Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

sant. Dicto paruere : desiliunt ex equis, provolant in primum, et pro antesignanis pallinas obiiciunt. Recipit extemplo animum pedestris acies, postquam iuventutis proceres aequato genere pugnae secum partem periculi sustinentes vidit. Τum demum impulsi Latini, perculsaquo inclinavit acies. Equiti admoti equi, ut stersequi hostem

posset: secuta et pedestris acies. Ibi, nihil nec divinao nec humanae opis dictator praetermittens, aedem Castori vovisse sertur: ac pronuntiasse militi praemia, qui primus, qui secundus, castra hostium intrasset: tantusque ardor suit, ut eodem impetu, quo suderant hostem, Romani castra caperent. Hoc modo ad lacum Regillum pugnatum est. Dictator et magister equitum triumphantes in urbem rediere.

XXL Τriennio deinde nec certa pax, nec bellum fuit. Consules Q. Cloelius et T. Lartius. Inde Λ. Sempronius et M. Minucius. His consulibus aedes Saturno dedicata: Saturnalia institulus sestus dies. A. deinde Postumius et Τ. Virginius consules facti. . Hoc demum anno ad Regillum lacum pugnatum, apud quosdam invenio ; Λ. Postumium, quia collega dubiae fidei suerit, se consulatu ab- dieasso ; dictatorum inde factum. Τanti errores implicant lomporum, aliter apud alios ordinatis magistratibus, ut, noc qui consules secundum quosdam, nec quid quoquo anno actum sit, in tanta Vetustate, non rerum modo, sed etiam auctorum, digerere possis. Ap. Claudius deinde olP. Servilius consules facti. Insignis hic annus est nuntio Tarquinii mortis. Mortuus est Cumis, quo se post Dactas opes Latinorum ad Aristodemum tyrannum contulerat. Eo nuntio precti patres, erecta plebes: sed patrihus nimis luxuriosa ea fuit laetitia : plebi, cui ad Oam diem summa ope inservitum erat, iniuriae a primoribus seri coopero. Eodem anno Signia colonia, quam rex Tar- ruinius deduxerat, suppleto numero colonorum, iterum educta est Romae tribus una et viginti factae. Λedes

Mercurii dodi cala est Idibus Maiis. XXII. Cum Volscorum gento latino bello neque pax,

nequo bellum fuerat: nam et Volsci comparaverant auxilia, quae mitterent Latinis, ni maturatum ab dictatore romano osset; et maturavit Romanus, ne proelio

92쪽

LIB. II. CAP. XXII. xxIII. 89

uno cum Latino Volscoque contenderet. Hac ira consules in volscum agrum legiones duxere. Volscos, consilii poenam non metuentes, nec opinata res perculit. Armorum immemores obsides dant trecentos principum a Cora atque Pometia liberos. Ita sine certamino inde abductae legiones. Nec ita multo post Volscis levatis metu suum rediit ingenium : rursus occultum parant bellum, Hernicis in societatem armorum assumptis. Legatos quoque ad sollicitandum Latium passim stimittunt. Sed recens ad Regillum lacum accepta clades Latinos ira odio-Gue eius, quicunque arma suaderet, ne ab legatis qui-uem violandis abstinuit. Comprehensos Volscos Romam duxero. Ibi traditi consulibus : indicatumque est, Volscos . Hernicosque pararo bellum Romanis. Relata re ad senatum, adeo fuit gratum patribus, ut et captivorum Sex millia Latinis remittoront, et de laedere, quod propo in Pei petuum negatum fuerat, rem ad novos magistratus reiicerent. Enimvero tum Latini gaudere facto, pacis auctores in ingenti gloria esse. Coronam auream Iovi do- Dum in Capitolium mittunt. Cum legatis donoque, qui captivorum remissi ad suos fuerant, magna circumfusa multitudo venit. Pergunt domos eorum, apud quem quisque servierant: gratias agunt, liberaliter habiti cultique in calamitate sua : indo hospitia iungunL Nunquam alias ante publice privatimque latinum nomen romano imperio coniunctius fuit. XXIII. Sed et bellum volscum imminebat, et civitas, secum ipsa discors, intestino inter patres plebemque ilagrabat odio, maxime propter nexos ob aes alienum. FrB-mebant, se, foris pro libertate et imperio dimisantes, domia ei sibus captos et oppressos esse; tutioremque in bella, quam in pace, inter hostes, quam inter eises, libertatem plebis esse : invidiamque eam, sua sponte gliscentem, insignis unius calamitas accendit. Magno natu quidam cum omnium malorum suorum insignibus se in forum proiecit. Obsita erat squalore vestis, foedior corporis habitus pallore ac macie perempti. Ad hoc Promissa barba et capilli efferaverant speciem oris. Noscitabatur tamen in tanta deformitate, et ordines duxisse aiebant, aliaque militiae decora vulgo, miserantes eum, iactabant. Ipse, te-

93쪽

stes honestarum aliquot locis pugnarum, cicatrices ad-Verso pectore ostentabat. Sciscitantibus, unde ille habiatus ' unde deformitas ' quum circumfusa turba esset prope in concionis modum, Satino bello, ait, se militantem, quia propter populationes agri non fructu modo earuerit, sed Oilla incensa fuerit, direpta omnia, pecora abacta, trib tum iniquo suo tempore imperatum, aes alienum fecisse rid, eumulatum uauris, primo εe tam paterno avitoque eaeuisse, deinde fortunis aliis: postremo, velut tabem, pedixerisse ad corpus. Ductum se ab ereditore, non in serviatium, sed in ergastulum et carni Dinam esse. Inde ostentare tergum, foedum recentibus vestigiis verberum. Ad haec visa auditaque clamor ingens oritur. Non iam sorose tumultus continet, sed passim totam urbem pervadit.

Νexu vincti solutique se undique in publicum proripiunt, implorant Quiritium fidem. Nullo loco deest seditionis

voluntarius comes: multis passim agminibus per omnes vias cum clamore in forum curritur. Magno cum periculo suo, qui serto patrum in foro erant, in eam turbam inciderunt: nec temperatum manibus foret, ni propere consules, P. Servilius et Ap. Claudius, ad comprimendam seditionem intervenissent. In eos multitudo versa, ostentare vincula sua deformitatemque aliam. Haec someritos dicere, exprobrantes suam quisque alius alibi militiam. Postulare multo minaciter magis, quam suppliciter, ut senatum vocarent: curiamque, ipsi futuri arbitri moderatoresque publici consilii, circumsistun L Pauci

admodum patrum, quos casus obtulerat, contracti ad consules : ceteros metus non curia modo, sed oliam soroarcebat: nec agi quicquam per infrequentiam poterat senatus. Τum vero eludi atque extrahi so multitudo putare ; et, patrum qui abessent, non casu, non metu, Sed impedioiadae roi causa abesse, et consules ipsos tergi versari ; nec dubio ludibrio esse miserias suas. Iam prope erat, ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum. Quum, incerti, morando, an Veniendo, plus periculi contraherent, tandem in senatum veniunt: stequentique tandem curia, non modo inter patres, sed ne inter consules qui deni ipsos, satis conveniebat. Appius, vehementis ingenii vir, imperio consulari rem agen-

94쪽

dam censebat: uno aut altero arrepto, quieturos alios. Servilius, lenibus remediis aptior, concitatos animos

necti, quam frangi, putabat quum tutius, tum facilius

XXIV. Inter haec maior alius terror. Latini equites cum tumultuoso advolant nuntio : Volscos infesto eaeercitu ad urbem oppugnandam venire. Quae audita adeo duas ex una civitate discordia secerat) longe aliter patres ac plebem assecere. Exsultare gaudio plebes; ultores super- hiae patrum adesse dicere deos. Alius alium confirmare,

ne nomina darent: cum omnibus potius, quam solos, perituros. Patres militarent, patres arma caPerent, ut penes eosdem pericula belli, penes quos praemia, eSSent. At Vero curia, moesta ac trepida ancipiti metu et ab cive et ab hoste, Servilium consulem, cui ingenium magis populare erat, orare, ut tantis circumVeniam terroribus expediret rempublicam. Τum consul, misSO senatu,

in concionem prodit. Ibi curae esse patribus Ostendit, ut consulatur plebi: ceterum deliberalioni de maxima quidem illa, sed tamen parte civitalis, metum pro universa republica intervenisse; nec posse, quum hostes prope ad portas essent, bello praevertisse quicquam :nec, si sit laxamenti aliquid, aut plebi honestum esse, nisi mercede prius accepta, arma pro patria non cepiSSe; neque patribus satis decorum, per metum potius, quam postmodo voluntate, asTictis civium suorum fortunis consuluisse. Concioni deinde edicto addidit fidem, quo edixit, Ne quia eivem romanum vinctum aut ela um teneret, suo minus ei nominis edendi apud consules potestas fleret. Ne silis militis, donec in eastris esset, bina possideret aut venderet: liberos nepotesve eius moraretur. Hoc proposito edicto, et, qui aderant, nexi profiteri extemplo nomina; et undique ex tota urbe proripientium se ex privato, quum retinendi ius creditori non esset, concursus in sorum, ut sacramento dicerent, fieri. Magna ea manus fuit; nequo aliorum magis in volsco bello virtus atque opera enituit. Consul copias contra hostem educit: parVodirimente intervallo castra ponit.

XXV. Proxima indo nocte Volsci, discordia romana freti, si qua nocturna transitio proditiove fieri possit,

95쪽

tentant castra. Sensere vigiles : excitatus exercitus: signo dato, concursum est ad arma. Ita frustra id inceptum

Volscis suit: reliquum noctis utrimque quieti datum. Postoro die prima luce Volsci, lassis repletis, vallum invadunt. Iamque ab omni parte munimenta vellebantur, quum consul, quanquam cuncti undique, et nexi ante omnes, ut signum daret, clamabant, experiendi animos militum causa parumper moratus, postquam Satis apparebat ingens ardor, dato tandem ad erumpendum signo, militem avidum certaminis emittit. Primo statim incursu

pulsi hostes: fugientibus, quoad insequi pedes potuit,

terga caesa: eques usque ad castra pavidos egit. Mox ipsa castra, legionibus circumdatis, quum Volscos inde etiam paVor exhulisset, capta direptaque. Postero die ad Suessam Pometiam, quo confugerant hostes, legionibus ductis, intra paucos dies oppidum capitur : captum praedae datum : inde paullum recroatus egens miles. Consulcum maxima gloria sua victorem exercitum Romam reducit : decedentem Romam Ecetranorum Volscorum legati, rebus suis timentes post Pometiam captam, adeunt. His ex senatusconsulto data pax, ager ademptus. XXVI. Confestim et Sabini Romanos territavere : tumultus enim fuit verius, quam hellum. Νοcto in urbe nuntiatum est, exercitum sabinum praedabundum ad Anienem amnem pervenisse: ibi passim diripi atque incendi villas. Missus extemplo eo cum Omnibus copii Sequitum A. Postumius, qui dictator bello latino fuerat: secutus consul Servilius cum delecta peditum manu. Plerosque palanios eques circumvenit: nec advenienti poditum agmini restitit sabina legio. Fessi tum itinere, tum populatione nocturna, magna pars in villis repleti cibo vinoque, vix fugae quod satis esset virium habuere. Νocte una audito persectoque bello sabino, postero die, in magna iam spe undique partae pacis, legati Aurunci senatum adeunt, ni decedatur volsco agro, bellum indicentes. Cum legatis simul exercitus Auruncorum domo pros tus erat: cuius fama, haud procul iam ab Aricia visi, tanto tumultu concivit Romanos, ut nec consuli ordino patres, nec pacatum responsum arma inserentibus arma Usi capientes dare possent. Ariciam infesto agmine

i Corale

96쪽

itur: nec procul inde cum Auruneis signa collata, proelioque uno debellatum est. XXVII. Fusis Auruncis, victor tot intra paucos dies bellis romanus promissa consulis fidemque senatus exspectabat : quum Appius, et insita superbia animo, et ut collegae vanam faceret fidem, quam asperrime poterat, ius de creditis pecuniis dicere. Deinceps et, qui ante nexi fuerant, creditoribus tradebantur, et nectebantur alii. Quod ubi cui militi inciderat, collegam appellabat : concursus ad Servilium fiebat, illius promissa iactabant, illi exprobrabant sua quisque belli merita cicatricesque acceptas.' Postulabant, ut aut referret ad senatum, aut ut auxilio esset consul civibus suis, imperator militibus. Movebant consulem haec; sed tergiversari res cogebat: adeo in alteram causam non collega solum praeceps ierat, sed omnis factio nobilium. Ita, medium se gerendo, nec plebis vitavit Odium, nec apud patres gratiam iniiti Patres mollem consulem et ambitiosum rati; plebes sallacem : brevique apparuit, aequasse eum Appii odium. Certamen consulibus inciderat, uter dedicaret Mercurii aedem. Senatus a se rem ad populum reiecit: utri eorum dedicatio iussu populi data esset, eum prae-eve annonae, mercatorum collegium instituere, solemnia pro pontifico iussit suscipere. Populus dedicationem aedis dat M. Laetorio, primi pili centurioni: quod sa-cile appareret, non tam ad honorem eius, cui curatio altior Iastigio suo data esset, iactum, quam ad consulum ignominiam. Saovire inde utique consulum alter patresque : sed plebi creverant animi: et longe alia, quam primo instituerant, via grassabantur. Desperato onim consulum senatusque auxilio, quum in ius duci debit rem vidissent, undique convolabant. Neque decretum exaudiri consulis prae strepitu et clamore poterat: neque, quum decresset, quisquam obtemperabat. Vi agebatur, metusquo omnis et periculum libertatis, quum in conspectu consulis singuli a pluribus violarentur, in creditores a debitoribus verterant. Super haec timor incessit sabini belli ; delectuque decreto, nemo nomen dedit,surente Appio, et ingoetante ambitionem collegae, qui populari silentio rempublicam proderet, et ad id, quod

97쪽

T. LIVII

de credita pecunia ius non dixisset, adiiceret, ut ne delectum quiuem ex senatusconsulto haberet. Non esse t men desertam omnino rempublieam, neque protectum con sulare imperium. Se unum et suae et patrum maiestatis

vindicem fore. Quum circumstaret quotidiana multitudo licentia accensa, arripi unum insignem ducem seditionum iussit. Ille, quum a lictoribus iam traheretur, provocavit : nec cessisset provocationi consul, quia non dubium erat populi iudicium, nisi aone victa pertinacia laret, consilio magis et auctoritato principum, quam ρο- puli clamore : adeo supererant animi ad sustinendam invidiam. Crescere inde malum in dies, non clamoribus modo apertis, sed, quod multo perniciosius erat, seceS-sione occultisquo colloquiis. Tandem invisi plebi consules magistratu abeunt, Servilius neutris, Appius patribus mire gratus. XXVIII. A. Virginius indo ot Τ. Vetusius consulatum ineunt. Tum vero plebes, incerta quales habitura con-Sules esset, coetus nocturnos, pars Esquiliis, pars in Λventino, lacere; ne in foro subitis trepidaret consiliis, et omnia temere ac fortuito ageret. Eam rem consules rati, ut erat, perniciosam, ad patres deserunt: sed delatam consulere ordine non licuit: adeo tumultuose excepta est elamoribus undique et indignatione patrum, si, quod imperio consulari exsequendum esset, invidiam eius consules ad senatum reiicerent. Profecto si essent in republica magistratus, nullum futurum fuisse Romae, nisi publicum , eo ilium. Nune in mille eurias coneiones uesquum alia in Esquiliis, alia in Arentino fiant emeitia)dispersam et dissipatam esse rempublicam. Unum, hercute, virum, fid enim plus esse, quam eonsulem quatis Ap. laudius fiserit, momento temporis discussurum illos coetus fuisse. Correpti consules quum, quid ergo se sacere vellent, nihil enim segnius molliusve, quam patribus placeat, aeluros) percunctarentur, decernunt, ut delectum quam acerrimum habeant: otio lascivire plebem. Dimisso senatu, consules in tribunal ascendunt: citant nominatim iuniores. Quum ad nomen nemo responderet, circumsusa multitudo in concionis modum negare, Uura decipi plebem posse. Nunquam unum militem habituros,

98쪽

m praestaretur fides pullisa. Libertatem unicuique prius

reddendam esse, quam arma danda: ut pro patria civia 3que, non pro dominis, pugnent. Consules, quid mandatum esset a senatu, visbant: sed eorum, qui intra parietes curiae serociter loquerentur, neminem adesse, invidiae suas participem : et apparebat atrox cum plebe certamen. Prius itaque, quam ultima experirentur, Senatum iterum consulere placuit. Τum vero ad Sellas consulum prope convolavere minimus quisque natu Patrum, abdicare consulatum iubentes, et deponere imperium, ad quod tuendum animus deesset. XXIX. Utraquo re satis experta, tum demum comules : Ne eraedictum negetis, patres conscripti: adest ingens sedulo. Postulamus, ut ii, qui marime ignaviam increpant, adsint nobis habentibus delectum. Aeerrimi euiusque arbitris, quando ita plaeet, rem agemus. Redeunt in tribunal: citari nominatim unum ex iis, qui in conspectu erant, dedita opera iubent. Quum staret tacitus, et circa eum aliquot hominum, ne sorte Violaretur, constitisset globus, lictorem ad eum consules mittunt. Quo

repulso, tum vero, indignum facinus esse, clamitantes, qui atrum consulibus adorant, devolant de tribunali, ut ictori auxilio essent. Sed ab lictore, nihil aliud quam Prehendere prohibito, quum conversus in patres impetus emet, consulum intercursu rixa sedata est: in qua tamen, sine lapide, sine telo, plus clamoris atque irarum, quam thiuriae, . fuerat. Senatus, tumultuose Vocatus, tumultuosius consulitur, quaestionem postulantibus iis, qui pulsati fuerant, deeernente scrocissimo quoque, non Sententiis magis, quam clamore et strepitu. Tandem, quum irae resedissent, exprobrantibus consulibus, nihilo plus Sanitatis in curia, quam in foro, esse, ordine consuli coeliit. Tres suere sententiae. P. Virginius rem non vulga -λat: de iis tantum, qui, fidem secuti P. Servilii consillis,

Nolaeo, auru ο, subinoque militassenι bello, vendum censebat. Τ. Lartius, non id tempus esse, ut merata tantummodo eooloerentur: totam plebem aere alieno demer-Sam esse: nee sisti posse, ni omnibus e sulatur. Quin,

si alia aliorum sit eonditio, accendi magis discordiam, quam sedari. Ap. Claudius, et natura immitis, et essera-

99쪽

T. LIVII

tus hine plebis odio, illinc patrum Iaudibus, Non miseriis, ait, sed licentia, tantum eo itum turbarum; et Iaxeivire massis plebem, quum saevire. Id adeo malum eae provocatione natum: quippe minas esse comulum, non imperium : ubi ad eos, qui una peccaverint, provocare Iieeat. Agedum, inquit, dictatorem, a quo prohoeatis non

est, ereemus. Iam hic, quo nunc omnia araemi, eontieeseet

furor. Pulset tum mihi lictorem, qui selet, ius de levo

vitaque sua penes unum illum esse, euius maiestatem ut larit.

XXX. Multis, ut erat, horrida st atrox videbatur Appii sententia: rursus Virginii Lartii quo exemplo haud salubres ; utique Lartii putabant sententiam, quas totam fidem tolleret: medium maxime et moderatum utroque consilium Virginii habebatur. Sed factione respectuque rerum privatarum, quae semper ossecere ossicientque publicis consiliis, Appius vicit: ac propo fuit, ut dictator ille idem crearetur. Quae res utique alienasset plebem periculosissimo tempore, quum Volsci Aequique et Sa- Dini sorte una omnes in armis essent. Sod curae fuitere, ulibus et senioribus patrum, ut imperium, suo Vehemens, mansueto permitteretur ingenio. M'. Valerium dictatorem Volesi filium creant. Plebes, etsi adversus se ereatum dictatorem videbat, tamen, quum provocationem fratris logo haberet, nihil ex ea lamilia tristo nec superbum timebat. Edictum deinde, a dictatore propositum, confirmavit animos, Servilii sero consulis edicto conveniens : sed et homini et potestati melius rati credi, omisso

certamino nomina dedere. Quantus nunquam ante exer- eitus, legiones decem essectae: ternae inde datae consulibus, quatuor dictator usus. Nec poterat iam hellum differri. Aequi latinum agrum invaserant. Oratores Latinorum a senatu petebant, ut aut mitterent subsidium, aut se ipsos tuendorum sinium causa capere arma sinDrent. Τutius Visum est, defendi inermes Latinos, quam pati retractare arma. Vetusius consul missus est: is sinis populationibus suit. Cessero Aequi campis e locoque magis, quam armis Deli, summis se iugis montium tutabantur. Alter consul in Volseos prosectus, ne et ipso tereret tempus, vastandis maxime agris hostem ad conso-

100쪽

LIB. II. CAP. XXX. XXXI.

renda propius castra dimicandumque acie excivit. Medio inter castra campo, ante suum quisque vallum, infestis signis constitere. Multitudino aliquantum Volsci superabanL Itaque essust et contemptim pugnam iniere. Consul romanus nec promovit aciem, nec clamorem reddi passus, defixis pius stare suos iussit: ubi ad manum venisset hostis, tum coortos tota vi gladiis rem gerere. Volsci, cursu et clamore sessi, quum se velut stupentibus metu intulissent Romanis, postquam impressionem

sensere ex adverso sactam, et ante oculos micare gladios, haud secus, quam si in insidias incidissent, turbati vertunt terga ; et ne ad fugam quidem satis virium fuit, quia cursu in proelium ierant. Romani contra, quia principio pugnae quieti steterant, vigentes corporibus, lacile adepti sessos, et castra impetu ceperunt, Et, eaStris exutum hostem Velitras persecuti, uno a ine victores cum victis in urbem irrupere: Plusque ibi sanguinis, promiscua omnium generum caede, quam in ipsa dimicatione, factum. Paucis data venia, qui inermes in deditionem

Venerunt.

XXXI. Dum haec in Volscis geruntur, dictator Sabinos, ubi longo plurimum belli fuerat, fundit, fugatque

exuitque eastris. Equitatu immisso mediam turbaverat hostium aciem, qua, dum se cornua latius pandunt, Parum apte introrsum ordinibus aciem firmaverant. Turbatos pedes invasit: eodem impetu castra capta, debellatumque esti Post pugnam ad Regillum lacum non alia illis annis pugna clarior suit. Dictator triumphans urbem invehitur. Super solitos honores locus in circo ipsi posterisque ad sp taculum datus; sella in eo loco curulis posita. Volscis devictis Veliternus ager ademptus: Velitras coloni ab urbe missi et colonia deducta. Cum Aequis post aliquanio pugnatum est, invito quidem consule, quia loco iniquo subeundum erat ad hostes: sed milites, extrahi rem criminantes, ut dictator, priusquam ipsi redirent in urbem, magistratu abiret, irritaque, sicut ante consulis, promissa eius caderent, perpulere, ut sorte temere in advorsos montes agmen erigeret. Id male commissum ignavia hostium in bonum vortit: qui, priusquam ad coniectum teli veniretur, obstupefacti audacia Vol. I. 5

SEARCH

MENU NAVIGATION