxat ut carceres confideret, ea

sola coactam sentit ad possibilitatem unam , stilicet entis haud circumscripti ut originarii fundamento ponendam. sed omnos alias νt derivatas considerandas. Cum possibilitas quoquo cuiusque rei perpetua nullo modo debeat in uniuerissct euiusquo G sit entiae deprehendi, certe principio determinationis perpetuae dillinctio possibilium ab a Mualibus rationi non e tali duntaxat modo possibilis reddatur; videmus principium necessitatis subiectivum, id est, neees statem in s rationis nostrae, omni possibilitati exsistentiam antis coalissimi summi fundamento ponendi. Sie igitur

argumentum oritur Cartesiainum pro exsis sntra dei, dum

peineipia sublemaa usui rationis qui vere non nisi usus eni-pitieus manet , pro obiectivis proinde - - as pro per μι-ιω- ω - accipiuntur. sic cum hoc. alioque quouis meritin simi Moses mulseisi argumento in horis elua matutinis compa

extum est. Nihil ea quidquam iaciunt in subsidi in demom

320쪽

etiam haec necessitas suppositionem spectat ex entiae illius, sine qua nulla omnino caussa potest idonea raditionis fortuitae exsistentia se rorum in mundo, minime vero omnium formae finalis atque ordinis, quae tanto

tamque miro concentu in parilis, quoniam propim qua sunt, magis, quam in magnis ubique conspicitur, adferri. Auctore intelligente haud sumto, nisi in mωras absurditates incidoris,certe nulla ratio illius Verspicua poterit doceri; et, quamquam impossibilitatem eiusmo. di sormae finalis non queamus sine causa intelligente prima probare tum enim nobis rationcs obiectivae liv. iusce adsertionis forent idoneae, neque opus esset, ut ad subiectivam prouocaremus); praeter hunc pers eientiae defectum tamen ratio subiectiva relinquitur lassiciens illarum fumendarum in eo, quod ratio indiges,

ut quidpiam, quod ei perspicuum sit, supponatur, ex

suo hoc datum Phaenomenon explicetur, cum omnia, quibuscum alias conceptum quemdam coniungere podi

est , huic necessitati haud medeantur.

rationis. Nee vero idei reo inutilia sunt. Nam qua ut omitistam . quam hellam occationem enodationes istae perqu in Rhtiles eonditionum subiectivarum Utendae rationis no strae ad cognitionem plenam huiusce facultatis nostrae pra boant . quam quidem in rem exompla sunt perpetua: fides ex rationibus usus rationis subie et tuis, si obiectivae desunt,

et nos tamen cogimur iudicare, etiamnunc magni momen. ti ostὲ modo oportebit, ut ne, quae non nisi extorta ιαμμοι eis sit, pro perfnicientia νera vendamus. ne aduersario, quocum ad duo uismum de Reudimul, temero infirmitates offeramus, quibus uti detrimento nostro queat. Moses Mende-lii sortaste haud oxiiii inauit, ex ratione pura in campo rerum sentibus inaccetarum viam ranam esse ad sanatismum philosophicum. et solam eriticam eiusdem rationiς huic malo probe posse mederi. Disciplina quidem methodi stholasticae velut Nolitanao, quam idcirco quoque commendauit , cum omnes conceptus desinitionibus determinandi lint, omnesque gradus principiis probandi. illam Iasciviam reuera potest aliquamdiu cohibere, sed nullo modo totam arcere. Quo enim iure ratis nem , cui semel in eampo illo. vii ipsa satetur. tam prospera euenit. impedies, quo minus in Eodem ultorius progrediaturi Et ubinam termini sunt, quibus cogatur subsistere Θ

SEARCH

MENU NAVIGATION