장음표시 사용
511쪽
ine Inologiae quoque adiumenta sunt cognitionis
nostrae summe necessaria, quorum nonnulla ipsa
mathesis suppeditat. Abstineo ab exemplis; squidem verendum est, ne pro ratione diuersa, qua eius.
modi similitudines sensu percipiantur, eadem illarum vis in quavis intelligentia alia fuerit, cogitatioque a memet hoc loco inserta praeterea inchoata est atque imperfecta nec satis perspicua. Quodsi quaeratur, quinam usus fieri possit unitatis magnae in relationibus variis spatii, quod geometra inuestigat, suspicor, notionibus generalibus
des unitate rerum mathesi propositarum etiam ratio. nes unitatis perfectionisque in natura possent ad cognoscendum proponi. Sic in omnibus figuris figura orbicularis ea est, in qua ipsa circuitus spatium, quod esse possit, maximum describat, quod eiusmodi ambitu queat comprehendi, idcirco scilicet, quia
aequalitas adeurata in distantia huius circumscriptionis a cηAtro in eo obtinet perpetuo. Cum figura quaedam lineis rectis includi debet, tum aequalitas, quanesse potest, maxima respectu distantiae illarum a centro potest tantum modo locum habere, si non solum distantiae punctorum angularium ab hoc centro inter se inuicem, verum etiam perpendiculum ex hoc ad latera inter se inuicem possunt aequalia esse. Inde igitur polygonum essicitur verum, planumque pergeometriam fit, eodem circuitu polygonum aliud eodem laterum numero semper spatium minus inclusum iri, quam vero. Praeterea alia et quidem simplicissima aequalitatis in distantia a centro ratio essa
potest, scilicet si solum distantia punctorum.angularium polygoni ab eodem centro perpetuo aequalis sit, ibique patet, quouis polygono irregulari, quod possit in orbe esse, spatium maximum includi omnium, quod iisdem lateribus includi possit. Praeter hoe postremo illud polygonum, in quo praeterea magni
ludo lateris distantiae puncti angularis a cenetro aequalis est, id est, sexagonum regulare omnium omnino figurarum ea est, quae circuitu minimo sp
512쪽
5o6 SECTIO II. MEDITATIO SEXTA.
tium maximum ita includat, ut ea simul, extrinsecus cumjaliis figuris composita, nulla interualla relinquat. Atque hoc loco breui se offert obseruatio, proportionem reciprocam maximi et minimi in spatio pendere ex aequalitate. Cumque narura alias multos casus aequalitatis necessariae suppeditet, regulae . quae ex casibus dictis geometriae respectu rationis generalis eiusmodi proportionis reciprocae maximi et minimi essiciuntur, possunt etiam aὸ legem parsimoniae necessariam in natura transferri. In legibus pulsus olentis semper certa quaedam aequalitas necessaria est: post pulsuin, si haud elastica sint, amborum Corporum motum semper aequalem esse; siti autem elastica sint, ambo per elasticitatem semper
aequaliter pelli et quidem vi quadam, qua pulsus
fieb1t; centrum grauitatis amborum corporum per pulsum nullo modo in quiete motu ue mutari, et quae sunt generis eiusdem. Relationes spatii tam infinite variae sunt, et nihilominus certam quamdam cognitionem visionemque claram Concedunt, ut, quemadmodum iam saepenumero egregie fuere pro
sumbolis cognitionum de genere longe alio, veluti ad exi pectationes in casibus fortuitis denotandas), ita quoque adiumenta ministrare possint regularum perfectionis in legibus effectionis naturaliter necessariis, quatenus ex relationibus pendent, ex rationibus simplicillimis ut generalissimis cognoscendarum. Antequam huic meditationi finem imponam, omnes gradus varios rationis explicandi philosophicae, phaenomenorum perfectionis in mundo obuiorum , quatenus cuncta deo subiecta consideres, adseram, ab ea ratione iudicandi incipiens, ubi philosophia adhuc sese occultat, in eaque finium, ubi conatum
ea maximum exserit. De ordine loquor, pulcritudine et conuenientia, quatenus ea ratio eis, rerum in mundo modo philosophiae consentaneo auctori
diuino subiiciendarum. 'Ac primo quidem, singulare euentum aliquod in cursu naturae potest ut quidpiam ab actione diuina
513쪽
prosectum spectari, ae philosophiae in eo nullum
aliud munus est, quam modo ut argumentum huiusce dependentiae extraordinariae indicet. Deinde, euentum cosmicum ut tale consideratur, quo ut ad casum singularem aliquem mechanice mundi inde a creatione speciatim instituta esset, veluti diluuium secundum systema multorum recentiorum. Physica, qua illi philosophi hac in re utuntur, non potest nisi suant ipsius solertiam docere, et aliquid excogitare, quod forte ex legibus physicis generalibus possit euenire, cuiusque euentus ad euentum
extraordinarium illud putatilium redierit. Alioquin enim eiusmodi ratio sapientiae diuinae haud conuenit, cui numquam propositum est, vi arte inutili iactet, quam vel in homine reprehensurus fores, qui,s verbi gratia non impediretur, 'uo minus tormen tum maius proxime exploderet machinam pyriam cum horologio adplicaret, quod illa statuto puncto temporis ingeniosis adiumentis mechanicis tormentum exploderet. Tertio, s certae quaedam partes naturae et institutum quoddam inde a creatione durans, quod proxime a manu magni fabricatoris profectum sit, spectatur; et quidem ut institutum, quod tamquam res quaedam singularis, non vero velut institutum ex lege quadam perpetua introductum. Exempli gratia, cum adseritur, deum montes, flumina, planetas eorumque motum ab initio rerum omnium
simul proxime ordinasse. Cum sine dubio status
quidam naturae debeat primus esse, in quo forma rerum pariter ac materia proxime a deo pendeat, huiusce iudicandi modi eatenus ratio quaedam philosophica videtur. Interim, quia temerarium est, priusquam utilitatem rebus naturae ex legibus generalibus proprium examinaueris, institutum quoddam proxime actioni creationis attribuere, propterea quod utile est et rectum, eatenus ea non nisi gradu
514쪽
Quarto, si ordini cuidam naturae artificioso quidpiam tribuitur, antequam infirmitas, quae illi ad
eam rem ex legibus communibus est, rite fuerit
agnita, velut si quidpiam ex regno vegetabili et animali explicetur, quod sortasse in viribus mechanicis vulgaribus situm est, solum propterea, quod ordo in eo pulcritudoque magna sunt. Ratio sic iudicandi philosophica tum vilior est, cum quodque animal singulare vel quaevis singularis planta proxime Creationi subiicitur, quasi praeter nonnulla proxime Creata alia producta illi secundum legem iacultatis Procreandi non solum euoluendi facultatis) subiiciuntur, quia in posteriori casu plura secundum naturae ordinem explicantur; nisi horum infirmitas respectu eius rei aperte possit euinci. Ad hunc vero
gradum explicationis modi philosophici pertinet quaevis distributio instituti cuiusdam in mundo ex legibus artificiosis atque ob finem quemdam constitutis in genere, nec solum in regno animali ac vegetabili. ' Velut si de nive ae lumine boreali sic loquuntur, ac si ordo naturae, qui ambo produxit propter utilitatem Groe ilandit vel Lapponis ne diuturnis noctibus non penitus in tenebris versetur, instituta essent, quamquam adhuc semper suspicio est, istud esse consecutionem secundariam conuenientem cum unitate
necessaria ex legibus aliis. Ac propemodum in istud vitium incidimus, cum nonnulla commoda hominum Pro ratione accipimus peculiari cuiusdam instituti diuini, veluti fluam et agrum plerumque viridi colore indutos esse, quia hic in omnibus coloribus vim mediam habet ud oculum mediocri exercitatione tenendum: eontra obiici potest, incolam viae Dauidicae nivibus sere oecaecari, atqus illi ad perspi-
In numero secundo moditationis tertiae huius sectionis in exemplis ordinis naturae artificiosi ea solum ex regno vegetabili ot animali protuli. Sed notandum Pst. una minquamque legis conititutionem ob certam qumdam utilitatem idcirco quia illa eo ab unitate nocessario cum aliis legibus physicis exeipitur, artificiosam esse, uti ex nonnullis exemplis, quorum hoc loco mentionem secimus, intelligi potest.
515쪽
cillas niueas confugiendum esse. Nec reprehendi potest, consecutiones utiles anquiri benignoque cubpiam auctori attribuiti sed ordinem naturae, ad quem sunt, ut artificiose atque arbitrarie cum aliis coniunctum proponi, cum tamen cum aliis in unitate necessaria versetur. Quinto, maxime methodus continet verae philosophiae animam de institutis naturae persectis iudieandi, si semper parata ad euenta quoque hyperphysica concedendum, item instituta naturae vere artificiosa haud ignorandum, nec potissimum finibus commoda uniuersamque conuenientiam spectantibus patitur se impediri, quo minus rationes in legibus generalibus necessariis conquirat, summaque cura unitatis tuendae atque auersione rationi conueniente numerum caussarum naturalium propterea multipliacet. Quo si attentim ad regulas generales accesterit, quibus ratio coniunctionis necessariae eorum, quae naturaliter sine peculiari instituto eueniunt, cum regulis utilitatis iucunditatisve naturarum ratione
utentibus possit enodari, tumque ad auctorem diuinum adscenditur, haec ratio iudicandi physicotheologica officio suo rite satis facit.
'pothola originis eorporum tofmicorum cauissarumque motuum illorum, mechanise regulis supra probatis consentanea.
Figura corporum caelestium, mechanica, secundum quam mouentur et systema mundi constituunt, Variae item mutationes, quibus positis orbium eorum successu temporis obnoxius est, haec omnia facta pars sunt physices, quae tanta perspicuitateae firmitate comprehenditur, ut nae unam quidem
516쪽
sto SECTIO II. MEDITATIO SEPTIMA.
cognitionem aliam possis ostendere, quae rem phy sicam quae vel quodammodo illius varietatem aequa
retin modo tam indubitate certo tantaque euidentia explicaret. Quod cum contemplare, nonne tum
quoque suspiceris, statum naturae, in quo haec aedia ficatio initium cepit, eique motus, qui nunc ad legestum simplices comprehensu taciles perdurant,
primum impressi sunt, pariter facilius intelligi post
quam soriaste pleraque, quorum alias Originem anqui-ximus 3 Rationes, quae huic suspicioni sauent, in
aprico sunt. Haec omnia corpora caelestia soni moles rotundae, quantum scimus, Organisatione Carenistes et praeparatione artis occulta. Uis illa, qua
trahuntur, uti videtur, vis est primitiva materiae propria, nec proinde debet explicari nec potest. Motus iaculatorius, quo volant, directioque ad quam illa vibratio iis impertita est, una cum formatione molium earum praecipuum est, quin adeo unum, Cuius caustae physicae primae quaerendas videntur. Essecta simplicia minimeque tam complicata, uti pleraque alia naturae sunt, in quibus plerumque leges neutiquam cum euidentia mathematica noscuntur, ex quihus eueniret, Cum e Contrario eae in forma maxime
comprehensibili ante oculos versentur. Neque in tanta specie successus felicis quidquam aliud efiicit, quam impressio ex magnitudine commouente talis partis naturae, quale systema solare est, ubi caussae phy-scae uniuersae suspectae sunt, quia suffcientia illa. rum maxime grauis est, et creandi iuri auctoris supremi contraria videtur. Verum anne idem quoque dici de mechanica posiet, qua magna ruundi fabricatio, posteaquam semel adest, motus suos, porro servat 3 Universa eorum conseruatio ex eadem lege pendet, qua lapis, in aera coniectus, viam suam describit; quae lex est simplex, secundaque Consecutionibus iustissi inis, et digna, cui conseruatio totius mundi sabricationis credatur.
Ex altera parte, ales, non pollant Causiae naturales perspicue ostendi. quibus herba vilissima
517쪽
secundum leges mechanicas penitus perspicuas gignitur, et nos audemus explicationem originis systematis mundi in magnis' At vero umquam philosophus
valuit, tantum leges, ex quibus incrementum motusue internus plantae, quae tum est, euenit, ita perspicue et mathematice demonstrare, quemadmodum illae demonstratae sunt, quibus omnes motus Corpo Tum cosmicorum conueniunt. Natura rerum hic prorsus mutata est. Magnum ac stupendum hic infinite comprehensu facilius est, quam minutum et adinmirabile, et generatio planetae, cum caussa motus iaculatoria, quo iacitiir, in orbem currat, Vti videtur, facilior dilucidiorque perspectu erit, quam generatio Vnius cuiusdam guttulae niueae, in qua dimensaveritas stellae sexangulae ad ratior esse videtur, rotunditate orbium, in quibus planetae currunt, atque in qua radii multo rectius ad superficiem referuntur, quam viae horum corporum caelestium ad formam
communem motuum suorum orbicularium.
Periculum explicandae originis mundi secundum leges mechanieas generales factum proponam, non de uniuerso naturae ordine, sed tantum de magnis molibus earumque orbibus, quibus initia maxime rudia naturae efficientur. Spero, me quaedam dicturum fore, quae aliis meditationum grauissimarum ansam dare queant, quamquam descriptio mea rudis atque inelaborata videtur. Nonnulla eorum ex mente
mea aliquantum probabilitatis habent, quae in re minori parum dubitationis relictura foret, et cui non nisi opinio praeiudicata artis maioris necessariae, quam quae legibus physicis generalibus tribuitur, esse contraria potest. Saepenumero accidit, ut id haud quidem inueniatur, quod proprie anquiritur, sed tamen in hac via alia commoda, quae non opinatus fueras, inueniuntur. Etiam talis utilitas satis Iucri foret, si meditationi aliorum sese praeberet, etiamsi fines hypotheseos primatii in ea perirent. Gravitationem materiae uniuersalem secundum Newtonum aut eius adsectas in eo supponam. Ii, qui
518쪽
sta SECTIO II. MEDITATIO SEPTIMA.
sortasse per definitionem putant metaphysices conse.
cutionem hominum acutorum ex obseruatione et
conclusio e mathematica se perdere, sequentes theses ut quidpiam, quod praeterea cum fine huius libri primario haud cognatum est, poterunt Praeterire.
Prospectus latior in summa uniuerstatis rerum. Sex illae planetae cum satellitibus in orbibus
mouentur, haud longe a consilio communi, quippe superficie solis aequatoriali producta abhorrent. Contra Cometae currunt in viis, admodum inde distantibus, atque versus omnes partes longe ab hac superficie euagantur. Quod si ergo, loco planetarum cometarumque tum paucarum, earum aliquot millia ad nostrum mundum solarem pertinerent, orbis etodiacus vi χona quaedam stellis innumeris collustrata, aut ut virga in pallidum splendorem abiens videretur, in qua nonnullae planetae propiores satis fulgentes, remotiores autem multitudine sita ac luminis languore tantum modo visum nebulosum referrenti Namquain motu bellico, in quo hae omnes circa solem si a. rent , semper in omnibus partibus huiusce et iret nonnullae forent, etsi aliae locum mutassent. Conistra cometae regiones ad utramque partem huius Zonae
lucidae omni, quae fieri possit, dissipatione contegerent. Cum hac sctione praeparati, sin qua nihil quidquam amplius quam multitudinem corporum mundi nostri planetarum cogitatione multiplicauimus oculos nostros in ambitum ampliorem totius huius universi configimus, tum reapse Zonam lucidam videmus, in qua stellae, quamquam valde inaequalibus distantiis a nobis abhorrent, tamen ad Vna in eamdem. que aream densius atque alibi cumulatae sunt, e contrario regiones caeli ad utramque partem stellis omnis
generis dispersionis contectae sunt. Via lactea, quam specto, maxima exacta directionem habui circuli
519쪽
maximi, quae determinatio omni attentione digna est, atque ex ea intelligitur, solem nostr in cum eoque nosmet in illa stellarum caterua versaris quae ad certam quamdam aream maxim8 nititur, et ana logia hic magnam rationem praebet suspicandi, si re, ut hi soles, ad quorum numerum etiam noster pertinet. systema cosmicum constituant, quod in magno similibus legibus institutum sit, quam noster planetarum mundus in paruo; omnes soles istos cum satellitibus suis ullum quodpiam centium orbium suorum habere posse; eosque tantum ob immensam distantiam et propter diuturnum tempus cursuum suo iam orbicularium loca non mutare videri, quamquam nihilominus quaedam locorum transmotio Obseruata est; vias magnorum istorum corporum pariter ad
aream communem adsectas esse, a qua non recedant, eaque, quae longe minori accumulatione reliquas caeli regiones occupant, cometarum nostri planetarum mundi ea in re similia videri. Atque ex hae notione, ex mea quidem sententia maxime probabili, coniici potest, si plures eiusmodi ordines mundorum altiores sint: quam ad quem noster sol pertinet, et qui illi, qui in eo constitutus est, visu in praebet viae lacteae, in spatio mundi prolando nonnullos ill tirum velut locaendentia pallida visum iri, et si forma re utionumus cuiuspiam eiusmodi stellarum fixarum constitutionis oblique si versus nos satin, ut figuras ellipticas visum iri, quae spatio parua ex maena distantia systema cluoddam sola te, quemadmodum nostrae viae lacteae exhibeant. Ac talia quidem loca reapse astronomia iam dudum aperuit. quamquam purq Uam vari sententia est, quam homines dc iis imbiberunt, uti ex
Muti pertui sit lih m de fietura stellarum disci potest.
Hanc mediistionem velim κliqua attentione per. pendi. Nec solum, quia notio inde de creatione enascens, multo sortius mouet, quam alias, propterea quod multitudine solium uti noster est. immensa systeina absoluitur, cuius articuli motibus orbicula- .
520쪽
s14 SECTIO II. MEDITATIO SEPTIMA.
xibus coniuncti sunt, ea vero systemata ipsa, quorum sne dubio vis innumera est, in articulis esse possunt ordinis cuiuspiam altioris,) verum etiam quoniam ipsa obseruatione stellarum fixarum vel potius tardo errantium nobis vicinarum hac notione ducta fortasse multa possunt aperiri, quae fugiunt attentionem. quatenus haud certa quaedam forma investiganda
Rationes ad euincendam originem mundi planetarum nostri mechanicam in genere. Planetae circa solem nostrum uniuersae ad eamdem distinctionem et modo tenui a serma relationis communi aberratione, quae ecclipsis est, eo ipso
modo conuertuntur, velut corpora per materiam abrepta, quae, dum uniuersum spatium replent, circa aximvorticibus mouentur. Planetae pondere suo cunctae versus solem nituntur, magnitudinisque vibrationis
lateralis directio esse dimensa deberet, si ea in orbibus conuerti circularibus illas oporteret, et quemadmodum in eiusmbdi effecto mechanico diligentia geometrica non potest exspectari, ita quoque omnes orbes, quamuis haud multum, ' ab rotunditate circulari recedunt. Materiis constant, quae, ex computatione sNewtoni, quo longius a sole distant, eo minori den- state sunt, quemadmodum etiam quisque naturae conueniens iudicaret, si in spatio in quo seruatur,
a materia cosmica in eo dispersa efformatae essent. Namque in nisu, quo cuncta ad solem seruntur, necesse est, ut materiae generis densioris magis ad solem cogantur, in eiusque vicinitate magis cumulentur, quam materiae generis leuioris, quarum casus ob densitatem minorem magis retardatur. Sed materia solis, ut monuit Bussonius, ei, quam moles congregata planetarum omnium coniunctim habitura foret..densitate est satis aequalis, quod etiam cum sorm