Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

551쪽

eontinemus; via quoque in geometria potest in eon. structione aequatiosium intelligi. Omnium vero momenti minimi respectu animae huiusce philosophiae utique molestia est, quam quidam illius sim ii vocabulis exhibent, quae in critica rationis purae ipsa aegre possunt aliis usitatis compensari, quibus etiam extra illam ad publicum cogitatorum commerCium abutuntur, et quod sane castigatione dignum videtur, pro eo ac Nicolatus consue- 'vit, quamquam de ratione illorum prorsus superuacanea in campo eorum proprio, quasi inopia cogitationum ubique solum occultata, nullum sibi iudicium competere ipse fatebitur. - Interim paedagogus a populari ratione alienus utique multo ioco lius rideri potest, quam homo inscius rationis eriticae im eritus namque metaphysicus, systemati suo tenaciter adhaerens, nullamque rationem habens critices, reapse ad classem posteriorem adnumerari potest, quamuis duntaxat Voluntarie ignoret, quae non vult in consuetudinem Venire, quo nilim asehola sua vetustiori sunt aliena. Quodsi autem, ex sententia Stasesburg, lapis Lydius veri haud contemnendus doctrinae cuiusdam spraesertim pra-nieae sit, si risum illud sustineat, sane philosophum

criticum ordo putremo loco tetigerit, atque ita quo. que optime, ridendi; cum systemata chartacea illo. rum, qui per longum tempus gloriati sunt, singula ruere, sectatoresque illorum uniuersos discedere videbit: quod satum illis necessario imminet. Sub finem libri quasdam sectiones minus copiose

pertractaui, quam, si cum antegressis ea comparaueris, posset exspectari: partim, quoniam mihi ex di A posse facile elici viderentur, partim etiam, quia

hostremae quae ius publicum spectat) hoc i pso nostro

tempore tot discussionibus obnoxiae et tamen adeo

552쪽

graues sint. ut dilationem iudicii decretorii ad aliquod tempus utique possint defendere. Initia metaphyllia Oetrinae virtutir propediem posse memet proponere equidem spero.

553쪽

DEsCRIPTIONIS DOCTRINAE IURIA

PARS PRIOR.

Ius privatum respectu rerum Externarum. Complexualegum earum, quae nulla Promulgatione externa imdigent. Caput primum. De modo quidpiam externum ut suum habendi. - Caput secundum. De modo aliquid externum sicquirendi. Descriptio acqui-ionis eaternae. Seerio prima. De iure reali. Seetio secunda. De iure personali. Seetio tertia. De iure realiter personali. Seetio adiectitia. De aequisitione ideati. Caput renium. De aequisitione subieetiue hypothetiis eoram Iuris. dietione. Diuiti Cooste

554쪽

ε96 INSTITUTIO

META PHYSICAM MORUM.

De ratione saevitatis animi humani ad leges morales. Facultas adpetendi cernitur in ea vi, qua quis per repraesentationes suas caussa est rerum repraesent tionibus istis subiectarum. Facultas naturae cuiusdam, repraesentationibus suis conuenienter agendi, dicitur vita.

Ac primo quidem cum adpetitione ac detestation εsemper coniuncta voluptas est taediumque, cuius saeuitas recipiendi senses adpellatur, non item retro. Etenim potest quaedam voluptas esse, quae cum nulla prorsus rei adpellatione, verum cum sola repraesentatione, quam nobis de re quadam san res illi subieeta exstet nec ne, perinde eritin insermamus, iam coniuncta videatur. Deinde quoque voluptas taediumque ex re adpetitioni obnoxia haud semper adpetitionem antecedit, neque semper ut caussa debet, sed potest etiam ut effectum illius considerari. Sed iacultas voluptatem taediumque ex reprae sentatione quadam percipiendi idcirco senses vocatur, quia ambobus illis ratio solum Iubiectiva respectu repraesentationum Mostrarum nullaque omnino ad rem

cognitioni illius possibili ') ne cognitioni quidem st

sensualitas per rationem subiectivam repraesentationum nostrarum in genere potest definiri; namque intelligentia demum repraesentationes ad rem quamdam refert, hoc est, ea sola quidpiam sibi per eam cogitatione informat. Iam ratio subiectiva repraesentationum nostrarum aut sic potin est comparata esse, ut etiam ad rem queat ad eam cogno scondam quoad formam vel materiam. ubi, quoad formam, visio pura sed quoad materiam, sensatio dicitur rerri.es

555쪽

tus nostri) subiecta, continetur; cum alias sensationes ipsae, praeter qualitatem, per naturam subiecti illis adhaerentem, veluti coloris rubri, dulcedinis et id genus aliorum tamen quoque ut partes cognitionis

ad rem reserantur, voluptas vero taediumve ex colore rubro ac dulcedine) nullo modo quidpiam in re, sed solum respectum exprimat ad subiectum. Adcuratius voluptas taediumque per se, atque ob ipsam quidem caussivra adlatam, non possunt definiri; sed, si opus erit, tantummodo potest ad Arri,quid certis quibusdam relationibus ex illis sequaturi ut usu distinguantur. Voluptas, cum adpetitione fret, cuius ab repraesentatione tactus ita adficitur necessario coniuncta, Potest voluptas praetica adpellari, siue illa caussa sit

sue effectum adpellationis. Contra voluptas, Cum adpetitione rei haud necessario coniuncta, quae proinde, si verum quaeris, non voluptas est ex exs- stentia rei repraesentationi propositae percepta, Ve. rum duntaxat repraesentationi soli adhaeret, voluptas solum contemplativa, siue complacentia iners adpellari poterit. Tactum huiusce generis voluptatis gvisum

Oeamus. De quo proinde in philosophi, praefica,

non velut de conceptu immanente, verum, si usus sit, tantummodo praetereundo sermo erit. Quod vero Voluptatem practicam attingit, determinatio facultatis adpetendi, quam haec voluptas, ut caussa, debet necessario antecedere, sensu augusto cupiditas, sed cupiditas habitualis inelinatio vocabitur, et, quoniam coniunctio voluptatis cum facultate adpetendi, quatenus haec coniunctio per intelligentiam , sorte etiam tantummodo subiecto) valere iudicatur, inuitamentum

Tum sensualitas vi saeuitas recipiendi repraesentationem illam, sus est: sed ratio subiectiva repraesentationis ni IIo modo potest Pars eognitionis fieri; si quidem ea solum relatis illius ad DHoctum nec quidquam ad rem cognolcendam utile continetur et tum haec lacultas recipiendae reo praesentationis taιι- adpellatur; quo effectum repraesentationis sius sensitiua sit siue intellectualis in subiecto conistinetur et qui ad sensualitatem pertinet, etsi repraesentatio ipsa .d Intelligentiam pertineat rationemve. Diuisti by Cooste

556쪽

dicitur, voluptas practica tum inuitamentum inclinationis, contra ea vero, si voluptas non nisi determinationem iaculixtis adpetendi antegressam sequi posisit, voluptas intellectualis et inuitamentum rei inui- tamentum rationale dici debebit; namque si inuitamentum sensitiuum foret nec modo in principiis rationalibus puris constitutum cogeretur, ut sensatio cum voluptate coniuncta esset atque ita facultatem adpetendi determinaret. Quamquam, ubi inuitamentum rationale purum tantummodo ponendum sit, illi nullum potest in uitamentum inclinationis supponi, tamen, per liberalitatem erga consuetudinem loquendi, inclinationi, ad ea ipsa, quae umquam possunt voluptati intellectuali subiici, adpetitionem habitualem

propter inuitamentum rationale, purum, concedero Possumus, quae tum vero non caussa laret, sed ensectum huius inuitamenti, et quam inclinationem a

se Mus vacuam propensionem intellectualemὶ vocare

possimus.

Praeterea eoncupiscentis libido ab adpetitions

ipsa, ut incitatio ad hanc determinandam. distinguenda videtur. Quae semper in determinatione animi sensitiva, sed nondum ad actum facultatis adpetendi perducta versatur. Facultas adpetendi ad conceptus, quatenus ratio illius ad actionem determinans in ea ipsa, non vero in re inuenitur, dicitur iacultas, uti lubet faciendi mittendi ue. Quae, quatenus cum conscientia saeuitatis actionis suae ad rem producendam coniuncta est, arbitrium adpellatur; si vero cum ea haud coniuncta sit, actus illius votum vocatur. Facultas adis petendi, cuius ratio determinans intestiua, proinde

libido ipsa in ratione subiecti inuenitur, dicitur voluntas. Igitur voluntas cernitur in facultate adpetendi , non tam velut arbitrium respectu actionis.

quam potius rationis arbitrii ad actionem determinandi , considerata, ipsaque per se nullam rationem reapse determinantem habet, sed, quatenus arbitrium determinare potast, in ipsa ratione practica versatur.

557쪽

INSTITUTIO.

res respiciunt, libertas cum in arbitrio extrinsecus tum interne utendo esse potest, quatenus legibus ra. tionalibus determinatur. Sic in philosophia theoretica tantummodo res sensibus externis obnoxiae esse in spatio dicuntur, sed in tempore uniuersaε res Cum sen si bus externis, tum internis subiectae; quoniam

utrarumque repraesentationes tamen repraesentatioones sunt, atque eatenus cunctas ad sensum internum

pertinent. Pariter libertas in arbitrio siue externe Lue interne utendo consideretur, tamen leges illius, ut leges rationales practicae purae arbitrio libero in genere, simul rationes determinantes esse ἰntestinae

debent; quamquam haud semper eo respectu conside

De idea et necessitate metaph ces morum. Physicae, in rebus sensibus externis obnoxiis versanti, principia haberi ex anticipatione oportere, et fieri posse, quin adeo necessarium esse, ut systema horum principiorum, nomine physices metaphysicae, ad singulares experientias adplicatae physicae prae, mittatur, alio loco probauimus. Verum haec poste. xior certo si id agit, ut a sententiis suis errorem arceat) interdum potest principia ex testimonio expe-xientiae uniuerse accipere, etsi hoc, si significationastricta spectara uniuersa debeat, ut rationibus ex anticipatione derivari oporteret, quemadmodum Newtonus principium aequalitatis actionis et rationis in corporum cum se inuicem contagione ut in experientiae constitutum sumsit, quod tamen ad uniuersam naturam corpoream extendit. Chemici, ulterius progredientes, leges suas maxime uniuersales in materiis suis ipsarum viribus coniungendis seiungendisquo prorsus in experientiam constituunt, et tamen universalitate sua ac necessitate adeo freti sunt , ut in

558쪽

experimentis eum illis institutis neutiquam vereantur. ne error deprehendatur. Verum cum legibus moralibus aliter comparatum videtur. Quae non nisi quatenus ut ex anticipatione conlii tutae necessarioque intelligi queunt, vim legum habent, immo conceptus et iudicia de nobis ipsis rebusque saciendis a nobis mittendisque nihil quidquam morale denotant, si ea, quae solum ab experientia disci possunt. continent, et, si forte te induci patiare, ut quidpiam ex sonte experientiae pro principio morali constituas, in periculum venies prrorum maxim rum ac perniciosissimorum.

Quod si morum doctrina nihil aliud esset quam

doctrina felicitatis, absurdum foret, commodo illius principia quaeri ex anticipatione. Nam etsi admodum probabiliter sonauerit, rationem poste iam ante ex PQrientiam perspicere, quibus viis ad vera vitae gaudia perpetuo perfruenda perueniri queat, tamen uniuersa, quae ea de re ex anticipatione traduntur, vel per tautologiain dicuntur, vel prorsus sine argumentis ponuntur. Quae nobis gaudia adserant, s luna potest experientia ducere. Adpetitus naturales sese alendi coniunctionisque procreandi caussa, et quietis motusque, item cin dotibus naturae nostris euolvendis) adpetitus honoris, cognitionisque aiigendae

et similium, soli possunt et suo quemque peculiari modo docere, in quo gaudia illa ponere debeat, iidemque illi quoque usus monstrare possunt, quibus qua

renda videantur. Omnis speciosa argutatio ex anticipatione hic reapse nihil est, nisi experientia ex inductione ad generalitatem, non vero uniuersalitatem evecta, quae generalitas adeo miserii est, ut cuiuis exisceptiones immensae concedendae sint, quo uelectum rationis vitae suae ad singularem adpetitum suum facultatemque voluptate perfruendi aptare , et postremo tamen per suam aliorumque calamitatem sapere queat discere.

559쪽

Verum cum doctrinis moralitatis aliter comparatum est. Quae cuiuis, nullo respectu habito inclinationum, praecipiunt; solum quia et quatenus ibbertate utitur et practica ratione. Institutio in legibus illius non ex obseruatione sui ipsius naturaeque

animalis, neque ex more hominum ani in aduerso hau sta est eorum, quae fiant, quaeque agantur quamquam vocabulum morum duntaxat modos denotat et

rationem vivendi), sed ratio praecipit, quomodo agi debeat, etiam nondum exemplum illius exstet, neque eommodum respicit, quod eo positi ad Os redundare, et quod utique non posset nisi experientia docere. Etenim, quamuis ea concedis, ut commodum, quoad eius fieri queat, quaeramus, praeterea quoque testimoniis innixa experientiae, ex praeceptis seruatis, praesertim si prudentia accesserit, commoda plus minuSue maiora, quam ex migratis probabiliter queat polliceri, tamen auctoritas praeceptorum illius, ut praeceptorum in iis posita est, verum ea illis ut consilis) utitur tantummodo ut pondere contrario ad versus seductiones ad contrarium, ad vitium librae cupidae in diiudicatione practica antea exaequandum et tum demum huic, pro momentis rationum ex anotiei patione rationis practicae purae, euentum Prospiciendum. Quod si igitur systema cognitionis ex anticipatione ex meris conceptibus metaphylen dicitur, philosophia practica, cui haud natura, sed libertas arbitrii subiecta est, metaphysicam morum supponet eaque indigebit: hoc est, eam ut habeas ipsum in osseio

est, et quisque homo eam quoque, quamquam plerumque non nisi obscurius, in se continet; quomodo enim, sine principiis ex anticipatione, legislationem iri se cohibere uniuersalem credere posset 3 Quemadmodum autem in metaphysica naturae etiam principia summorum illorum principiorum uniuersalium

naturae in genere ad res experientiae obnoxias transisserendorum esse debent, ita quoque ea mei aphysicae

560쪽

morum non poterunt deesse, et nobis saepenumero singularis natura hominis, quae non nisi per experie tiam cognoscitur, consideranda erit, in qua consecutiones ex principiis moralibus uniuersalibus demonstr mus. ita tamen ut ea re puritati horum nihil quidquam detrahatur. neque origo illorum ex anticipatione dubia

reddatur. - Quae cuncta eo redeunt, ut metaphysi ea morum haud queat in anthropologia constitui, sed tamen ad eam 1dplicari. Metaphysicae morum , ut alterum philosophiae in genere diuisae membrum, anthropologia moralis responderet, quae, sed tantum subiectivas, cum Osicientes, tum promouentes, conditiones legum illius

in natura humana exsequendarum, generationem propagationemque et confirmationem principiorum m

ratium sin educatione, atque institutione scholastica et populari aliasque plures doctrinas praescriptionesque in experientia constitutas contineret, et qua non

potest careri, sed quae minime illi praemittenda, cumeaue commiscenda est, si quidem tum in periculum venias, leges eliciendi morales falsas, aut certe indulgentes, quae illud falso ut inaccessum ostentant, quod ipsum duntaxat propterea haud consequimur,

quod lex haud in puritato sua quippe in qua itidem

eius vires consistune et intellecta est et proposita, aut adeo elateres adulterini vel impuri eorum, quae per se in ossicio et bona sunt, ' adhibentur, quibus fit, ut nulla certa principia moralia relinquantur; naquoduci diiudicationis, nec disciplinae animi in ossicio faciendo, cuius praeceptio simpliciter non nisi per rationem puram ex anticipatione proponenda vi

detur.

At de deseriptione quidem suprema, cui, quam nunc modo dixi, subest, scilicet philosophiae in theo- reticam et practicam, quamque nullam posse aliam esse, quam philosophiam moralem, iam alio loco in critica facultatis iudicandi sententiam meam exposui. Omnis ratio practica, quae fieri posse ex legibus natu

SEARCH

MENU NAVIGATION