Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

Uerum necessitas naturae dupliciter considerari potest; pri mo in usu theoretico, deinde in usu practico. Prioris necessitatis modo mentionem seci; sed probe intelligitur, eam tantummodo hypotheticam osse, id est, cogimur ad exsistentiam dei sumendam, cum de

caussa prima omnium rerum sortuitarum in ordine finium reapse in mundum inditorum iudicare volumus. Longe autem grauior rationis necessitas est in usu practico, quoniam absoluta est, et ad exsistentiam supponendam non solum tum cogimur, cum volumus iudicare, verum quia nos iudicare oportet. Nam usus ra

tionis purus practicus consistit in praescriptione legum moralium. Iis autem omnibus ducimur ad ideam summi honi, quod fieri in mundo potest, quatenus solum fieri potest per libertatem ad moralitatem; ab alatera deinde parte etiam ad id, quod non solum ex libertate humana pendet, verum etiam ex natura, nempe ex summa felicitate, quatenus ea superiori conuenienter dispertita est. Atqui ratio indiget eiusmodi summi boni pendentis, in eiusque subsidium intelligentiae supremae, ut summi boni haud pendentis sumendi non quidem, ut inde auctoritas obligans legum moralium, aut elater earum Oh seruandaru in derivetur earum enim nullum seret pretium morale, si momentum ab alia quadam re, quam ab legesbia, quae per se apodictice certa est, derivaretur ;sed modo, ut conceptui de summo bono realitas obteis niua impertiatur, id est, ut impediatur, quo minus na cum uniuersa moralitate pro solo ideali habeatur, si id nuspiam exstaret, cuius idea moralitatem arctissime comitatur.

Igitur haud tognitione, sed necessitate rationis sensu percepta, 'b Moses Mendesii inscius in cogitationis

Ratio haud sentit; sed perspicit defectum, atque pertistim eoq-Dioisis sensum ossicit ne es litatis. Eadem est ratio. quae sensus moralis, quo nulla lex moralis emeitur; quippe quae tota oritur ex ratiqne ἔ sed per leges morales, proinde per rationem, conflatur siue essicitur, propterea quod volui tas commota et tamen librea rationum indiget certarum aedeterminatarum. m

322쪽

a16 QUID SIGNIFICAT: SURIENTER

contemplativa mentem ad sese reuocauit. Et, eum hoc ini frumentum ducendi non in principio rationis obiectivo, decroto cognitionum versetur, sed solum

subiectivo id est, norma), usus per carceres ipsius illi concessi, consecrario necessitistis, quo per se solo uni versa ratio determinandi iudicii nostri de exsistentia

entis summi continetur, cuius usus non nisi sortuitus est, cum in tentaminibus contemplativis de eadem rementem ad nos revocamus: in eo quidem sane pece,

vit, quod isti contemplationi tameri tantam faculta tem tribueret, ut per se sola pos et in via demonstra tionis omnia efficere. Necessitas superioris instru menti tantummodo locum habere poterat, exiguitate posterioris prorsus concessa: ad quam quidem conses.sima em acumine suo tamen tandem foret adductus, si diuturniori vitae cursu dexteritas animi iuuenili aetati

propria, veterem et consuetum animi sensum post mutatum artium statum facile mutandi, illi concessa sulpset. Interim tamen ei laus debetur in eo perseuerapse, ut ultimam obrussam iudicii concessi hic, uti ubi vis, non nisi in ratione sola quaereret, siue illa pedispicientia duceretur siue sola necessitate normaque utilitatis suae ipsus in sententiis eligendis. Rationem in hoc posteriori usu vocavit rationem humanam communem; cui quippe inuitamentum proprium

D in per ob oculos versatur primuin, cum orbita naturalis iam, oportebit, excesseris, ut illius obliviscare, atque otiosus in conceptibus respectu obiectiuo inuestiges,' quo solum scientiam, siue res exigat, siue non,

dilates. Cum vero verbum decreti rationis in quaestio praesente etiam nunc ambiguitate laboret, et aut, utiisse Moses Mendetii perperam interpretatus est, pro iudicio ex perspicientia rationis, aut, quomodo auctor summarum intelligere videtur, pro iudicio inspirationerationis, accipi possit; necesse erit, ut hunc diiudiemtionis sontem alio nomine designemus, nullumque illi sonuenientius est, quam scit rationalis. Quaeque fi-

323쪽

des, ipsa historica, rationatis esse debet cultima enim veri obrussa semper ratio est); sed fides rationalis .est

ea, quae nullis datis aliis nititur, quam quae ratione pura continentur. Iain omnis Mes cernitur in adsensu subiective idoneo, obiective autem tum conscientia in lassiciente; ergo ea contraria est silentiae. Contra ea vero, Cum ex rationibus obie9iuis, quamquam cum conscientia in lassicientibus quidpiam verum ii dicamus, proinde solum opinamur; tum ista opinio tamen instauratio ae pedetentim ne a in eodem rationum genere tandem fieri frientia potest. At vero si rationes adsensus in genere suo neutiquam obiective bonae sint atque idoneae, fides nullo umquam ratio

nis usu fieri scientia potest. Fides historica, velut de obitu cuiusdam summi viri, quam aliquot epistolae . nareant, potes sientia feri, cum magistratus istius t

ei, exsequias eius, testamentum et alia eiusdem gendi.

xis perscribit. Vt igitur aliquid historice solum propter testimonia verum reputetur, id est, credatur, velut urbem Romam esse in orbe terrarum; et is tamen, qui ibi numquam fuerit, dicere queat: scio, nec solum credo, urbem Romam exstare; id facile simul potest eonsistere. Contra Mes rationalis pura nun quam per uniuersa rationis experientiaeque data natuis ratia potest in stientiam conuerti, quoniam ratio adsensis; hic solum subiectiva est, nimirum res rationis necessaria et, quamdiu nos homines sumus. sempet manebit exsistentiam entis summi tantummodo sumonendi. non vero demonstrandi. Haec rationis necessistas ad usum illius theoretitum illi satisfacientem nihil foret aliud, quam pura hypottios rationalis, id est, opinio, ex rationibus subiecti uis ad adsensum idonea se sussiciens; idcirco quia essectorum enodandorum numquam alia ratio, quam haec, potest exspectari et tamen ratio principii indiget enodationis. Sed Mesrationalis, quae necessitate nititur utendi rationes re-

speini practiso, vocari posset posulatum rationis; non quas perspicientia seret, quae iis omnibus, quae logica ad certitudinem postulat, satisfaceret, sed quoniam

324쪽

a18 QUID SIGNIFICAT S'ORIENTER

hie adsensus si modo omnia in homine moraliter bona sint quoad gradum nulli scientiae cedit, ') quamvis in genere suo ab ea prorsus diuersa videatur.

Ergo fides rationalis pura dux viae est vel pyxis

nautica, quo meditabundus contemplativus in excudisionibus rationis in campo rerum sensibus inaccest, rum mentem potest ad se reuocare, homo autem ratione communi sed tamen moraliter sana praeditus, viam potest, cum theoretico respectu tum practico, uniuerso fini destinationis suae prorsus Conuenienter designare; eaque fides rationalis cuique alii fidei, quin cuique reuelationi, fundamento est subster.

Dendus.

Conceptus de deo, ipsaque persuasio de ex lentia

eius non potest, nisi in sola ratione deprehendi, ab eaque sola proficisci, et neque facto quodam indicio, vel maximae auctoritatis, primo nobis inseri. Quodsi mihi obtigerit visio proxima eiusmodi, qualem mihi

non potest, quantum eam norim, natura suppedit, xe: tamen conceptus de deo norma st, oportebit,

unde iudicem, an istud phaenomenon quoque cum iis omnibus conueniat, quae ad rationem dei definitam et characteristicam postulantur. Quamquam igitur nullo modo intelligo, qui fieri queat, ut ullo quodam phaenomeno id vel modo secundum qualitatem exhi-heatur, quod semper solum cogitari potest, numquam vero videri; tamen saltem illud planum est, me, ut modo iudicem, an id, quod a me videtur, quod in

sensum meum intus agit et extrinsecus, deus sit, cum Conceptu rationali meo comparare debeam ex eoque

Ad fν-ιarem fidei pertinet conscientia inmutabilirauis illius. Λigui possum plane certus esse. neminem mihi sententiam, - φησι, poste reuellere: unde enim hune intellectum ha-hebit Ergo eum fide rationali non sic comparatum est. vi cum historica. in qua fieri etiam nunc potest , ut argumenta a Periantur in contrarium. et ubi nobis etiamnunc resema Te debeamus. ut liceat, sententiam mutari, si nostra rerum cognitio dilataretur. Diuitigoo by Corale

325쪽

examinare, non quidem an huic respondeat et consentaneum sit. sed solum num ei haud repugnet. Pari ter etiamsi in omnibus, quibus sese mihi proxime ostenderet, nihil deprehenderetur, quod Cum ConCeP- tu illo pugnaret; tamen phaenomeno isto, visione :reuelatione proxima, vel uti alias eiusmodi exhibitionem dixeris, numquam e sentia naturae probaretur, cuius conceptus nisi incerto determinari debeat, ideoque admixtioni omnis, qui esse possit, erroris obno-aius esse in itatem quoad quantitatem ad eum a quΙ- vis alia re creata distinguenditan postulat, cui vero conceptui nulla omnino experientia potest vel visio api respondere, proinde quoque numquam exsilientiam naturae eiusmodi haud ambigue probare. Ergo doe1s stentia entis stim mi nemini homini potest ulla quapiam visione primo persuaderi; fides rationalis antec dat, necesse est, et tum, si opus forent, certa quaedam phaenomena vel patefactiones ansam praebere possent in uestigandi an id, quod ad nos verba DCit, aut nobis se exhibet, iure possimus pro deo reputare, et pro renata fidem illam confirmare. Cum igitur rationi in caussis, quae res attingunt sensibus inacccssas. velut exsistμntiam dei, mundumque futurum, ius illi competens primum dicendi i pugnatur; tum omni errori sanatico; superstitionique, atque ipsi atheorum protervitati senes rae sunt apertae. Et tamen in controuersia illa Iacobiana et Men-deliana omnia hanc ruinam, utrum solum perspicientiae rationalis scientiaeque per vim opinatam in contemplando , an quoque adeo mei rationalis, nescio contraque institutionem alius cuiusdam fidei spectant, quam sibi quisque fingere ex lubidine possit. Propemodum concluderes ad posterius, si conceptum videns Spinoasticum de deo, ut uno cum uniuersis rationis principiis conueniente, ') et tamen repudiando con-

Vix eomprehendi potest . qui factuin sit . ut illi docti liomi.

nes in crusta rarasem Auriis ae simplicis alimenta possent spi

no aismi deprehendera. Critica dogmatisino Norsus pon-

326쪽

azo QUID SIGNIFICAT: UORIENTER

ceptu videas propositum. Quamuis enim bene queat cum fide rationali conciliari, si concedas, ipsam rationem contemplativam ne possibilitatem quidem naturae, qualem deum cogitare debemus, perspicere posse; tam cum nulla prorsus fide potest, omninoque cum nullo adsensu exsistentiae simul cons stere, vi ratio adeo imposibilitatem rei obiectae perspicere posset, et tamen, aliis ex sontibus, exsistentiam illius cognoscere. Viri viribus pollentes animi mentibusque dilata tisi veneror dotes vestras et amo sensum in vobis humanum. At perbane, quae agitis, ponderastis, et

nas ineidit respectu eognitionis rerum sensibus inaccessiarum, et spinoetismus in eo adeo dogmaticus est, ut vel cum mathematicis certet de probationis rigore. Critica evincit:

tabula conceptuum purorum intelleetualium materiam cono

tineri uniuersae cogitationis purae: spinoetismus de cogitationibus loquitur, quae tamen ipsae cogitent, ideoque de accidente, quod tamen simul per sese exsist ut subiectum: qui quidem conceptus haud quaquam intelligentiae humanae ines e. nec potest in illam in erri. Critica monstrat: minime satis sue ad obtinendam possibilitatem naturae a nobis ipsis cogitatae, ut in coneeptu illius nihil quidquam iniit repu nantis quamquam tum, si res exigat. sane liberum erit, hanc possibilitatem sumi); sed Spino et ismus sima- Iat impossibilitatem nωturae sese perspicere . cuius idea ex meris conitat conceptibus puris intelligentiae . a quibus modo omnes sensus conditiones separatae sunt, in quibus proinde numquam potest repugnantia deprehendi. neque ramen hanc arrogantiam omnes terminos superantem ulla ropotest fulcire. Ob eam ipsam eaussam Spinorismo directa

ducimur ad sanatismum. Contra nullum certum instrumentum exstat uniuersi fanatismi funditus euertendi, quam illa finium designatio facultatis purae rationatiuae. - Sic alias vir doctus in critica rationis purae quamdam offendit σκεψiv; etsi criti ea id ipsum agat. vi certum quiddam de

terminatumque respectu ambitus cognitionis nostrae ex an ticipatione constituatur. Itemque a Diti ν- uuamdam in in vestietationibus critici si quae tamen hoe spectant, ut eritica

in auitabilis. qua ubique clucta dogmatice ratio pura se ipsam impedit atque ineludit soluatur aetprnumque deleatur. Nee Platonici. qui sese dixere Eleaticos, suoniam fias idicorum ineptias ubique in seriptoribus antiquioribus sibi videbantur offendere, posteaquam eas antea in eos in talis

cent, pariter egerunt; igitur hoe raspectu nihil sub sole ne

' vi euenit. Diuiti se by Coosli

327쪽

- DANS LE PENSER. aax quo impetus vestri in rationem spectent 3 Sine dubio

vultis, ut libertas sentiendi sarta tectaque conseruetur; nam sine hac liberi saltus vestri ingenii breui perirent. Videmus, quid ex hac sentiendi libertate necessario euenturum oporteat, si talis ratio, quaem vos iniistis,

inualuerit. u

i Libertati sentiendi primo contraria est coactio ιiuilis. Solent quidem dicere: libertatem loquendi scribendiue, per potestatem superiorem demi nobis posse, sed nullo modo libertatem sentiendi. Verum quantum quamque adcurate sentiremus, si non quasi in

communionem cogitationis cum aliis veniremus, quibuscum nostra et qui sua nobiscum cogitata tommcini.

reinvs y. Ergo quoquo dici potest, eam potestatem externam, quae libertatem sensa animi cum aliis communicandi hominibus eripit, iis quoque libertatem demere cogitandi: quae una res pulcerrima praeter uniuersa onera ciuilia nobis adhuc relinquitur, et qua sola contra omnia huius status mala potest remedium inueniri. Deinde libertas cogitandi ea significatione accipitur, ut ei se opposita eoactio conscientiae; ubi omnis potestas externa in caustis religionis ciues sese profitentur aliorum tutores, et, loco argumenti, sormulis doctrinae sacrae, metu anxio prae periculo investgati nis propriae stipatis, omnem rationis explorationem matura in animos impressione sciunt proscribere.

Tertio quoque sgnificat cogitandi libertas subiectionem rationis sub nullas leges alias, quam quas sibii a fert; contrariaque illi est norma vos rationis ex legis cut eo, quemadmodum ingenium opinatur, longius videas, quam sub circumscriptione per leges . Inde necessario consequitur, rationem, si nolit legi obnoxia esse, sibi per se ipsam latae, iugo sese submittere legum oportere , sibi ab alio quodam latarum, namque sine ulla lege quadam nihil omnino potest ne ipsa quidem maxima insania, diu rum suam habera. GL IV. X

328쪽

aeta QUID SIGNIFICAT: SURIENTER

Ergo ex declarata in cogitando a legibus vacuitate cibberatione a circumscriptionibus per rationem necessario consequitur, ut libertas cogitandi tandem eo amittatur, et, quia haud fere casus aduersus, sed vera insolentia in culpa est, sensu verbi maxime proprio perditur. Iter rerum sere hoc est. Primo ingenium in saltu suo audaci egregie sibi placet, filo, quo illud alias ratis moderabatur, abiecto. Breui illud etiam alios die is imperiosis exspectationibusque magnis capit, se irsumque nunc in solio videtur constituisse, ratio tarda grauisque tam male ornaret; in quo nihilominus semper oratione illius utitur. Normam vanitatis rationis supremo leges serentis tunc adoptatam nos homines vulgares errorem fanaticum adpellamus; illao vero naturae deliciae vocant illusrationem. Quoniam interim mox confusio linguae in his ipsis, necesse sit, oriatur, Propterea quod, cum ratio solum queat cuique homini firmiter imperare, nunc suum cuique monitum insinctumque sequitur; tandem ex instructibus intemnis, oportebit, per testimonia ros externae in facto positae probatae, ex traditionibus, quae initio ipsa erant delediae, tempore documunta obirufa, uno ver bo, uniuersa rationis sub res in facto positas subiectio. hoc est, jupersitio oriatur, quoniam haec saltem ad formam legitimam potest, eoque ad quietem reuocari. Quoniam nihilominus ratio humana etiam nune ad libertatem adspirat, fractis semel vinculis usus illius primus, libertatis diu desuesactae, oportebit, in abusum degeneret fiduciamque temerariam in libertate facultatis eius ah onini circumscriptione, atque in per suasionem de imperio solo ac supremo rationis con templativae, nihil sumentis, quod per rationes Obi Guas possit persuasionemque dogmaticam probari, caetera sere omnia fidenter neget. Norma autem Vacuitatis rationis .a propria illius netessitate renuntia

tione fidei rationalis vocatar incredulitas: non histin

329쪽

rica illa quidem; quippe quae nullo modo ut volunt ria, nec proinde imputationis capax cogitari potest quia quisque rei in facto positae, satis modo probatae, perinde ac demonstrationi mathematicae, velit nolit, fidem habere cogitur; sed incredulitas rationalis, status animi humani anceps ille quidem, qui leges morales primo omni vi e laterum priuat in animo, tempore adeo iis ipsis omnem auctoritatem eripit, viam inque aperit ingenio animi, quod impietatis nomine ootatur, id est, principio nullum omnino ossicium amplius cognoscendi. Hic se magis ratus immiscet, 'no ipsae res ciuiles ad summam confusionem adduς an tyr:

et cum instrumentum celerrimum et tamen esticacistamum ei ipsum optimum sit, libertatem cogitandi totam tollit, istud, instar aliorum negotiorum. constitutionibus prouinciae subiicit. Atque ita libertas cogitandi, si prorsus libere ab legibus-rationis agere velit, tandem se ipsam e ertit. Amici generis humani eorumque, quae illi sanctissima suntl Sequimini ea, quae vobis diligenter ac sincere examinata, maxime probabilia videntur, suo res in facto positae sint, siue argumenta rationis; mα- do ne rationi illud litigando dematis, quod ea summum in terris bonum constituit, nempe ius illud praecipuum, quod obtinet in eo, ut ultima veri obrussa sit. Alioquin vos, hac libertate indigni, eam

se eost rara dicitur is, qui supremam veri obrussam In Asa ipso id est, in sua ipsius ratione quaerit; norinaque, qua .

praeeipit, ut semper ipse cogites, est eoIIumatio meastis. Ad quam fluidem haud sere tam multa requiruntur, ut ii putantiqui collustrationem mentis ponunt in Malitiis; cum ea potius in principio versetur negativo utendae facultatis cognoscenadi, saepiusque is, qui notitiis maxime abundat in ratio novienda minime mente polleat collustrata. Sua ipsus rationauti. nihil denotat nisi in iis omnibus. quae accipienda sint. semet ipsum percontari: an utile ducas, caussam . cur ali quid aceipias, regulamue, quae ex iis, quae accipis. sequitur. principium statuas uniuersale utendae rationis i Quod

quidem perieulum faeere in se ipso potest a supersti tionemquaat arrorem lanaticum in eo examine continuo videbit eua.

330쪽

certo amittetis, eamque calamitatem praeterea reliquae innocenti parti creabitis, quae alias bene animo adse-

m. fuisset ad libertate legitime, eoque saluti hominum

conuenienter utendum inescere, quamuis minime cognitionibus polleat, quae opu sunt, ad utrumque refutandum. Utitur enim solum norma rationis se infam ιon audi. Igitur mentis collultrationem in sui ais β. Iaribtis educando constituere perquam facile est; si modo mature in copias iuuenum ingenia ad hanera. iionem adsuefacere. Sed anaiem collustrare, opus eli valde diuturnum et occurrunt enirn multa impedimenta, suibus illa educandi ratio partim prohibeatur, partim vero dissi Itali. has obstruatur. Disiti reo by Gorale

SEARCH

MENU NAVIGATION