Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

671쪽

SECT. I. IUS CIVITATIR. 66

ordine cernitur, quem meritum antecedit, et hoc etiam nulla ratione sperari potest, in ente rationis, omni realitate destituto. Namque pater, si meritis inclaruit, ea tamen non potuit ad posteros hereditata transferre, verum hos oportuit sibi ipsi meriti laudem parere; cum dotes voluntasque, quibus efficitur, ut merita de republica esse queant, natura haud natiuitate veniant. Ononiam igitur nullum hominem sum.

potest libertatem suam abiecturum fore, fieri non potest, ut voluntas populi uniuersa eiusinodi principatum inanem suffragiis adiuuet, nec proinde princeps pretium illi potest statuere. - Ihterim eiusmodia nomalia in mechanismum regiminis inde ab antiquis temporibus crei seudalis propemodum penitus ad bellum compostae irrepserit, subditorum, qui ciuibus superiores, hoc est, pracsecti nati suti sorte professor hereditarius) esse volunt, respublica hoc peccatum abs se commissum principatus hereditarii iniuste attributi non potest, nisi locis vel abolendis vel non reficiendis subinde compensare, atque ita prouisorie iure gaudet hanc dignitatem quoad titulum retinendi, donec in ipsa sententia publica descriptio in principem. nobilitatem et populum, unicae naturali in principem

et populum concesserit.

Sine ulla dignitate sane nemo homo potest in

ciuitate esse, namque certe dignitatem sustinet ciuis, nisi crimine suo ea sese priuauerit, ubi tum quidem in vivis seruatur, sed in merum instrumentum arbitrii alterius vel rei publicae, vel alius cuiusdam ciuis conuertitur. Qui igitur tale instrumentum ciuis Cuiusdam est, is dicitur servus in sensu stricto, pertinet- . que ad dominium alterius, qui proinde non solum eius herus est, verum etiam dominus, qui illum tamquam rem alienare, atque, uti placet nec vero ad res tu pes eo uti, de eiusque viribus, quamuis haud de vita et membris constituere potest. Nemo ad eiusmodi

dependentiam pacto se potest obstringis' qua persona asis desinat; solum enim ut persona pacisci polost.

672쪽

668 DOCTRINA IURIS. P. II. IUS PUBLICUM.

Iam videtur quidem homo se ad certos quosdam labores, qualitate concessos, sed magnitudine inde itos alii. pro mercede, ciboque vel tutela posse obstrin. gere pacto locationis et conductionis, eoque solum subiectum fieri, non seruum; verum haec species

falsa est. Quodsi enim hero licet, viribus subiecti, uti placuerit, uti, eas etiam Iid quod Aethiopibus in

insulis saecliaricis accidit exhaurire ' potest, usque ad mortem aut desperationem, atque ille domino suo re apse ut dominium tradidit; quod fieri non potest. Igitur tantummodo ad labores, et qualitate et magnitudine definitos, sese elocare potest: vel ut operarius, vel subiectus possessiones habens; atque ut hic quidem, partim vi, pro usu fundi domini, loco mercedis seruitia eodem in fundo, partim pro usu eius proximo certa tributa nota ex locatione praestet. quamuis in eo haud se reddat glebae adscriptum, quippe quo personalitatem suam perderet, proinde redemtionem temporariam ve, hereditariam constituere possit. Sed etiamsi crimine suo subiectus personalis sanus fuerit, tamen haec subiεctio illi hereditaria feri non potest; quoniam illam sbi duntaxat per suam ipsius culpam contraxit, atque aeque minus ex seruo

procreatus, de sumtibus in educationem erogatis peti potest, squidem educatio in ossiciis parentum naturalibus absolutis, et hi s serui fuerint, dominorum, qui una cum possessione subditorum etiam ossicia illorum in sese receperunt.

De iure puniendi et aggratiandi.

Ius puniendi iure continetur imperantis subditum de crimine dolore adficiendi. Quocirca supremus in republica non potest puniri, sed eius imperio duntaxat nosmet possumus subtrahere. - Εa legis publicae transgressio, qua is, qui eam committit,

673쪽

SE . I. IUS CIUITATIS. 66y

eiuitatis iure priuatur, simpliciter erimen dicitur, sed crimen publicum; proinde crimen priuatum ad iustitium ciuilem, sed publicum ad capitalem defertur.

- Ιnterceptio, hoc est, interuersio pecuniarum merciumve ad eommercium concreditarum, defraudatio in emtiono et venditione, altero vidente, in criminibus priuatis versantur: contra adulteratio pecuniae

vel syngrapharum furta et rapinae et id genus alia crimina publica sunt, propterea quod res publica, non solum homo singularis damnum iis accipit. Eaque in crimina indolis abiectae possunt et indolis violentae describi. Poena forenyis, quae ab naturali distat eo, quod vitium se ipsum punit et cuius nullam rationem legislator habet, numquam solum ut instrumentum potest alius cuiusdam boni promouendi, malefico ipsi, aut societati ciuili, sed semper idcirco duntaxat contra illum decerni debet, quia deliquit; neque enim umquam homo pro instrumento potest consiliorum

alius cuiuspiam tradiari, nec rebus iuri reali obnoxiis immisceri, contra quod a personalitate connata tutatur, quamquam utique ad amittendam ciuilem Potest condemnari. Ante poena dignus iudicatus sit,

necesse est, quam de utilitate quadam vel illi ipsi vel ciuibus suis ex hac poena elicienda cogitari queat.

Lex punitiua in imperativa categorica cernitur, et

vae illii qui flexus tortuosos doctrinae felicitatis perrepserit, ut aliquid inueniret, quod per utilitatem, quam pollicetur, a poena illum vel modo gradu eius quodam liberaret, secundum dictum Pharisaeorum; sepraestat

unum mori hominem, quam populum perdi uniue sum; sublata enim iustitia, non est quod homines in terris vivant. - Quid igitur sentiendum est de consilio: malefico capitali vita seruetur, si sese adcommodet ad experimenta periculosa in se tentanda, atque ita saluus euadat; ut medici eo explicationem novam, reipublicae salutarεm, discant Z Forum collegium medicum, tale consilium suadens contemtim

674쪽

6 o DOCTRINA IURIS. P. II. IUS PUBLICUM.

reiecturum foret; iustitia enim esse iustitia desini s mulatque ullo sese pretio concesserit. Eequod vero genus poenae quemque gradum tu. sitia publica sibi principio et normae constituit 8 Nublum aliud, quam principium aequilibrii in statu ex minis in libra iustitiae ut ne magis ad unam quam

alteram partem inclinet. Ergo quo malo immerito alterum ex populo adficis, eo tu te ipse adficis; si ignominia eum tu notes, te ipsum ignominia notas; si cum expiles, te ipsum expilas; si caedas illum te caedis ipsum; si illum neces, te ipsum necas. Solum ius talionis, sed, quod bene notandum, coram Carceribus iudicii non ex sententia tua priuata qualitatem poenae potest et quantitatem certo definire; cuncta reliqua huc illuc fluctuant nec, aliis de caussis, convenientiam cum sententia iustitiae purae ac seuerae continere possunt. - Iam quidem videtur, ac si varietas ordinum principium talionis paris par haud concedat; verum, etsi haud ad verbum fieri possit, tamen quod effectum, respectu sensus illustrioris . semper valere potest. - Sic, ut, hoc utar, mul me ob iniuriam verbalem nulla omnino ratio est ad offensionem; is enim, qui pecunia abundat, utique sibi istud per iocum potest concedere, Verum vexatio ambitionis unius tamen ad dolorem superbiae alterius prope potest accedero: si hoc ex sententia iudicis cogeretur, ut non solum palam delicti veniam peteret, verum etiam illi, ibcet inferiori, simul manum deoscularetur. Pariter, si illustris violentus ob plagas, ciui inferiori sed immerito inflictas, praeter deprecationem, etiam ad custodiam solitariam et molestam damnaretur, quoniam ea re, praeter incommodum, etiam vanitas auctoris dolore adficeretur, atque ita iniecto pudore par pari reserretur. - Quid vero sibi vult istud: issi illum expiles, te ipsum expilas Z Is qui furatur atque expilat, aliorum omnium dominium incertum reddit;

proinde se ipsum ex iure talionis) securitate priuat Omnis, quod elis possit, dominii; nihil quidquam K,

675쪽

bet, nec quidquam adquirere potest, sed tamen vult vitam tolerare; id quod nunc heri aliter non potest, quam ut alii illum sustentent. Quod cum respublic facere nolit gratis, huic viros suas ad labores, qui placebunt, ad carrus agitandos, ad opera ergastuli ,

necesse est. concedat, ad certumque tempus, aut, Pro re nata, etiam sempiternum, in ordinem seruo-xum deiicitur. - Sin autem caedem secerit, ei moriendum videtur. In ea re nihil quidquam potest satisfactioni iustitiae surrogari. Nulla ilitudo est inter

vitam aerumnosissimam et mortem, ergo etiam haud par ratio criminis et talionis, quam quae morte in a Hore ex iure consecta, sed ab omni vexatione, qua natura humana in persona perpetientis reddi horrori posset liberata. - Tum adeo, cum societas ciuilia omnium membrorum consensu dissolueretur, velut si populus insulam inhabitans decerneret, ut discederent, et ubique sese dissiparent) vltimus homicida in carcere retentus ante occidendus foret, ut cuiuis id accidat, quod eius facinora meruerunt, nec culpaeaedis in populo haereret, qui hanc po nam Neglexit;

propterea quod ut particeps huius iustitiae palam laesae considerari potest. Atque haec poenarum aequalitas, quae solum fieri ex seuero talionis iure per iudicis de morte senistentiam potest, adparet in eo, quod illo solo potest iudicium damnatorium malitiae internae maleficorum apte de uniuersis si vel haud homicidium, sed ,liud quoddam morte luendum crimen publicum spectaret

pronuntiatur. - Fac, uti in nupera rebellione Scotica, cum varii eius socii velut Poamerino aliique) rebelli ne sua non nisi ossicium genti Stuarticae debitum sacero se existiniarent, alii contra consilia priuata seuerentia iudicio summo sic pronuntiatum esse :, cuiuis opti nem liberam mortem inter et poenam carrus agitandi concedi; equidem eenseo, virum probum mortem eligere, sed nebulonem carrum; ita sert animi humani

natura. Ille enim nouit quidpiam, quod ipsa vita

676쪽

6 a DOCTRINA IURIS. P. II. IUI PUBLICUM.sbi earius est, quippe famam ς sed alter vitam infamia. oppletam etiamnum meliorem, quam si omnino haud exstet animam praeserre pudori. Iuvenal. Ille aperto minus, quam alter, poena dignus videtur, atque ita morte de omnibus pariter decreta aptissime punbuntur, ille leniter, ex sensu suo, hic grauiter, item ex sensu suo; cum e contrario, si omnino poena ea rus agitandi decerneretur, ille durius, hic, ob iacinus abiectum et illiberale, lenius punitus foret, aeque ita etiam hoc loco in sententia de multitudine male. i eorum in conspiratione coniuncta optimus exaequa. tor coram iustitia publica, mors videtur. - Ιam vero inauditum est, quempiam propter caedem ad mortem

damnatum questum fuisse, poenam in se modum exiseedere, ideoque illa iniuste adfici; quiuis illi rideret in faelem, si sic loqueretur. - Alioquin sumendum esset, etiamsi maleficus ex lege haud iniuria adficiatur. tamen potestati legislatoriae in republica hoc genus poenae decernere haud licere, et, si decernat, secum ipsam pugnare. Quot igitur interfectorum sunt, qui homicidium commiserint, aut etiam iusserint, vel adiuuerint, i iidem etiam morte adficiendi sunt; se vult iustitia veidea potestatis iudiciariae ex legibus uniuersalibus ex anticipatione constitutis. - Quod si vero numerus correorum eiusmodi facti adeo magnus sit, ut respublica, ne eiusmodi maleficos haberet, breui eo deuenire posset, ut nullos amplius subditos retineret. neque tamen se dissolui, hoc est, in statum naturais Iem longe peiorem, omni iustitia externa destitutum transferri praesertim spectaculo caedis sensum populi hebetari) velit, etiam penes summum imperantem esse oportebit, ut in hoc casu necessitatis ipse iudicem agat repraesentet). sententiamque ferat, pro vitae supplicio aliud maleficis adiudicantem , in qua populi frequentia conseruetur; cuiusmodi deportatio est illud ipsum autem non ut ad legem publicam, verum per auctoritatem, id est, actum iuris maiestatici. qui.

677쪽

sECT. I. IUS CIVITATIS. 67a

ut poenae remissio, semper non nisi in caussis singularibus exerceri potest. Contra hanc igitur sententiam Beccaria, marinchio, per compassibilitatem putidam omne vitae supplicium esse censuit iniustum; propterea, quod illud in pacto ciuili originario nequeat inesse; tum eni in luemuis ex populo oportui siet consentire, ut vitam amitteret, si quem sorte alium ex populo necasset; hunc vero consensum fieri non poste, quoniam nemo queat de vita sua statuere. Quae cuncta argutias olent

et calumnias. .

Poenam nemo idcirco luit, quia eam, sed quoniam actionem poena dignam voluit: neque enim poena est. cum cui fit, quod vult, nec seri potest, vepuniri velit. - Si dicas: puniri me volo, si quem intersecero, idem est ac dixeris: memet cum cunctis reliquis legibus subiicio, quae per naturam rei, si malefici in populo sint, etiam leges punitiuae erunt. Ego, ut legum ferendarum socius, qui legem puniatitiam dictat, fieri non potest, ut eadem persona sim, quae, ut subditus, secundum legem punitur; nam quo .ut talis, scilicet ut maleficus fieri non potest, ut sunfragio in legislatione utar legislator est sanctus . Cum igitur legem punitivam contra me, ut maleficum, sero, xatione iuridice legislatoria pura in me homine nou-meno , homo maveficii cupax, proinde ut persona alta homo phaenomenon , cum omnibus reliquis iuunione ciuili legi punitiuae subiicior. , Ut breuius dicam: non populus quisque singularis homo ex illo, sed iudieium iustitia publica , proinde alius, quam maleficus, poenam capitis irrogat, contractuque sociali minime continetur promissum, te velle puniri, atque ita de te ipso vitaque tua constitui. Quod si enim potestati puniendi promissum subesse irati oporteret, sese puniri: velle, huic etiam relinqui oporteret, an poena dignum te agnosceret, et maleficus sui ipsius iudex foret. - πρωτον ψεDδος huius sophismatis versatur in eo: quod priscium mactat

678쪽

6 DOCTRINA IURIS. P. II. IUS PUBLICUM.

iudicium quod rationi illius n cessario tribuendum

videtur , vita sese priuandum esse, pro decreto voluntatis accipit, se ipsum ea priuandi, atque ita exsecutionem iuris, a diiudicatione iuris in una eademque persona coniunctam proponit. Interim duo crimina sunt morte digna, quorum respectu an legislationi etiam ius competat, morte illa punienda, in medio relinquitur. Ad utrumque sensus honoris seduc t. Unus est sensus honoris sexus,aIter hominis militariν, et quidem honoris veri, Cubque istorum duorum ordinum humanorum ut ossicium conuenientis. Unum maleficium et infanticidium maternale, alterum commilitonicidium, certamen f gulare. - Cum legislatio ignominiam partus extra matrimo nium tollere nequeat, et tantumdem maculam, ex

suspicione ignauiae duci suborditiato adhaerescentem, qui contumeliae acceptae vim propriam metu mortis superiorem haud opponit, delere possit; videtur, homines in talibus caussis versari in statu naturali, et homitidium, quod tum ne homicidium quidem dolosum dicendum esset, in utroque omnino quidem poena dignum esse, a potestate suprema vero non posse

morte puniri. Insans extra matrimonium natus extra

legem hoc enim sibi vult matrimonium est, proinde

quoque extra tutelam illius editus. In rem publicam quasi irrepsit instar mercis illicitae , ita ut haec ex-sstentiam eius quoniam merito sic non dubuisset exstare , proinde quoque euersionem illius ignorare possit, et matris ignominia, si partus extra matrimonium innotuerit, nulla constitutione auferri. - Moles dux constitutus in serior, qui contumelia adficitur, opinione publica sociorum ordinis sui pariter sese sentit eoactum. ad satisfactionem sibi, non per legem, coram foro, sed per certamen 'gulare, in quo se ipsum vitae discrimini exponit, comparandam, ut animum sortem Probet. quippe in quo honor ordinis illius necessario positus videtur , etiamsi cum nete aduersarii coniunctum sit, quae in hoc certaminu, quod palam fit

679쪽

et utriusque partis consensu, quamuis etiam inuito, reapse haud homicidium dolosum adpellari potest. --Εequid igitur in utraque causa iustitiam capitalem spectante iuris videtur 3 - Atque hic quidem iustitia

punitiua admodum in angustiis uersatur, ut aut conceptum honoris qui hic non in opinionis errore cerinnitur per legem pro vano atque irrito declaret, atquctita morte puniat, aut de crimine poenam capitis consentaneam demat, atque ita vel crudelis sit vel indulgens. Qui nodus sic soluitur: imperativam quippo categoricam iustitiae punitiuae coccisionem alterius iniustam morte puniendam esse) manere, legislationem ipsam autem sproinde etiam constitutionem ciuilem tam diu adhuc ut barbaram ae rudem, in culpa versari,

quod elateres honoris in populo subiecti ue) haud eum consiliis conuenire velint, quae sobiecti ue) cum fino congruunt, ita ut iustitia publica, ab republica proseiscens respectu iustitiae a populo profectae in iniust.

tiam conuertatur.

Ds aggratiandi malefico vel leniendae poenae vetprorsus remittendae, inter omnia iura summi imperantis sane maxime lubricum est, ut splendorem excellentiae faciat, eoque tamen maxime iniuste agat. --

Respectu criminum subditorum erga se inuicem nullo illi modo competit ut illud exerceat; hic enim impunitas criminis in summa iniustitia erga subditos versatur. Ergo tantummodo in laesione,quae t tot accidit crimis ne laesae maiestatis) illo uti potest. Uerum ibi quoque naquidem, si impunitate ipsi populo respectu securitatis nasci periculum posset. - Hoc ius unum nomine iuris maiestatici dignum videtur. De adfectione iuridiea eluis ad patriam et treram

exteram.

3. 5o. Territorium, cuius incolae iam per constituti nem , id est sine actu quodam iuridico necessuio proq

680쪽

6 6 DOCTRINA IURIS. P. II. IUS PUBLICUM.

inde per natales ciues unius eiusdemquo reipublicadsunt. patria adpellatur; illud, in qua sine hac lege ciues non sunt, terra extera dicitur, et haec, si partem summae potestatis terrae in uniuersum absoluit, prorutila sensu Romanis usitato) vocatur, quae quoniam nullam partem imperii coni unciam ut sedem cuidam, sed modove possssonem illius ut euriae cuiusdam inferioris consti. fuit fundum reipublicae imperium tenentis, ut regi nem dominam, colere debet. 1) Subditus etiam ut ciuis spectatus iure gaudet emigrationis; neque enim ab republica ut dominiumpos Iet retineri. Sed tamen facultates mobiles, non vero immobiles, exportare potest, quod tum tamen futurum soret, si landum hucusque pollessum vendere. pecuniamque inde quaestam secum serre, sibi competeret.' a) Princeps iure gaudet incolatus peregrinorum ccintonorum adiuuandi, indigenis quamquam inuitis; si modo illis dominium scindi priuatum contrahatur. a) Idem etiam, s subditus crimen commiserit, quo

uniuersa ciuium cum illo communio perniciosa redditur. iure utitur relegationis in prouinciam terrae exterae, ubi nullorum ciuis rui tum particeps fit, id est, deportationis. 4 Etiam iure sevitur ex sit in genere, quo in terram exteram maleficum generatim mittit, id quod quia princeps illi nune praesidium recusat, idem denotat, quam intra terminos suos proscribere. g. 5 I. Tres illae potestates in ropublica, quae ex conce ptu reipublicae latius dictae proficiscuntur, non nisi totidem relationes voluntatis populi coniunctae, ex anticipatione ab ratione descendentis ideaque pura principis in genere, realitatein practicam obiectivam habentes, videntur. Hie autem princeps summus im-

SEARCH

MENU NAVIGATION