Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

T. LIVII

modo timebant, sed suosmet ipsi cives, ne mmai a plebs, motu perculsa, receptis in urbem regibus, vel cum servitute pacem acciperet. Multa igitur blandimenta plebi per id tempus ab senatu data. Annonae in primis habita cura, et ad frumentum comparandum missi, alii in Volscos, alii Cumas. Salis quoque vendendi arbitrium, quia impenso pretio venibat, in publicum omne sumptum, ademptum privatis. Portoriisque et tributo plebes liberata, ut divites conferrent, qui oneri serendo essent: pauperes satis stipendii pendere, si liberos educarent. Itaque haec indulgentia patrum, asperis postmodum rebus in obsidionis

ac fame, adeo concordem civitatem tenuit, ut regium nomen non summi magis, quam infimi, horrerent: nec quisquam unus malis artibus postea tam popularis esset, quam tum bene imperando universus senatus suit.

X. Quum hostes adessent, pro se quisque in urbem ex agris demigrant: urbem. ipsam sepiunt praesidiis. Alia muris, alia Tiberi obiecto videbantur tuta. Pons sublicius iter paene hostibus dedit: ni unus vir fuisset, Horatius Cocles; id munimentum illo die fortuna urbis romanao habuit qui, positus sorte in statione pontis, quum ςaptum

repentino impetu Ianiculum, atque inde citatos decurrero hostes vidisset, trepidamque turbam suorum arma ordinesque relinquere, reprehensans singulos, Obsistens, obtestansquo deum et hominum fidem, testabatur: nequie- quam deserto praesidis eos fugere. Si transitum pontem a

tergo reliquissent, iam plus hostium in Palatio Capitolioque, quam in Ianiculo, fore. Itaque momere, praedicere, ut pontem ferro, igni, quacunque vi possent, interrumpant. Se

impetum hostium, quantum corpore uno posset obsisti, emeepturum. Vadit inde in primum aditum pontis : insignis- Iue inter conspecta cedentium pugnae terga, obversis cominus ad ineundum proelium armis, ipso miraculo audaciae obstupefecit hostes. Duos tamen cum eo pudor tenuit, Sy. Lartium ac T. Herminium, ambos claros genore lactisque. Cum his primam periculi procellam, et Juod tumultuosissimum pugnae erat, parumper sustinuit: einde eos quoque ipsos, cxigua parte pontis relicta, revocantibus, qui rescindebant, cedere in tutum coegit. Circumferens inde truces minaciter oculos ad proceres Etru-

82쪽

LIB. II. CAP. X. II.

seorum, nunc Singulos provocare, nunc increpare omnes,

Servitia regum superborum, suae libertatis immemores, alienam oppugnatum venire. Cunctati aliquamdiu sunt, dum alius alium, ut proelium incipiant, circumspectant: pudor deinde commovit aciem, et, clamore sublato, undique in unum hostem tela coniiciunt. Quae quum in obiecto cuncta scuto haesissent, neque ille minus obstinatus ingenti pontem obtineret gradu, iam impetu conabantur detrudere virum ; quum simul fragor rupti pontis, simul clamor Romanorum, alacritato persecti operis sublatus, pavore subito impetum sustinuit. Tum Cocles, Tiberine pater, inquit, te sancte preeor, haec arma et hune militem propitio flumine aecipias. Ita sic armatus in Tiberim desiluit: multisquo superincidentibus telis incolumis ad suos tranavit, rem ausus plus famae habituram ad posteros, quam fidei. Grata erga tantam virtutem civitas fuit: statua in comitio posita, agri quantum uno die circumaravit, datum. Privata quoque inter public honores studia eminebant: nam in magna inopia pro domesticis copiis unusquisque ei aliquid, fraudans se ipse

victu suo, contulit.

XI. Porsena, primo conatu repulsus, consiliis ab oppugnanda urbe ad obsidendam versis, praesidio in Ianiculo locato, ipse in Plano ripisque Tiberis castra posuit;

navibus undique accitis, et ad custodiam, ne quid Romam frumenti subvehi sineret, et ut praedatum milites trans numen per occasiones aliis atque aliis locis traiiceret: brevique adeo infestum omnem romanum agrum reddidit, ut non cetera solum ex agris, sed pecus quoque omne in urbem compelleretur, neque quisquam DX-tra portas propellero audereti Hoc tantum licentiae Etruscis, non metu magis, quam consilio, concessum. Namque Valerius consul, intentus in occasionem multos simul et effusos improviso adoriundi, in parvis rebus negligens ultor, gravem se ad maiora vindicem servabat. Itaque, ut

eliceret praedatores, edicit suis, postem die frequentest orta Esquilina, quae aversissima ab hoste erat, expelerent pecus; scituros id hostes ratus, quod in obsidione et fame servitia insida transfugeronti Et sciere perfugae indicio; multoque plures, ut in spem universae Praedae,

83쪽

T. LIVII

numen traiiciunt. P. Valerius inde Τ. Herminium cum modicis copiis ad secundum lapidem Gabina via occullum considere iubet: Sp. Lartium cum expedita iuventute ad portam Collinam stare, donec hostis praetereat: deindo se obiicere, ne sit ad numen reditus. Consulum alter Τ. Lucretius Porta Νaevia cum aliquot manipulis militum egressus : Ipse Valerius Coelio monte cohortes delectas educit: hique primi apparuere hosti. Herminius, ubi tumultum sensit, concurrit ex insidiis, versisque in Valerium Etruscis terga caedit: dextra laevaque, hinc a porta Collina, illinc ab Naevia, redditus clamor. Ita caesi in medio praedatores, neque ad pugnam viribus pares,ot ad sugam septis omnibus viis: sinisquo ille tam essuso ovagandi Etruscis sui l. XII. Obsidio erat nihilo minus et frumenti cum summa caritate inopia ; sedendoque exsugnaturum se urbem spem Porsena habebat: quum C. IIucius, adolescens nobilis, cui indignum videbatur, populum romanum Servientem, quum sub regibus esset, nullo bello nec ab hostibus ullis obsessum esso ; liberum eundem populum ab iisdem Etruscis obsideri, quorum saepe exercitus suderit ; itaque, magno audaciquo aliquo lacinoro eam indignitatem vindicandam ratus, primo sua sponto penetrare in hostium castra constituit: dein metuens, ne, Si consulum iniussu et ignaris omnibus iret, sorte deprehensus a custodibus romanis retraheretur ut transfuga, sortuna tum urbis crimen affirmante, seuatum adiit: Trunsire Titerim, inquit, patres, et intrare, si possim, e tra stium volo; non praedo, nec populationum in vicem ultor : maius, si dii iuvant, in animo est facinus. Approbant patres : abdito intra vestom serro, proficiseitur. Ubi eo Venit, in consertissima turba propo regium tribunal constitit. Ibi quum stipendium sorto militibus daretur,

et scriba, cum rege sedens pari sere ornatu, multa 3geret, eum milites vulgo adirent, timens sciscitari, uter Porsena esset, ne ignorando regem semet ipso aperiret, quis esset, quo temere traxit fortuna facinus, scribam pro rege obtruncat. Vadentem indo, qua per trepidam turbam cruento mucrone sibi ipse secerat Viam, quum, concursu ad clamorem facto, comprehensum regii satel-

84쪽

LIB. II. CAP. LII. XIII. 81

liles retraxissent, ante tribunal regis destitutus, tum qu

que, inter tantas fortunae minas, metuendus magis, quam metuens: Romanus sum, inquit, civis: C. Mucium vocant. Hostis hostem oecidere volui: nec ad mortem minus animi

est, quam fuit ad eaedem. Et facere et pati fortia, Romanum esι. Nec unus in te ego hos animos gessi: lovus μει me ordo est idem petensium decus. Proinde in Mediscrimen, si iuvat, aecingere, ut in singulas horas evite dimises tuo; ferrum hostemque in xestibulo habeas regiae. me tibi iuventus romana inuisimus bellum. Nullam aciem, nullum proelium timueris. Uni tibi, et cum singulis, res erit. Quum rex, simul ira insensus, periculoque conte ritus, circumdari ignes minitabundus iuberet, nisi expromeret propere, quas insidiarum sibi minas Eor ambages iaceret: En titi, inquit, ut sentias, quam τιk eorpus sit iis, qui magnam gloriam vident: dextramque accenso ad sacrificium seculo iniicit. Quam quum velut alienato absensu torreret animo; prope attonitus miraculo rex, quum ab sede sua prosiluisset, amoverique ab altaribus iuvenem iussisset, Tu vero abi, inquit, in te magis, quam in me, hostilia ausus. Iuberem macte virtute esse, si pro mea patria ista virtus sιare ι. Nune iure belli liberum te, in- taetum inviolaιumque hinc dimitto. Tum Mucius, quasi remunerans meritum, Quandoquidem, inquit, est apud te nirtuti honos, ut benefleis tuleris a me, quod minis nequisti; teeeenti eoniuravimus prin pes iuventutis romanae, ut in te hae via grassaremur. Mea prima sors fuit: ceteri, ut eu e reciderit primo, quoad te opportunum fortuna dederit, suo quisque tempore, aderunt. XIII. Mucium dimissum, cui postea Scaevolae a clade dextrae manus cognomen inditum, legati a Porsena Romam secuti sunt. Adeo moverat sum et primi periculi casus, quo nihil se praeter errorem insidiatoris texisset, et subeunda dimicatio toties, quot coniurati superessent, ut pacis conditiones ultro serret Romanis. Iactatum inconditionibus nequicquam do Τarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Τarqui- niis, quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret. De agro Veientibus restituendo impetratum : expressaque necessitas obsides dandi Romanis, si Ianiculo praesidium

85쪽

T. LIV ii

deduci vellent. His conditionibus composita pace, exercitum ah Ianiculo deduxit Porsena, et agro romano excessit. Patres C. Mucio virtutis eauga trans Τiberim agrum dono dedere, quae postea sunt Mucia prata appellata. Ergo, ita honorata virtute, seminae quoque ad publica decora excitatae. Et Cloelia virgo, una ex obsidibus, quum castra Etruscorum sorte haud procul ripa 3 iberis locata essent, frustrata custodes, dux agminis virginum inter tela hostium Τiberim tranavit: sospitesque omnes Romam ad propinquos restituit. Quod ubi regi nuntiatum est, primo incensus ira, oratores Romam misit ad Cloeliam obsidem deposcendam; alias haud magni sacere :deinde in admirationem versus, supra Coelites meiosque dicere id farinus esse, et prae se ferre, quemadmodum, si non deuatur obses, pro rupto se foedus tabiturum ; sic deditam, inviolatam ad suos remissurum. Utrimque constitit fides: et Romani pignus pacis ex foedere restituerunt : et apud regem Etruscum non tuta solum, sed honorata etiam, virtus suit: laudatamque virginem parto obsidum se donaro dixit: ipsa, quos vellet, legeret. Productis omnibus, elegisse impuberes dicitur; quod et virginitati decorum, et consensu obsidum ipsorum proha-hile erat, eam aetatem potissimum liberari ab hoste, quae

maxime opportuna iniuriae esset. Pace redintegrata, Romani novam in semina virtutem novo genere honoris, statua equestri, donavere. In summa Sacra via suit posita virgo insidens equo. XIV. Huic tam pacatae prosectioni ab urbe regis o-trusci abhorrens mos, traditus ab antiquis, usque ad nostram aetatem inter cetera solemnia manet bonis vendendis, bona Porsenae regis vendendi. Cuius originem moris, necesso est, aut inter bellum natam esse, neque omissam in pace; aut a mitiore crevisse principio, quam hic prae se serat titulus bona hostiliter vendendi. Proximum vero est ex iis, quae traduntur, Porsenam, discedentem ab Ianiculo, castra opulenta, convecto ex propinquis ac fertilibus Etruriae arvis commeatu, Romanis dono dedisse , inopi tum urbe ab longinqua obsidione :ea deinde, ne populo immisso diriperentur hostiliter, venisse, bonaque h. enae appellata, gratiam muneris

86쪽

magis significante titulo, quam auctionem fortunae regiae, quae ne in potestatem quidem populi romani esset. Omisso romano bello, Porsena, ne frustra in ea loca exercitus adductus videretur, cum parte copiarum filium Aruntem Ariciam oppugnatum mittit. Primo Aricinos res nec opinata perculerat: arcessita deinde auxilia, et alatinis populis, et a Cumis, tantum spei secere, ut acie decernere auderent. Proelio inito, adeo concitato impetu se intulerant Etrusci, ut landerent ipso incursu Aricinos. Cumana cohortes, arto adversus vim usae, declinavere paullulum; essuseque praelatos hostes conversis signis at, tergo adortae sunt. Ita in medio prope iam victores caesi Etrusci: pars perexigua, duce amisso, quia nullum propius perfugium erat, Romam inermes et sortuna et specie supplicum delati sunt. Ibi benigne exe

rii divisiquo in hospitia. Curatis vulneribus, alii prosectiomos, nuntii hospitalium beneficiorum: multos Romae hospitum urbisque caritas tenuit. His locus ad habitandum datus, quem deinde Tuscum visum Npollarunt. XV. P. Lucretius indo et P. Valerius Publicola consules saeti. Eo anno postremum legati a Porsena de reducendo in regnum Tarquinio venerunt. Quibus quum responsum eSset, missurum ad regem senatum legatos: missi confestim honoratissimus quisque ex patribus. Novi, quin breviter reddi responsum potuerit, non recipi reges, ideo mirus delectos patrum ad eum missos, quam legatis eius Immae daretur responsum: sed ut in perpetuum mentio eius rei siniretur, neu in tantis mutuis beneflatis in v eem animi sollicitarentur: quum ille peteret, quod contra libertatem populi romani esset; Romani, nisi in pernia elem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent. Non in regno populum romanum, sed in libertate esse. Ita induetisse. in animum, hostitus potius, quam regibus, portas patefacere. Eam esse voluntatem omnium, ut, qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. Proinde, si saLam esse vellet Romam, ut patiatur Iliberam esse orare. Rex, Verecundia victus, Quando id eertum atque obstinatum est, inquit, neque ego obtundam saepius eadem nequicquam agendo: nec Tarquinios spe aurilii, quod nullum in me est, serustrabor. Alium hine, seu bello

87쪽

inus rat, seu quiete, e ilio quaerant Deum, ne quid meam robiseum pacem distineat. Dictis facta amiciora adieciLObsidum quod reliquum erat, reddidit: agrum Veientem, Dodere ad Ianiculum icto ademptum, restituit. Tarquinius, spe omni roditus incisa, exsulatum ad generum Mamilium Octavium Τusculum abiit. Romanis pax fida ita cum Porsena fuit. XVI. Consules M. Valerius, Ρ. Postumius. M anno bene pugnatum cum Sabinis: consules triumpharunti Maiore indo mole Sabini bellum parabant. Adversus eos, et ne quid simul ab Τusculo, unde, etsi non apertum, suspectum tamen bellum erat, repentini periculi oriretur, P. Valerius quartum, Τ. Lucretius iterum consules facti. Seditio, inter belli pacisque auctores orta in Sabinis; aliquantum inde virium transtulit ad Romanos. Nam

lue Attus Clausus, cui postea Ap. Claudio fuit Romae

nomen, cum pacis ipse auctor a turbatoribus belli promeretur, nec par factioni esset, ab Regillo, magna clientium comitatus manu, Romam transiugi L Ilis civitas data agerque trans Anienem: vetus Claudia tribus, additis postea novis tribulibus, qui ex eo venirent agro,

appellata. Appius, inter patres lectus, haud ita multo post in principum dignationem pervenit. Consules, inse-

sis exercitu in agrum sabinum profecti, quum ita Vastatione, dein proelio, afflixissent opes hostium, ut diu nihil inde rebellionis timere possent, triumphantes Romam redierunt. P. Valerius, omnium consensu princeps belli pacisque artibus, anno post, Agrippa Menenio, P. Postumio consulibus, moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, ut laneri sumptus deesset De publico est elatus. Luxere matronae, ut Brutum. Eodomanno duae coloniae latinae, Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. Cum Auruncis bellum initum : lagoque ingenti exercitu, qui se ingredientibus sines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum bellum Pometiam compulsum est. Nec magis post proelium, quam in proelio, caedibus temperatum est: et caesi aliquanto plures erant, quam capti; et captos passim trucidaverunt. Noab obsidibus quidem, qui troeenti accepti numero erant, iram belli hostis abstinuit. Et hoc anno Romae triumphatum.

88쪽

LIB. II. CAP. XVII. XVIIL M

XVII. Secuti consulos Opiter Virginius et Sp. Ca sius, Pometiam primo vi, deinde vineis aliisque operibus, oppugnaverunt. In quos Λurunci, magis iam inexpiabili odio, quam spe aliqua aut occasione, coorti, quum plures igni, quam serro, armati excucurrissent, caedo Incendi octile cuncta complent. Vineis incensis, multis limstium vulneratis et occisis, consulum quoque alterum, sed utrum, nomen auctores non adiiciunt gravi vulnero ex equo deiectum, prope interfecerunt. Romam inde, male gesta re, reditum: inter multos saucios consul spe inceria vitae relictus. Interiecto deinde haud magno spatio, quod vulneribus curandis supplendoque exercitui satis esset, tum ira maiore belli, tum viribus etiam auctis, Pometiae arma illata : et quum, vineis resectis alia- quo molo belli, iam in eo esset, ut in muros evaderet

miles, deditio est facta. Ceterum nihilo minus foede, do-dita urbe, quam si capta foret. Aurunci passim principes securi percussi, sub corona venierunt coloni alii ;oppidum dirutum, ager veniit. Consules, magis ob iras graviter ultas, quam ob magnitudinem persecti belli,

triumpharunt. XVIII. Insequens annus Postumum Cominium et Τ. Lartium consules habuit. Eo anno Romae, quum per ludos ab Sabinorum iuventute per lasciviam scorta raperentur, concursu hominum rixa ac prope proelium suit; parvaque ex re ad rebellionem spectare res videbatur. Supra belli latini metum id quoque accesserat, quod triginta iam coniurasso populos, concitanto Octavio Mamilio, satis constabat. In hac tantarum exspectatione rerum sollicita civitate, dictatoris primum creandimentio orta: sed nec quo anno, nec quibus consulibus,

ruta ex lactione Tarquinia essent, sid quoque enim tra-itur parum creditum sit, nec quis primum dictator

creatus sit, satis constat. Apud veterrimos tamen auctoros T. Lartium dictatorem primum, Sp. Cassium ma8istrum ea uitum, creatos invenio. Consulares legere : ita

Iex iubeDat, de dictatore creando lata. Eo magis adducor, ut credam, Lartium, qui consularis erat, potius, quam M. Valerium, M. filium, Volesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem et magistrum consuli

89쪽

bus appositum. Qui, si maxime ex ea familia legi die Ἀ-lorem vellent, patrem multo potius M. Valerium, spectatae virtutis et consularem virum, legissent. Creato dictatoro primum Romae, postquam praeserri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores ossent ad dicio parendum. Neque enim, ut in consulibus, qui pari potestale essent, alterius auxilium, nequo provocatio erat; neque ullum usquam, nisi in cura parendi, auxilium. Sabinis etiam creatus Romae dictator eo magis quod propter se creatum crediderant) metum incussit. Itaque legatos de pace mittunt: quibus, orantibus dictatorem senatumque, ut Veniam erroris hominibus adolescentibus darent, responsum : Ignosci adolescentibus posse, senibus non posse, qui bella eae bellis sererent. Actum tamen est de pace: impetrataque foret, si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini id enim postulatum erat) in animum induxissenL Bellum indictum : tacitae induciae quietum annum tenuere.

XIX. Consules Ser. Sul eicius, M. Τullius. Nihil dignum

memoria actum. Τ. Aebutius deinde et C. Vetusius. His consulibus Fidenae obsessae, Crustumeria capta, Praeneste ab Latinis ad Romanos descivit: nec ultra bellum latinum, gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius dictator, Τ. Aebutius magister equitum, magnis copiis peditum equitumquo proiecti, ad lacum Regillum in agro Τusculano agmini hostium occurrerunt: et, quia Tarquinios esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non Poluit, quin extemplo confligerent. Ergo etiam proclium aliquanto, quam cetera, graVius atque atrocius fuit. Non enim duces ad regendam modo consilio rem assuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina : nec quisquam procerum se me hac aut illa ex acie sine vulnere, praeter dictatorem romanum, excessit. In Postumium, prima in acto suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quaIiquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque ab latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum coriiu Aebutius magister equi-ium in Oetavium Mamilium impetum dederat. Nec sesellit veniens Tusculanum ducem ; contra quem et illo

90쪽

LIB. II. CAP. XIX. XX.

concitat equum : tantaque vis infestis venientium hastis

suit, ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus

Percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere : Aebutius, quum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. Latinus dux, nihil deterritus vulnero, proelium ciet; et, quia suos perculsos Videbat, arcessit cohortem exsulum romanorum, cui L. I arquinii

filius praeerat. Ea, quod maiore pugnabat ira ob erepta

bona patriamque ademptam, pugnam parumper restituit. XA. Reserentibus iam pedem ab ea parte Romanis, M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus serocem iuvenem Tarquinium, Ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut, cuius familiae decus eiecti reges orant, eiusdem intersecti forent, subdit calcaria equo, et I arquinium infesto spiculo petit. Τarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti. Valerium, temere invectum in exsulum aciem, ex transverso

quidam adortus transfigit: nec quicquam equitis vulnerooquo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Dictator Postumius, postquam cecidisse talem Virum, exsules ferociter citato agmine invehi, suos perculsos cedere animadvertit; cohorti suae, quam delectam manum praesidii causa circa se habebat, dat signum, ut, quem suorum fugientem viderint, pro hoste habeant. Ita metu ancipiti versi a laga Romani in hostem, et restituta acies. Cohors dictatoristum primum proelium iniit: integris corporibus animisque sessos adorti exsules caedunt. Ibi alia inter proceres coorta pugna. Imperator latinus, ubi cohortem exsuluma dictatore romano prope circumventam Vidit, ex Subsidiariis manipulos aliquot in primam aciem secum rapit. Hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tanto vi maiore, quam paullo ante magister equitum, cum hostium duco proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus oeciderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis Veruto percussus, quum Victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit. Τum ad equites dictator advolat, obtestans, ut sesso iam pedite, descendant ex equis, et pugnam capeS-

SEARCH

MENU NAVIGATION