Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

IIoinanorum, relictis castris, . quae munitissimis tenue rant locis, in aversas valles desiluere : ubi satis praedae et victoria incruenta fuit. Ita trifariam ro bello beno gesta, de domesticarum rerum eventu nec patribus nec plobi cura decesserat: tanta quum gratia, tum arte prae- Paraverant seneratores, quae non modo plebem, sed ipsum otiam dictatorem frustrarentur. Namque Valerius, post Volusii consulis reditum, omnium actionum in Senatu primam habuit pro victore populo, retulitque, quid nexis fieri placeret. Quae quum reiecta relatiri esset, Non placeo, inquit, eoncordiae auctor: Optabitis, me dius fl-dius, propediem, ut mei similes romana plebes patronos habeat. Uuod aes me attinet, neque frustrabor ultra ciues meos, neque ipse frustra dictator ero. Discordiae intestianae, bellum eaeternum feeere, ut hoc magistratu meret respubliea. Hae foris parta est, domi impeditur. Privatus potius, quam distator, seditioni interem. Ita, curia egressus, dictatum so abdicavit. Apparuit causa plebi, suam vicem indignantem magistratu abisse. Itaque, velut persoluta fide, quoniam per eum non Stetisset, quin praestaretur, decedentem domum cum favore ac laudibus proseculi

XXXII. Τimor inde patres incessit, ne si dimissus

exercitus flaret, rursus coetus occulii coniurationesque fierent. Itaque, quanquam per dictatorem delectus habitus esset, tamen, quoniam in consulum Verba iurassent, sacramento teneri militem rati, per causam renovati ab Aequis belli educi ex urbe legiones iussero: quo facto maturata est seditio. Et primo agitatum dicitur de consulum eaede, ut solverentur sacramento : doctos deinde, nullam scelero religionem exsolvi, Sicinio quodam au riore, tu iussu consulum in Sacrum montem secessimo trans Anienem amnem est) tria ab urbe millia passuum. Ea frequentior fama est, quam, cuius Piso auctor est, in Aventinum secessionem factam esse. Ibi, sine ullo duce, vallo fossaque communitis castris, quieti, rem nullam, nisi necessariam ad victum, sumendo, per aliquot dies, nequo lacessiti neque lacessentes, sese tenuere. Pavor ingens in urbe, metuque mutuo suspensa erant Omnia. Timore relicta ab suis plebes violentiam patrum, timero

102쪽

LIB. II. CAP. LXXII. XXXIII.

patres residem in urbe plebem, incerti, manere eam, an abire mallent. Quam diu autem tranquillam, quae seceS-

serit, multitudinem fore 3 quid futurum deinde, si quod

externum interim bellum exsistat 3 nullam profecto, nisi in concordia civium, spem reliquam ducere : eam per aequa, Per iniqua, reconciliandam' civitati esse. Placuit

igitur oratorem ad plebem mitti Menenium Agrippam,

facundum virum et, quod inde oriundus erat, pleni carum. Is intromissus in castra, prisco illo dicendi et horrido modo nihil aliud, quam hoc, narrasse sertur : Tempore, quo in homine non, ut nune, omnia in unum consentiebant, sed singulis membris suum euique eonsilium, suus sermo fuerat, indignatas reliquas partes, εua cura, suo labore ae ministerio ventri omnis quaeri: ventrem, in

medio quietum, nihil aliud, quam datis voluptatibus frui.

Compirasse inde, ne manus ad os tabum perrent, nee .saeriperet datum, nec dentes e fiserent. Hac ira, dum rentrem fame domare Mellent, ipsa una membra totumque eorpus ad eaetremam tabem venisse. Inde apparuisse, ventris quoque haud segne ministerium esse : nec magis ali, quam alere eum, reddentem in omnes corporis partes hune, quo vivimus vi emusque, divisum pariter in venas maturum, es Ueeιο mo, sanguinem. Comparando. hine, quam intestina corporis seditio similis esset irae plebis in patres, noxisse mentes hominum. XXXIII. Agi deinde do concordia coeytum, conceS sumque in conditiones, ut plebi sui magistratus essent sacrosancti, quibus auxilii latio adversus consules esset; neVe cui patrum capere eum magistratum liceret. Ita

tribuni plebei creati duo, C. Licinius et L. Albinus. Hi

tros collegas sibi creaverunt: in his Sicinium suisse, seditionis auctorem; de duobus, qui fuerint, minus convenit. Sunt, qui duos tantum in Sacro monte creatos tribunos esse dieant, ibique sacratam legem latam. Per secessionem plebis Sp. Cassius et Postumus Cominius consulatum inierunt. His consulibus, cum latinis populis ictum laedus. Ad id seriendum consul alter Romae mansit ; alter, ad volscum bellum missus, Antiates Volscos landit sugatque : compulsos in oppidum Longulam persecutus, moenibus potitur. Inde Poluscam, item Vol

103쪽

T. LIVII

scorum, cepit: tum magna vi adortus est Coriolos. Erat tum in castris inter primores iuvenum C. Marcius, adolescens et consilio et manu promptus, cui cognomen γ-stoa Coriolano fuit. Quum subito exemitum romanum, Coriolos obsidentem, atquo in Oppidanos, quos intus clau- , sos habebat, intentum sine ullo metu extrinse s imminentis holli, Volscae legiones, prosectae ab Antio, invasissent, eodemque tempore ex oppido erupissent hostes, sorte in statione Marcius fuit. 1s, cum delecta militum manu, non modo impetum erumpentium retudit, sed pers atentem portam ferox irrupit: caedeque in proxima uris facta, ignem, temere arreptum, imminentibus muroaodi sietis iniecit. Clamor inde oppidanorum, mixtus muliobri puerilique ploratu, ad terrorem, ut solet, primum ortus ot Romanis auxit animum, ct turbavit Volscos, utpote capta urbe, cui ad serendam opem venerunt. Itasiisi Volsci Antiates, Corioli oppidum captum : tantumaue sua laudo obstitit famae consulis Marcius, ut nisi foedus

eum Latinis, columna aenea insculptum, monumento esset, ab Sp. cassio uno, quia collega afuerat, ictum, Postumum Cominium bellum gessisse cum Volscis, memoria cessisset. Eodem anno Agrippa Menenius moritur,

vir omni vita pariter eatribus ac plebi carus; post secessionem carior plebi factus. Huic interpreti arbitroquo concordiao civium, legato patrum ad plebem, reductori debis romanae in urbem sumptus laneri defuit. Extu it cum plebs sextantibus collatis in capita.. XXXIV. Consules deinde Τ. Geganius, P. Minucius

facti. Eo anno, quum et soris quieta omnia a Miso ossent, et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit: caritas primum annonae, ex incultis per secessionem plebis agris; sames deinde, qualis clausis solet. Ventumque ad interitum servitiorum utique et plebis esset, ni consules providissent, dimissis passim ad frumentum coemendum, non in Etruriam modo

dextris ab Ostia litoribus, laevoque per Volscos mariusquo ad Cumas, sed quaesitum in Siciliam quoque :adeo sinitimorum odia longinquis c gerant indigere auxiliis. Frumentum Cumis quum coemptum esset, naVefipro bonis I arquiniorum ab Aristodemo tyranno, qui

104쪽

LIB. II. CAP. XXXIV. xxxv. 101

heros erat, retentae sunt. In Volscis Pomptinoque noemi quidem potuit: periculum quoque ab impetu hominum ipsis frumentatoribus suit. Ex Τuscis frumentum Tiberi venit: eo sustentata est plebs. Incommodo bello

in tam arctis commeatibus vexati forent, ni Volscos, iam moventes arma, pestilentia ingens invasisset. Ea clade conterritis hostium animis, ut etiam, ubi ea remisisset, terrore aliquo tenerentur, et Velitris auxere numerum colonorum Romani, et Norbae in montes novam coloniam, quae arx in Pomptino esset, miserunt. M. Minu-eio deinde et A. Sempronio consulibus, magna vis frumenti ex Sicilia advecta : agitatumque in senatu, quanti plebi daretur. Multi venisso tempus premendae plebis

putabant, recuperandique iura, quae extorta secessione

ac vi patribus essent: in primis Marcius Coriolanus, hostis tribuniciae potestatis, Si annonam, inquit, veterem volunt, ius pristinum reddant patribus. Cur No plebeios

magistratus, eur Sicinium potentem video, sub rugum missus, tanquam a latronibus redemptus t Egone has indignia tales diutius patiar, quam necesse est ' Tarquinium regem qui non tulerim, Sisinium feram ' Secedat nunc, avocet plebem: patet via in Merum montem aliosque eolles. Rapiant frumenta eae agris nostris, quemadmodum tertio anno rapuere. Utantur annona, quam furore suo Fecere. Audeo dicere, hoc malo domitos ipsos potius euliores agrorum fore, quam ut armati per secessionem coli prohibeant. Haud tam iacile dictu est, faciendumno fuerit, quam potuisse arbitror fieri, ut conditionibus laxandi annonam, et tribuniciam potestatem, et omnia invitis iura imposita patres domerent sibi. XXXV. Et senatui nimis atrox visa sontentia est, et

plebem ira prope armavit. Fame se iam, sicut hostes, petit cibo victuque fraudari: peregrinum frumentum, quae sola alimenta eae inspera to fortuna dederit, assi ore rapi, nisi C. Marcio vineti dedantur tribuni, nisi de tergo plebis

romanae satisfiat. Eum sibi earia ieem novum eXortum, qui aut mori, aut servire iubeat. In exeuntem e curia

impetus factus esset, ni peropportuno tribuni diem dixissent. Ibi ira est suppressa. Se iudicem quisque, Sedominum vitae necisque inimici factum videbat. Cou-

105쪽

temptim primo Marcius audiebat minas tribunicias: auxilii, non poenae, ius datum illi potestali; plebisque, non patrum, tribunos esse. Sed adeo insensa erat coorta plebs, ut unius poena defungendum esset patribus. Restiterunt tamen adversa invidia, usique sunt, qua suis quisque, qua totius ordinis viribus. Ac primo tentata res est, si dispositis clientibus, absterrendo singulos a coitionibus conciliisque, disiicere rem possent. Universi deinde processere, quicquid erat patrum, reos diceres precibus

plehem exposcentes: Vnum siti civem, unum senatorem, si innocentem absolvere nollent, pro noeente donarent. Ipso quum die dicta non adesset, perseveratum in ira est. Damnatus absens in Volscos exsulatum abiit, minitans Patriae, hostilesque iam tum spiritus gerens. Venientem olsci benigno excepero; benigniusque in dios colebant, quo maior ira in suos emineiat, crebraeque nunc querelae, nunc minae percipiebantur. Hospitio utebatur Attii Tulli. Longo is tum princeps volsci nominis orat, Romanisque semper insostus. Ita quum alterum vetus odium, alterum ira recens stimularet, consilia conserunt de romano bollo. Haud facile erodehant, plebem suam impelli posse, ut toties infeliciter tentata arma caperent. Multis saepe bellis, pestilentia postremo amissa iii ventute, fractos spiritus esse: arte agendum in exoleto iam vetustate odio , ut recenti aliqua ira exacerbarentur animi. XXXVI. Ludi serto ex instauratione Magni Roma parabantur : instaurandi haec causa suerat. Ludis mari servum quidam paterfamiliae, nondum commisso sp ctaculo, sub furca caesum medio egerat circo. Coepti indoludi, velut ea res nihil ad religionem pertinuisset. Haudita multo post Τi. Atinio, de plebe nomini, somnium fuit. Visus Iupiter dicero, Sibi ludis praesuliatorem displieuisse : nisi magni lae instaurarentur hi ludi, perieu-

tum urbi fore. Iret, ea consulibus nuntiaret. Quanquam haud sano libor erat religione animus, verecundia tam n maiestatis magistratuum timorem vicit, ne in ora hominum pro ludibrio abiret. Magno illi ea cunctatio stetit: filium namque intra paveos dies amisit. Cuius repentinae cladis ne causa dubia esset, aegro animi eadem illa

106쪽

LIB. II. CAP. XXX I. XXXVII.

in somnis Obversata species visa est rogitare, Satin' magnam spreti numinis haberet mercedem ' maiorem instare, ni eat propere, ac nuntiet consulibus. Iam praesentior reserat: cunctantem tamen ac prolatantem ingens vis morbi

adorta est debilitate subita. Τum enimvero deorum ira admonuit. Fessus igitur malis praeteritis instantibusque, consilio propinquorum adhibito, quum visa atque audita, et obversatum toties somno Iovem, minas irasque coelestes, repraesentatas casibus suis, exposuisset; consensu

inde haud dubio omnium, qui adorant, in forum ad consules lectica assertur. Indo in curiam iussu consulum delatus, eadem illa quum patribus ingenti omnium admiratione enarrasset, ecce aliud miraculum: qui captus omnibus membris delatus in curiam esset, eum lanctum ossicio pedibus suis domum rediisse, traditum memoriae est.

XXXVII. Ludi quam amplissimi ut fierent, senatus

decrevit. Ad eos ludos, auctore Allio Tullo, vis magna Volscorum venit. Priusquam committerentur ludi, Tullus, ut domi compositum cum Marcio suerat, ad consules venit : dicit essu, quae secreto agere de republica velit. Arbitris remotis, Invitus, inquit, qu0d sequiussit, de meis civibus loquor. Non tamen admissum quicquam ab iis eriminatum venio, sed cautum, ne admittant. Nimis plus, quam relim, nostrorum ingenia sunt mobilia Multis id eladibus sensimus : quippe qui non nostro me rito, sed vestra patientia, incolumes simus. Magna hic nune Volscorum multitudo est: ludi sunt: speetaeulo intenta eivitas erit. Memini, quid per eandem occasionem ab Sabinorum iuventute in hac urbe eommissum sit: horaret animus, ne quia inconsulte ac temere flat. Haee, nostra restraque causa, prius dicenda vobis, consules, ratus sum. Quod ad me attinet, eaetemplo hinc domum abire in animo est, ne euius faeti distise eontagione praesens violer. Haec locutus abiit. Consules quum ad patres rem du-hiam sub auctore certo detulissent, auctor magis, ut fit, Iuam res, ad praecaVendum vel ex supζrvacuo movit: factoque senatusconsulto, ut urbem excederent V olsci, praecones dimittuntur, qui omnes eos proficisci ante noctem iuberoni. Ingens pavor primo discurrentes ad

107쪽

T. LIVII

suas res tollendas in hospitia perculit. Proficiscentibus deinde indignatio oborta: Se, ut eo celeratos contaminatosque, ab ludis, festis diebus, eoetu quodammodo hinminum Lorumque, abactos rase.

XXXVIII. Quum prope continuato agmine irent, prae- grossus Tullus ad caput Ferentinum, ut quisque veniret, primores eorum excipiens, querendo indignandoquo, et eos ipsos sedulo audientes secunda irae verba, et per eos multitudinem aliam in subiectum viae campum deduxit. Ibi in concionis modum orationem exorsus, Veteres populi romani iniurias, eladesque gentis Volscorum, ut omnia, inquit, obliviscamini alia, hodiernam hane contumeliam quo tandem animo fertis, qua per nostram ignominiam ludos commisere ' an non sensistis, triumphatum hodie de vobis esse ' nos omninus, civibus, peregrinis, tot finitimis populis, specta cuti abeuntes fuisse t vestras comi es, vestros liberos traductus per ora hominum ' Ouideos, qui audivere vocem praeconis ' quid, qui vos misere

abeuntes ' quid eos, qui huic ignominioso agmini fluere obvii, existima se putatis ' nisi allauod profecto nestas esse,

quo, si intersimus spectaculo, violaturi gimus ludos, pi eulumque merituri: ideo nos ab Aede piorum, coetu, --

eilioque abigi Quid, deinde, illud non succurrit, visere

nos, quod maturarimus proficisci ' si hoc prostetis, et non fuga est. Eι hanc urbem vos non hostium ducitis. ubi, si unum diem morati essetis, moriendum omnibus fuit ' Bebium nobis indictum est; magno eorum malo, qui indisere, si viri estis. Ita et sua sponto irarum pleni et incitati, domos inde digressi sunt; instigandoque suos quisque

populos essecore, ut omne volscum nomen deficeret.

XXXIX. Imperatores ad id bellum do omnium populorum sententia lecti Attius Τullus et C. Marcius exsul romanus, in quo aliquanto plus spei repositum. Quam spem nequaquam sesellit: ut lacilo appareret, ducibus

validiorem, quam exercitu, rem romanam esse. Circei prosectus, primum colonos inde romanos expulit, liberamque eam urbem Volscis tradidit. Indo, in latinam viam transversis tramitibus transgressus, Satricum, Longulam, Poluscam, Coriolos, novella haec Romanis oppida ademit. Inde Lavinium recepit: tunc deinceps Cor-

108쪽

bionem, Vitellam, Trebiam, Lavicos, Pedum cepiti Postremum ad urbem a Pedo ducit; et ad fossas Cluilias quinque ab urbe millia passuum castris positis, populatur

inde agrum romanum ; eustodibus inter populatores missis, qui patriciorum agros intactos servarent: sive in sensus plebi magis, sive ut discordia inde inter patres plebemque oriretur. Quae profecto orta esset: acleo tribuni iam ferocem per se plebem criminando in primores civitatis instigabant. Sod externus timor, maximum concordiae vinculum, quamvis suspecios infensosque inter seiungebat animos. Id modo non conveniebat, quod senatus consulesque nusquam alibi spem , quam in armis, ponebant: plebes omnia, quam bellum, malebat. Sp. Nautius iam et Sex. Furius consules erant. Eos, reeenSentes

legiones, praesidia per muros aliaque, in quibus stationes vigiliasque esse placuerat, loca distribuentes, multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit: deindo vocare senatum, referre de legatis ad C. Marcium mitteudis coegit. Acceperunt relationem patres, postquam apparuit, labare plebis animos; missique

de pace ad Marcium oratores atrox responsum retulerunt : Si Votieis ager redderetur, posse vi de pace: si praeda belli per otium frui velint, memorem se et eivium iniuriae, et hospitum beneficii, annisurum, ut appareat, exsilio sibi irritatos, non istaetos, animos esse. Iterum deindo iidem missi non recipiuntur in castra. Sacerdotes quoque, Suis insignibus velatos, isse supplices ad castra hostium, traditum est; nihilo magis quam legatos

nexisse animum.

XL. Tum matronae ad Veturiam, matrem Coriolani, Volumniamque uxorem frequentes coeunti Id publicum consilium, an muliebris timor fuerit, parum invenio. Pe vicero ceri, ut et Veturia, magno natu mulier, et V lumnia, duos parvos ex Marcio serens filios, secum in castra hostium irent: et, quam armis viri defendere urbem non possent, mulieres precibus lacrimisque defenderenti Usi ad eastra ventum est, nuntiatumque Coriolano, adesse ingens mulierum agmen; in primo, ut qui nec publica maiestate in legatis, nec in sacerdotibus tanta

ossum oculis animoque religione motus esset, multo Ob-

109쪽

T. LIVII

stinatior adversus lacrimas muliebres erat. Dein familiarium quidam, qui insignem moestitia inter ceteras cognoverat Veturiam, inter nurum nepotesque stantem, si me frustrantur, inquit, oculi, mater tibi conisaeque et liberi adsunt. Coriolanus, prope ut amens, constern3tus ab sede sua, quum ferret matri obviae complexum, mulier in iram ex precibus Versa, Sine, priusquam compleaeum aeeipio, sciam, inquit, ad hostem, an ad filium, venerim : captiva materne in eastris tuis sim ' In hoc me longa vita et infeliae senecta tr it, ut eaesulem te, deinde

hostem viderem ' Potuisti populari hane terram, quae te genuit atque aluit ' Non tibi, quamvis infesto animo et minaei perveneras, ingredienti sines ira cecidis ' non, quum in conspectu Roma fluit, sueeurrit: intra illa moenia domus ac penates mei 3unt, mater, eoni , liberique ' Ergo ego nisi peperissem, Roma non oppugnaretur; nin filium haberem, libera in libera patria mortua essem. Sed ego nihil iam pati, nee tibi turpius quam mihi miserius, possum : nec, ut sim miserrima, diu futura sum. De his videris : quos, si pergis, auι immatura mors, auι longa serritus manet. Uxor deinde ac liberi amplexi: netusque ab Omni turba mulierum ortus. et comploratio sui patriaeque, fregero tandem virum. Complexus inde suos dimittit: ipse retro ab urbe castra movit. Abductis deinde legionibus ex agro romani , invidia rei oppressum periisso tradunt; alii alio leto. Apud Fabium, longo antiquissimum auctorem, usque ad senectutem Vixisse eundem invenio. Refert certe, hanc saepe eum exacta aetate usurpasse vocem, Multo miserius seni eaesilium esse. Non invisserunt laudes suas mulieribus viri romani: adeo sine obtrectatione gloriae alionae vivebatur. Monumento quoque quod esset, templum Fortunae Muliebri aedificatum dedicatumque est. Bediero deinde Volsci, adiunctis Αρ- tuis, in agrum romanum: sed Λequi Attium Τullum haud ultra tulero ducem. Hinc ex certamine, Volsci Aequino imperatorem coniuncto exercitui darent, seditio, deinde atrox proelium ortum. Ibi fortuna populi romani duos hostium exercitus, haud minus pernicioso quam Pertinaci certamine, consecit. Consules T. Sicinius et C. Aquil

lius. Sicinio Volsci, Aquillio Hernici nam ii quoque iii

110쪽

LIB. II. CAP. XLI. 107

armis erann provincia evenit. Eo anno Hernici devicit: cum Volscis aequo Marte discessum est. XLI. Sin Cassius deinde et Proculus Virginius consules facti. Cum Hernicis foedus ictum : agri partes duae

ademptae: inde dimidium Latinis, dimidium plebi divisurus consul Cassius erat. Λdiiciebat huic muneri agri aliquantum, quem publicum possideri a privatis criminabatur. Id multos quidem patrum, ipsos POSSOSSOreS, ἶericulo rerum suarum terrebat. Sed et publica patrius sollicitudo inerat, largitione consulem periculosas libertati opes struere. rum primum lex agraria promulgata est; nunquam deinde usque ad hanc memoriam sine maximis motibus rerum agitata. Consul alter largitioni 'resistebat, auctoribus patribus, nec omni plebe adversanto : quae primo coeperat fastidi , munus vulgatum a civibus isse in socios. Saepe deinde et Virginium consulem in concionibus Velut vaticinantem audiebat Pestilens eollegae munus esse. AHos illos servitutem iis,

qui aeceperint, laturos: regno viam feri. Quid ita enim assumi socios et nomen latinum ' Quid attinuisse, uernicis, paullo ante hostibus, capti agri partem tertium reddi nisi ut hae gentes pro Coriolano Dee Cassium haleant 'Popularis iam esso dissuasor et intercessor te is agrali iaccoeperat. Uterque deinde consul certatim plebi indulgere. Virginius dicere, passurum se assignari agros, dum ne cui, nisi civi romano, assi3nentur. Cassius, quia in agraria largitione ambitiosus in socios, eoque civibus vilior erat, ut alio munere sibi reconciliaret civium animos iubere, pro Siculo frumento pecuniam acceptam retribui populo. Id vero haud secus, quam praesentDm mercedem regni, aspernata plebes: adeo propter suspicionem insitam regni, velut abundarent Omnia, munera eius in animis hominum respuebantur. Quem, ubi primum magistratu abiit, damnatum necatumque constat. Sunt, qui patrem auctorem eius supplicii serant: eum, cognita domi causa, Verberasse ac necasse, peculiumque filii Cereri consecravisse: signum inde factum esse, et . inscriptum, Ex CASSIA FAMILIA DATUM. Invenio apud quosdam, idque propius itidem est, a quaestoribus C. Fabio ot L. Valerio diem dictam perduellionis, damnalii inque

SEARCH

MENU NAVIGATION