Vindiciae vulgatae latinae editionis bibliorum qua ecclesia romanocatholica utitur contra assertam hebraei et graeci textus hodierni absolutam authentiam authore Georgio Czuppon ... tomus 1 2 Tomus 1

발행: 1798년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

, IO Ut linguae utriusque, ex qua , & in quam paranda est versio, perfecta sit cognitione imbu

tus.

ao Guodsi liber, quem vertendum sibi proponit , contineat res gravillimi momenti, quales praeprimis siliat fidei, morumque, historicas item variorum, & remotissimorum populorum, locorum, & temporum diversissimas, quia seris venit usus ab annis, necella est, ut sit aetate maturus, multo rerum usu edoctus, & subacti vir judicii, praeterea circumspectus ae solers, populi, cujus historiam liber proponit, consuet dinum, locorumque gnarus, senili prudentia conspicuus, qui posita levitate non partium studio, non ullius hominis, aut praejudicatarum opinionum, sed solius amore veritatis impulsus, quod in originali invenerit, fideliter, ac sincere tranS

go Si insuper liber hujusmodi sanmisima religionis fundamenta, arcanaque fidei principia

comprehendit, quae non humanae rationis argumentis, sed illius tantum dono comparantur, &intelliguntur, cui sine fide, & vitae probitate placere non pollumus, pietate, & vitae sanctimonia insignem, & Deo conjunditam esse plurimum profuerit, qui recta intentione, solo voluntatem Dei inveniendi, & exprimendi gelo operetur, ut pollit sacros ejusmodi libros eodem

diversitas patitur, vox ipsa; constat autem Biblieum eorsuS authoribus ratione materiae, styli, & instituti sui multum disserentibus, unde in versionibus polleriorum temporum, de qnibus in sequentibus agemus. Obvie, & irequentius offendes, quorum multa te ad risum, alia ad coinmiserationein , quaedaui etiam ad indignationem provocent.

452쪽

dem Spiritu, quo primitus sunt exarati, in suuni

transferre termonem. Neque enim est sacramentum aeterni Regis impuris attingendum manibus , nisi lacris prophana, summis ima, Divinis humana miscere Velimus. Et vero: quid sperare liceat ab iis salutare, qui non Dei Spiritum , sed hujus seculi, & solum prophanae eruditionis apparatum, asseetatamque humanae eloquentiae pompam ad perficiendum arduum, &sanctillimum hocce negotium asserunt nec multo secus, atque illas Terentii, aut Ρlauti comoedias, vel Livii historiam Divina tractant eloquia Φ in quorum animam non intrat Spiritus coelestis illius Sapientiae, quae his libris conti

netur.

40 Intererit multum, jam praeexistere ver . siones plures, & celebriores, quibus collatis, vir cetera omni praesidio munitus, & judicii soli dioris adjuvari pollit, praesertim, si eX praece dentium istarum versionum lectione, rerum ilitatibus libris contentarum longiori antea tempore, & usu quotidiano cognitionem non vulga

rem comparaverit. . .

Haec Vero omnia in Hieronymo assatim, certo cumulatius, quam in ullo mortalium aevi illius deprehendas; ut ex compendio Vitae ejus, & gravillimorum virorum judicio hic subneeten do plus, quam satis, elucescet. Hieronymus Catholicis parentibus quibus nee opes, quae communi hominum vitae sust-ciunt, nec generis nobilitas defuit, anno AE-rae Vulgaris 329. aut juxta S. Prosperum au.

33 r. Stridone sito in sinibus Dalmatiae, & Ρan-u0niae oppido, p0stea jam sub aetatem ipsius a

453쪽

Gothis ever n9 natus in domo paterna sub severiore magistro, quem propterea Praef. in ob Orbilium vocat, rudimentis Grammatices institutus, & cum Bonoso quodam praedivitum pa-

E e ren- . Nnὰ Sicut quondam gentiles de patria Homeri celeberrimi inter prophanos Scriptoris disceptarunt, μVΙΙ. urbes eum suum esse civem dixerunt, juxta illud: septem tirhes certant de stirpe insignis Homeri, 'na, Rhodus, Colophon, Sabamin , Chios, Argos , Athenae: hepta poleis dieriguli peri rigan Ho-

ineru &c.) Ita hodie, cum plures sint urbes . eodem nomine appellatae, aut ad vocem: Stricto sono pro-Xime accedentes, etiam extra fines fi ungariae: ubi re- ipsa sit locus iste, quem hie omnium seculorum Phoenix natalem habuit, inter Christianos, qui Hieronymi vitam eruditis lucubrationibus illustrant, magna contentione, & inulto sermone agitatur. Vallarsius in Istria Italiae collocat, Tillemontius attribuit Styriae, scilicet ob viciniam, sicut etiam .in nova Styriae tabula Joan. Bapt. Homanni notatur: Strido Pa patria S. Hieronymi Ecelesia Doctoris: Sidronam Liburniae somniant alii, sed multi hodiernam Dalmatiam eonjectant; propius vero accedunt, qui Hiero nymi Stridonem ponunt ad Μuram fluvium XV. mille passibus, ut illi loquuntur ).juxta nos II. milliaribus German. infra Rahersburgum . al. Regedi num, sive quod eodem redit : non procul ab arce CSalii orna, quae hinc ab oppido nostro Sabaria itinere diei, clarius: XI. milliaribus Germanicis distat: explicatius, & optime: natus est Hieronymus in uomitatu SZaladiensi, nostro Comitatui de Castro serreo eontermino, in insula Mura, sein Mura ΚΟΣ, vel ut BedekOvicti vocat, Muro - Dravana, in oppido apud nos plerisque, qui locorum Regni aliquam notitiam habent, non incognito, quod nobis etiam hodie Stri-αο , incolis, qui sunt Vandali, Germanice Wivdi- sche, nisi malint se diei Croatas, Stridovo, vel Stri-goa , aut Variante pro ratione dialectorum pronuΠ-ciatione Sisigna appellatur, & a Mura fluvio mediae horae itinere. hine Sabaria ra. eiret ter milliaribus distat

454쪽

rentum filio una educatus, de se ipse pronunciat: si in Latino sermone) paene ab ipsis incunabulis inter Grammaticos, & Rhetores, & Ρhilosophos detriti fumus. ,, Ad illum saevientem Orbilium

stat; ab eo vero tempore, anno videlicet IT5P. quo Citi. Bedekovi ch opus sumn edidit, huic loco amplitudo, & multum decoris accestit, Ecclesiam habet Paroclaialern S.. Mariae Magdalenae honoribus dicatam, quae, sicut & domus Parochialis in statum meliorem reducta est industria, & zelo moderni U. Parothi Ioan. Bapt. Si municii Can. Chasmensis, & U. Archi-Diaconi ob abol. Soe. Iesu, viri, ut mihi fide digne refertur, ossiciosissimi, zelo pariter, & doctrina conspicui. Joannes Stillingus cum ceteris Bollandi continuatoribus hanc sententiam de Stridone S. Hieronymi natali in Hungaria in insula Muro-Dra vana hodie Comitatus Sgaladiensis, Dicee. Zagrabiensis, omnibus aliis opinionibus anteponendam multis probat, Tom. UΙΙΙ. pag. 426. ad XXX. diem Septema bris, & extra omnem dubitationis aleam ponere videtur Jacobus Coletus in Disceptatione de filii Stri- donis urbis natalis D. Hieronymi Venet. anno ITSψ.in 8. Rationum pondus huc devolvitur: Strido S. Hieronymo natalis non potuit esse in Istria, nee in hodierna Dalmatia, eo minus in Liburnia, quia & Ηistoria, & Geographia refragatur, dum e contrario traditioni incolarum insulae Muro - Dra vanae .utraque amicissime jungitur. Namque ipse Hieronymus de patria sua haec habet: Hieronymus patre Eusebio nasus oppido Stridonis, quod a Gothis fiersum, μι- matia quondam, .Pannoniaque eonfinium fuit. L. de viris illus T. C. I s. Detinde natalis hujus soli a Gothis vastati mentionem facit Tom. U1. Col. 676. his verbis: Iram Domini etiam bruta sentiunt animalia,& vastatis urbibus, hominibusque interfectis, solitudinem, & raritatem bestiarum quoque fieri, & πο- 'latilium, pisciumque, testis Illyricum est, testis Thracia, testis, in quo ortus sum, solum, ubi praeter em tum, & terrain, crescentes vepres, & condensa

455쪽

de ausae sinu se traesum esse captivum, dum. utrumque se, & Bonosum iidem nutricum snus, iidem amplexus overunt ba lorum.

syl varum, cuncta perierunt. - ΕX his consequitur Stri- donem Hieronrni natalem quaeri non poste in hodierna Dalmatia, longe angustioribus, quam olim finibus circumscripta, qui limites Pannoniae nunquam tetigerulli, cum tamen Strido teste ipso H eronymo Dalmatiae, Pannoniaeque confinium fuerit. Istria autem intelligi prorsus non potest, siquidem haec nota bili intervallo a finibus Pannoniae sempei, abfuerit, quod etiam alio argumento abunde declaratur, nam que verbis superius adductis docet Hieronymus a Gothis vastatum fuisse latum 'suum natale, ubi praeter coelum, & terram, & crescentes vepres, & condensa sylvarum cuncta perieruui. ,, Ηaee teribit anno 392. Igitur locus ejus natalis eversus est ante hune annum; atqui ex historia innotescit, Gothos ante annuin 4 . in Istria in non pervenisse; ergo natalis ejuS, qui ante annum 392. eversus est, in Istria esse non

potuit. νPorro Dalmatiae sub Augusto Caesare in provinciam redactae adjectum videtur, quidquid in Pannonia erat subactum, omnis trafitus Savo, & Dravo intermed juS, ita, ut id totum cum Dalmatia stricte dicta unamessiceret provinciam , & tum verum est, oppidum Stri donis in insula Muro - Dravana situm, hodie Strido-Vam, quod a Gothis eversum erat. Dalmatiae quondam , Hannoniaeque confinium fuisse; clarum etiam fit, hoc oppidum ante annum 302. a Gothis . nimirum, ut Coletus censet, inter an . 377. & 38o. everti potuisse, tinnio fuisse rei pla eversitin, e X testimonio ZOZimi L. 4. pag. 73I. dicentis se visae, Pannoniaque loca a barbaris Dexata fuisse; & Hiero-nVmi in epita Oh. Nepotiani, seu epl. 6O. Scythiam, Thraciam. Macedoniam cunctasque Pannouias Gothus, Sarmata, Marcomanni νastant, trahunt, rapiunt, ut adeo hujus Pamionicae vastationis fuerit te sis, quo Hieronymus ortus est, solum, ubi praeter coeluin, do terram, & crescentes vepreS, ct con

456쪽

36 -

. An prius, quod puto vel nonnisi circa

aoum aetatis annum Romam tamquam ad Omnium scientiarum certissimum, & tutisIimum praesidium accesserit, incertum, id solum constat, pluribus .annis, in Grammaticis Donato, in Rhetoricis vel Victorino illo, qui etiam statuam in foro Trajani meruit, aut quod rectius dicitur, alio quopiam usum in hac urbe, orbis Domina, studiis literarum vacasse, epi. ad Gal. L.

I. C. a. auum adolescentulus Romae controversas declamarem, & ad vera certamina fictis me litibus exercerem, currebam ad tribuntlia judicum &c. Τom. 7. col. 4O8. Vallars. In urbe ista Bibliothecam sibi comparavit. epl. 22. ad

densa sylvarum cuncta perierunt. Non minus liquet ex iis, quae refert BedeEovicii, vetustam stetisse traditionem de certa domo ibidem, quae S. Hieronymo paterna fuerit, quae eX devotione erga hunc Sanetinnin Ecclesiam est conversa, extat enim diploma Nicolai V. Pontificis an. I 47. hujus fere tenoris: Cum Banus Stavoniae ex speciali devotione erga S. Hieronymum Ecclesiam in loco paternae ejus domus Dioecesis Zagrabiensis aedificarit, solemniterque dotaVerit, omnibus festo die Sancti hujus annue eam vilitantibus, vere poenitentibus, & eonfessis, quinque annos, ct totidem quadragenas de injunctis eis poenitentiis relaxamus. ,, His eXpensis pronum est concludere , pro nullo alio Ioeo pro natali Hieronymi affignando tot adesse argumenta, quot pro Strid Ova insulae Muro-Dravanae Comitatus fgaladiensis suppetunt. Praeterea Domnus Stridonensis e Pannonia

Eppus. primo Oecumenico Concilio Nicaeno praesens subscribit, ex quo infertur, Stridoni huic in Pannonia proprium suum fuisse Eppum. Sed jam satis. Ad gloriam Incl. Comitatus Sgaladiensis non parum δε-cit , ipsum talem protulis te virum, cui in Ecclesia in interpretandis Divinis eloquiis parem laeula nulla

tulerunt. Disitiroo by C

457쪽

Eustochium num. 3O. se cum ante annos plurimos domo, parentibus, sorore. cognatis, & quod his difficilius est. consuetudine lautioris cibi me Propter regnum coelorum castrassem, & Jerosolymam militaturus pergerem, bibliotheca, quam mihi Romae summo studio, ac labore confece

ram, carere omnino non Poteram. ,,

Post Romana studia Gallias petit, studiorum, & Visendae regionis causa, ubi inspectis bibliothecis complures libros descripsit. se Prolixum valde de lynodis librum S. Hilarii apud Treviros mihi descripsi. - Aquilejae moratus plurimis , & magni nominis viris, etiam Rufino,

qui dein ejus oppugnator extitit acerrimus, e rissimus erat; inde, quia in monasterio multi eum in invidiam. & odium adducere conabantur, in orientem navigat, Antiochiam Syriae Metropolim, per mare in Thraciam, Ρonto, Bythinia, totoque Galatiae, ac qappadociae, & ferventis aestu Cilicum terrae tractu superatis, in Syriam, velut fidissimum sibi naufrago portum cum sociis pertingit, deverei secum carissima sua bibliotheca. Apollinarem Laodicenum inscripturis celebrem, cujus magna erat fama doctrinae, Antiochiae tempore satis longo, Didymum Alexandriae, Gregorium Nariangenum C stantinopoli, in scripturis magistros audit; si Pau-hno Episcopo Antiocheno anno 33 aetatis se me hivitus sacerdotio initiatur, certae tamen Ecclesiae adscribi renuit. mavult esse monachus, ut sic orbe peragrato majorem sibi scientiae gradum e consortio literatorum, & perlustratis regionibus comparare possit. Antiochia ip eremum

discedit. In eadem parte eremi commoranti,

458쪽

Hionis truae scrima relata sunt. Epl. 5ι ad FIO- rentium. In solitudine Chalcidis quatuor, vel quinque annis Vitam duxit adeo austeram, ut

vix ossibus haereret, & coetum aliquid accepisIE hixurist 4psi videretur, austeritati huic illud etiam

accessit incommodi, quod Μonachi nec Draece, nec Latine, sed Syriaco loquerentur, unde aut barbarus semisermo discendus ei erat, aut ta-; cendum; ad carnem magis edomandam Hebraicae linguae discendae se mancipat , qui in medias me quadrage lima ne prophanos Iegat libros saecularis literaturie, quibus longiori exercitatione consueverat, subito rutus ad tribunal Chriasi, accepta visione deterretur. epl. 22. ad Eui stoch. ut demum dicere potuerit, jam I 5. annos esse, ex quo in manus non sumpserit libros

prophanos, & omnem latini eloquii venustatem stridor lectionis Hebraicae sordidaverit. Quid autem profecerit u linguae istius insatigabili stui dio, aliorum judicio se derelinquere, quid in sua. amiserit. se optime scire. Cum autem orta primum logomachia deprae- dicanda una, aut tribus hypostasibus, dein ut fierinisolet, etiam errore tres Episcopi inconsutilem Christi tunicam schismate faedo laberarent, ut fatius esset inter feras habitare, quam cum ta-., Bbus Chrisianis, Arianorum impetitionibus solum Vertere cogitur, qua occasione epistolam. Veneratione, & Obsequio in Romanam sedem plenissimam ad Damasum dedit. - i Dum autem Constantinopoli duobus, aut tribus annis ageret, ut a Gregorio Nagiangeno in seripturis erudiretur, Orientis, Occidentis

Episico os ob quas rem Ecclesiarum dissensiones Romam Ecelsasica necessitas, i

459쪽

riales liter e contraxerunt. Paulinus Antiochenus, & Epiphanius Salaminae Cypri Episcopus, Constantinopolim venere, ut simul exinde recta Romam navigarent; Hieronymus ibi commorans comitem se notis sitis amicis adjungit, seu quod motu proprio Romam iterum videre cuperet, seu potius, ut Baronius putat, quod in arduo hoc negotio ab ipso Damaso accerseretur, Romam pervenit, ubi omnium amorem,& gratiam emeritit, ad eum ex Urbe concurritur undique, aliis in ipso sanctitas, aliis doctrii na, aliis comitas placet, omnibus humilitas. Sanctus, humilis, omnium poene judicio dignus summo sacerdotio. Eum plane boni omnes admirantur, re diligunt. Ait apud Severum Sulpitium Posthumianus. Illum sibi adjutorem , ut Ρetro Paulum a Deo venisse putat Damasus, quem in dubiis consulere, ut vivo, Veroque sensu, supplosis ambiguitatibus scripturasis eXponeret, consueverat, de scri turis dicit ipse ad Hieronymum sermocinemur inter nos: id hytr ut ego interrogem, V tu respondeas. Cui dein triennii spatio a secretis fuit: ante annos plurimos sic loquitur ad Ageruchiam) cumi in chartis Eccles*licis juvarem Damasum, ii Orientis atque Occidentis Synodicis consultationibus responderem. En recursum ex Orbe -ι toto ad Romanam sedem l)Ρosteaquam Ecclesiae gubernacula annis duodeviginti tenuisset, obit Damasus an . 384. IO.

Decemb. rerum alea vertitur; namque obtrecta-i: torum, & invidorum machinationibus Stricio Da-ὸ masi successori exosus redditur, qui eum, juxta Baronium, a secretis, omnique movit ossicio; quod, ut eveniret, e re sua esse judicarunt cum

460쪽

Ρresbyteri saeculares vitae liberioris, tum vel maesxime Monachi aucuratioris disciplinae pertaesi, &divitum 'domos frequentantes, quorum vivendi licentiam ingenua libertate uulpabat. Apud nos Uectata inquit sunt Omnia, laxcae manicoE, caliga silicantes, vesi3 grossor, crebra suspiria, vistatia virginum, detractio Clericorum , & his assinia de Monachis. Clericis quoque Omnis cura de Dotibus, si bene oleant, crines calamytri velitigiis rotati, digiti annulis radiantes. Vitiis detrahentes Ostendimus plurimos. Usque adeo semper Veritas, maXime, quae in vitae tendit reprehensionem, Odium peperit, & loquenti exitialis esse solet. Ad accusationum cumulum accesserat sinistrae familiaritatis excitata in sanctum nostrum suspicio, dum sanctas quaspiam virgines, & pias Matronas sacris litteris instituit, quales erant: Ρaula Romanae nobilitatis, & pietatis ornamentum, cum sua matrem moribus referente filia Eustochio, Blesilla sorore, quae mortuo marito totam se Deo consecravit. Lea, item Asella, & Marcella, quae docenti Hieronymo in aede sua locum concensit; tantum nactae institutorem paula, & Eustochium, mater & filia, Blesillaque, eum in scripturis secerunt progressum, ut in discendis canendisque etiam Hebraice Psalmis, mutua caritate ad laudandum Deum contenderent; verum sancta haec, S salutaris conversatio ab aemulis in illicitae consuetudinis suspicionem Vertebatur. Criminabantur insuper ab ipso feminas ad insolitam vitae asperitatem abduci, praesertim ditiores, Blesillam vinacham erici, virgines a saeculo avocari, quas praestabat in matrimonium elocari, filios, ae nepotes earum videre: urgebant :

SEARCH

MENU NAVIGATION