Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

601쪽

ALIQUID EXTERNUM ADQUIRENDI. ry DESCRIPTIO

adquisitionis mei t u i ρ υ e externi in Quoad materiam frem aut rem Corpoream substantiam adquiro, aut praestationem caussalitatem) alius cuiusdam aut hanc personam aliam ipsam, hoc est, illius statum, quatenus ius adquiro, de illo constituendo commercium cum ea .a Quoad formam adquirendi modum aut iurreale est aut personale, aut realiter personali possessionis quamquam haud usus) personae euiusdam alius

ut rei.

s) Quoad titulum iuris adquirendi; qui proprie

nullus singularis diuisionis iurium articulus, sed tamen momentum est modi ea exercendi: actu arbitrii vel unius partis vel duarum partium vel omnium, quo

aliquid externum csacto, pacto, lego adquiritur. SECTIO PRIOR.DE IURE REALI.

s. II.

Iur in re definiri solet ius eontra quemque illius ossessorem. Quae definitio nominis vera est. - Atquiὸ est illud, quo essicitur, ut propter rem quam dam externam quemvis possessorem illius prehendero, et per vindicationem) cogere possim, ut mihi posses sionem eius rursum cedat 3 An sorte haec ratio iuridica externa arbitrii mei ratio proxima est ad rem Corpoream 3 Sic sane necesse foret, ut is, qui ius suum haud proxime ad personas, sed ad res relatum cogitet, mente sibi squamuis obscure) depingeret: nimirum, quia iuri ex una parte ossicium respondet,

602쪽

ex altera vero momentum . quo res externa quamquam possessori primo haud amplius in manibus est, huic tamen etiamnum maneat obnoxia, id est, cuiquo possessori alii arroganti se recuset, quoniam illi iam obnoxia est, atque ita ius meum, instar genii Cuiusdam rem Comitantis contraque omnem impetum alienum custodientis possessorem alienum semper ad memet amandet. Ergo sthsurdum est, obligationem personae erga res et rursus retro cogitari, et si sorte concedi positi, ut ratio iuridica tali imagine ad sensum

reuocetur, et nosmet tali Oratione via inur.

Definitio rei proinde sic se haberet: ius in re estius usus priuati cuiuspiam rei, in cuius possessione originaria vel condita) communi ego quidem Cum aliis uniuersis versor. Quae una quidem conditio est, qua sola fieri potest, ut quemvis possessorem alium ab usu rei priuatae excludam ius contra quemlibet huius rei possessorem), quia, tali possessione communi haud stipposita, nullo modo cogitari potest, memet, qui tamen rem non possideo, ab aliis, qui eam tenent illaque utuntur, laedi posse. - Arbbtrio unius partis neminem alium possum obligare, ut ab usu rei abstineat, quo alias haud obstrictus foret: ergo non nisi arbitrio omnium in possessione communi Coniuncto. Alioquin ius in re cogitatione mihi informandum foret: quasi rei erga me obligatio esset, ab eaque demum ius contra quemque illius possessorem derivandum; quae cogitatio absurda videtur.

Caeterum verbo: ius reale non solum ius 4n re Verum etiam complexus legum omnium, quae meum tuumque reale attingunt, intelligitur. - Est autem manifestum, hominem, qui in terra solitarius versaretur, reapse nullam rem externam ut suam habere posse vel adquirere; quoniam inter illum, ut personam, et omnes res externas alias, ut res, nulla Omnino ratio obligationis est. Ergo, proprie et ad verbum sumtum, nullum quoque ius directum in re

603쪽

DE IURE REALI. 599

est, sed illud tantummodo sic vocatur; quod cuipiam erga personam competit, quae in aliis omnibus in se statu ei uili) in possessione communi versatur.

Prima rei adquisitio nulla esse alia potes quam fundi. Fundus quo omnis terra habitabilis intelligituri, respectu omnium in eo mobilium, ut subsantia, sed

mobilia duntaxat, ut inhaerentia , sub contemplationem eadunt, et quemadmodum sensu theoretico accidentia non possunt extra substantiam exstare, se sensu prat lico mobile in fundo non potest suum cuiuspiam esse, nisi hic antea Q in possessione illius iuridi constitutus ut suum illius) accipiatur. Fac en in , landum ad quempiam pertinere: tum quamlibet rem mobilem, quae in illo est, pellere ex loco potero, ut cum ipse Occupem, donec ea prorsus euanestat, ita ut libertati illius cuiuspiam alius, qui eam ipsam nunc haud possidet, eo ossiciatur; quodcumque autem euerti potest, velut arbor, domus et similia ccerte quoad materiam) mobile est, et si rem quae non potest, nisi sorma euertenda moveri, immobilem dixeris, meum tuumque in illa non d8 substantia, sed de illi inhaerente intelligitur, quod haud in re ipsa versatur g. I 3. Quilibet fundus originarie adquiri potest, et ratio possibilitatis huius te adquisitionis eommnnio fundi originaria in genere e s. Respectu superioris hoc pronuntiatum postulato rationis praelicae f. a. nititur: posterius vero se cluenti probatione. Omnes homines ordinarie hoc est, ante omnem actum arbitrii) in iusta fundi possessione, id est, gaudent iure ibi versandi, quo natura casusve sine volun

604쪽

6oo DOCTR. IUR. P. I. CAP. II. SECT. I. late illorum) eollocauit. Haec possessio, ab sedae,

ut possessione voluntaria, proinde adquisita, perpetua diuersa est possessio communis, propter unitatem l corum omnium in superficie terrae, ut superscio

sphaerica; quoniam, si planities infinita foret, hom

nes in ea adeo dissipari postent, ut in nulla omnino Communione inuicem versari possent, haec igitur ex exs stentia illorum in terra haud necessario consequeretur. - Possessio omnium hominum in terra, anto omnem actum iuridicum illorum antegressa sab natura

ipsa constituta est eommuni posessionis originaria,

cuius conceptus haud empiricus est, nec e temporis conditionibus pendet, uti sere conceptus factus sed numquam probabilis communionis primaevae, verum conceptus rationalis practicus, ex anticipatione complectens principium, secundum quod solum homines loco possunt in terras ex iuris legibus uti. I. M. Actus iuridicus huius adquistionis es oecupatio. A rehensio, ut initium detentionis rei corporeae in spatio spossessionis physicae nulla conditione

alia cum lege libertatis externae cuiusque hominis proinde ex anticipatione) conuenit, quam conditione Dei prioris respectu temporis, hoc est, non nisi ut adprehensio prior, quae in actu arbitrii versatur. Sed voluntas, ut res proinde quoque locus in terra descriptus ac definitusὶ mea st, hoc est, adpropriatio in adquisitione originaria, non nisi voluntas unitate. ratis seu propria esse potest. Adquisitici rei externae arbitrio subiectae per voluntatem uni lateralem est ορ- cupasio. Ergo adquisitio originaria illius, proinde

quoque fundi dimensi fieri non potest nisi occupati.

Possibilitas tali modo adquirendi, nullo modo potest intelligi, 'c argumentis euinci, sed proxime consequitur ex Fiastulatione rationis practicae. Eadem

605쪽

voluntas vero adquisitioni externae non aliter potestius tribuere, ac tantum quatenus ea voluntate, ex

anticipatione coniuncta hoc est, arbitrio omnium, qui in rationem practicam mutuam constitui possunt, coniuncto) absolute praecipiente continetur; nam voluntas uni lateratis ad quam etiam bilateralis, sed tamen 'gularis voluntas pertinet haud cuiuis potest obligationem, quae per se fortuita est, imponere. Verum eo voluntate opus est omnilaterali haud sortuito , sed ex anticipatione, proinde necessario coniuncta atque idcirco solum legislatoria; nam non nisi ex hoc eius principio conuenientia arbitrii liberi cuiusuis hominis cum libertate cuiuslibet, proinde ius in uniuersum, ideoque etiam meum tuumque exteris num esse potest:

Non es'i in eonsitutione eivili quidpiam per emtori a potes, contra insatu naturali quidem etiam, sed modo prouisorie adquiri. Status civilis, quum illius exsistentia subiective sortuita est, nihilominus obiective, hoc est ut ossicium, necessarius videtur. Proinde illius et consti tutionis respectu lex iuris naturalis actualis est, cui omnis adquisitio externa subiecta est.

Titulam adquisitionis empiricum vidimus adprehensionem physicam esse in communione landi originaria constitutam, quia possessioni ex conceptibus iuris rationesibus duntaxat possessio phaenomenon subiici pol. est; quae adprehensioni intellectualis cuniuersis conditionibus in spatio ac tempore missis respondero debet, et quae principium constituit: quidquid ex legibus libertatis externae potestati meae subiicio, meumque esse volo, id meum redditur. Sed titulas adquisitionis rationalis non potest nisi in idea voluntatis omnium ex anticipatione coniunctis

606쪽

6oa DOCTR. IUR. P. I. CAP. II. SE . I. necessario coniungendae) inesse, quae hoc loco ut

conditio sine qua non tacite supponitur; etenim voluntate unitaterali aliis non potest obligatio imponi, quam alioquin per se haud habituri forent. - Status autem voluntatis ad legislationem uniuerse reapse coniunctae est status ciuilis. Ergo duntaxat ideae status ciuilis conuenienter, hoc est, respectu illius eiusquaefficiendi, sed ante actualitatem eius salias enim adquisitio foret derivata) proinde duntaxat prouisorie quidpiam externum originaris adquiri potest. - Αdquistioni peremtoriae tantummodo in statu civili

locus est.

Nihilominus illa prouisoria tamen vera adquisitio est, namque ex postulato rationis iuridico- practicae, possibilitas illius, in quocumque statu homines una fuerint cergo etiam in statu naturali) in principiis est iuris priuati, secundum quod cuique ius competit coactus illius, quo solo fit, ut ex illo statu naturali exire queas, atque in ciuilem, quo solo variuersa adquisitio potest peremtoria reddi, intrare.

Quaeritur: quam late patet potestas adprehendendi landit Tam late, quam facultas porrigitur eum in Potestate habendi, hoc est, quam is, qui illum sibi adserere vult, eum defendere potest; quasi fundus dieeret si me vos non potestis defendere, mihi quoque haud imperare potestis. Ex quo proinde etiam controuersia de mari libero clavsoue dirimenda seret; velut intra distantiam, quo tormenta hellum grandiora pertinent, nemini licet in ora terrae cuiusdam, certae cuidam ei uitati iam propriae, piscari, laeeinum e profvnclo mari arcessere, et similia. Porro : Aia cultura landi aedificiis implendo, aratro seindendi, aquis purgandis et id genus alia) ad eius adquisitionem neeessaria est y Minimel cum enim hae sormae duntaxat in aecidentibus versentur, nulla res efficitur

possessioni proximae obnoxia, ad possessionemque subiectitantum pertinere possunt, quatenus antea substantia vires eius propria agnita fuerit. Cultura, si de quaestione agitur de adquisitione prima, nil nisi sgnum externum adprehensionis, quod multis aliis, minori opera pariendi', compensari potest. - Porro: an licet quemquam in actu adprehensionis turbari, ita ut neuter iuris loci

607쪽

prioris partieeps fiat, atque ita fundus semper ut nemini proprius liber maneat 3 omnino haec impeditio non potest locum habere, quoniam alter, ut hoe facere possit, ipse quoque in ullo quodam lando vicino versetur necesse est, ubi proinde quo minus versetur,

ipse impedire potest, ideoque impeditio absoluta repugnaret ; sed respectu euiusdam landi interiacentis hune, ut nullius partis, ad duos finitimos teparandos in medio

relinqui, tamen eum iure occupationis posset eonsistere, tum vero reuera hie fundus utriusque est, nee res nubRur , ob eam ipsam caussam, quoniam eo ambo ad sese separandos uruntur. - Porro: an in sun do, euius nulla pars cuiquam propria est, tamen poteris rem ut tuam

habere 3 Ita, velut in Mongotia sua quisque vasa potest derelinquere, equumve sibi Pelapsum ut suum capere, quia uniuersus fundus populo, eius proinde usus euiuis singulari homini liber videtur; ut vero quisquam rem possit mobilem in fundo alterius ut suam habere, fieri quidem potest, sed non nisi ex pacto. - Tandem quaestio: an

duo vicini populi vel samiliae inuleem sibi resistere poncunt, in fundo certo quodam modo utendo, veluti populi venatorii pastorio, aut agricolis, aut hi plantatoribus, et se porroZ Etiam; nam modus, quo in terra omnino confidere volunt, cernitur in eo, eum intra fines suos se continent, quae res est merae facultatis. Tandem etiam quaeri potest: an, si neque natura nee ea su sed solum propria voluntate nostra populo cuidam vieini reddamur, qui nobis nullam spem facit coniunctionis cum eo ciuilis , nosmet, ut hane condamus eosque

homines seros in statum iuridicum transferendi velut forsan seros Americanos, Hottentottos, Neohollandos potestatem haberemus, si opus sit, vi, vel quod sere idem est emtione fallaci, colonias condendi atque ita hoe lando potiundi, et, nullo habito respeetia possessionis prioris, maiori potentia nostra utendi. Praesertim quum natura ipsa quippe quae vacuum auersatur ita postulare videatur, magnique terrae tractus in nostris orbis terrarum partibus incolis moratis vacui mansissent, qui nune maxime frequentati sunt, ad eoue sempiternum manere deberent, atque ita finis errationis irritus redderetur Z Verum

velamen istud iniustitiae Iesu itismum)omnia instrumenta ad bonos fines adprobandi, iacile visu penetratur; igitur hie modus fundi adquirendi reiiciendus videtur. Infinitio, respectu eum quantitatis tum qualitatis rei parabilis externae, hane quaestionem cadquisitionis unius

608쪽

EX Ornae originaria omnium explieatu dissieillimum reddit. Interim tamen necesse est, ullam quampiam adquisitionem externi originariam esse et nam haud omnis potest derivata videri. Quapropter haec quaestio non potest ut inenodabilis ae per se impossibilis abiici. Ve. rum, etiamsi ex pacto originario explicetur, tamen, nisi hoe ad uniuersum genus humanum pertineret, adquiliatio Etiamnum duntaxat prouisoria manebit.

, 26. Exposito conceptus de adquistione fundi originaria. Omnes homines originarie in communione fundi

totius terrae versantur, Cum voluntate natura illis

propria scuiuslibet) eo utendi clex iusti), quae, per

oppositionem natura ineuitabilem arbitrii unius arbitrio alterius, omnem illius usum tolleret, nisi illasmul lex huic contineretur, qua cuilibet possesso Ingularis potest in fundo communi definiri clex iuridica . Verum, lex mei tuique cuiusuis in fundo distributiva, secundum axioma libertatis externae, haud lacus potest quam ab voluntate originarie atquo ex anticipatione coniuncta squae ad hanc coniunctionem nullum actum iuridicum supponit , proinde modo in st: tu ciuili, prodire lex iustitiae distributivae, qui solus, quid iusum iuriditumque et iuris si, definit. - In hoc vero statu, hoc est, ante constitutionem et respectu illius, hoc est, provisorie, ex lege adquisti 'nis internae agere, in resticis est, proinde quotiue facultas voluntatis iuridica quemlibet ad a

tum occupationis et adpropriationis, quamquam duntaxat uni lateralis est, ratum agnoscendum , obibgandi; proinde adquisitio fundi prouisoria, cum vniversis consequentibus iuridicis, fieri potest. Verum tamen eiusmodi adquisitio indiget fauore Iegis lege permissiua), quae illi etiam sauet, respectu terminorum possessionis iuridicae possibilis constituendorum; quoniam ante statum iuridicum antecedit, et ut tantum ad eum instituens nondum peremtoria est.

609쪽

DE IURE REALI. 6os

qui fauor vero non latius patet, quam usque ad conis sensum aliorum participantium) ad hunc condendum, quibus vero resistentibus ad hunc sciuilem in erediendum, et, quamdiu hic durat, omne effectum adquisitionis iustae cohibet, quoniam hic egressus iciossieto constitutus est. f. II. Deductio eonteptus de adquistione originaria. Titulam adquisitionis in communione fundi oriis

ginaria, proinde in conditionibus spatii possessionis

externae, sed adquirendi modum in conditionibus empiricis adprehensionis, coniunctis Cum voluntate, rem externam ut suam habendi, inuenimus, Nunc etiam opus est, ut adquistionem ipsam, id est, meum tuumque externum, quod ex ambabus partibus datis sequitur, nempe possessionem rei noumenon, pro iis, quae conceptu eius continentur, ex principiis rationis iuridico . practicae purae explicemus. cine tus iuridicus de meo tuoque externn, quatenus substantia est, quoad vocabulum extra me, non potest locum alium, quam quem ego capio, denotare:

si quidein conceptus intellectualis est; sed, cum ad hunc non nisi conceptus intellectualis purus adsumi possiti solum quidpiam a me diuersum conceptumque

possessionis haud empiricae, adprehensionis quasi

continuantis) verum modo conceptum in pote sate mea positae coniunctionem illius mecum ut conditionem

subiectivam possibilitatis usus) rei externae, qui con-eeptus intellectualis purus est, designare. Atqui omissio siue abstinentia abstractio) ab his condkionibus possessionis sensibus subiectis, ut relationis perinsonae ad res, nullam obligationem habentes, nihil aliud est, quam relatio personae cuiusdam ad persionas, has omnes voluntate superioris, quatenus ea cuin axiomate libertatis externae, posulatotae sacultatis et legislatione uniuersali voluntatis ex anticipatione ut coniunctae cogitatae conuenit, respectu usus rerum

610쪽

666 DOCTR. IUR. P. I. CAP. II. SECT. I. coniungendi, quae igitur possem intelligibilis illius, hoe

est, possessio ex mero iure in , quamquam res quam possideoὶ sensibus obnoxia videtur.

Primam sundi tractationem, terminationemque aut omnino formationem tundi nullum eius adquirendi titulum, hoc est, Posi essionem aecidentis non rationem posses.sionis iuridieae substantiae esse posse, sed potius vice ver sa meum inuinque secundum tegulam accessorium sequitur suum principale ex peculio substantiae eliciendam esse, eumque, qui in funduria, non iam antea suum, operam confert, operam et oleum erga superiorem perdia disse, per se ipsum adeo manifestum est, ut illam tam vetustam et etiamnum longe lateque diffusam opinionem vix alii cuipiam eauilae tribuere possis, quam illusionioeeulte serpenti, res personae forma induendi, et, quasi quis eas si hi labore iii eas collocato obstringere quear, ut nulli alii quam sibi praesto sint, proxime erga eas ius sibi eo ratione informandi, neque enim probabiliter tam leui pode quaestionem illam naturalem cuius supra mentionem feeimus transmissa foret: isqui fit, ut ius in re esse queat 3 Namque ius erga quemlibet cuiusdam rei posse tem duntaxat facultatem denotat arbitrii sineularis rei utendae, quatenus ea ut in voluntate synthetice uniuersali eomprelienis, et eum lege eius conueniens cogitari potest.

Et corpora quidem in fundo, iamiam meo, si alioquin nullius euiusdam alius sint, ad me pertinent, itavi d hunc finem nullius actus iuri diei singularis chaud facto, sed lege ndigeam; nimirum, quia accidentia substantiae inhaerentia conliderari possunt iure rei meae ,

quo etiam cuncta Pertinent, quae cum re mea ita coniuncta sunt, ut alius ea a mea nequeat diuellere, nisi hane ipsam mutet, velut inauratio, mixtio materiae mihi propriae cum aliis materiis, adluuio vel etiam mutatio

proximi aluei eaque essecta landi mei amplificatio, et similia . An vero fundus parabilis ulterius quam terra, nimirum ad tractum quemdam landi maris ius in litoribus meis piscandi, succinum educendi et sic porro ex tendi positi, ex iisdem principiis diiudieandum videtur. Quo usque saeuitas mechanica ex sede mea pertiner. ad fundum meum contra vim aliorum muniendum velut . quo usque tormenta bellica grandiora ab litora feriunt)ad possessionem meam pertinet, et mare Usque eo clausum est. Cum vero in ipso mari amplo nulla sedes esse queat, Ocrale

SEARCH

MENU NAVIGATION