Immanuelis Kantii Opera ad philosophiam criticam. Latine vertit Fredericus Gottlob Born. Volumen primum quartum

발행: 1798년

분량: 830페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

751쪽

PARS PRIOR.

DOCTRINA ELEMENTARIS ET HIC AE

LIBER PRIMUS

FFICIIS ERGA SE IPSUM PERFECTIS.

CAPUT PRIMUM.

O ium hominis erga se ipsum, ut naturam animalem.

s. 5. O Meium hominis erga se ipsum, quamquam haud

Praecipuum, tamen primum, qua naturae animalis, Cernitur in tuendo sese conseruandoque in natura sua animali.

Cui quidem contraria est mors phtvisa voluntaria.'quae pariter tum totalis potest tum partialis cogitari. Ergo mors physica quoque αὐτοχειρι α totalis scaedes sui ipsius aut partialis, membrorum priuatio mutilatio esse, quae rursus in materialem, cum nosmet ipsos certos quibusdam partibus integrantibus, ut organiS, privamux, hoc es , nos mutilamus, et in formalem describi potest, Cum nosmet aut in omne aut ad quoddam tempus) Α- cultate virium nostrarum phil eoque indirecte quinque morali priuamus. Cum in hoc capite tantummodo de officiis negativis, proinde de omissionibus modo sermo sit, articuli

752쪽

ossiciorum oportebit, contra ea vitia instituantur,

quae officio erga se ipsum opposita sunt.

De caede sui ibius.

Caedes D. i us voluntaria tum tantum homicidium dolosum dici potest, cum potest probari, eam omnino in crimine versari, quod vel in propria persona noma vel etiam hac caede sui ipsiuς in aliis committitur, veluti si semina grauida sibimet ipsa manum inseri .a Caedes sui ipsius erimen ost. Quod quidem

etiam ut transgressio officii erga alios homines coniuguin, parentum erga liberos, subditi erga magis iratum, vel ciues suos, tandem etiam erga deum potest spectari, cuius munus in mundo no his adsignatum homo, iniussu eius a quo illud est nobis datum, desii. gero videtur; - sed hoc loco tantum sermo est de Iaesione officii erga se ipsum, an scilicet contemplationibus illis missis ac remotis, homo tamen ad tuendam vitam, solum propterea quod persona sit, obstrictus videatur, in eoque ossicium erga se ipsum idque seuerum) debeat agnoscere. Hominem semetipsum posse ogendere, absurdun esse videtur siquidem volenti non fit iniuria . Idcirco Stoicus ad excellentiam personalitatis suae sapienti Q reserebat, arbitratu suo e vita tamquam e cubiculo fumo insestato nullis nec praesentibus malis nec metuendis coactus, tranquillo animo migram; quoniam in ea ad nihil amplius possit prodesse. At hic idem animus, hoc animi robur, mortem non metuere et aliquid nosse, quod homo etiam pluris sa-

753쪽

cere, quam vitam, potest, illi eo maiori argumento grauiorique esse debui stat, ne naturam tanta potestate grauissimis elateribus animalibus superiori, euerteret, ne proinde vita se priuaret. Homo, quam diu de osticiis sermo est, proinde donec vivat, sese non potest a personalitate abdicare, Pugnatque, potestatem habere ab omni se obligation oli herare, hoc est, ita libere agere, ac si ad actionem nulla omnino potestato opus sit. Subiectum moralitatis in propria persona sua euertere, idem est, ac moralitatem ipsam quoad exsistentiam, quantum in se est ex mundo delere, quae tamen in finibus est per se ipsa; proinde de se ut mero instrumento ad finem sibi placentem statuere, nihil aliud est, quam hominem in sua persona hominem noumenon dedignari, cui

tamen homo phaenomenon Conseruandus erat conincreditus.

Parte se integrante ut organo priuare mutilaro

veluti. dentem alteri donare aut vendere, ut in men- tuna alterius transplantetur, aut exsecandum sese praebere, ut quem symphoniacus vitam commodius tolerare, et id genus alia, pertinent ad eaedem sui ipsius partialem; non vero organon demortuum, vel in m Tiendi periculo constitutum, eoque vitae perniciosum amputare: vel quod quidem in partibus corporis est, non vero in organis, veluti crines, sibi praescinqui. dum curare, noli potest ad crimina in sua ipsius persona referri; quamquam hic cuius posterior non omni eulpa vacat, s ob quaestum externum constituatur.

Quaestiones dubiae. An caedes sui est, se velut Curtius) in mortem

certam praecipitare, ad patriam conseruandam 3 vel an martyrium voluntarium, pro salute generis humani generatim sese deuouere, etiam quemadmodum

illud satium in sortiter iactis ponendum est.

754쪽

r 8 DOCTR. ELEMENT. ETHICAE P. I.

An licet damnationi iniustae ad mort m superioris praeuenire caede sui ipsius y - vel si hie uti Nero in Seneeab saciendum concederet An summo regi nuper mortuo tribui crimini potest, quod venenum celeriter vim exserens se in portaret. sine dubio propterea, ne, si in bello, quem ipse gessit, cuperetur, ad accipiendas Conditiones redemtionis cogeretur, ciuitati suae perniciosas; hoe

enim illi consilium tribui potest, ita ut non opus sit, illum in suspicionem superbiae vocari Τ

Quidam ex morsu canis rabidi iam sentiens υδροφοβιαν explicata menis, se numquam expertum esse. vllum hominem ex ea sanatum esse, se ipsum i te remit, ne, quod relicto scripto declarauerat, rabidieanina cuius iam impetum persentisceret) correptus, alios homines pariter perderet; quaeritur an in e roche fecerit 3 . Qui uariolas sibi implantari statuit, is periculum vitae iacit incertus: quamquam Ad vitam Jam tuendam sc decernit . atque eatenus in casu versatur longugrauioris legi ossicii, quam nauigator, qui tamen sabiem non tempestatem excitat, cui sese committit, cum contra ille morbum, qui sese in periculum mortis adducit, sibi ipse contrahat. An igitur transplantatio variolarum licita est 3

Artieulus seeundus.

De maculatione sui ipsus libidinosa. g. r.

Quemadmodum amor vitae ab natura ad eo seruandam personam datus est, sic amor sexus alterius ab ea ad conseruandum genus ingenitus videtur: hocust, quisque ex utroque s noturae est, in quo eam eoniunctionem caussae cum effecto intelligimus, in

755쪽

qua illa, etiam nulla illi ad eam rem intelligentia ab

tributa, hoc tamen secundum analogiam eiusmodi, proinde quali de industria homines procreans cogitatur. Iam quaeritur, utrum Vsus huiusce saeuitatis,

respectu ipsus personae eam exserentis, legi substosficii limitanti, an haec, etiamsi illum finem haud spectauerit . usum partium genitalium potestatem habeat soli libidini animali concedendi, neque tamen in eo contra ossicium erga se ipsum agat 3 - In doctrina iuris probatur, hominem in gratiam huius libidinis altero quodam homine non poste, nisi ex pacto peculiari iuridico circumscribente, abuti; ubi tum duo homines mutuo se inuicem obligant. Sed hoc loeci quaeritur: an ratione huius fruitionis ossicium hominis erga se ipsum exstet, cuius transgressio in humanitate in sua ipsius persona dehonestanda non solum dedignanda Mertatur. Adpetitus illius libido corpo, rea etiam simplieiter libido adpellatur. Uitium,

quod ea procreatur, dicitur impuritas, sed virtus ratione harum adpetitionum animalium castitas vocatur, quaς hoc loco ut officium hominis erga se ipsum debet proponi. Contra naturam dicitur libido, cuin homo ad eam, non re oblata vera atque actuali, sed per phantasiam, ergo contra finem, eam sibi ipsa creans, sollicitatur. Ea enim tum cupiditatem gignit contra naturae finem, et quidem longe grauiorem ipso fine amoris vitae, quoniam hic tantum spectat conseruationem indiuidui, ille vero pertinet ad speciem uniuersam.

Talem usum partium genitalium naiiurae contrarium ergo abusum in laesione officii contra se ipsum et

quidem cum moralitate lumano gradu pugnante versari, cuiuis, una cum cogitatione eius, statim incurrit in ocu .los, mouetque auersionem ab hac cogitatione adeo, ut

vel ipsa adpellatio eiusmodi vitii nomine eius proprio laeta a moribus Hiena habeatur, id quod in vitio cae. dis sui ipsius non accidit; quam, cum omni eius dein

formitate Gn specia faui inominibus ob oculos collo-

756쪽

eare minime dubitamus; quas homo omnino pudore sese perfusum sentiat, quod talis suae ipsius personistractatio vel infra belluas se dedignans queat in se caderes ita, ut ipsa communio corporum utriusque s xus concessa per se utique solum animalis) in matri. monio in consuetudine morato multum prudentiae postuletur, ad eam rationem velo tegendam, si sermo in eam inciderit. Sed argumentum de illo partium genitalium naturae contrKrio, ipsoque solum temerario usu ut laesione set superioris quidem summa officii erga se ipsum

haudita iacile ducitur. - Sane quidem ratio probandi inest in eo, quod homo ea re sese abiecte) a personalitate sua abdicat, propterea quod sese solum utitue

instrumento adpetitionum aninialium explendarum. Verum summus laesae humanitatis in persona sua pro pria gradus per eiusmodi vitium quoad rationem naturae contrariam, Cum secundum 'tormam sanimi sententiam) ipsum caedis sui ipsius crimen superare videatur, eo nondum explicatur: nisi forte contumax sui ipsius abiectio in hac posteriori, ut onere vitae, certe non in molli incitamentis animalibus traditione versetur, sed animum postulet, ubi etiamnum reueis rentia erga humanitatem in sua ipsius persona locum habet, illa, quae totam sese propensioni animali concedit, hominem in rem conuertat fruitioni quidem obnoxiam, sed in ea tamen simul naturae contrariam, hoc est, in rem abominabilem, atque ita omni reverentia erga se ipsum priuet. Q u aestiones dubiae. Finis naturae in miscendis corporibus sexuum est propagatio subolis, hoc est, conteruatio generis; proinde haud licet contra illum finem agi. An vero, etiam nulla huius ratione habita, licet vel si in matri

monio sat illum usum sibi adrogare '

757쪽

. ' An, velut tempore grauiditatis, in sterilitate uxoris per senonutem inorbumue aut cum haec non ad eam rem sese sentit sollicitari, non fini naturae, eoque etiam officio erga se ipsum, ex una parte vel altera pariter atque in libidine naturae contraria, repugnat, ut partibus genitalibus utare; aut num hic exstat let permisinia rationis moraliter practicae, quae, s rationes determinantes in contentionem veniant, quidpiam. per se quidem illicitum tamen ad cauendam transgrensioncm maiorem quasi per conniventiam) perinlitat 3- Vnde limitatio obligationis latae ad purismum qui in cura versatur putida officii iaciendi, quoad latitudinem eius) fieri, propensonibusque animalibus, cum discrimine linquendae legis rationis, longitudb con

cedi potest Z

Propensio erga sexum alterum etiam amor significatione verbi angustistiina) vocatur, et rcapse summa sensuum voluptas est, quae capi ex aliqua re possἰt; non solum voluptas fustiva, uti in rebus, quae solide illis reflexioni placent ubi receptiuitas illius gustus dieituo, sed voluptas ex altera persona perfruenda, quae proinde ad facultatem adpetendi, et quidem ad summum illius gradum, animi perpessionem pertinet.

Ea vero neque ad amorem compla intiae potest nec beniuolentiae referri utroque enim a fruitione corporea potius detinemurὶ , verum voluptas est sui generis, ardori luo umoris proprie nihil est cum amore morali commune, quamquam cum hoc, ratione pra-hlica cum legibus suis coercentibus accedente, arctiori vinculo coniungi potest.

Artieulus tertius.

De s ocatione mentis suae ipsius in esculentis potvlentisque intemperanter utendis. 3f. 8. Hoc floco vitium in hoc intemperantiae generunon ex detrimento doloribusque eorporis eius mori

758쪽

morbis , quos eo sibi homo contrahit, diiudieatur; tum enim principium foret salubritatis et iucunditatis proinde felicitatis quo illi deberet occurri, quod vero numquam ossicium, sed tantum regulam prudentiae constituere potest, certe istud nullum id. ret principium ossicii directi.

Intemperantia animalis in alimento perfruendo cernitur in abusu potulentorum, quo iacultas usus eorum intellectualis praepeditur vel exhauritur. Quem quidem locum et ebriostatis vitium et voracitatis attingit. In statu ebrietatis homo tantum velut animal, non ut homo, tractandus videtur; cibos po. tusque ingurgitando fit, ut actionibus, quae alacritatem postulant ac deliberationem in utendis viribus ad certum tempus impar videatur. - Sponte occurrit in oculos, Contra ossicium erga te ipsum peecari, si in eiusmodi te statum praecipites. Super illa harum vel infra naturam animalem, abiectionum frequenter

potulentis fermentatis, sed aliis quoque rebus sensum auserentibus, velut opto et aliis regni vegetabilis prodiit is, essicitur, eo facile capit, quod iis ad tempus solicitas vacuitasque curarum somniata, atque etiam robur putatilium gignitur, sed tristitia atque imbecilli- eas, et, quod pessimum est, necessitas huiusce remedii sensum pellentis repetendae, adeoque eius augendi, introducitur. Ac voracitas eatenus etiam infra illam oblectationem sensus animalem est, quod ea sensus solum ut qualitas passiua, et ne phantasia quidem, quao tamen adhuc in lusu cogitationum activo cernitur, uti in superiori illa fruitione accidit, occupatur; proind. ea quoque propius ad huitionem belluinam accedit.

uaestiones dubiae.

Num poteris, etsi non ut laudator, tamen saltem ut de sensor. vini unum, ebrietati vicinum, concedere, quia tamen conuiuas ad loquacitatem animat, cum

759쪽

eaque animum aportum coniungit 3 Aut an ei adeo meritum tribui potest, illud promouendi, quod Sene- ex laudat de Catone: virtus eius inealuit mero Z Usus opii vinique adusti, ut instrumentorum fruitio. nis, proprius ad animi abiecti rationem accedunt, siquidem, praeter salubritatem somniatam, mutos reddit homines, reticentes atque incommunicabiles, indaquoque non nisi ut remedia medica lieita sunt. Ecquis autem modum illi definire potest, qui in eo est. ut in statum transeat, ubi ad metiendum oculi haud amplius valent y Itaque Moliam metanorum ratio, quactvino uti omnino vetat, pessime in eo prospexit, quod pro vino optum concederet.

conuiuio, ut inuitationi solemni ad intemperan. iam in utroque fruitionis genere, tamen, praeter Bubtionem mere phy sicam, etiam aliquid, quod finem moralem speetat, inest, nimirum ut multi homines diuque ad is mutuo communicandum una sint: nihblominus vero, cum eadem multitudo si, quemadmo. dum Chester id ius ait, numerum musarum superat paruam modo sui communicationem scum iis, qui sedent proximi) concedat, proinde institutum illi finirepugnet, ea semper ad rationem ab moralitate alienam, nimirum ad intemperantiam, transgressionem officii erga nos ipsos commovemur; etiam nulla ratione habita incommodorum physicorum ex ingurgitandis cibis et potionibus, quae a medico forta sietolli possunt. Quam late patet potestas moralis his inuitamentis ad intemperantiam obsequendi λ

760쪽

naturam moralem.

Ea vitiis mendacii, auaritiae et faVae mode. Itiae animo abiecto esseruilo oppo ta est.

De mendatio,

Grauissima officii hominas erga se ipsum. solumve naturati moralis spectati humanitatis in persona il- Eos laesio contraria est veracirati, mendacium seu maliud lingua promtum, aliud pectore inclusum gerimus . Unam quamque falsitatem studiosam in cogitationibus suis declarandis hoc durum nomen quod in doctrina iuris ea tantum idcirco gerit, quia ius aliorum laedit in ethica, quae ex vacuitate detrimenti nullam potestatem facultatemque derivat, non posse ab se amouere, per se planum videtor. Namqua infamia ceum subiectus es contemtui morali , quae mendacium comitatur, comes etiam, velut umbra corpus, .sequitur mendacem. Mendacium vel externum esse

potest vel internum. - Illo aliorum in oculis homo sese despiciendum praebet, hoc, quod grauius est, in suam ipsius contemtionem incurrit, dignitatemquo humanitatis in propria persona sua violat: in quo qui- dein detrimentum , quod aliis hominibus inde enasci potest, haud peculiarem vitii naturam attingit tum enim illud solum in laesone officii erga alios consisteret . nec proinde hoc loco eius ratio habetur. quin ne damni quidem, quod sibi ipsi adfert; tum enim

solum, ut peccatum Contra Prudentiam, Cum norma pragmatica, non vero cum morali pugnaret, neque

omnino pro violationθ officii accipi posset. - Men.

SEARCH

MENU NAVIGATION