장음표시 사용
521쪽
tione mechanica bene conuensi, qua in altitudina
varia , ex variis elementorum generibus planetae formatae su*rint, omnes vero reliquae alioquin, quibus istud spatium repletum est, mixtae ad centrum commune, solem, praecipitatae.
Is, qui nihilominus eiusmodi fabricationem vult proxime tradi in manum dei, neque sic legibus mechanicis quidpiam tribui, cogitur aliquid adferre, cur hoc loco id necessarium iudicet, quod alias in physicis haud facile concedit. Nullos omnino indicare fines potest, cur melius sit, planetas potius ad unam directionem quam ad plures, prope versus
formam relationis quam ad regiones varias orbibus conuerti. Spatium caeleste nunc vacuum est, et universo motu isto nullo sibi inuicem impedimento so-rent. Lubenter largior, fines esse occultos posse, qui ex mechanica vulgari haud impetrati forent, et quos nemo homo perspiciat. Sed licet nemini eos supponere, si sententiam velit in iis fundare, nec tamen possit eos indicare. Quod si denique deus proxime vim iaculandi planetis impertiis et earumque orbes statuisset, suspicari potest, notam eas criteriumue imperfectionis declinationisque, quae in quo
vis naturae producto inuenitur, prae se laturas fore. Si rectum suit, ut ad aream reserrentur, exspectari
potest, illum orbes earum adcurate sic constituisse; si recturi suit, eas prope ad motum orbicularem ac cedere, credi potest, viam illarum rite sanam orbem circularem fore, neque intelligi potest, cur exceptiones ab ακριβεια exactissima in eo ipio quod in actio nodiuina proxima versari debebat, relinqui oporteret. Articuli mundi solaris ex regionibus remotissimis, cometae, maxime Currunt excentrice. Postent,
s de actione diuina proxime ageretur, pariter in orbibus circularibus moueri. vi maxime illarum via ab eeeliptica declinarent. Utilitates excentricitatis tantae hoc in casu cum magna audacia excogitantur; nam facilius comprehendi potest, corpus cosmicum,
in quacumque regione caeli, aequali distantia perpe-
522쪽
tuo motum, huic distantiae conuenienter constitutumelle, quam ad magnam distantiarum varietatem aequo apte compositum ; atque utilitates quidem, quaa Newtonus adsert, manifestum est, alias ne nomine qui
dem probabiles esse, praeterquam quod in ordinationa diuina proxima semel supposita eas saltem nonnullo seruire praetextui cuiusdam finis. Maxime autem perspicue vitium istud, fabrieationem mundi planetArum finibus diuinis proximo subiiciendi in oculos incurrit ibi, ubi ex densitato
planetarum cum incremento distantiarum e contra. rio densitate planetarum decrescente argumenta volunt excogitare. Essectio solis, aiunt, ad hunc modum decrescit, et fuit consentaneum, ut densitas
eorporum eo calefaciendorum etiam hic conuenienter
institueretur. Atqui notum est, solem non nisi tenui prosunditate sub superficie corporis cosinici agere, atque ex contagione illius illud calefacendi proin donon potest ad den statem molis uniuersae concludi; in quo quidem consecutio ex fine iusto maior est. Adiumentum, quippe densitas uniuersae molis deminuta, amplitudinem continet instituti magnitudine finis juperuacaneam atque inutilem. In uniuersis productionibus physicis, quatenus
conuenientiam ordinemque atque utilitatem jpectant, videmus quidem concentus eum finibus diuinis, at quoque notae originis ex legibus Uniuersalibus, quarum consecutiones multo longius, quam ad talem casum singularem patent, et proinde in quovis effecto singulari vestigia conlusionis talium legum adparent, 'quae non solum ad hoc unum productum pertinebant.
Idcirco quoque declinationes ab hac ακ'ιβει g, quae potest esse, maxima respectu finis cuiusdam singularis locum habent. Contra institutum hyparphysicum
proximum, propterea quod eo nullo modo consequentia ex legibus egeisionum uniuersalibus materiae supis ponuntur, neque consequentiis secundariis illius peis liaribus accedentibus deformantur, verum sormaveritatis, quae esse potest, maxima, diligenter conficie.
523쪽
eur. In partibus mundi planetarum propioribus centro communi maior est accessus ad ordinem totum diligentiamque exactam, ultra systematis terminos, sue longe a forma relationis in lateribus in temeritatem stronis atque declinationes, uti ipsum est a constitutione exspectandum originis mechanicae. In institutione diuina proxima numquam possunt fines parum impetrati inueniri, sed ubique summa veritas atque diligentia adparet, quemadmodum inprimis instructura animalium animaduertimus.
Breuis declinatio omnium maxime probabilis, gussiffstema planetarum mechanice potuerit efformari. Argumenta iamiam origine mechanica adlata tam grauia sunt, ut vel quibusdam modo eorum iam diu omnes physici commoti fuerint, ad ciussam orbium planetarum in viribus motricibus naturalibus anquirendam , praesertim quia planetae eadem directions qua sol circa axim suam conuertitur, circa illum in orbibus currunt, earumque viae tam prope cum huius area aequatoriali conueniunt. Newtonus magnus ille fuit horum omnium vorticum vastator, quibus nihilominus diu adhuc post demonstrationes eius adhaesum suit, quemadmodum in exemplo celeberrimi Mariani intelligimus. Argumcnta certa et fidem extorquentia philosophiae Neretonianae docuerunt, tale quodpiam, quale vortices esse debeant, quibus planetae circum ueherentur, nullo modo in caelo inueniri, tantum abesse, ut flumen quoddam eiusmodi fluidi in spatio sit, ut potius caudae cometarum transuersum per hos orbes motum constantem continuent. Certo hinc colligi poterat, quemadmodum spatium caeli nunc vacuum siue in sinite rarum est, nullam caussam mecbanicam locum habere posse, quae planetis motum circularem imprimeret. At continuo leges mechanicas uniuersas Praeterire, atque ex hypothesi audaci
524쪽
adeo proxime planetas coniici statuere, ut coniunctas cum grauitate in orbibus Conuerterentur, gradus maior fuit, quam qui intra regionem philosophiae manere potuisset. Statim currit in oculos, casum adhuc reliquum seri, ubi caussae mechanicae huiusce constitutionis esse possint; cum scilicet spatium fabricationis planetarum, nunc quidem vacuum, nnte repletum fuit, ut communio virium motricium per omnes huiusco regionis partes, in qua attentio noliri solis obtinet, essiceretur. Atque hoc loco eam conditionem indicare popsum, quae una est, quae fieri possit, sub qua causia mechanica motuum caelestium locum habeat, id quod ad defendendam hypothesin grauissimum est, de quo
quis raro tantum poterit gloriari. Cum spatia nune quidem vacua sint, necesse est, illa quondam repleta hiisse, alioquin enim numquam essellio ampla virium motricium in orbibus agentium potuit locum habere. Et perinde haec materia dilatata postea, necesse est , ad corpora caelestia congregata sit, hoc est, si adcuratius contemplar, haec ipsa corpora caelestia ex materia prima dilatata in spetitis fabricationis solaris sese formauerint, motusque, quo particulae coni posti in statu dissipationis serebantur, in iis post coniunctionem in molibus separatis remansere. Abeo inde tempore spatia sunt vacua; quae
nullam materiam continent, quae in istis corporibus possit ad vibrationem circularem communicandam prodesse. Verum ea haud semper vacua suerunt, et motus animaduertimus, quorum nunc nulla caussa naturalis inueniri potest, quae vero in reliquiis sunt status naturae rudis omnium antiquissimae. Ab hac animaduersione tantum modo pedem unum proseram, ut ad notionem de modo originis
harum molium magnarum probabilest caussamque motus illarum propius accedam, dum absolutionem adumbrationis edi imae doctiorem lectori inuestigandi ipse concedo. Quod si igitur materiae ad formandum solem omniumque corporum caelestium, potenti M.
525쪽
raAioni eius obedientium, per uniuersum spatium planetarum fuit dissipata, et in ullo loco quodam,
quem nunc solis moles occupat, materia suit sorti rum virium xttractricium, nutatio uniuersalis ad hunc orta est attractioque corporis solaris cum mole sua creuit. Facile potest coniici, in casu i lo vniversali ipso particularum ab regionibus mundi rem tissimis materias densioris generis in regionibus profundioribus, ubi cuncta ad centrum commune Conqueo hant, pro eo modo sese cumulasse , atque centro propiores essent, quamquam in omni Sus regionibus materiae varii densitatis generis adsuerunt. Non enim nisi particulae generis grauissimi maximam poterant vim habere, in chaos istud per vim leuiorum penetrandi, ut ad punctum grauitationis propius pervenirent. In motibus, a casu varie alto in sphaera natis, numquam reactio particularum sese inuicem impedientium tam plane aequalis esse poterat, quin ad ullam partem quamdam celeritatis acquisitae de- νfleeterenti Atque in hac re regula adparet reactionis materiarum trita admodum ac peruulgata, eas se invicem tam diu agere aut regere et circumscribere, donec sibi minimum impedimentum praestent; cui
conuenienter motus laterales tandem necesse erat ut in conuersionem communem versus unam eamdemque regionem coniungerentur. Ergo particulae ex quibus sol formabatur, in eo iam cum hoc motu laterali aduenerunt, et sol ex hac materia e Drmatus non poterat non conuersionem habere in eadem directione.
Sed ex legibus grauitationis planum est, in hac
materia cosmica circum vibrata omnes partes nixas suisse oportero, ad sormam, in directione vibrationis suae communis per centrum solis permeantem, quae ex conclusionibus nostris cum area aequatoris huiusce
Corporis caelestis congruit, dissecandam , nisi ea iam in illo inueniatur. Quocirca Onanium istarum praeserti iii prope ad solem maxima cumulatio spatio erit areae aequatoris productae vicino. Tandem quoque
526쪽
5eto SECTIO II. MEDITATIO SEPTIMA.
naturae valde consentaneum est, cum particulae se inuicem tamdiu impediant aut incitent, verbo, se inuicem pellere vel agere cogantur donec una alterius motum haud amplius queat turbare; postremo univorsa sic euenire, ut illae modo partes maneant,
quae ipsum gradum habent vibrationis lateralis. quo opus est in distantia in qua ab sole abhorrent, ad gravitationi aequilibrium praestandum, ut Unaquaequem tu libero in circulis concentricis circumuibretur.
Haec celeritas in osseclis est casus, motusque ad latus consequentia repulsus tamdiu durantis, donec omnia ad conditionem impedimenti minimi sponte sese composuerit Reliquae partes, quae eiusmodi ακοιβειαν descriptam haud adsequi poterant, motu pedetentim decrescente ad centrum grauitationis generalis relapsae sint necesse est, ad augendam solis molem. quare
proinde densitatem habebit densitati reliquarum
materiarum in spatio virium eam in diametro sumto, satis aequalem; ita txmen, ut conditionibus dictis mole earum multitudinum maioriae, quae in loco circa eam vagantur, longe superetur. In hoc statu, qui mihi naturae videtur Consentaneus esse. cum materia variorum formandorum Corporum caelestium dilatata, in angulio spatio proxime areae aequatoris solaris productae, eo densior sit, quo centro proprior, atque ubique cum vibratione in hae distwntia ad motum circularem liberum idonea ex legibus centralibus usque ad distantias magnas circa solem vibraretur, si tum ponamus, ex hisce partibus sormari planetas, non post uni non viribus vibrandi pollere, quibus in viribus ad circulos proxime accedentibus mouerentur, quamquam aliquantum declinant, quoniam ex partibus variae altitudinis colligebantur. Pariter naturae maxime consentaneum
est, eas planetas, magnis sese in excelsitatibus sormantes ubi spatium tanto maius est, quod in causia est, cur discrimen celeritatis particularum vim superet, qua ad planetarum centrum trahunturὶ ibi quoque moles grandiores quam in vicinitate solis nan-
527쪽
cisci. Praetereo conuenientiam cum multis mirabulibus aliis mundi planetarum, quoniam ea sese sponis offert. φὶ In partibus systematis remotissimis et praesertim in magnis distantiis a forma relationis comporum sese sormantium, Cometarum, haec ακριμβεια esse non poterit. Atque ita spatium mundi planetarum reddetur vacuum, cunctis in moles separatas coniunctis. Attamen tempore seriori partic lae ex terminis huiusce sphaorae attractivae extremis possunt esse delapsae, quae porro semper libere in spatio caelesti orbibus circum solem moueantur. Quae materiae summa tenuitate sunt et fortasse in elemen. tis versantur, quibus absoluitur lumen etodiacale.
Consilium huius meditationis potissimum consistit in eo, ut exemplum methodi adseratur, cuius nobis nostra argumenta superiora potestatem secerunt, cum scilicet metum inutilem removemus, quasi unaquaque explicatione magni instituti mundi ex legibus phyncis generalibus inuidus religionis hostis lacunam aperiat in propugnacula eius penetrandi. Ex mea quidem sententia hypothesi adlatae saltim satis argumentorum patrocinatur, ad viros perspicientiae amplae ad examen adcuratius formae te ea propositae, quae tantum in rudi umbili versatur, inuitandos. Propos tum meum, quatenus hunc librum attingit, impletum erit, si per s)uciam in conuenientἰa et ording positam, quae ex legibus potest uniuersalibus proma. nare, praeparatus, tantum odo philosophiae naturali campum aperias liberiorum ad rationemque explicandi . vii hanc aliamve , ut possibileni et cum cogni-
Formatio systematis minoris. quod ut pars ad mundum . pertinet planetarum, vel uli Iouis et Saturni, item volutationes axeos istorum cor Dorum caelestium propter anais logiam in hac explicatu ne limul comprehenduntur.
528쪽
5et x SECTIO II. MEDITATIO SEPTIMA.
tione dei sapientis 'bene consentaneum spectandum
Caeterum conamine philosophico sane dignum
foret, ut, vorticibus, instrumento tot systematum Rdamato, extra naturae sphaeram in limbum vanitatis Miltonianum relegatis, nihilominus rite inuestigarditur, anne natura. sine figmento singularum virium ipsa quidpiam offerret, quo motus planetarum vibratorius ubique ad eamdem regionem directus possit expi, Cari, cum alter a viribus centralibus in grauitatione ut vinculo natur e durabili data videatur. Satis forma a nobis delineata ab regula unitatis haud recedit; haec enim ipsa vis vibratoria ut consecutio ex grauitate derivatur, uti decet motus fortuitos, quippe qui tamquam euentus ex viribus materiae etiam in quiete insitis derivari debent. Praeterea moneo, systema atomisticum Democriti atque Epicuri, quamuis prima specie simile
videatur, tamen relationem prorsus diuersam ad consecutionem ad auctorem mundi habere, quam sormam nostri. In illo motus erat aeternus et auctore destitutus concursusque sons uberrimus tot ordinis casus erat sortuitus, cuius nuspiam ratio inueniretur. Sed hic lex agnita naturae et vera, ex suppositione Comprehensu facillima, cum necessitate ducit ad ordinem, cumque hic ratio determinans momenti ad conuenientiam inueniatur, et quidpiam quod naturam in orbita concenhus pulcritudinisque retineat, ad suspicionem ducimus rationis, ex qua grecessitas relationis
ad persectionem intelligi possit.
Interim ut etiam alio exemplo doceatur, quomodo effectum grauitationis in coniunctione elementorum dispersorum ad conuenientiam pulcritudinemque producendam necessarie determinatum sit, explicationem adiungam genessos mechanicaes annuli Saturnini
quae mihi quidem tantam probabilitatem videtur hahere, quanta umquam possit ab hypothesi exspectari. Mihimet modo concedatur, Saturnum Prima mundi aetate athnIosphaera circumdatum fuisse, qualem tu
529쪽
variis commodis vidimus, haud prope ad solem accedentibus, et sine cauda adparentibus, particulasathmosphaerae huius planetae cui conuersonem axeos concedemus euolasse, et postea hos vapores, seu Propterea quod planeta refrigesceret, vel aliis de caussis, cepisse rursum ad eam considere, caeteraveritate mechanica consequuntur. Cum enim omnium particularum ex superficiei puncto, unde euolarunt, Oporteat, celeritas sit huic loco aequabilis, sese circum axim planctarum mouendi, omnes, necesse est, per hane vibrationem naturalem nisas suisse, ex re gulis virium centralium orbes liberos circum Satur num describere. ') Sed omnes illae particulae, quarum non ille ipse gradus celeritatis est, qui attractioni excelsitatis ubi volant, per vim centrifugam adcurate ad aequilibrium reagit, necessario se inuicein pellere coguntur ac retardare, donec illae, quae motu circulari libero ex legibus centralibus circumvehi pol Iunt, circum Saturnum in orbibus motact relinquantur, reliquae vero pedetentim in eius superficiem recidant. Atqui necessario omnes isti motus circulares, necesse est, aream aequatoris Saturnini pro ductam secent, quod, qui leges centrales nouit, ne minem sugit. Ergo tandem illae circum Saturnum athmosphaerae eius pristinae ad planitiem rotundam instar circuli cogentur, quae aequatorum huius planetae productum occupat, cuiusque margo extremus Per eamdem caussam, quae in cometis termini athmosphaerae definiuntur, etiam his praesectus est. Hie limbus maioriae cosmicae liberae motae necessa. rio annulus fiat, oportebit, vel potius motus dicti in nullam possunt figuram aliam erumpere, quam in figuram annuli. Cum enim uniuersam celeritatem suam ad motnm circularem non nisi a punctis superficiei Saturni habere possint, unde euolarunt, illae,
Saturnus, Reundum suppositi nem,circum axin sv m mouetur. Unaquaeque partieula ex Saturno duolans proinde, necessie est, ut eumdem motum lateraIem habeat. eumque, ad quam. eumque altitudinem eqplarit, ibi continuet. Duili od by Cooste
530쪽
set SECTIO U. MEDITATIO SEPTIMA.
quae ex eius aequatore evolarunt, necesse est, Celmritate maxima viantur. Cum autem omnium distantiarum a centro illius tantum una sit, ubi haec cel ritas ad motum ipsum circularem apta videatur, atque in quavis distantia minori tenuior sit, orbis circularis in hoc limbo ex centro Saturni duci t poterit, intra quem omnes particulae ad superficiem huius
planetae decidere Cogantur, omnes vero reliquae inter hunc circulum dictum et marginem eius extremum, proinde quae spatio annulari continentur porro libere volantes in orbibus circularibus circumissum in motu perseuerabunt. Tali facta solutione ad consequentias peruenimus, quibus tempus conuersionis axeos Saturni datκst, et quidem tanta cum probabilitate, quanta hisce rationibus conceditur, quibus simul determinata est. Nam quia particulae marginis interni eadem celeritate utuntur, quam punctum aliquod habet aequat ris Saturnini, et propterea celeritatis huius ex legibus grauitationis gradus est ad motum circularem necessarius, ex relatione distantiae unius Satellitis Saturnini ad distantiam marginis interni annuli a centro planetae, item ex dato tempore circumvectionis Satellitis, tempus conuersionis partium in margine interno inueniri potest, ex hoc vero et relatione diametri minimi annuli ad diametrum planetae huiusce
conuersio axeos. Atque ita computando esscitur: Saturnum quinque horis et circiter quadraginta minutis circum axin verti oportere, quod, si analogiae cum planetis reliquis rationem in eo habueris, cum tempore conuersionis illarum bene conspirare videtur.
Atque ita suppositio athmosphaerae cometicae, quae Saturno initio suerit, concedatur nec ne, illa consecutio, quam ad illustrandam sententiam meam primariam inde essicio, ut mihi quidem videtur, satis certa manet: scilicet, si eiusmodi athmosphaera circumdatus lacrit, genesin annuli volantis mecnani-