Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

aliorum omnium, quae extra illam esse possunt, ergo in illa ea quoque proprietas inuenietur, qua sit, Vt. his relationibus conuenienter, omnia extra illam ad actualitatem queant perduci. Sed principium possibilitatis externae, ordinisque et pulcritudinis ac persectionis haud idoneum videtur, nisi voluntas intelligentiae consentanea supposita sit. Ergo hae proprietates naturae summae attribuendae erunt. Quisque intelligit, uniuersis principiis plantarum arborumque producendarum, areas florum et arborum series bene conuenientes non posse, nisi per intelligentiam, quae illas delineet, voluntatemque, quae eas ad effectum perducat, scri. Universa potentia vel vis productrix uniuersaque item data alia ad possibilitatem sine intelligentia, non idoneae sunt ad possibilitatem eiusmodi ordinis absoluendam. Ex una harum rationum, quas attulimus, vel exeunctis illis, argumentum poterit deduci, naturam necessariam voluntate uti atque intelligentia, proinde spiritum esse oportere. Mihi satis est, argumrentum absolui. Neque animus est demonstrationem veram proponere. .

Deus est. Ex stat quidpiam absolute neeessario. Id quod unum est quoad essentiam, smplex respectu substantiae, spiritus secundum naturam, aeternum ratione durationis, immutabile per naturam, omnibus lassiciens omnium possibilium. actualiumque. Deus est. Nullam hoc loco definitionem certam notionis de deo adsero. Quod quidem mihi iaciendum foret, si rem mihi propostam systematice vellem contemplari. Tantummodo hoe loco propono analysin, qua quis ad systema verum sese queat aptum componere. Definitio

462쪽

notionis de deo interea, uti placuerit, instituatur, tamen certus sum, eam naturam, cuius exsistentiam modo probauimus, eamdem illam naturam diuinam esse, cuius characteres distincti uos hoc vel illo modo denominatione breuissima comprehendentur.

Stholion. Quoniam ex meditatione tertia nihil quidquam

amplius patet, quam uniuersam realitatem aut in natura necessaria ut determinationem, aut per illam ut principium datam esse oportere, usque eo incertum maneret, utrum proprietates intelligentiae aci voluntatis in natura summa vi determinationes interna

inueniantur, an solum per illam in rebus aliis ut consequentiae accipi debeant. Quodsi hoc posterius f ret, uniuersae persectiones laudesque, quae in hac natura primaria ex suinientia, unitate atque vacuitate exsistentiae eius ab aliis ut principii magni in oculos incurrunt, haud impedirent, quo minus natura eius illa longe inserior esset, quae cogitatione nobis fingenda est, cum deum cogitainus. Nam vel sine ipsa cognitione et decreto ea principium foret caece necessarium rerum aliarum, adeoque aliorum spirituum. neque ah aeterno salo veterum ullo modo discerneretur, nisi quod ea dilucidius, descripta esset. Atque hoc in caussa est, cur in quovis systemate haec ratio inpriinis spectanda sit, et cur eam ex oculis mittere haud potuimus. In uniuerso rationum omnium hactenus adlaturum ad argumentum meum necessariarum, numquam vocabuli perfectionis mentionem seci. Non quasi pintarem omnem realitatem iam idem esse atque omnem persectionem, vel etiam summum illa concentum ad unam esset. Caussae sunt grauissimae, cur ab hac multorum aliorum sententia. admodum abhorream.

463쪽

Diuturnum tempus notione persectionis in genere vel in specie diligenter pervestigata, edoctus sum, in ad- euratiore illius cognitione permulta latere, quibus natura spiritus, nosterque proprius sensus et ipsae

notiones primae Philosophiae practicae possint collu

strari.

Intellexi voeabulum persectionis quidem in quibusdam causis, pro ambiguitate cuiusque linguae degenerationes ab sensu proprio experiri, illud vero insigni ficutione, quam quisque vel in aberrationibus istis potissimum animaduertit, semper relationem quamdam ad naturam, quae cognitione et adpetitu utitur, supponere'. Cum igitur iusto longius suisset, argumentum de deo et realitate illi inhaerente usque ad hanc relationem pertractari, quamuis iis, quae fundamento subsunt, facile fieri posset, a consilio huius ibbelli alienum duxi, hac notione adserenda, ansam nl-miae longitudinis praebere.

Conela o. Quisque argumento hoc, uti diximus, proposito facillime consecutiones adiicere tam manifestas poterit, quales hae sunt: Muidem, qui cogito, nulla sum natura ita simpliciter necessaria; neque enim princi- Pium sum omnis realitatis, quippe mutabilis sum: nulla natura alia, cuius non-esse possibile est, hoc est, cuius Exstinctione haud simul omnis possibilitas tolli.

tur , nulla res mutabilis, seu quae carceribus circumscripta est, nec proinde mundus, talem naturam habet : mundus non est in accidentibus dei, quoniam in eo pugna, desectus, mutabilitas, quae Omnia contraria sunt determinationibus dei, inueniuntur: deus est substantia una, quae exstet, et omnes aliae ab eo pendentes adsunt, et similia.

464쪽

Hoe modo adhuc hic liceat moneri. Argumen eum de exsistentia dei, quod ministramus, non nisi eo nititur, quod aliquid esse potest. Ergo illud argumentum est, quod prorsus potest ex anticipatione d

Ceri. Neque eo enim vel mea exsistentia, vel exsistentia aliarum mentium, vel exsistentia mundi corpo porei supponitur. Est illud reapse a criterio necessi. tatis absolutae laterno depromtum. Hoc modo exibstentia huius naturae ex iis cognoscitur, quibus re vera necellitas absoluta eius absoluitur, ergo vere ge' .

netice.

Argumenta omnia, quae alias ab egestis huius naturae ad exsistentiam eius vi caussae duci possent, etiamsi tam exacte probarent, quam non probant, in men numquam naturam huius necessitatis reddere perspicuam pollunt. Per hoc solum, quod aliquid simpliciter necessario exstat, fieri potest, ut quidpiam caussa prima sit aliorum, sed inde quod aliquid caussa

prima, hoc est, libera est, tantummodo efficitur, ut, si effecta adsint, eam etiam oporteat exsistere, non ve ro, ut absolute necessario adsit. Iam quia porro ex laudato argumenis planum est, essentias omnes rerum aliarum et reale omnis possibilitatis in hac una natura fundata esse, in qua sum mi intelligentiae voluntatisque gradus, quae quanta esse potest maxima ratio est, inueniuntur, et quoniam in tali quadam univorsa summa quae esse potest, comvenientia contineantur, necesse est, inde iam in antecessum intelligetur, cum voluntati semper possibilitas ipsius rei interna supponatur, rationem possibilitatis, hoc est, essentiam dei eum .voluntate eius summa con venientia contineri, non quasi deus per voluntatem suam ratio possibilitatis internae esset, sed quoniam eiusdem naturae infinitae cuius relatio est principii ad omnes rerum essentias, simul relatio est cupiditatis summae ad consequentia maxime ea data, posterior

que non nisi supposita superiori esse utilis potest.

465쪽

ΑRGUM. DEMONSTRAT. SERV. EXSIST. DEI. 439

Ideirco possibilitates rerum ipsae, per naturam diuinam datae, cum summa eius Cupiditate conuenient. In hac conuenientia vero bonum cernitur persectum- que. Et quoniam cum vno consentiunt, in ipsis rerum possibilitatibus unitas concentusque atque ordo inuenietur.

Iam etiamsi iudicio maturo proprietatum essentialium in rebus, quae nobis per experientiam innotescunt, in ipsis determinationibus possibilitatis earum

intestinae necessariis unitatem in variis et conuenientiam seiunctorum animaduertamus, tamen in via cognitionis a posteriori ad principium unum omnis possibilitatis retro poterimus concludere, tandemque nos in eadem notione primitiua exsistentiae simpliciter ue- cessariae, unde per viam ex anticipatione initio profecti eramus, videbimus. Nunc nobis propositum esto, ut anquiramus, an in ipsa rerum possibilitate intestina relatio quaedam necessaria ad ordinem contentumque , atque in hac varietate immensa unitas reperiatur, ut inde iudicare possimus, an ipsae rerum essentiae principium summum eommune agnoscant.

466쪽

SECTIO SECUNDAE DE UTILITATE MAGNA HUIC PROBANDI MODO INPRIMIS PROPRIA. MEDITATIO PRIMA IN QUA EX PERCEΡTA IN ESsENTIA RERUM UNITATE AD EXSISTENTIAM DEI A POSTE. RIORI CONCLUDITUR.

Vnitas in uarietate essentiarum rerum demonstrata in

proprietatibus spatii.

Determinationes spatii neeessariae non mediocrem geomatrae voluptatem adserunt, per euidentiam ma nifestam diligentemque traitationem, item per Usum late patentem, cui, quod opponat, uniuersa human cognitio nimi quidquam par ostendere potest, nedum maius. Sed e indem rem nune ex longe alia parta contemptor. Oculo illam philosophico intuens anim aduerto: in determinationibus adeo necessariis ordinem concentumque, et in varietate adeo ingenti conuenientiam vilitatemque obtinere. Veluti cupio, ut spatium quoddam per motum lineae rectae circa Pun num fixum circumscribatur. Facile eomprehendo, eo me orbem tenere, in uniuersis punctis ab illo pumcto fixo aequabiliter distantem. Sed nullam omnino caussam video, cur in constructione tam simplici, per multum varietatis exspectem, quae ob eam ipsam rem magnis ordinis regulis obnoxia videatur. Interea in-Venio, omnes lineas rectas, sese inuicem ex puncto

quodam pro lubitu sumto intra circulum, Propterea quod ambitum seu peripheriam attingunt, secantes, semper esse ad proportionem geometricam secatas. item omnes illas, quae inde a puncto quodam extra

Diuiti se by Cooste

467쪽

IN QUA EX PERCEPTA IN ESSENT. RER. etc. 46x

orbem hunc secant, semper in eas partes dispesci, quae rursus retro sese habent velut sua tota. Si cogitaueris, quam immensam situs varietatem hae lineae induere possint, dum cirpulum, ut dictum est, secant, atque animaduerteris, eas nihilominus semper eidem legi subesse, a qua nequeunt deflectere, tamen, quamquam eius rei veritas facile perspicitur, aliquid inopinatum est, quod tam parum adparatus in hae figura

describenda est, et nihilominus tamen tantus ordo, varioriamque tam absoluta unitas inde consequitur.

Quodsi propositum foret, ut superficies obliquae

ad varias procliuitates versus orbem finientem, sed ea longitudine instituerentur, ut corpora libero se devolventia in ea tempore aequali deuenirent, quis luctlegum mechanicarum peritus intelliget, eo vario ad Paratu opus esse. Atqui haec constitutio sponte in circulo occurrit cum in gnite multa positionum vari

tate, et tamen in unaquaque caussa summa cum verbiate. Omnes enim nerui diametrum verticalem attingentes, siue ab eius puncto supremo sine ab infimo proficiscantur, ad quascumque procliuitates hoc inter

se commune habent: ut casus liber per eas fiat temporibus aequalibus. Memini, tironem ingenuum, cui hocce theorema cum argumento a me proponebatur, omnibus probe intellectis, eo non minus quam miraculo naturae commoueri. Et re ipsa tam singu- Iari variorum coniunctione ad regulas adeo secundas

in re tam tenui ac simplici specie, quam orbis circularis est oppressi nos iure ad admirationem rapimur. Nec vero miraculum est naturae, quod pulcritudine atque ordine, quae in eo obtinent, magis caussam st

peti di suppeditaret, nisi idcirco fieret, quod caussa eius ibi non tam perspicue intelligitur, miratioque in filiis est ignorantiae.

Campus in quo res memoratu dignas colligo, ita earum Plenus est, ut, etiamsi ne pedem ulterius p namus, in eodem loco, in quo nos Versamur, Pulcri-

468쪽

46a SECΥ. II. MEDITATIO PRIMA

tudines innumerae occurrant. Solutiones sunt in

geometria, ubi id, quod non nisi longa praeparatione fieri posse videtur, sese quasi sine omni arte in re ipsa proponit. Quae quide in a quouis ut bellae sensupercipiuntur, idque eo magis, quo minus ipse in eo agas, et quo impeditior nihilominus solutio esse vide,

tur. Annulus circularis inter duos orbes, quibus centrum commune est, figuram habet a superficie eit. culi admodum diuersam, et cuiuis initio laboriosum artificiosumque videtur, eum in hanc figuram transmutari. Verum simulatque intellexero: lineam circulum interiorem tangentem tam longe ductam, do. nec in utroque latere ambitum maioris secet, diame. trum huius circuli esse, cuius superficies ipsa aequalis est materiae annuli circularis, non possum non quodammodo modum simplice in mirari, quo quaesitum in natura rei ipsus tam facile se prodat, nec fere nihilum in eo operae meae tribuendum sit.

Vt in spatii proprietatibus necessariis unitas in

maxima varietate Contextusque eorum, quae necessitatem habere ab alio prorsus separatam videtur, animaduerteretur, oculos tantummodo ad figuram circulurem infiximus, cui earum infinitae adhuc videntur. quarum partem tenuem nouimus. Ex quo intelligi potest, quanta immensitas earum relationum Concinentium alias in proprietatibus spatii insit, quarum multas geometria sublimior in cognationibus generum diuersorum linearum curuarum proponit, omneSque, praeter exercitationem intelligentiae per intellectum cogitabilem illarum. sensum simili sublimioriue modo velut pulcritudines naturae fortuitae mouent. Quod si in eiusmodi institutis naturae iure poss*mus caussam concentus variorum tam late patentis investigare, num minori iure istud poterimus in animaduertenda proportione atque unitate in determina. tiunibus infinite variis spatii 3 An hic concentus propterea mi uua mirus est, quod neceIIarius videtur

469쪽

IN QUA EX PERCEPTA IN ESSENT. RER. ete. 46a o

uidem censeo, illum idcirco eo magis mirabilem esse. Et quoniam multorum illorum, quorum suam quodque peculiarem necessitatem ac liberam haberes

numquam ordo, concinnitas atque Vult s in relationibus contrariis esse possent, an eo haud perinde, atque eoncentu institutorum naturae fortuitorum, ad suspi- eandam ipsam rationem supremam essentiarum rerum ducimur, cum Vnitate rationis unitas quoque in ambitu consequentium omnium essicitur.

Vnitas in varietate essentiarum rerum, demonsrata in eo, quod in legibus motus necessarium es. Cum in natura rerum institutum aperimus, quod ob certum quemdam finem factum videtur, propterea quod illud non solum ex proprietatibus generalibus materiae sese oblaturum fuisset, tum institutum pro fortuito, et pro effecto optionis accipimus. Quod si

ergo nouus concentus, ordoque atque utilitas et peculiariter ad istud directae caussae intermediae inuenian. hur, simili illum modo iudicamus; hic contextus naturae rerum prorsus alienus est, et solum eo quod eas quis voluit iste copulare, hocce ooncentu teneatur. Nulla potest caussa generalis adserri, cur ungues fetis, leonis et smilium bestiarum ita constructae sunt, ut retrahi queant, quam quoniam ullus quispiam auctor eas eo consilio, ut iis a detritu caueretur, sic instituit, pr pherea quod his bestiis instrumenta oportet idonea ense ad praedam et prehendendam et tenendam. Uerum eum certae quaedam qualitates generaliores, quae insunt materiae, Praeter Vnum commodum , quod adserunt. et per quod cogitari possunt sic institutae esse. sine minima noua adparatione, nihilominus singularem utilitatem ad maiorem conuenientiam produnt, eum I ex quaedam simplex, quam quisque ob certamquamdam praestantiam iam solum necessariam duceret, nihilominus magnam fertilitatem proderet multorum

470쪽

464 SECT. II. MEDITATIO PRIMA

plurium; cum caeterae utilitates et Conuenientiae ire de sine arte, sed potius neces ario promanant; cum denique per uniuersam naturam corpoream istud animaduertitur; tum manifestum est, in i piis rerum essentiis relationes perpetuas ad unitatem contextumque concentumque generalem sese per regnum possibilitutis expandere. Ex quo quidem emergit admiratio tantae conuenientiae naturalisque aptitudinis, quae,

dum artem putidam quaesitamque inutilem reddit, nihilominus ipsa numquam potest casui fortuito attribui, verum unitatem in possibilitatibus ipsis instam

dependentiamque ipsarum essentiarum rerum omnium communem ab uno quodam principio magno indicat. Hanc rem maxime miram nonnullis exemplis facilioribus declarare conabor, dum viam ac methodum diligenter sequar, ex iis, quae obseruando proxime Certa sunt, ad iudicium generalius pedetentim adscendendi. Utilitatem unam ex sexcentis deligere poteris,

quare necessarium reputari queat, atmosphaeram esse s inde finem quemdam habere pro ratione Cupias, qua institutum aliquod naturae caussam nactum videatur.

Hoc igitur concedo, ac sere spirationem hominum hestiarumque huiusce instituti scopum adpello. Αtque hicce aer, iisdem proprietatibus nullisque amplius, quibus ad animam ducendam solum indigeret, simul ansam praebet infinitati consecutionum pulcrurum, necessario respirationem Comitantium, quae

haud peculiaribus institutis opus est ut promoueantur. Eadem vis aeris elastica pondusque iacit, ut sugere queant, sine quo bestiarum pulli earere alimentis deberent, et possibilitas maci inarum antlicarum inde

necessario consequitur. Ea si, ut humor in vaporibus attrahatur, qui supra in nubibus Condensantur, diem exornant, saepius nimium solis ardorem temperant, inprimis vero hanc utilitatem adserunt, ut regiones terrarum sceas aquis locorum inferiorum exhaustis secunde tinniectenti Crepusculum, quo dies

SEARCH

MENU NAVIGATION