Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

131쪽

corumque egere. Quos Servilius consul infesto exercitu insecutus, ipsum quidem agmen adipisci aequis locis non potuit: populationem adeo essus fecit, ut nihil bello intactum relinqueret, multiplicique capta praeda rediret. Et in Volscis respublica egregio gesta, quum ducis, tum militum opera. Primum aequo campo signis collatis pugnatum, ingenti caede utrimque, plurimo sanguine: et Romani, quia paucitas damno sentiendo propior erat, gradum retulissent; ni salubri mendacio consul, sugero

hostes ab cormi altero clamitans, concitasset aciem. Impetu facto, dum se putant Vincere, vicere. Consul, mo- tuens no nimis instando renovaret certamen, signum receptui dedit. Intercessere pauci dies, velut tacitis indu ciis utrimque quieto sumpta; per quos ingens vis hominum ex omnibus Volscis aequisque populis in castra venit, haud dubitans, si senserint, Romanos nocte abituros. Itaque tertia sero vigilia ad castra oppugnanda veniunt. Quinctius, Sedato tumultu, quem terror subitus exciverat, quum manere in tentoriis quietum militem iussisset, Hernicorum cohortem in statior&m educit: cornicines tubicinesque, in equos impoSitos, canere ante vallum iubet, sollicitumque hostem ad lucem tenore. Reliquum noctis adeo tranquilla Omnia in castris fuero, ut somni quoque Romanis copia esset. Volscos species armatorum peditum, quos et plures esse, et Romanos putabant, Demitus hinnitusque equorum, qui, et insueto

sedente equite, et insuper aures agitante sonitu, saeviebant, intentos velut ad impetum hostium tenuit. LXV. Ubi illuxit, Romanus, integer satiatusque somnis productus in aciem, sessum stando et vigiliis Volscum primo impetu perculit: quanquam cessere magis, quam pulsi hostes sunt: quia ab tergo erant clivi, in quos post principia integris ordinibus tutus receptus fuit. Consul, ubi ad iniquum locum ventum est, sistit aciem. Miles

aegro teneri, clamare et poscere, ut perculsis instare Ii- coal. Ferocius agunt equites: circumlusi duci vociferantur, se ante Signa ituros. Dum cunctatur consul, virtuto militum fretus, loco parum fidens, conclamant, se itur0s: clamoremque res est secuta. Fixis in terram pilis, quo leviores ardua evaderent, cursu subeunti Volscus, effusis

132쪽

LIB. II. CAP. LXV.

ad primum impetum missilibus totis, saxa obiacentia pedibus ingerit in subeuntes, turbatosquo ictibus crebris

urget ex superiore loco. Sic erope oneratum est sinistrum Romanis cornu, ni reserentibus iam gradum consul, increpando simul temeritatem, simul ignaviam , pudore metum excussisset. Restitere primo obstinatis animis :doindo, ut in obtinentes locum vires serebant, audent ultro gradum inferre; et, clamore renovato, commoVent aciem : tum rursus, impetu capto, enituntur, atque exsuperant iniquitatem loci. Iam prope erat, ut in summum clivi iugum evaderent, quum lesea hostes dedere : essu-soque cursu paene agmine uno fugientes sequentesque castris incidere. In eo pavore castra capiuntur. Qui Volscorum effugere potuerunt, Antium petunt. Antium et romanus exercitus ductus: paucos circumsessum dies

deditur, nulla oppugnantium nova vi; sed quod iam inde ab infelici pugna castrisque amissis ceciderant animi.

133쪽

LIBRI III.

Seditiones de agrariis legibus factae. Capitolium, ab e.rsulibus et seruis occupatum. eaesis iis receptum est. Census bis aetus est. Priore Iustro censa sunt ciuium capita centum quatuor millia ducenta quatuordecim, praeter orbos Orbasque: sequenti, centum Septendecim millia dueenis no uendecim. Ouum assversus Aequos res male gesta esset, L. Quinetius Cincinnatus dictator factus, quum rure intentus rustico operi esset, ad id bellum ster udum arcessiiug est. Is rictos hostes sub iugum misit. Tribunorum plebis numerus ampliatus est, ut essent decem, trigesimo A .rto anno

a primis tribunis plebis. Petitis per legatos, et allatis Atticis legibus, ad constituendas eas proponendasque decem-τiri pro consulibus sine ullis aliis magistratibus creati, altero et trecentesimo anno, quam Roma condita erat: et ut a regibus ad consules, ita a consulibus ad decemviros translatum imperium. Hi, decem tabulis legum positis, quum modeste se in eo honore stessissent, et ob id in altorum quoque annum eundem esse massistratum placuisset, duabus tabulis ad decem adiectis, quum complura imp tenter fecissent, magistratum noluerunt deponere, et in tertium annum retinuerunt: donee inciso eorum imperio sinem attulit libido Ap. Claudii. Qui, quum in amorem

virginis incidisset, summisso, qui eam in serpitutem peteret, necessitatem patri eius 'minio imposuit, rapto eae taberna proaeima cultro, ut silium interimeret; quum ali ter eam tueri non posset, ne in potestatem stuprum illaturi veniret. me tam magnae luaeuriae eaeemplo plebs inritata montem Aoentinum occupavit, coegitque decemin- ros abdicare se magistratu. Eae quibus Appius et unus eoilegarum, qui praee ue poenam meruerant, in carcerem coniecti; ceteri in eoesilium aeti. Res praeterea contra Sabinos, et Volscos, et Aequos prospere gestas continet, et

parum honestum p 'uli romani iudicium: qui, iudeae inter Ardeates et Aricinos sumptus, agrum, de quo ambigebatur, sibi adiudiea 'it.

Diuitiaco by Corale

134쪽

Intio ea , Τi. Aemilius et Q. Fabius consules fiunt.

Hic erat Fabius Quintus, qui unus exstinctae ad Cremeram genti superfuerat. Iam priore consulatu Aemilius dandi agri plebi fuerat auctor. Itaque secundo quo- Iue consulatu eius et agrarii se in spem legis erexerant, et tribuni rem, contra consules saepe tentatam, adiutore utique consule, obtineri posse rati, suscipiunt; et consul manebat in sententia sua. Possessores et magna pars patrum, tribuniciis se iactaro actionibus principem civitatis, et largiendo de alieno popularem fieri querentes, totius invidiam rei a tribunis in consulem averterant. Atrox certamen aderat, ni Fabius consilio neutri parti acerbo rem expedisset. Τ. Quinctii ductu et auspicio agri capti priore anno aliquantum a Ilolscis esse : Antium, propinquam , opportunam , et maritimam urbem , coloniam deduci posse: i ta sine querelis possessorum plebem in agros ituram, civitatem in concordia fore. Haec sententia acceyta est. Triumviros agro dando creat Τ. Quinctium, A. Virginium, P. Furium. Iussi nomina dare, qui agrum accipere vellent. Fecit statim, ut sit, fastidium eopia; adeoque pauci nomina dedere, ut ad explendum numerum coloni Volsci adderentur : cetera multitudo poscere Romao agrum malle, quam alibi accipere. Λequia Q. Fabio sis eo cum exercitu venerat) pacem petiere, irritamque eam ipsi subita incursione in agrum latinum

II. Q. Servilius insequenti anno sis enim cum Sp. Postumio consul fuit) in Λequos missus, in latino agro Stativa habuit. Intra castra quies necessaria morbo implicitum exercitum tenuit. Extractum in tertium annum

bellum est, Q. Fabio et Τ. Quinctio consulibus. Fabio extra ordinem, quia is victor pacem Aequis dederat, ea provincia data. Qui, haud dubia spe prosectus, famam

nominis sui pacaturam Aequos, legatos in concilium gen-

135쪽

tis missos nuntiare iussit: Q. Filium consulem disere, se eae nequiis pacem Romam tulisse, at Roma Aequis bellum Verre, eadem deaetra armata, quam paeatam illis

antea dederat. Quorum id perfidia et periuris flat, deos

nunc testes erae, mae fore ultores. Se tamen, utcunque sit, etiam nunc, poenitere sua sponte Aequos, quam pati hostilia, malle. ς poeniteat, tutum receptum ad evertam e&mentiam fore : sin periuris gaudeant, diis massis iratis, quam hostibus, gesιuros bellum. Haec dicta adeo nihil moverunt quemquam, ut legati prope violati sint, exercitusque in Algidum adversus Romanos missus. Quae ubi Romam sunt nuntiata, indignitas rei, magis quam periculum,

consulem alterum ab urbe excivit. Ita duo consulares exercitus ad hostem accessere acist instructa, ut conse-stim dimicarent. Sed quum sorto haud multum diei superesset, unus ab statione hostium exclamat: Ostentare hoe est, Romani, non gerere bellum. In noctem imminentem aciem instruuis. Longiore luce ad id certamen, quod instat, nobis opus est. Crastino die oriente sole redite in aciem : erit copia pugnandi; ne timete. His vocibus irritatus miles in diem posterum in castra reducitur, longam venire noctem ratus, quae moram certamini saceret. Τum quidem corpora cibo somnoquo curant. Ubi

illuxit postero dio, prior aliquanto constitit romana acies; tandem et Aequi processere. Proelium suit utrimquo vehemens ; quod et Romanus ira odioque pugnabat, et Λequos conscientia contracti culpa periculi, si desperatio suturas sibi postea fidei, ultima audere et experiri cogebat. Non tamen sustinuere aciem romanam Aequi: pulsique quum in sines suos se recepissent, nihilo inclinatioribus ad pacem animis ferox multitudo increparoducos, quod in aciem, qua pugnandi arte . Romanus e cellat, commissa res sit. Aequos populationibus incursionibusque meliores esse : et multas passim manus, quam magnam molem unius exercitus, rectius bella gerere.

Ill. Relicis itaquo castris praesidio, egressi tanto cum tumultu invasere sines romanos, ut ad urbem quoquo terrorem pertulerint. Necopinata etiam res plus trepidationis socii, quod nihil minus, quam ne victus ac Prop. in castris obsessus hostis memor populationis esset, ii

136쪽

LIB. III. CAP. III. Iv. 133

meri poterat; agrestesque, pavidi incidentes portis, non

populationem, nec praedonum parVas manus, sed, omnia vano augentes timore, exercitus et Iegiones adesse hostium, et infesto agmine ruere ad urbem, clamabant. Ab his proximi audita incerta, eoque vaniora, ferre ad alios: cursus clamorque vocantium ad arma haud multum a Pamre captae urbis abesse. Forto ab Algido Quinctius consul redierat Romam. Id remedium timori fuit: tumultuque sedato, victos timeri increpans hostes, praesidia portis imposuit. Vocato dein senatu, quum, ex auctoritate patrum iustitio indicto, prosectus ad tutandos sines esset, Q. Servilio praesecto urbis relicto, hostem iri agris non invenit. Ab altero consule res gesta egregie est: qui, qua venturum hostem sciebat, graVem praeda, eoque impeditiors agmine incedentem aggressus, sunestam ei populationem fecit. Pauci hostium evasere ex insidiis: eraeda Omnis recepta est. Sic finem iustitio, quod quatriduum fuit, reditus Quinctii consulis in urbem fecit. Census deinde actus, et conditum ab Quinctio lustrum. Censa eivium capita centum quatuor millia et ducenta quatuordecim dicuntur, praeter orbos orbasque. In Aequis nihil deinde memorabile actum. In oppida sua se recepere, uri sua popularique passi. Consul, quum aliquoties per omnem hostium agrum insesto agmine populabundus isset, cum ingenti laude praedaque Romam rediit. IV. Consulos inde A. Postumius Albus, Sp. Furius Fusus. Furios Fusios scripsere quidam : id admoneo, ne quis

immutationem virorum ipsorum esse, quae nominum ret,

putet. Haud dubium erat, quin cum Aequis alter consulum bellum gereret. Itaque Aequi ab Ecetranis Volscis praesidium petiere. Quo cupide Oblato, sadeo civitatos hae perpetuo in Romanos odio certavere) bellum summa vi parabatur. Sentiunt Hernici, et praedicunt Romanis, Ecetranum ad Aequos descisse. Suspecta et colonia Antium suit, quod magna vis hominum inde, quum Oppidum captum esset, confugisset ad Aequos : isquo miles per bellum aequi cum vel acerrimus suit. Compulsis deinde in oppida Aequis, ea multitudo dilapsa quum Antium redisset, sua sponte iam infidos colonos Romanis abalienavit. Necdum matura re, quum desectiouem

137쪽

T. I IVII

palari delatum ad senatum osse l. datum negotium est consulibus, ut, principibus coloniae Rolnam Pxcilis, quaererent, quidnam rei esset. Qui quum haud gravali venissent, introducti a consulibus ad senatum ita responderunt ad interrogala, ut magis suspecti, quam venerant, dimitterentur. Bellum inde haud dubium haberi. Sp. Furius, consulum alter, cui ea provincia evenerat, prosectus in Aequos, Hernicorum in agro populabundum hostem invonit; ignarusque multitudinis, quia nusquam universa conspecta suerat, imparem copiis exercitum tomere pugnae commisit. Primo concursu pulsus se in castra recepit: neque is finis periculi suit. Νamque et proxima nocte et postero die tanta vi castra sunt circumsessa atque oppugnata, ut ne nuntius quidem inde mitti Romam posset. Hernici, et male pugnatum et consulem exercitum tuo obsideri, nuntiaverunt: tantumque terrorem incussere patribus, ut quae serma senatusconsulti ultimae semper nocessitatis habita est) Postumio alteri consulum negotium daretur, Videret, ne quid respubliea detrimenti eaperet. Ipsum consulem Romae manere ad conscribendos omnes, qui arma ferre p0ssent, optimum Visum est: proconsulo Τ. Quinctium subsidio castris cum sociali exercitu mitti. Ad eum explendum Latini, Hernicique, et colonia Antium dare Quinctio subitarios milites sita tum repentina auxilia appellabant) iussi. V. Multi per eos dies motus multique impetus hinc

atque illinc facti, quia, superante multitudine, hostes carpere multifariam vires romanas, ut non suffecturas ad omnia, aggressi sunt. Simul castra oppugnabantur, simul pars exercitus ad populandum agrum romanum missa, urbemque ipsam , si qua fortuna daret, tentandam. L. Valerius ad praesidium urbis relictus : consul Postumius ad arcendas populationes finium missus. Nihil remissum ab ulla parte curae aut laboris. Vigiliao in urbe, stationes ante portas, praesidiaque in muris disposita, et, quod necesse erat in tanto tumultu, iustitium per aliquot dies servatum. Interim in castris Furius consul, quum primo quietus obsidionem passus esset, in incautum hostem decumana porta erupit, et, quum persequi posset, metu substitit, ne qua ex parte altera in castra vis fieret. Fit -

138쪽

l IB. III. CAP. V.

riuin legatum frater idem consulis erat longius extulit

cursus : nec suos illo redeuntes, persequendi studio, neaueliostium ab tergo incursum vidit . ita exclusus, mullis saepe frustra conatibus captis, ut viam sibi ad castra saceret, acriter dimicans cecidit. Et consul, nuntio circumventi fratris conversus ad pugnam, dum se temere magis, quam satis caule, in mediam dimicationem inseri, vulnere accepto, aegre ab circumstantibus ereptus, et suorum animos turbavit, et serociores hostes secit. Qui, caede legati et consulis vulnero accensi, nulla deinde visustineri potuere, quum compulsi in castra Romani rursus obsiderentur, nec spe nec viribus pares : venissetque in periculum summa rerum, ni Τ. Quinctius peregrinis copiis, cum latino hernicoque exercitu, Subvenisset. Is, intentos in castra romana Aequos legatique caput serociter ostentantes ab tergo adortus, simul ad signum a se procul editum ex castris eruptione facta, magnam vim hostium circumvenit. Minor caedes, suga effusior Aequorum in agro suit romano : in quos palatos, praedam agentes, Postumius aliquot Iocis, quibus ophortuna imposuerat praesidia, impetum dedit. It vagi, dissipato agmine sugientes, in Quinctium victorem, cum Saucio consule revertentem, incidere. Tum consularis exercitus egregia piigna consulis vulnus, legati et cohortium ultus est caedem. Magnae clades ultro citroque illis diebus et illatae et acceptae. Dissicile ad fidem est in tam antiqua re, quot pugnaverint ceciderintve, exacto astirmaro numero : audet lamen Λntias Valerius concipere summas: Romanos cecidisso in Hernico agro quinque millia ac trecentos : ex praedatoribus Aequorum, qui populabundi in finibus romanis vagabantur, ab A. Postumio consule duo millia et quadringentos caesos : c toram multitudinem, praedam agontem, quae inciderit in Quinctium, nequaquam pari defunctam esse caede : interfecta inde quatuor millia, et, exsequendo subtiliter numerum, ducentos, ait, et triginta. Ut Romam reditum et iustitium remissum est, coelum visum est ardere plurimo igni; portentaque alia aut obversata oculis, aut Vanas exterritis ostentavere species. His avertendis terroribus

in triduum seriae indictae, per quas Omnia delubra pa-

139쪽

cem destin exposcentium virorum mulierumque turba implebantur. Cohortes inde latinas hernicaeque ab senatu, gratiis ob impigram militiam actis, remissae domos. Antiates, mille milites, quia serum auxilium post proelium Venerant, prope cum ignominia dimissi.

VI. Comitia indo habita. creati consules L. Aebutius, P. Servilius Kalondis Sextilibus, ut tunc principium anni

agebatur, consulatum ineunt. Gravo tempus et sorte annus pestilens erat urbi agrisque, nec hominibus magis, quam pecori; et auxere Vim morbi, terrore populationis pecoribus agrestibusque in urbem acceptis. Ea colluvio mixtorum omnis generis animantium, et odoro insolito urbanos, et agrestem consertum in arta tecta, aestu ac vigiliis angebat, ministeriaque in vicem ac contagio ipsa vulgabant morbos. Vix instantes sustinentibus clades repente legati Hernici nuntiant, in agro suo Aequos Volscosque coniunctis copiis castra posuisse: inde Oxercitu ingenti fines suos depopulari. Praeterquam quod infrequens senatus indicio erat sociis, amictam civitatem pestilentia osse, moestum etiam responsum tulere: ut perae ipsi Hernici eum Laitinis res suas tutarentur. Urbem inmanam subita desim ira morbo populari Si gua eius mali quies veniat, ut anno ante, ut Semper alias, sociis

rataturos. Discessere socii, pro tristi nuntio tristioremim reserentes ; quippe quibus Per se sustinendum bellum erat, quod vix romanis sulti viribus sustinuissenti Νοn diutius se in Hernico hostis continuit: porgit inde infestus in agros romanos, etiam sine belli iniuria vastatos. Ubi quum obvius nemo, ne inermis quidem, fieret, perque Omnia, non praesidiis modo deserta, sed otiam cultu agresti, transirent ; pervenere ad tertium lapidem Gabina via. Mortuus Aebutius orat romanus Gnsul: collega eius Servilius exigua in spe trahebat animam : assecti plerique principum, patrum maior pars, militaris sere aetas omnis : ut non modo ad expeὁitiones, quas in tanto tumultu res poscebat, sed vix ad quietas stationes viribus sussicerent. Munus vigiliarum senatores, qui per aetatem ac valetudinem poterant, per in ipsi obitiant: circuitio ac cura aedilium plebei eraL Ad

eos summa rerum ac maiestas consularis imperii venerat.

140쪽

LIB. III. CAP. VII. vIII. 13T

VII. Deserta omnia, sino capite, sine viribus, dii praesides ac fortuna urbis tutata est, quae Volscis Aequisque, praedonum potius mentem, quam hostium, dedit. Adeo enim nulla spes non potiundi modo, sed ne adeundi quidem romana moenia, animos eorum cepit, lectaque procul visa atquo imminentes tumuli avertere mentes eorum ; ut, totis passim castris fremitu orto, quid in vasto ac deserto agro inter talem pecorum hominumque desides sine praeda tempus tererent, quum integra loca, tuscularium agrum, opimum eratis, tetere possent 7 signa repente convellerent, transversis Ino itineribus per lavi canos agros in tusculanos colles transirent. Eo vis omnis tempestasque belli conversa est. Interim Hernici Latinique , pudoro etiam, non misericordia solum, moti, si nec obstitissent communibus hostibus, infesto agmine romanam urbem petentibus, nec opem ullam obsessis sociis serreni, coniuncto exercitu Romam pergunt. Ubi quum hostes non invenissent, seculi famam ac vestigia, obvii siuut descendentibus ab Τusculano in albanam vallem. Ibi haudquaquam aequo proelio pugnatum est, fidesque sua sociis parum solix in praesentia fuit. Haud minor Romae fit morbo strages, quam quanta serro sociorum facta erat. Consul, qui unus supererat, moritur : n-rtui et alii clari viri, M. alerius, Τ. Virginius Rutilus, augures; Ser. Sulpicius, curio maximus. Et per ignota capita lato evagata est vis morbi: inopsque senatus auxilii humani, ad deos populum ac Vola vertit. Iussi cum coniugibus ac liberis supplicatum ire, pacemque exposcere deum. Ad id, quod sua quemque mala cogebant, auctoritate publica evocati, omnia delubra implent: stratae passim matres, crinibus' templa verrentes, veniam irarum coelestium, finemque pesti exposcunt. VIlI. Indo paullatim , seu pace desina impetrata, Seu graviore tempore anni iam circumacto, defuncta morbis corpora salubriora esse incipere : versisque animis iani ad publicam curam, quum aliquot interregna exi Ssent, P. Valerius Publicola tertio die, quam interregnum inierat, consules creat L. Lucretium Τricipitinum et Τ. ,eturium Geminum ; sive illo Volusius fuit. Ante diem ter-lium Idus Sextilus consulatum ineunt, iam satis valida

SEARCH

MENU NAVIGATION