Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

DE DEPENTENTIA RERUM AB DEO etc. 4τσ

auditu, olfactu, gustu et sic porro, verum haud eaedem proprietates, quae rationes visus sunt, etiam sunt rationes gustus. Aliis, necesse est, instrumentis ad audiendum utatur, aliis ad gustandum. Coniunctio facultatum adeo diuersarum fortuita est. cumque ea persectionem spectat, artificiosa. In quo uis instrumento rursum est artificiosa unitas. In oculo

pars, qua fit, ut lumen incidat, alia est quam ea, qua illud frangitur, alia quoque, quae lumen recipit.

Contra non aliae caussae sunt, quibus terrae rotunditas

globi impertitur, neque aliae, quibus rursus vibratio

Volutans corporum terrae retardatur, neque aliae, quibus luna in orbibus seruatur, sed una grauitas caussa est, ad ista omnia necessario idonea. Atqui sine dubio persectio est, quod horum effectorum omnium rationes in natura rerum inueniuntur, et, si eadem ratio, qua Vnum determinatur, etiam ad alia idonea est, eo maior unitas ea re ad totum accedit. Sed haec unitas, cum eaque persectio in caussa hoc loco adlata necessaria est, es.entiaeque rei adhaeret, atque Omnis convenientia, secunditasque et pulcritucio, quM illi eatenus debetur, ex deo pendet per ordinem naturactessentialem, sue per ea, quae in Ordine naturae necessaria sunt. Memet, opinor, hanc necessitatem non ad exsistentiam harum rerum ipsarum, verum tantummodo ad concentum unitatemque in possibilitate illarum sitam, ut rationem tam eximiae utilitatis secunditatisque valere velle, intelliges. Res creatae regni et vegetabilis et animalis ubique praebent exempla maxime mirabilia unitatis sortuitae, sed cum summa sapientia concinentis. Vasa succum sorbentia, vasa sorbentia aerem, ea, quae succum coquunt, eaquf, quibus ille evaporat et similia, magnam quidem varietatem ostendunt, cuius quaeque singula ad alterius essectiones haud idonea est, et ubi illarum coniunctio ad periectionem uniuersam artificiosa est, ita ut planta ipsa cum adsectionibus suis ad fines adeo diuersos viiii tem constituat fortuitam atque arbitrariam.

482쪽

4 76 SECTIO II. MEDITATIO QUARTA.

E contrario natura inorganica innumera argu menta unitatis necessariae praebet in relatione rati μnis simplicis ad multas consecutiones idoneas, ita, ut ea moneare ad suspicandum, fore, ut ibi, ubi in i ipsa natura organica huic illiue persection peculiaris quaedam constitutio sundamento subesse videtur, ea forte consecutio necessarie ex eade in ratione esse popsit, quae illam cum multis aliis offec is pulcris iam in secunditate essentiali eius coniungat, ita ut adeo in

hisce naturae regnis maior unitas necessaria, quam cogitaueris, videatur. Iam quia viribus naturae legumque essiciendi illarum Tatio ordinis naturae continetur, qui, quatenus concentum varium in unitate noces laria complectitur, facit. vi coniunctio persectionis multae in ratione una in legem mutetur, variae

effectiones naturae respectu pulcritudinis utilitatisque sub ordine naturae essentiali per illumque sunt con-sderandae. Contra cuim etiam subinde persectiones in toto quodam haud per secunditatem rationis unius fieri queant, sed variae ex arbitrio ad hunc finem coniunctas rationes postulent, rursus multae Constitutiones artificiosae in caussa erunt legis, effectione que, quae ad eam fiunt, ordini naturae subsunt sortuito et artificioso, per illum autem deo.

. III EDI TATIO QUARTA. VsUR ARGUMENTI NOSTRI IN PERFECTIONE MUNDI EX CURSU NATURAE DIIUDI

CANDA.

Quae ex argumento nos ro ad praefantiam ordinis naturae prae supernaturali elici possint. Regula est philosophorum vel potius rationis sanae peruulgata in genere: sine caussa grauissima

483쪽

nihil quidquain debere pro miraculo, seu euento hyperphysico haberi. Quae quidem regula primo enuntiat, miracula rara est e, deinde persectionem uniue sim posse etiam sine multis contagionibus hyperphyseis voluntati diuinae conuenienter impetrari: quiS-que enim cognoscit, si sine frequentioribus miraculis finem exsistentiae suae mundus haud attingeret, euenta hyperphysica aliquid consuetum esse oportere. Quidam existimant, formam coniunctionis Consecutionum cum rationibus per se ipsis persectionem quamdam esse, cui, si opus sit, euentus melior, si

non nisi hyperphysice impetrari posset, postponi debeat. In naturali ut tali proxime quamdam praestantiam ponunt, quoniam sibi omnibus hyperphy- scis, ut perturbatione ordinis per se ipsa quiddam

informo atque indecorum excitari videtur. . Uerum

haec difficultas tantummodo conficta est. Bonum non nisi in fine impetrando inest, instrumentisque tantum propter illum tribuitur. In ordine naturali, nisi ex eo consecutiones persectae nascantur, proximo nulla ratio inest praestantiae, quoniam tantum pro modo instrumenti spectari potest, quod nullam propriam, sed tantum a magnitudine eo impetrati finis depromtam aestimationem concedit. Cogitatio molestiae, quam homines in essectionibus proximis persentiscunt, clanculum hic sese immiscet, eique quod viribus alienis credi potest praestantiam quamdam impertit, ibi adeo ubi in euentu aliquid utilitatis pro .pohiae desideraretur. Interim si sine maiori molestia, qui lignum in mola secante aptat, illud pariter

proxime posset in asseres transmutare, uniuersa ars

huiusce machinae nonnisi lusus foret, quoniam universum eius pretium in ea non nisi uti in instrumento ad hunc finem locum habere potest. Quapropter aliquid non idcirco bonum est, quia ad cursum naturae euenit, sed cursus naturae bonus est, quatenus ea, quae inde promanant, hona sunt. Cumque deus mundum decreto suo comprehenderet, in quo cuncta Plerumque per naturalem contextum regulam optimi

484쪽

4 8 SECTIO II. MEDITATIO QUARTA

sequerentur; dignum illum, quem eligeret, iudicauit, non quia eo, quod naturali contextu teri 'retur, b num contineretur, sed quoniam hoc naturali contextu sine multis miraculis fines persecti rectissime imp

trarentur.

Et nune:britur quaestio: qui sit, ut leges generales nasurae voluntati entis supremi, in Euentorum, quae Ox illis fiunt, transcursu, tam belle respondeant, et quaenam caussa est, cur istam conuenientiam iis inesse credas, ut haud frequentius, quam animaduer

tas, remedia clandestina hyperphysica concedenda sint, quae vitiis illorum perpetuo succurrant 3 φὶ In quo quidem notio nostra de dependentia ipsarum

essentiarum rerum omnium a deo longe maiorem n bi ς utilitatem adfert, quam ea est, qua in hac quaestione exspectatur. Res naturae vel in determina. tionibus maxime necessariis possibilitatis suae intestinae criterium dependentiae ab ea natura Prae se ferunt, in qua omnia cum sapientia et benignitate conspirant. Ab iis coneentus potest pulcraque coniunctio exspectari et unitas necessaria in variis relationibus utiliis buf,- quibus una ratio ad tot leges idoneas adsecta est. Non opus erit, ut ibi, ubi natura ad leges necessarias agit, proximae emendationeS diuinae interueniant, quoniam quatenus Consecutiones dix ordine naturae necessariae sunt, numquam vel ex legibus generali si

mis quidpiam, quod deo displiceat, euenire potest.

' Ad hane quaestionem permultum abest, ut satis responissum sit. si ad delectum ciei sapientem prouocaueris. lui na eurae eursum semel tali iam bene constituissest, ut emenis dationes frequentiores inutiles essent. Maxima senim di ficultas consiliit in eo, quo. tandem modo fiori potuerit. ut in eoniunctione eventorum cosmicorum ad leges generales tanta persectio coniungeretur. p aesertim' si multituis dinem rerum naturalium, immensamque seriem mutatio. num illarum consideros. quomodo ibi ad regulas generales emeaeitatis rerum reciproca o concentus oriri potuerit. qui nullarum frequentium contagionum hyperphylicarum in. digeret.

485쪽

Quomodo enim consecutiones rerum, quarum Coniunctio fortuita ex voluntate dei pendet , relationes autem illarum essentiales ut rationes necessariae in oris dine naturae ab illo in deo pronctae sunt, quod cum proprietatibus eius generatim in maximo concenta Versatur, quomodo, inquam, hae post uni voluntati illius contrariae es 3 Atque ita omnes, Oportebit, mundi mutationes mechanicae, proinde ex legibus motus necessariae, semper idcirco bonae sint, quoniam physice necessariae sunt, sperandumque est, Consecutionem irreprehensibilem sore, simulatque ex ordine naturae necessaria videtur. ') Ut vero omni errori

Caueatur, moneo, mutationes in mundo vel ex constitutione uniuersi prima legibusque naturae generalibus et specialibus necessarias esse, cuiusmodi ea cuncta sunt, quae in mundo corporeo mechanice accidunt, vel iis nihilominus praeter haec omnia raticis nem esse sortuitam haud satis comprehensam, velut actiones ex libertate, quarum natura haud ride per- spieitur. Posterius mutationum Cosmicarum genus, quatenus libertatem quamdam respectu rationum determinantium legumque necessariarum in se eohiberovidentur , eatenus possbilitatem in se continent ameta generali rerum naturae ad persectionem tendente: ὸeflectendi. Atque ob halic caussam exspectari potest, supplementa hyperphysica esse necessaria polis,

quia fieri potest, ut hoc respectu cursus naturae cum voluntate dei non numquam pugnare queat. Interim, Cum ipsae vires naturarum libere agentium in coiis

St. vi Ne tonus censet, necessarius naturae euentus est. systema mundi, quale solis nostri tandem prorsus hac. rere omninoque quiescere, haud cum illo adderem: neeesi est, ut deus illud per miraculum restituat. Nam quia euon tum est, ad quod natura secundum leges suas essentiales necessario determinata est. inde suspicor, illud etiam bonum esse. Neque est, quod istud damnum deplorabile putemus: me scimus enim . quam immensa natura sit semper sese iaaliis caeli regionibus efformans, ad huncce uniuersi desectum magna secunditate abunde resarciendum.

486쪽

iunctione cum caeteris huius uniuersi non penitus ab omnibus legibus Exemtae sint, sed semper, quamvis haud rationibus cogentibus, tamen iis, quibus secundum regulas arbitrii exercitium alio modo certumessicitur, obnoxiae sint, dependentia essentiarum ierum ab deo etiam hic magna semper ratio, Consequentia, quae vel in hoc rerum genero ex Cursu na. turne eueniunt, cita ut ab erratione speciosa in caussis singularibus haud perturbemur,) in toto ut decora regulaeque optimi congrua spectandi : ita ut raro tantum naturae emendatione hyperphysica proxima supplementove opus habeat, quemadmodum etiam

reuelatio non nisi respectu certorum quorumdam temporori ac populorum illius mentionem facit. Iam experientia cum hac dependentia actionum vel maxime liberarum, ex magna quadam regula naturali conspirat. Ut maxime enim consilium matrimonii uerit, tamen in eadem terra inuenimus, proportionem matrimoniorum ad numerum viventium sere per petuam esse, si numeros magnos sumseris, et exempli gratia in Ioo hominibus utriusque sexus par coniugum inueniri. Quisque nouit, quantum hominum libertas ad producendam minuendatrique vitam conserat. Nihilominus has ipsas actiones liberas magno cuidam ordini obnoxias este necesse est; quia omni noti positis magnitudinibus magnis, numerus momentium ad viuentes diligentistime unam semper eamdemque seruat proportionem. Mihi pauca haec argumenta

sussciunt, ut quodam modo doceam, ipsas leges libertatis

nullam talem licentiam rei pectu regularum generalis cuiusdam ordinis naturae in se cohibere, ut ne eadem ratio, qua in reliqua natura iam in essentia rerum ipsa relatio necessaria ad perfectionem conuenientiamque stabilitur, etiam in naturali cursu actio. num liberarum certe maiorem ad complacentiam eritis summi directionem sine multis miraculis deberet proferre. Uerum consilium meum magis Cursum mutationum naturae spectat, quatenus per leges im-

Plantatas necessariae sunt. Miracula in eiusmodi

487쪽

ordine vel nullo modo vel tantum raro necessaria videbuntur, quoniam haud facile fieri pote Ir, ut tales imperfectiones per naturam ex lisiant, quae illorum indigeant.

Si cogitationem de rebus naturae animo mihi informarem, quam Plerumque homines de illis habesnt: scilicet possibilitatem earum internam per se liber: melle vacuamque ab ratione aliena; haud nouum iudicarem, si quis diceret, fieri non posse, ut mundus vllius cuiuspiam persectionis sit sine multis effecti, nibus hyperphysicis. Potius mirum atque incomprehensum iudicarem, quomodo sine serie miraculorum per .petua aliquid utile aptumque per contextum magnum naturalem possit praestari. Mirus enim casus fortuitus esse cogeretur, ut rerum essentiae, quarum sua cuique necessitas separata foret, sic inuicem Congruerent, ut ipsa sapientia summa ex illis magnum quoddam totum posset coniungere, in quo praeter dependentiam tam variam, tamen ex legibus generalibus Cori centus pulcritudoque omnibus numyris absoluta eluceret. Contra ea vero edoctus, idcirco tantum, quia deus

est, quidpiam aliud esse posse, ab ipsis rerum possibilitatibus concentum exspecto, magno illarum principio Conuenientem, aptitudinemque per instituta generalia ad totum quoddam congruendi, quod cum l. pientia

eiusdem entis rite conspirat, a quo rationem suam de- Promunt, atque etiatri mirum iudico, quatenus, quid-Piam ad cursu in naturae, legibus generalibus conuenienter, accidit, aut euenturum foret, illud deo displicere miraculique ad emendandum indigere, et si fiat, ipsa illius occasio ad eas res pertinet, quae nonnumquam fiunt, a nobis vero numquam possunt Comprehendi. Facillime item intelligetur. perspecta ratione .ssentiali, cur miracula ad mundi per ilionem raro Eslis necessaria possent, hoc etiam valere de iis, quae

in meditatione superiori uuenta hyperphysica sensu

488쪽

8a SECTIO II. MEDITATIO QUARTA.

sormali adpellauimus, et quae in iudiciis vitae comm nis idcirco frequentissima conceduntur, quia per notionem peruersani quodpiam naturale credimus in iis inuenire.

Qiae ex argumento nostro commodo unius alteriustis ordinis naturae concludi queant.

In ratione tractandi philosophiae repurgatae regula obtinet, quae, etsi haud diserta dicatur, semper

tamen in usu obseruatur: ut in uniuersis caussis certorum effectorum inuestigandis magnam nos oporteat attentionem adhibere, ad unitatem naturae, quantum seri possit, seruandam, hoc est, ad varia essecta ex ratione una iam nota derivanda, neque variorum effectorum ob quamdam maiorem dissimilitudinem putatiliam sta. tim nouas caussas esscientes diuersasque sumamus. Quamobrem praesumitur, in natura magnam unitatem esse, respue u sufficientiae unius cuiuspiam rationis ad consecutiones varii generis, putaturque iure pori coni unesto phaenomenorum unius generis cum .phaenomenis generis alterius plerumque ut quidpiam necessarium, neque ut effectum ordinis artisciosi aefortuiti spectari. Quam varia effecta ex una vi gravitatis derivantur, quorum Olim caussae opus esse variae credebantur; adscensus quorumdam Corporum Casusque aliorum 3 Vortices, ad corpora caelestia ire orbibus retinenda, explos sunt, caussa illorum in viilla naturae simplici patefacta. Haud sine caussa praesumitur: extensionem corporum per Calorem, lumen, vim electricam, fulgura, tortasse etiam vim magneticam in variis phaenomenis unius eiusdemque materiae essicacis, in omnibus spatiis disseminatae, quippe aetheris, versari, omninoque nos male habet, cum novum principium ad aliquod effectorum genus enodandum sumere cogimur. Ibi adeo, ubi proportio adcuratissima, singularem quamdam constitutionem arti-

489쪽

fieiosam postulare videtur, solet ea potius euentui necessario ex legibus generalibus attribui atque etiamnum regula unitatis obseruari, quam ordinatio artificiosa fundamento ponatur. Figurae niuiti in tam ordinatae stini, tamque supra omnia rudia, quae casus caecus esseere potest, elegantes, ut sere fidem eorum in dubium vocare deberes, qui nobis eas delinearunt, nisi quavis hieme occalionem haberemus per nostram experientiam nosmet certiores ea de re reddendi. Pauci inuenientur flores, qui, quantum extrinsecus percipi potest, maiorem pulcritudi nem proportionemque prodant, neque omnino quidquam videmus, quod arte queat essici, quod magis ad regulam elaboratumst, quam istae genes es, quas natura tanta abundantia insuperficie terrae dispersit. Et nihilominus nemini umquam venit in mentem, ut eas ex peculiari quodam niuium semine deuuaret, ordinemque naturae a tificiosum excogitaret, sed ut consecutionem secundariam legibus generalioribus tribuimus, quibus sommatio huiusce producti cum unitate necessaria simul comprehenditur. Nihilominus natura alio quodam genere productorum abundat, ubi omnis philosophia, de origine

illorum cogitans, hanc viam cogitur relinquere. Ars magna, coniunctioque fortuita per electionem liberam certis finibus consentanea, ibi inani sesta est, simulque ratio evadit legis cuiusdam peculiaris naturae. ad ordinem naturae artificiosum pertinentis. Structura plantarum atque animalium eiusmodi ordinationem prodit, ad quam leges naturae generales et necessariae haud lassiciunt. Cum igitur absurdum laret primam plantae cuiusdam bestiaeue generationem ut consecutionem secundariam mechanicam 'ex legibus naturast

Figura mueoris plantis similis multos mouit, ut illum proὸuctis regni vegetabilis adnumerarent. Interim ex aliis obseruationibus longe verisimilius ost, conuenientiam ordinemque speciosuim illius non posse impedire, quominus eum, velut arborem Dianae ut consecutionem ex legibus communibus sublimationis contemplemur.

490쪽

generalibus spectari, nihilominus etiam nunc duplex quaestio relinquitur ex ratione adlata haud explicata rvtrum scilicet quodque illarum individuum proximo a deo conditum sit, ideoque originem hyperphysicam habeati soluinque propagatio, id est, transitus subinde ad euolutionem, legi cuidam naturali concredita stian vero quaedam indiuidua regni vegetabilis et an, malis proxime quidem diuinae originis sint, sed facultate ornata nobis incomprehensibili, ex lege natu-xae ordinaria sui similia generandi. nec solem euobvendi. In utraque parte dissicultates obsunt. Foditasse fieri non potest, ut quae maxima sit, doceatur; sed quod hoc loco nos attinet. in eo positum est, ut pondus maius rationum quatenus metaphysicae fiat, animaduertamus. Quomodo, ut hoc utar, arbor per constitutionem mechanicam intestinam possit suo cum nutritorium ita sormare atque digerere, ut in foliorum oculo vel semine aliquid otiatur, quod similem arborem minutam, aut ex quo tamen talis fieri posset, contineat, nullo modo potest pro cognitionibus nostris intelligi. Formae internae Bussonii, elementaque materiae organicae, legibus adpetituum formidinumque conuenienter ex mente Maupertui sit sese coniungentia, vel perinde obscura sunt ac res ipsa, vel plane ex arbitrio excogitata. Sed, quamuis eiusmodi doctrinas haud cures, num idcirco opus est, ut ipse aliam inducas pariter arbitrariam, scilicet, omni, ista indiuidua hyperphysicae originis esse, quo

niam ortus illorum naturalis nullo modo comprehenditur 3 An umquam quispiam iacultatem saeclum suismiles procreandi mechanice ad oculos demonstrauit. et nihilominus idcirco non ad rationem aliquam phy-

Cum in hoc casu origo omnium productorum eiusmodi organicorum, ut prorsus hyperphysica specterer, tamen putant aliquid relinqui naturali philosopho, si illum in modo propagationis successivae ludere concedant. Sed bene cogites, eo hyperphysicum

SEARCH

MENU NAVIGATION