장음표시 사용
501쪽
METHOD. PHYSICOTHEOL. EMENDATA. q95
conuenientiae regula iam essentialiter in altera stafuerit, aut ex arbitrio cum ea coniuncta, recta fieri non posse iudicamus, ut ordo et conuenientia aut casa aut etiam in inultis rebus, quarum exsistentia diuersa est, ita sponte locum habeat; numquam enim Cnn- centus amplus sine ratione quadam intelligente quoad possibilitatem idonee datus videtur. Ac statim magnum earum discrimen adparet in modo, quo
perfectionem quoad 'illius originem diiudicare debeamus.
Ordo naturae necessarius ipse auctorem denotat materiasse ordinatae. ordo in natura, quatenus ut fortuitus atque ex arbitrio entis cuiuspiam intelligentis oriundus jpectatur, nullo omnino argumento est, etiam res naturae,
tali ordine secundum sapientiam coniunctas, ipsas ah hoc auctore exsistentiam suam habere. Nam tantummodo haec coniunctio ita comparata est, ut sormam delineati emque intelligentem supponat; unde etiam Aristoteles multique veterum philosophi alii non materiam naturae, sed modo formam a deo derivarunt. Fortasse modo ab eo inde tempore, quo nos reuelatio persectam mundi ab deo dependentiam docuit, demum quoque philosophia iustam operam impendit, ut originem rerum ipsarum, quibus rudis naturae materia efiicitur, ut tale quidpiam spectaret, quod fieri sine auctore nequeat. Dubito, an cuipiam in ea re suc-eesserit, atque in sectione ultima sententiae meae rationes adseram. Certe quidem ordo partium mundi fortuitus, quatenus is originem ex arbitrita indicat, nihil quidquam ad istud probandum potest conferre. Veluti in structura bestiae membra sunt artusque perceptionis senstiuae cum membris motus arbitrarii partiumque vitalium tam artificiose coni uncta, ut malitiosus sis, neque enim adeo ab ratione auersus ullus
502쪽
homo esse potest,) simulκtque eo ducare. s auctorem
sanientem ignores, qui materiam ex qua corpus animale compositum est, in ordinem tam eximium rede.git. Plus inde nullo modo sequitur. Utrum haea materia per se aeterna sit ac libera, an quoque ab eodem auctore procreata sit, id quidem in eo neutiquam diiudicatu in videtur. Longe vero aliter iudicabis, s animaduerteris, non omnem persermonem physi eam artificiosam esse, sed regulas magnae utilitatis etiam cum unitate necessaria coniunctas videri,
eamque coniunctionem in ipsis rerum postibilitatibus inesse. Ecquid his animaduersis iudicandum est pNum haec unitas, haec conuenientia laeunda esse potest sine dependentia ab auctore sapiente 3 Forma tantae tamque multiplicis conuenientiae istud prohibet. Interim qu iam haec unitas nihilominus ipsa in pops bilitatibus rerum sundata est, ens siniens sit, ne-eessu est, sine quo omnes illae res phusicae ipsae esse
nequeant; atque in quo ut ratione magna essentiae multarum rerum naturalium ad effectiones adeo convenientes coniungantur. Tum vero planum est, non solum coniunctionis modum verum res ipsas non nisi
per ens illud esse posse, hoc est, non posse nisi ut e secta illius exstare, id quod totam naturae ab deo de. pendentiam satis demum cognoscendam exhibet. Quod si ergo interroges, quomodo istae naturae a taliente pendent, Vt Concentum queam cum regulis sapientiae inde intelligere 3 tum equidem respondeo: ex eo in ente illo pendent, quod, dum rationem in soeohibet rurum possibilitatis, etiam ratio est suae ipsius sapientiae. ; hae enim illa omnino supponitur.
Sapientia supponit, ut fieri concontus queat atqua unitas in relationibu 9. Illud ens, CuiuS natura ab omni contanioris vacua est, tantummodo sapiens esse potost . quatenus in o' rationes ipsius eiusmodi conecntus pol Iibilis perfectionumque continentur, quae illi sese eificiendas praebent. Quodsi in possibilitatibus rerum nulla talis erat adsectio ad ordinem parfectionemque, sapientia in si ementis foret. Sin vorohaae possibilitas in ipso ente sapiento haud fundata esset. haee sapientia numquam posset omni respectu libera videri. Di iii od by Cooste
503쪽
In hac vero rationis unitate, cum essentiae rerum omnium, tum sapientiae benignitatisque et potentiae, necesso est, ut omnis' possibilitas cum hisce proprietatibus consentiat.
Regulae methodi emendatae phy cotheologiae. Has regulas sic breuiter comprehendam. Persiduciam fecunditatis legum naturalium generalium, propter dependentiam illarum ab natura diuina,
duchus, quaer8s I. caussam, ipsarum constitutionum utili sibmarum, in eiusmodi legibus generalibus, quae ad unitatem necessariam, praeter consecutiones alias Consentaneas, etiam ad productionem horum effect rum adiectae sunt. a. Notes necessitatem in hac coniunctione variarum utilitatum in rathone quadam, quoniam cum modus inde ad dependentiam a deo concludendi, ab eo abhorret, cui proprio unitas artificiosa atque electa proposita est, tum quoque ut euentus ex legibus perpetuis ac necessariis a casu fortuito distin
3. Ne non solum in natura inorganica, Verum etiam organica, unitatem exspectes necessariam maiorem, quam quae recta in oculos incurrit. Nam-qse in ipsa structura animalis suspicandum est unius euiuspiam initii utilitatem secundam fore multarum consecutionum salutarium, ad quas initio varium singularem adparatu in necessarium duxerimus. Atque haec attentio cum philosophia admodum conuenit, tum quoquo consecutioni physicotheologicae utilis est. q. Utaris ordine aperte artificioso, ut inde ad sapientiam auctoris ut rationis cuiusdam, sed unitate
essentiali ae necessaria in legibus phy sicis, ut inde
ad ens sapiens tamquam rationem aliquam, non Vero
504쪽
per sapientiam eius, vel ope illius in eo, quod cum
.a conspirare oportet, concludas.
5. Ex coniunctionibus mundi fortuitis concludas ad auctorem modi, quo hoc uniuersum compositum est, ab unitato vero necessaria ad idem ens ut
auctorem vel materiae et elementorum omnium rerum naturalium.
6. Atque hanc methodum amplifices per regulas generales, quibus rationes conuenientiae eorum, quae mechanice vel etiam geometrice necessaria sunt, cum optimo totius possunt doceri, neque negligas ipsas spatii proprietates hoc respectu perpendere ab que ex unitate in magna illa varietate illius eamdem notionum primariam illustrare.
Idus ratio harum regularum. Quaedam exempla proferam ad methodum dictam uberius explicandam. Montes terrae in c0nstitutionibus illius utilissimis sunt, et Burnetus, qui eos nihil meliores putat vastatione fera loco poenae nostrorum peccatorum , sine dubio errat. Secum dum methodum physicotheologiae consuetam utilitates longe patentes horum tractuum montium recenissentur, ac deinceps pro instituto diuino ex sapientia 'magna ob utilitates tam multipliciter spectatas accipiuntur. Tali iudicandi modo ad sententiam adducimur, legibus generalibus, sine peculiari ad hune casum adplicatione artificiosa talem figuram superficiei terrae non effectam esse, priuatioque ad voluntatem omnipotentem rationi scrutanti silentium imperat verecundum. Contra ea vero ex mente melius edocta, utilitas pulcritudoque istius institutinaturalis nulla prorsus ratio est, leges essectionis generales ac simplices materiae praetereundi. ne ea constitutio ut consecutio illius secundaria considere- . tur. Fortasse dissicilius disceptandum foret, annE
505쪽
METHOD. PHYSICOTHEOL. EMENDATA. 699.
figura terrae globosa omnino utilitates msores habeat consecutionesque grauiores, quam illas inaequalit tes, quibus fit, ut superficies 'illius ab hac rotunditate definita abhorreat. Nihilominus nemo philosophorum ullo modo dubitat, eos ut effectum spectare legum staticarunt generalissimarum tempore mundi vetustissimo. Cur in nequalitates atque eminentiae haud etiam debeant ad talia effecta naturalia et smnlicia
pertinere 3 Videtur, in unoquoque magno Corpore Cosmico statum, cum ex liquido in solidum paullatim trans.
iret, maxime necessario cum generatione amplarum cavernarum coniunctuin esse, quae sub cortice eius laindurato inueniri debent, si materiae leuissimae molis eius intus adhuc liquidae, in quibus etiam aer est, separatione successiva in his adscendunt, et, cum spatiositas proportionem debeant ad magnitudinem mundi cosmici seruare, ruinas sornicum firmorum pariter tam late patere. Ipsa conuenientiae species quaedam, certe series istarum inaequalitatum catenata, in eiusmodi gignendi modo non aliena debet atque inopinata ubderi. Namque nouimus adscenisum materiarum te. vium in magna mixtura alicubi contagione cum eodem motu in partibus mixturae vicinis teneri. In
hae explicandi ratione haud diu moror; prout mihi hoc loco non propositum est, ut ullam profitear, sed
modo paruam illustrationem methodi iudicandi peream Proponam.
Vniuersa terra continens telluris cum alueis suminum qiiasi sulcis perquam utiliter peragrata est. Sunt vero etiam tot inaequalitates vallesque et regiones depressae in omni continente terra: ut primo quasi ad spectu necesse videatur, ut canales, in quibus illorum aquae fluunt, peculiariter, oporteat, Constructi sint et constituti, nisi, pro inaequalitate uniuersi soli reliqui, aquae ex locis editis decurrentes longe lateque euagari, multas planities inundare, in vallibus lacus efficere terramque potius seram atque in- . utilem quam pulcram beneque constitutam reddere gogerentur. Ecquis in eo magnam speciem necessa-
506쪽
soo SECTIO II. MEDITATIO SEXTA.
riae cuiusdam constitutionis extraordinariae animati
vertit 3 Interim omni inuestigationi physicae super caussa fluminum sumta constitutione hyperphysica
finis imponeretur. Quia e contrario hac specie ordinis memet non patior turbari, neque Continuo Cauniam illius extra carceres legum mechanicarum geri
ratium exspecto, sequor obseruationem, ut inde albquid ad genesin horum fluminum intelligam. Animaduerto, multos suminum alueos etiamnum emo mari, eorumque ripas augeri, donec terra circumiacens haud amplius tantopere ut quondam inundetur. Certus fio, omnia flumina olim reapse se euagata esse, uti nosmet metitimus, na sine constitutione extraordinaria futurum foret, atque inde intelligo, nullam eiusmodi constitutionem extraordinariam umquam sactam esse. Fluvius Amaaeonum per tractum aliquod centum milliarium manifesta exhibet vestigia, is olim alueum haud circumscriptum habuisse, verum longe lateque terram inundasse; terra enim in utraque parte usque ad distantias magnas plana
est instar lacus constatque ex limo fluviatili ubi lapillus vulgaris pariter rarus atque adamas. Idem i
venitur in fluinine Missisippi. Atque omnino Nilus aliaque flumina planum faciunt, hos canales tempore multo longius productos esse, ibique, ubi fluminis
ostium esse videbatur, quoniam prope ad mare super solo plano sese expandit, pedetentim alueum absoluit suitque ulterius in alueo longius pertracto. Tum autem, Posteaquam per experientias commonefactus sum, uniuersam censeo mechanicen de formandis alueis fluminum omnium ad has posse rationes simplices reuocari. Aqua scaturiens vel pluuialis de locis editis decurrens initio manavit versus decliuitatem soli sine ordine, multos valles repleuit ed se in multas regiones planas diffudit. Sed in eo trami, ubi fortasse cursus aquae yelocissimus erat, Ob celeritatem non poterat tam facile se limo liberare, quem e contrario in utraque parte copiosiorem eiecit. Quo quidem ripae auctae sunt, interea dum cursus aquaα
507쪽
densissimus alueum seruaret. Tempore, adfluentia aquae imminuta quod successu temporis tandem fieri neCesse erat, ob caussi is historiarum peritis haud ignotas) flumen eas ripas non amplius migrauit, quas sibi ipsum construxerat, atque ex porturbatione sera orta est conuenientia ordoque. Manifesto intelligitur,
istud ad hoc ipsum tempus, in primis in ostiis fluminum, partibus illorum recentissimis, euenire, et quemadmodum ad hanc sormam descriptionemque eiectionem limi prope ad loca, vhi flumen initio nouas ripas transgressum est, frequentius quam remotiori in loco fieri necesse erat, sic etiamnum animaduertimus reapse multis in locis, ubi flumen per regiones
planas voluitur. alueum eiuμ editiorem esse, terris Planis circumiacentibus. Sunt certae quaedam regulae generales, secundum quas effecta natura eueniunt. et quae in relatione legum mechanicarum ad ordinem et conuenientiam aliquantum lucis adferre possunt, quarum una haec est: vires motus reactionisque tam diu in sese
inuicem agunt, donec sibi minimum impedimentum praestent. Ratione huiusce legis facillime possunt intelligi: sed relatio, quae consecutionibus illius ad ordinem est atque utilitatem mirabiliter ampla magnaque videtur. Cuius quidem naturae Epicyclois est, incuratio algebraica, dentes et machinas ad eam rotundatos frictionem, quae esse possit, minimam in se inuicem experiri. Celeberrimus M snerus alicubi mentionem facit, sbi la viro rerum metallicarum perito in machinis longo usu tritis tostensum esse, reapse hane sguram diuturnu usu deteri; civ figurae constructio satis complicata sundamento subest, et quae
Praeter uniuersam conuenientiam suam consecutio est cuiusdam legis naturae vulgaris.
Vt aliquid ex effectis physicis triuialibus adseram, quod, dum eidem legi dictae subest, propter
ea momentum in se habet quoddam conuenientiae, unum ex stuminum ei Sectis nominabo. b magnas diuerstates dεcliuitatis omnium regionum terrae
508쪽
Continentis valde exspectandum est, stumina, in hae decliuitate manantia, passim praecipitia delapsus et cataractas habitura fore, quarum etiam reapse nonnullae etsi raro inueniuntur, magnamque inconuontemtiam incommoditatemque continent. Uerum facile incurrit in oculos: quamquam uti exspectari potest) in
statu primo efferato, eiusmodi cataractae fuerunt frequentes, tamen vi delapsus terram mollem, quin quaedam rupium genera nondum satis durata insista atque abluta esse, donec flumen alueum ad decliui. tatem satis aequabilem vergisset, unde ubi etiam nunc cataractae sunt, landus lapidosus est, in permultisque regionibus flumen intra duas ripas ardue prae
sectas decurrit, intra quas alueum profunde situm sine dubio ipsum insedit. Perquam utile putatur, Om nia propemodum sumina in maxima cursus sui parte certum quemdam celeritatis gradum haud transgredi. qui satis est mediocris, et quo fit ut queant nauigari. Quod quamquam initio ab decliuitate landi tantopere diuersa, in qua fluunt, vix solum sine peculiari arte exspectari posset, tamen facile licet suspicari, tempore Certum quemdam celeritatis gradum sponte inueniri oportuisse, quem haud facile potuerit superare, utcumque decliue sit ac praeceps terrae solum, si modo molle videatur. Namque illud tam diu abluent et penetrabunt alueumquc in nonnullis locis depriment, in aliis tollent, donec, quod a fundo eum crescunt, abripiunt, ei, quod temporibus motus tardioris eiiciunt, satis aequale sit. Vis hic tamdiu agit, donec se ipsam ad gradum temperatiorem
adduxerit, et don; c commercium adpulsus et reactionis factum aequale fuerit. Natura exempla praebet innumera utilitatis amplae unius eiusdemque rei ad usum multipIicem. Perquam peruerse agunt, qui haec commoda statim ut fines, utque eos euentus spest ni, quibus momenta contineantur, cur caussae illorum arbitrio diuino
in mundo institutact sitit. In aliis eommodis luna et hoc habet, quod fluxu et refluxu maris naues etiam
509쪽
METHOD. PHYSICOTHEOL. EMENDATA. 5oa
aduersus ventos vel Me illis opo fluminum in viis
et prope ad terram Continentem mouentur. Ope
illius satellitumque Iouis longitudo maris aperitur. Productorum ex omnibus naturae regnis quodque perquam utile est, quorum quaedam etiam ad usum adhibentur. 'Peruersus iudicandi modus est, cum , uti plerumque sit, haec omnia ad momenta reseruntur e sectionis diuinae, et propter Commodum lunarum Iouis ad sapientem auctoris constitutionem pro UOCatur, quae nominibus eo instrumentum licitum longitudinis definiendae voluerit suppeditare. Caveas, ne cauillationem , ollarii iure in te conuertas, quismili oratione utitur: videte caussam, cur naribus
utamur, sine dubio ut perspicilla queamus in iis insigere. Per arbitrium diuinum non ratio idonea adfertur, quare eadem instrumenta, quibus ad aliquem finem impetrandum solum opus esset, praeterea quoque multo respectu alio utilia sint. Illa mira communio, quae in essentia omnium rerum creatarum obtinet, quod natura illarum inuicem iis haud aliena est, - verum vario concentu coniuncta sbi inuicem ipsae aptae sunt, coniunctionemque necestariam. amplislimam ad uniuersam persectionem in essentia sua continent, ratio est utilitatum tam variarum, quae secundum methodum nostram ut argumenta possunt auctoris cuiusdam sapientissimi, non vero in omnibus casibus ut constitutiones per singularem sapientiam cum caeteris ob singulares utilitates secundarias . eoniunctae haberi. Sine dubio momenta, quare Iupiter lunas habere debeat, plena sunt, etsi numquam inuentis telescopiis illae ad definiendam longitudinem adhiberentur. Atque istae utilitates, quae ut consecutiones secundariae spectandae sunt, nihilo minus sub contemplationem cadunt, ut inde magnitudo immensa auctoris omnium serum intelligatur. Sunt enim, praeter millena millia alia similis generis argumenta magnae catenae, quae in ipsis rerum possibilitatibus creationis partes coniungi .
quae nulla inter se inuicem contagione teneri viden.
510쪽
tur; alias enim quoque non semper utilitates, quacteuentum sequuntur instituti spontanei. et quas auctor nouit, in suoque decreto comprehendit, idcirco ad momenta eiusmodi optionis possunt accenseri, si haec scilicet etiam nulla eiusmodi consecutio num secundariarum respectu habito iam plena erant. Sine dubio natura aquae non eo consilio ad amussim
fertur, ut in te quasi in speculo possis intueri. Eius. modi utilitates obseruatae, si ratione iudicari velis, pro methodo physicotheologiae circumscripta, quae in usu est, nullo modo possunt ad id consilium, quod hic spectatur, usurpari; tantummodo, quod illi adiecimus, eiusmodi obseruationes collectas potest ad rationes consecutionis grauis ad subordinationem omnium rerum generalem sub clite summe sapienta aptas reddere. Dilatetis consilia vestra, quantum poteritis, per utilitates immensas, quas res Creata
respectu innumero certe quoad possibilitatem praebet
una arbor coci Indis adfert innumerasin coniungatis in eiusmodi respectibus membra creationis remotissi. ma. Ρroducta institutorum artificiosorum proximorum decenter admirati, etiam in adspectu oblectante relationis secundae, quibus possibilitates rerram crea- . earum ad concentum perpetuum adfectae sunt, atque
in sueeessione simplici puleritudinis tum variae sponte
se obiicientis eam potentiam et admiremini et adoretis in cuius sonte primo aeterno essentiae rerum ad formam eximiam quasi pacatae propositae sunt. In praetereundo moneo, proportionem magnam reciprocam, quae in rebus mundi respectu occasionis' frequentis, quam praebent, similitudinum compar tionum seu analogiarum, parallelorumque et smilium,
oeulo haud sugiti uo illustranda videtur. No in vis quem istud ad lusus ingenii habet, quique plerum
que tantum fictilius est, immorer, ea in re res ,- Vt
opinor, meditationi philosophi subiecta, latet, quo.
modo eiusmodi conuenientia rerum maxime diuersarum in certa quadam ratione similitudinis tanta tamque ampla et tamen simul tam adcurata esse possit.