장음표시 사용
451쪽
DE POSSIBIL. INT. QUATEN. ΕΑ EXSIST. etc. Imarum partium distinctionem quidem dilatatur, sed
eodem quoque modo claritas impressionis et vigor minuuntur. Nihilominus, quantum in me erit, cogitationem de exsistentia, quae in ipsa possibilitate interna sundamento subest, conceptibus vulgarioribus intelligentiae sanae readere propiorem conabor. Videtis, corpus igneum, hominem astutum et similia aliquid possibile esse, et, si nil nisi possibilit,tem internam desidero, minime necesse putabitis, ut corpus ignemue et id genus alia ut data Oporteat exstare, nam semel cogitari post uni, quod satis est. Sed conuenientia praedicati igneum cum subiecto corpus secundum principium repugnantiae in his inest conceptibus ipsis, siue in rebus actualibus siue mere pons bilibus versentur. Largior quoque nee corpus neo ignem in rebus actualibus versari oportere, et nihilominus corpus igneum interne possibile videri. Uerum pergo interrogare : an corpus ipsum per se possibilest. Vos, quoniam hoc loco non potestis ad experientiam prouocare, data possibilitatis eius, scilicet extensionem, rationem imperviam seu impenetrabilitatem, vim et nescio quid amplius mihi denumerabitis atque addetis, nullam in iis repugnantiam internam videri.
Cuncta etiamnum concedo; at vos mihi reddere rationem oportet, quamobrem vos conceptum extensionis ut datum aliquod recte sumendi iure utamini'; tenim ille nullam vim habeat, possibilitas vestra corporis dicta in sallaciis ac praestigiis versatur. Iam admodum vitiose ad experientiam de hoc dato prouocaturi essetis; siquidem nunc hoc ipsum quaeritur, an possibilitas interna corporis ignei locum habeat, etiamsi nihil quidpiam exstet. Ponamus, vos nunc haud amplius conceptum extensionis in data posse simplici ra dispescere, ut doceatis, in eo nihil quidquam pugnae inesse, uti sane necessario tandem ad aliquid, cuius possibilitas dissolui non potest, vobis veniendum erit, tum hoc loco quaeritur, utrum spatium extensioue voce inani sonent, an iis quidpiam denotetur.
452쪽
1 esectu repugnaentiae hic nihil quidquam essicitur; lvox inanis nihil umquam quidpiam, quod pugnet, de sinat. Quod si spatium haud exstat, aut Certe per aliquid, quod exstat, datum ut consequens est, spatii vox nihil omnino quidquam denotat. Quamdiu vos possibilitatem ex principio repugnantiae probatis. in eo insistitis quod cogitabile vobis in re datum est, solumque coniunctionem ex hac regula logica spectatis, verum postremo, si perpenditis, quomodo istud vobis datum lit, numquam ad quidpiam aliud potestis, quam xd exsistentiam prouocare. . Sed progressum harum meditationum exspectabimus. Usu ipso atque adplicatione conceptus facilior reddetur, quem, nisi vires nostras ipsas superemus, vix nobis solis reddere perspicuum possumus, propterea quod de primo ipso illo, quod perspicuitati sund mento subest, tractat.
MEDITATIO TERTIA DE EXSUTENTIA SIMPLICITER NECEN
tant tur eo flentiae absolute necessariae in genere.
Simpliciter necessarium est, cuius Contrarium per se ipsum esse non potest. Haec definitio verbi est sine dubio vera. Quod si vero interrogem: quanam re essicitur, ut το non-esse rei simpliciter impossibilo sty tum id, quod quaero, definitio rei est, quae nobis omnibus aliquid ad finem nostrum prodesse potest. Omnes conceptus nostri de necessitate interna, in proprietatibus rerum possibilium, cuius illae cumque x teris sunt, eo denique redeunt, ut contrarium sibi ipsi repugnet. Αt s de exsistentia simpliciter neeentaria agatur, mi imη Per idam criterium aliquid in ea
453쪽
DE EXSISTENT. SIMPLIC. NECESSARIA. 44
intelligere tete conarere. Exsistentia nullum omnino praedicatum est, exsistentiaeque exstinctio nulla praedicati negatio, quo quidpiam in re tolleretur, pugnaque interna oriretur. Exstinctio rei exstantis plena est negatio omnium eorum, quae simpliciter seu absolute per exsistentiam suam ponerentur. Relationes
logicae inter rem ut possibilem et illius praedicata nihilominus manent. Uerum haec longe aliud quid sunt, quam positio rei simpliciter cum praedicatis illius, quippe qua exsistentia continetur. Idcirco non idem, quod in reponitur, verum aliud quiddam per
non exsistentiam tollitur, nec proinde umquam in eo repugnantia inest. In meditatione postremo huius operis omnia in casu illo, ubi exsistentiam absolute necessariam reapse putarunt ex principio repugnantiae comprehenὸi, explicatione clara huius inutilitatis magis perspicua reddentur. Interim necessitas in praedicatis conceptuum mere possibilium, dici necesistas logica potest. Uerum illa, cuius principium primarium inuestigo, scilicet exsistentiae necessitas, est realis absoluta. Primo video, id, quod simpliciter veni hilum atque impossibile spectare debeam, Omnia, quae cogitari possunt, delere oportere. Namque in eo si adhuc quidpiam cogitandum reliquum fieret,
non prorsus illud incogitabile, simpliciterque impossi
Quod si autem aliquantum animo perpendam,
cur id, quod secum pugnat, simpliciter nihilum atquo impossibile sit, intelligo: eo quod illa re principium
repugnantiae, ultima ratio logica omnium, quae cogitari queunt, tollitur, omnem possibilitatem evanescere, neque quidquam ar lius in ei cogitari posse. Inde mox intelligo, si exsistentiam omnem tollam, e que ratio realis ultima pereat, etiam possibilitatem omnem Euanescere, nihilque quidquam amplius cogutandum relinqui. Ergo quidpiam esse simpliciter necessarium potest, vel si per contrarium uniuersa omnium cogitabilium forma tollatur, hoe est, si sibi ipsi
454쪽
repugnet, vel etiam, s τὼ non esse illius sormam omnium cogitabilium, omniaque illorum data tollat. Illud numquam, uti dixi, in exsistentia locum habet, et, quoniam nihil quidquam tertium esse potest, aut conceptus exsistentiae simpliciter necessariae minime conoeptus falsus ac fallax est, aut caussa latere in eo debebit, quod το non-esso rei simul in negxtione datorum
euiusque rei possibilis cernitur Hunc autem conceptum non fidium esse, sed verum, ex sequentibus perspicuum fiet.
Natura simpliciter necessaria exsat. Omni possibilitate aliquid assitate supponitur, in suo et per quod cuncta, quae cogitari possunt, data
int. Proinde est certa quaedam actualitas, cuius exstinctione uniuersa ipsa possibilitas interna omnino totoleretur. Id vero, cuius exstinctione omnis possibilitas deletur, sinpliciter necessarium est. Ergo aliquid simpliciter absoluteque necessario exstat. Usque eo patet, exsistentiam unius rei pluriumue ipsi possibilitati uniuersae fundamento subesse, et hanc exsistentiam per se ipsam necessariam videri. Ex quo etiam facile conceptus rationis fortuitae intelligi potest. Fortuitum, secundum definitionem verbi, est id, cuius esse contrarium potest. Ut autem definitio rei inveniatur, sic distinguendum videtur. sensu logico illud ut praedicatum in subietio sortuitum est . cuius contrarium illi haud repugnat. Veluti triangulo in genere sortuitum est, illud rectangulum esse. Haec ratio sortuita tantummodo locum habet in relatione praedicatorum ad sua subiecta, nec, quia exsistentia non in praedicatis versatur, ullo modo potest ad exsistentiam transferri. Contra sensu reali tortuitum dicitur id, quod non esse cogitari potest, hoc est, cuius exstinctione non omne cogitabile tollitur. Quod si ergo possibilitate tuterna rerum certa quaedam exstiten-
455쪽
DE EXSIST. SIMPLIC. NECESSARIA. 449
tia haud supponitur, haec fortuita est, siquidem eius contra possibilitas non tollitur. Aut: illa ex si stentia, qua haud materia omnis cogitabilis data est, sine qua proinde aliquid cogitandum est, id est, esse potest, eius contrarium sensu reali potest esse, idque eo. dem sensu etiam fortuitum est.
Natura necessaria una es. Quoniam natura necessaria continet principium reale ultimum omnium possibilitatum aliarum, quaevis alia res tantummodo possibilis erit, quatenus per illam ut per principium datum est. Ergo quaeuis res alia D n nisi ut consequens ex ea locum habere potest, ideoque aliarum rerum omnium et possibilitas et exsistentia ex ea pendet. Quod vero ipsum pendet ex alio, non continet principium reale ultimum omnis possibilitatis, nec proinde simpliciter necessarium est. Igitur res plures non possunt esse absolute necessariae. Fac A esse naturam necessariam, et B aliam quamdam. Tum per definitionem B tantum possibile , est, quatenus per aliud principium A, ut consequens eius, datum est. Quia vero, uti supposuimus, B ipsum necessarium est, eius possibilitas in illo ut praedicatum, non vero ut consequens ex alio Cuodam et tamen non nisi ut consequens, uti ex superioribus sequitur, data est; id quod pudnat.
. Natura netessaria es simplex. Nihil quidpiam ex multis substantiis composti
esse naturam simpliciter necessariam posse, hoc modo intelli igitur. Ponatis unam tantum eius partium sim plicitar necessariam esse, . tum reliquae cunctae sunt non nisi ut consequentia per illam possibiles, neque ad ea ut partes secundariae pertinent. Cogitatione
456쪽
vobis informetis, plures esse vel omnes neeessarias, tum istud repugnat numero antecedenti. Igitur nihil aliud relinquitur, nisi ut quaeque singulatim fortuito. omnes autem coniunium simpliciter necessario exstent. Atqui hoc fieri non potest, quoniam congregationi substantiarum non maior necessitas ex sistemtiae esse potest, quam competit partibus, et cum his nulla omnino competat, verum exsistentia illarum sedituita sit, etiam exsistentia totius fortuita foret. Quodsi cogitares, ad definitionem naturae necessariae prinvocari posse, ita ut diceres, in quavis partium data ultima esse alicuius possibilitatis internae, in cunctis vero omne possibile, proposita, tum aliquid prorsus absurdi, sed modo occulte. cogitares. Namques tum possibilitatem internam se cogites, Ut nonnullae tolli queant, ita tamen, ut caeteroquin, quod per alias partes adhuc cogitabile datum sit, maneat, cogi lares, necesse laret, per se fieri posse, ut possibilitas interna negetur siue tollatur. . Ne cogitari minimo potest pugnatque, aliquid nihilum esse, idque hane vim habeti possibilitatem internam tollere, et omne cogitabile delere, unde patet, data cuiusuis Cogitabilis in ea re proposita esse oportere, cuius exstinmons quoque contrarium omnis possibilitatis essiciatur quod proinde ultimum principium contineat possibilitatis internae, id illud etiam uniuerse omnino Continere,
proinde istud principium non posse in variis substantiis distributum videri.
Natura netessaria immutabilis est et aeterna. Quoniam ipsa ipsius possibilitate, et quavis alia haec exsistentia supponitur, nullum aliud exsistentiis eius onus esse potest, hoc est, natura necessaria non potest modis variis exstare. Quidppe quiquid est, id omnimode determinatum est; cum autem haec natu ra non nisi propterea quod exstat, esse queat, nulla it
457쪽
DE EXSIST. SIMPLIC. NECESSARIA. 45I
lius possibilitas locum habet, praeterquam quatenus .ctu est; ergo illa nullo esse alio modo potest, quκm quo actu est. Idcirco ea non alio modo determinari mutarive potest. Td non- esse illius simpliciter impossibile est, proinde quoque origo eius atque interitus; ergo ea aeterna est.
Natura necessaria realitatem summam continet. Cum data uniuersae possibilitatis, necesse sit, in ea inueniantur, vel ut determinationes eius, vel ut consequentia. per illam ut per principium reale primum data. intelligitur, uniuersam realitatem uno alterove modo per eam comprehendi. Verum his iisdem determinationibus, per quas haec natura summum prin- eipium est alius realitatis possibilis, in ea ipsa summus gradus proprietatum realium, qui umquam esse in aliqua re possit, suppo uitur. Quia igitur eiusmodi natura omnium pollibilium realissima est, propterea quod omnes adeo oliae non nisi per illam esse queunt, hoc non sic accipiendum est, quasi omnis realitas posesialis ae determinationes eius pertineat. Quae quudem . notionum COMusio huc usque maximo obtinuit. Omnes deo, seu naturae necellariae realitates, sins discrimine ut praedictata tribuimus, nec tamen animaduertimus, eas Vmquam in subiecto uno posse videterminationes iuxta se inuicem locum habere. Ratio corporum impervia, extenso, et quae sunt de genere eodem non pollunt proprietates esse illius, qui intelligontia et voluntκte utitur. Frustra etiam obteri ducit, se illas qualitates non pro realitatibus veris habere. Sine omni dubio pulsus corporis aut vis co. haesociis aliquid vere positiuum est. Pariter dolor insensationibus spiritus numquam in sola priuatione vertatur. Cogitatio salsa eiusmodi repraesentationem . quoad speciem probauit. Realitas, dicitur realitati enumquam repugnare, quia Virriue in veris adfirma-
458쪽
tionibus versantur; nee proinde sibi inuicem repug nant in uno eodemque subiecto. Sed quamquam lamgior, hoc loco nullam repugnantiam logicam esse, t
men eo nondum repugnantia realis remota est. Haec
semper locum habet, cum quidpiam ut principium
consequens cuiusdam alius per oppositionem realem exstinguit. Vis corporis motrix ad directionem quamdam, nisusque in gradu aequali versus oppositam non in repugnantia versantur. Illae etiam reapse s mulpossunt uno in corpore esse. At una consequentiam realem tollit alterius, cumque alias de quaque specia tim consequens motus verus foret, nunc ea utriusque eoniunctim in uno subiectoo adest, scilicet consequentia harum virium motricium oppositarum cernitur inquiete. Sed quies sine dubio possibilis est, ex quo e iam planum est, repugnantiam realem longe quiddam aliud esse, quam logicam, seu repugnantiam; id enim, quod inde consequitur fieri simpliciter non potest. Atqui in natura realissima nulla repugnantia realis seu pugna postiua sui ipsius determinationum esse potest,
quoniam consequens eius laret priuatio seu desectus, id quod cum realitate illius summa pugnat, Cumque,s omnes realitates in ea ut determinationes inellant,tRlis pugna oriri cogeretur, cunctae non possunt illi ut praedicata inesse, proinde quia tamen omnes per eam datae sunt, vel ad determinationes eius vel ad consequentia pertinebunt.
Ac primo quidem adspectu videri posset sequi, ut,
quia natura necessaria principium reale ultimum omnis alius possibilitatis continΘt, in ea etiam caussa defectuum negation uinque inessentiis rerum inesse oportere, quod, si concederetur, etiam conclusioni ansam praebere poliet, eam ipsam habere negationes in praedicatis suis oportere , numquamque nihil nisi realitatem. Sed oculos vertas modo ad Conceptum
eius semel constitutum. In eius exsistentia possibiliatas originarie data est. Eo, quod possibilitates aliae sunt, quurum principium reale continet, sequitur ex
459쪽
DE EXsIST. SIMPLIC. NECESSARIA. 45a
decreto repugnantiae, non possibilitatem naturae rea- Iissimae ipsius, et proinde possibilitates eiusmodi esse, quae negationes debeant et deiectus comploeli. Quocirca possibilitas rerum aliarum omnium, ratione eorum, quae sunt realia in iis, ex natura pendet necessaria, ut principio reali, desectus autem, in ea, quia res aliae sunt nec natura prima ipsa, ut principio logico. Possibil itas corporis, quatenus illud extensionem, vires et similia habet, in summa natur rum omnium fundata est; quatenus illi deest vis cogitandi, haec negotio in eo ipso inest, secundum principium repugnantiae.
Revera negationes per se ipsae non sunt aliquid, alec cogitari pollunt, quod facile potest sic explicari. Ponatis nil nisi negationes, tum nihil omnino datum est, et nil quidquam quod queat cogitari. Ergo negationes non possunt nisi per positiones oppositas cogitari, vel potius possunt positiones esse, quae haud maximae sint. Atque in hoc, ex effato identitatis, iam insunt negationes ipsae. Iam facile incurrit in oculos, universas coniunctiones, quae possibilitatibus aliarum rerum insunt, nullum principium reale quia nihil positiuum sunt , proinde tantummodo principium logicum supponere.
ARGUMENTUM DEMONSTRATIONI SEM vl ENs EXSISTENTIAE DEI.
Natura necessaria spiritus es. Supra disputauimus, natur1m necessariam substantia simplici absolui, item, non solum omnem realitatem aliam per illam, ut per principium datam es-
460쪽
. verum etiam, quae possit esse, maximam. quae in natura quadam ut determinatio esse queat, illi inesse. Iam argumenta cluet varia possunt, huc etiam intelligentiae voluntatisque proprietates pertinere. Primo enim vtyaque realitas est, et utraque eum, quae Pot est esse, maxima in re quadam constare potest, quot
posterius quidem iudicio intelligentiae proximo cogimur Concedere, quamquam haud commode potest ad eam perspicuitatem perduci, quam argumenta logi persecta postulant.
Deinde proprietates spiritus, quae in intelligentia Versantur et voluntate, uius generis sunt, ut nullam cogitatione fingere realitatem queamus, quae in natura illis priuata, eas supplere posset, earum lue desectum aequabiliter resarcire. Cumque igitur hau proprietates eae sint, quae ad summum queant reali tatis gradum perduci, nihilominus autem ad postibiles pertinent, cogeretur, ut per naturam ne essariam, ut principium, intellirentia et voluntas, omnisque naturae spiritualis realitas in aliis fieri possit, quae tamen in ea ipsa haud ut determinatio inueniretur. Igitur consequens maius soret principio ipso. Nam certum est, nisi natura summa ipsa utatur intelligentia et Voluntate, quamuis aliam, cum hisce proprietatibus per positam illam, quamuis penderet, variisque vitiis et potentiae et id genus aliorum laboraret, tamen re spectu harum proprietatum summi generis realitate illam praestare oportere. Quoniam igitur consequens
non potest principium antecellere, intelligentia voluntasque substantiae necessariae simplici ut proprietates insint, necesse est, hoc est, illa spiritus est. Tertio, ordine, pulcritudine, persectione in universis, quae esse possunt, natura supponitur, in cuius proprietatibus hae relationes vel landatae sint, vel certe per quam naturam res his relationibus conuenienter, ut ex principio primario fieri queant. Atqui natura necessaria principium reale idoneum est