Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

Duli iudicio: dirutas publice aedes. Ea est area anto Telluris aedem. Ceterum sive illud domesticum, sive publicum fuit iudicium, damnatur Ser. Cornelio, Q. Fabio

consulibus.

XLII. Haud diuturna ira populi in Cassium suit. Dulcedo agrariae legis ipsa per se, dempto auctore, subibat animos: accens'que ea cupiditas est malignitate patrum ; qui devictis eo anno Volscis Λequisque, militem praeda fraudavero. Quicquid captum ex hostibus est, vendidit Fabius consul, ac redegit in publicum. Invisum erat Fabium nomen plebi propter novissimum consulem: tenuero tamen patres, ut cum L. Aemilio C. Fabius consul crearetur. Eo infestior facta plebes seditione domestica bellum externum excivit: hello deindo Eiviles discordiae intermissae. Uno animo patres ac plebes rebellantes Volscos et Aequos, duce Aemilio, prospera pugna vicere. Plus tamen hostium fuga, quam proelium, absumpsit: adeo pertinaciter lasos insecuti sunt equites. Castoris aedes eodem anno Idibus Quintilibus dedicata est. Vota erat Iasino bello, Postumio dictatore: filius eius, duumvir ad id ipsum creatus, dedicavit. Sollieitati et eo anno sunt dulcedine agrariae legis animi plebis.

Tribuni plebis popularem potestatem lege populari m-lebrabant. Patres, satis superque gratuiti furoris in multitudine credentes esse, largitiones temeritatisque invitamenta horrebant. Acerrimi patribus duces ad resistendum consules fuere. Ea igitur pars reipublicae vicit: nec in praesens modo, sed in Venientem etiam annum M. Fabium Caesonis fratrem, et magis invisum alterum plebi, accusatione Sp. Cassii, L. Valerium consules dodit. Certatum eo quoquo anno cum tribunis est. Vana lex, vanique legis auctor , iactando irritum munus, facti. Fabium inde nomen ingens post tres continuos consulatus,uIioque velut tenore omnes expertos tribuniciis certaminibus, habitum. Itaque, ut bene locatus, mansit in ea familia aliquamdiu 'onos. Bellum inde vetens initum ;ot Volsci rebellarunt. Sed ad bella externa prope Sup

rerant vires: abutebanturque iis inter semet ipsos certando. Accessere ad aegras iam omnium mentes prodigia coelestia, prope quotidianas in urbe agrisque osten-

112쪽

LIB. II. CAP. 1 LIII.

tantia minas : motique ira numinis causam nullam aliam vates canebant, publice privatimque, nunc extis, nunc per aves, consulti, quam haud rite saera fieri. Qui te rores tamen eo evasere, ut Oppia, Virgo Vestalis, damnata incesti poenas dederit.

XLIII. Q. Fabius inde et C. Iulius consules facti. Eo

anno non segnior discordia domi, et bellum foris atro- eius fuit. Ab Aequis arma sumpta. Veientes agrum quoque Romanorum Iopulantes inierunt. Ouorum bellorum crescente cura, C. Fabius et Sp. Furius consules fiunt. Ortonam, latinam urbem, Aequi oppugnabant. Veientes, pleni iam populationum, Romam ipsam se oppugnaturos minabantur. Qui terrores, quum compescere deberent, auxere insuper animos plebis: redibatque non sua

sponte plebi mos detrectandi militiam. Sod Sp. Licinius

tribunus plebis, venisse tempus ratus per ultimam necessitatem legis agrariae patribus iniungendae, susceperatrem militarem impediendam. Ceterum tota invidia tribuniciae potestatis versa in auctorem est: nec in eum consules acrius, quam ipsi eius collegae, coorti sunt: auxilioque eorum delectum consules habent. Ad duo simul

bolla exercitus scribitur: ducendus Fabio in Λequos, in Veientes Furio datur. Et in Volentilius quidem nihil dignum memoria gestum est. Fabio aliquanto plus negotii cum civibus, quam cum hostibus, suiL Unus ille vir, ipse consul, rempublicain sustinuit, quam exercitus odio consulis, quantum in se suit, prodebat. Νam quum consul, praeter ceteras imperatorias artes, quas parando gerendoque bello edidit plurimas, ita instruxisset aciem, ut, solo equitatu emisso, exercitum hostium landeret, insequi lasos pedes noluit: nec illos, etsi non adhorta tio invisi ducis, suum saltem sagitium et publicum in praesentia dedecus, postmodo periculum, si animus hosti redisset, cogere potuit gradum. accolerare; aut, si aliud nihil, instare instructos. Iniussu signa reserunt, moesit que , screderes Victos exsecrantes nunc imperatorem, nunc navatam ab 'quite operam, redeunt in castra. Nec huic tam pestilenti exemplo remedia ulla ab imperatore quaesita sunt: adeo excellentibus ingeniis citius desuerit ars, qua civem regant, quam qua hostem Superent.

113쪽

T. LIVII

Consul Romam rediit, non tam belli gloria aucta, quam

irritato exacerbato me in se militum odio. Obtinuere tamen patres, ut in Fabia gente consulatus maneret. M. Fabium consulem creant: Fabio collega Cn. Manlius

datur.

XLIV. Et hie annus tribunum auctorem legis agrariae habuit. I i. Pontificius fuit. Is, eandem viam, velut processisset Sp. Licinio, ingressus, delectum paulli sperimpediit. Perturbatis iterum patribus, Ap. Claudius, ν etam tribuniciam potestatem dicere, priore anno ; in praesentia re ipsa, eaeemplo in perpetuum : quando inuentum sit, suis ipsam viribus dissoloi. Neque enim unquam δε- futurum, qui et eae eollega victoriam sibi, et gratiam melioris partis bono publico velit quaesitam. Et plures, si plurissius opus sit, tribunos ad auaeilium eo ulum paratos

fore; et unum vel Moersus omnes satis esse. Darent modo et eonsules et primores patrum operam, ut, si minus omnes, aliquos tamen eae tribunis reipublicae ac senatui eonciliarent. Praeceptis Appii monili patres, et universi comiter ac benigne tribunos appellare; et consula res, ut cuique privatim aliquid iuris adversus singulos erat, partim gratia, Partim auctoritate, obtinuere, ut tribuniciae potestatis vires salubres vellent reipublicae esse:

quatuorque tribunorum adversus unum moratorem publici commodi auxilio delectum consulos habent. Indo ad volens bellum profecti; quo undique ex Etruria auxilia convenerant, non tam Veientium gratia concitata, quam quod in spem ventum erat, discordia intestina dissolvi rem romanam posse. Principesque in omnium Etruriae populorum conciliis fremebant, Aeternas opes

esse romanas, n- inter semet ipsi seditionibus saeniant. Id unum venenum, eam laDem civitatibus opulentis repertam, ut magna imperia mortalia essent. Diu

sustentatum id malum, partim patrum eonsiliis, partim patientia plebis, iam ad eaetrema venisse. Duas civitates eae una saetas: sum euique parti magistratus, suas leges esse. Primum in deleetibus saevire solitos ; eosdem in bello tamen paruisse ducibus. Qualicunque urbis statu, manente diseiplina militari, sisti potuisse. Iam non parendi ma9istratibus morem in eastra quoque romanum militem sequi.

114쪽

LIB. II. CAP. XLV. 111

Promimo bello in ipsa acie, in ipso certamine , consensu eaeercitus traditum ultro vietoriam victis Aequis: signa deserta, imperatorem in acie relictum, iniussu in eastra reditum. Profecto, si instetur, suo milite vinci Romam posse. Nihil aliud opus esse, quam indici ostendique bellum: cetera sua sponte fata et deos gesturos. Ea spes Etruscos armaverat, multis in vicem casibus victos victores ue.

XLV. Consules quoque romani nihil praeterea aliud,

quam Suas Vires, sua arma, horrebant: memoria pessimi proximo bello exempli terrebat, ne rem committerent eo, ubi duae simul adies timendac essent. Itaque castris se tenebant, tam ancieiti poriculo aversi: diem tempusque forsitan ipsum leniturum iras, sanitatemque animis allaturum. Veiens hostis Etruscique eo magis prae- Propere agere ; lacessere ad pugnam : Primo obequitando castris proVocandoque; postremo, ut ni nil movebant, qua consules ipsos, qua exercitum increpando: Simulationem intestinae diseordiae remedium timoris inventum: et con Aules magis non comitaere, quam non eredere suis militibus. Novum seditionis genus, silentium otiumque inter armatos. Λd haec in novitatem generis originisque, qua salsa, qua vera, iacere. Haec, quum sub ipso vallo portisque streperent, haud aegre consules pali. At imperitae multitudinis nunc indignatio, nunc pudor, pectora Versare, et ab intestinis avertere malis: nollo inultos

hostes, nolle Successum, non patribus, non consulibus :externa et domestica odia certaro in animis. Τandem superant externa: adeo superbe insolenterque hostis eludebat. Frequentes in praetorium conveniunt, PoScunt pugnam, poStulant, ut signum detur. Consules, velut deliberabundi, capita conserunt, diu colloquuntur. Pugnare cupiebant; seu retro revocanda et abdenda cupiditas erat, ut adversando remorando tuo incitato semel militi adderent impetum. Redditur responsum, immaturam rem vi, nondum temptus pugnae esse e castris se ιenerent. Edicunt inde, ut abstineant pugna: si quis iniussu pugnaverit, ut in hostem animadversuros. Ita dimissis, quo minus consules Velle credunt, crescit ardor pugnandi. Accedunt insuper hostes ferocius multo, ut statuisse non pugnare consules cognitum est. Quippe impune se insultaturos,

115쪽

T. LIVII

non credi militi arma : rem ad ultimum seditionis erupturam, limemque venisse romano imperio. Iis Deli occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent, quin castra oppugnent. Enimvero non ultra contumeliam pali Romanus posse : totis castris undique ad consules curritur. Non iam sensim, ut ante, per centurionum principes postulant; sed passim omnes clamoribus agunt. Matura res erat; tergiversantur tamen. Fabius deinde, ad crescontem tumultu iam motum seditionis collega concedente, quum silentium classico secisset, o istos, Cn. Manli, posse vincere seio; velle ne scirem, ipsi feeemunt. Itaque certum atque decretum est, non dare signum, nisi, iactores se redituros eae hac pugna, iurant. Consulem romanum miles semel in acie Festellis; deos nunquam fallet. Centurio orat M. Flavoleius, inter primores pugnae na-gitator. Victor, inquit, M. Fabi, revertar eae acie. Si sallat, Iovem patrem, Gradivumque Martem, aliosque iratos invocat deos. Idem deinceps omnis exercitus in se quisque iurat. Iuratis datur signum ; arma capiunt: eunt in pugnam, irarum Speique pleni. Nunc iuhent Etruscos probra iacere, nunc armatis sibi quisque lingua promptum hostem offerri. Omnium illo die, qua plebis qua patrum, eximia virtus suit. Fabium nomen, Fabia gens maxime enituit. Multis civilibus certaminibus insensos plebis animos illa pugna sibi reconciliaro statuunt.

Instruitur acies : nec vetens hostis etruscaeque legiones detrectant. XLVI. Prope certa spes erat, non magis Secum Pu

gnaturos, quam pugnaverint cum Aequis : maius quo ne aliquod, in tam irritatis animis et occasione ancipiti, haud desperandum esse facinus. Res aliter longe evenit. Nam non alio anto bello infestior Romanus sadeo hinc contumeliis hostes, hinc consules mora exacerbaverant prostium iniit. Vix explicandi ordinis spatium Etruscis fuit, quum, pilis inter primam trepidationem abiectis temere magis, quam emissis, pugna iam in manus, iam ad gladios, ubi Mars est atrocissimus, venerat. Inter primores genus Fabium insigne spectaculo exemploque eivibus orat. Ex his Q. Fabium, stertio hic anno anto consul fuerat) principem in consertos Veientes euntem,

116쪽

serox viribus et armorum arte Τuscus, incautum inter multas versantem hostium manus, gladio per pectus transfigit. Telo extracto, praeceps Fabius in vulnus abiit. Sensit utraque acies unius viri casum, cedebatque inde R manus : quum M. Fabius consul transiluit iacentis corpus, obiectaque parma, Hoc iurastis, inquit, milites, fugientes nos in eastra redituros Z adeo ignas inimos hostes

magis timetis, quam Iovem Martemque, per quos iurastis' At ego iniuratus aut victor reoertar, aut prope te hic, Q. Fabi, dimisam eadam. Consuli tum C. Fabius prioris anni consul, Verbume issis, stater, ut pugneus, te impetraturum erediis ' Dii impetrabunt, per quos iuravere. Et nos, ut decet proceres, ut Filio nomine est duenum, pugnando poti , quam adhortando, accendamus militum animos. Sic in primum infestis hastis provolant duo Fabii, totamque

moverunt secum aciem.

XLVII. Proelio ex parte ima restituto, nihilo segnius in altoro cornu Cn. Manlius consul pugnam ciebat: ubi propo similis fortuna est versata. Nam ut altero in cornu Q. Fabium, sic in hoc ipsum consulem Manlium iam velut lasos agentem hostes, et impigro milites seculi sunt; et, ut ille gravi vulnere ictus ex acie cessit, interfectum

rati, gradum retulere: cessissentque loco, ni consul alter, cum aliquot turmis equitum in eam partem citato equo advectus, vivere clamitans collegam, se victorem suSO altero cornu adesse, rem inclinatam sustinuisset. Manlius quoque ad restituendam aciem so ipso coram offert. Duorum consulum cognita ora accendunt militum animo

Simul et vanior iam erat hostium acies, dum, abundante multitudine freti, subtracta subsidia mittunt ad castra oppugnanda. In quae haud magno certamine impetu facto, dum praedae magis, quam pugnae, memores terunt tempus ; triarii romani, qui primam irruptionem sustinere non potuerant, missis ad consules nuntiis, quo loco res essent, conglobali ad praetorium redeunt, et sua sponte ipsi proelium renovant: et Manlius consul, revectus in castra, ad Omnes portas milito Oeposito, hostibus viam clauserat. Ea desperatio Τuscis raDiem magis, quam audaciam, accendit. Nam quum incursantes, quacunque exitum ostenderet spes, vano aliquoties impetu issent;

117쪽

globus iuvenum unus in ipsum consulem insignem armis invadit. Prima excepta a circumstantibus tela : sustineri doindo vis nequit. Consul mortifero vulnere ictus cadit, susique circa omnes. Τuscis crescit audacia : Romanos terror per tota castra trepidos agit. Et ad extrema ventum foret, ni legati, rapto consulis corpore, pR-tefecissent una porta hostibus viam. Ea erumpunt; consternatoque agmine abeuntes in victorem alterum incidunt consulem. Ibi iterum caesi fusiquo passim. Victoria egregia parta, tristis tamen duobus tam claris laneri hus. Itaque consul, decernente senatu triumphum, Si eaeercitus sine imperatore triumphare possit, pro eaetata eo bello opera facite euasurum, respondit: se, familia funesta Q. Fabii fratris morte, republica eae parte orba em suis altero amisso, publico priuatolue deformem luctu lauream non accedirerum. Omni acto triumpho depositus triumphus clarior I uit: adeo spreta in tempore gloria interdum cumulatior redit. Funera deinde duo deinceps collegae fratrisque ducit: idem in utroque laudator, quum, concedendo illis suas laudes, ipse maximam partem earum sorret. Neque immemor eius, quod initio consulatus imbiberat, reconciliandi animos plebis, saucios milites curandos dividit patribus. Fabiis plurimi dati: nec alibi maioro cura habiti. Inde populares iam osso Fabii: noc hoc ulla, nisi salubri reipublicas, arte. XLVIII. Igitur non patrum magis, quam plebis, Studiis C. Fabius eum Τ. Virginio consul factus, neque

bella, neque delectus, neque ullam aliam priorem curam agere, quam ut, iam aliqua ex parte inchoata concordias spe, primo qlioque tempore cum patribus coalescerent animi plebis. Itaque principio anni censuit, priusquam quisquam agrariao legis auctor tribunus exsisteret, occuparent patres ipsi suum munus sacere: captivum agrum plebi quam maxime aequaliter darent. Verum

esse, habere eos, quorum sanguine ac sudore partus sit.

Aspernati patres sunt: questi quoque quidam, nimia gloria luxuriare et evanescere vividum quondam illud Caesonis ingenium. Nullae deindo urbanae factiones fuere. Voxabantur incursionibus Aequorum Latini. Eo cum exercitu Caeso missus, in ipsorum Aequorum agrum depo-

118쪽

LIB. II. CAP. XLVIII. XLIx. 115

pulandum transit. Aequi se in Oppida receperunt, ni urisque se tenebant: eo nulla pugna memorabilis sui . At a veiento hoste clades accepta temeritato alterius consulis : actumque do exercitu foret, ni C. Fabius in tem-ἶore subsidio venisset. Ex eo tempore neque pax neque ellum cum Veientibus suit; res proxime formam latrocinii venorat. Legionibus romanis cedebant in urbem :ubi abductas senserant legiones, agros incursabant, hellum quiete, quietem bello in vicem eludentes. Ita neque omitti tota res, nee perfici poterat: et alia bella aut praesentia instabant, ut ab Aequis Volscisque, non diutius, quam recens dolor proximae cladis transiret, quiescentibus : aut mox moturos se apparebat Sabinos semper infestos, Etruriamque omnem. Sed vetetis hostis, assiduus magis, quam gravis, contumeliis Saepius, quam periculo, animos agitabat: quod nullo tempore negligi poterat, aut averti alio sinebat. Tum Fabia gens senatum adiit. Consul pro gente loquitur: Iasiduo magis, quam magno, praesidio, ut Scitis, patres conscripti, bellum ve-iens esset. Vos alia bella eura e : Fabios hostes Veientibus date. Auctores sumus, tutam ibi maiestatem romani nominis fore. Nostrum id nobis velut familiare bellum, privato

sumptu gerere in animo est. Respubliea et milite illie et pecunia vacet. Gratiae ingentes actae. Consul o curia egressus, comitante Fabiorum agmine, qui in vestibulo curiae, SenatusconSultum exspectantes, steterant, domum rediit.

Iussi armati postero die ad limen consulis adesse, domos inde discedunLXLIX. Manat tota urbe rumor : Fabios ad coelum Iaudibus serunt. Familiam unim subisse civitatis onus: vetens hellum in privatam curam, in priVata arma Versum. Si si ut duae roboris eiusdem in urbe gentes; deposcant, haec Volscos sibi, illa Aequos : populo romano tranquillam pacem agente, omnes finitimos subigi populos posso. Fabii postero die arma capiunt: quo iussi erant, conveniunt. Consul, paludatus egrediens, in vestibulo gentem omnem suam instructo agmine videt: acceptus in medium, signa ferri iubet. Nunquam exercitus neque minor numero, neque clarior fama et admiratione hominum, per urbem incessit. Sex et trecenti milites, omnes

119쪽

116 T. LIVII

patricii, omnes unius gentis, quorum neminem ducem sperneret o regius quibuslibet temporibus senatus, ibant, unius familiae viribus vetenti populo pestem minitantes. Sequebatur turba, propria alia cognatorum sodaliumque,

nihil medium, nec spem, nec curam, sed immensa Omnia volventium animo; alia publica sollicitudine excitata, lavoro et admiratione stupens, ire Hrtes, ire felices

iubent, inceptis euentus pares reddere: eonsulatus inde ac triumphos, Omnia praemia ab se, omnes honores 3 emine.

Praetereuntibus Capitolium arcemque et alia templa, quicquid deorum oculis, quicquid animo occurrit, precantur, ut illud agmen saustum atque felix mittant, sospites brevi in patriam ad parentes restituant. Incassummissae preces. infelici via dextro Iano portae Carmentalis profecti, ad Cremeram numen perveniunt. Is Op- ortunus visus locus communiendo praesidio. L. Aemitus inde et C. Servilius consules facti. Et, donec nihil

aliud quam in populationibus res fuit, non ad praesidium

modo tutandum rabit satis erant, Sed tota regione, quatuscus ager romano adiacet, sua tuta omnia, infesta hostium, vagantes per utrumque sinem, secere. Intervallum de indo haud magnum populationibus suit: dum et

Veientes, accito ex Etruria exercitu, praesidium Cremerae oppugnant; et romanae legiones, ab L. Aemilio consulo adductae, cominus cum Etruscis dimicant acie: quanquam vix dirigendi aciem spatium Veientibus suit: adeo inter primam trepidationem, dum post signa ordines introeunt, subsidiaque locant, invecta subito ab Iatero romana equitum nia, non pugnae modo incipiendae, sed consistendi, ademit locum. Ita, susi retro ad saxa Rubra, sibi castra habebant pacem supplices petunt. Cuius impetratae, ab insita animis levitate, aute deductum ci mera romanum praesidium, poenituit. L. Rursus cum Fabiis erat Veienti populo, sine ullo maioris belli apparatu, certamen : nec erant incursiones modo in agros, aut subiti impetus incursantium, sed aliquoties aequo cameo collatisque signis certatum: gensque una populi romani saepe ex opulentissima, ut tum reserant, etrusca civitate victoriam tulit. Id primo acerbum indignumque Veientibus visum. Indo consilium ex re

120쪽

LIB. II. CAP. I . LI. 117

natum insidiis serocem hostem captandi : gaudere etiam, multo successu Fabiis audaciam crescere. Itaque et pecora praedantibus aliquoties, velut casu incidissent, o viam acta: et agrestium fuga vasti relicti agri: et subsidia armalarum, ad arcendas populationes missa, saepius simulato, quam vero, pavore refugerunt. tamque Fabii

adeo contempserant hostem, ut sua invicta arma neque loco neque tempore ullo crederent sustineri posse. Haec

spes provexit, ut ad conspecta procul a Cremera magno campi intervallo pecora quanquam rara hostium apparebant arma) decurrerent. Et quum improvidi effuso cursu insidias circa ipsum iter locatas superaSSent, palatique passim vaga, ut sit pavore iniecto, raperent pecora ; subito ex insidiis consurgitur, et adversi et undi lue hostes erant. Primo clamor circumlatus exterruit; dein tela ab omni parto accidebant: cosiuntibusque Etruscis, iam continenti agmine armatorum septi, quo magis se hostis inserebat, cogebantur breviore spatio et ipsi urbem colli re. Quae res et paucitatem eorum insignem, et multitudinem Etruscorum, multiplicatis in arto ordinibus, laciebat. Τum, omissa pugna, quam in omneS Partes parem intenderant, in unum locum se omnes inclinant. Eo nisi corporibus armisque, rupere cuneo Viam. Duxit via in editum leniter collem. Inde primo restitere: mox, ut respirandi superior locus spatium dedit, recipiendique a pavore tanto animum, pepulere etiam subeuntes : vinctaatque auxilio loci paucitas, ni iugo circummissus Veiens in verticem collis evasisset. Ita superior rursus hostis lacius. Fabii caesi ad unum omnes, praesidiumque expugnatum. Trecentos sex perisso satis con-Venit : unum prope puberem aetate relictum, stirpem

genti Fabiae, dubiisque rebus populi romani saepe domi belliquo vel maximum suturum auxilium. LI. Quum haec accepta clades esset, iam C. Horatius

et Τ. Menenius consules erant. Menenius adversus Τuscos victoria elatos confestim missus. Τum quoque male pugnatum est, et Ianiculum hostes occupavere: Obsessaque urbs foret, super bellum annona premente, stransierant enim Etrusci Τiberim) ni Horatius consul ex Volscis esset revocatus : adeoque id bellum ipsis institit moe-

SEARCH

MENU NAVIGATION