Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

nibus, ut primo pugnatum ad Spei sit aequo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quanquam parvo momento

superior romana res suit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in sutura proelia id certamen secit. Λ. Virginius et Sp. Servilius consules fiunt. Post acceptam proximam pugnae cladem Veientes abstinuere acie. Populationes orant, et velut ab arce Ianiculi passim in

romanum agrum impetus dabant: non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arie sunt,

qua ceperant Fabios. Secuti dedita opera passim ad illecebras propulsa pecora, praecipitavero in insidias. Quo plures erant, maior caedes fuit. Ex hac clade atrox ira maioris cladis causa atque initium fuit. Τraiecto enim nocto Τiberi, castra Servilii consulis adorti sunt oppugnare : inde sugi magna caede in Ianiculum se aegre recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Ianiculo communit. Postero die, luce orta, nonnihil et hesterna felicitate pugnae serox, magis tamen, quod inopia frumenti, quamvis in praecipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temere adverso Ianiculo ad castra hostium aciem erexit, foediusque inde pulsus, quam pridie pepulerat, interventu collNae ipso Oxercitusque eius est servatus. Inter duas acies Etrusci, quum in vicem his atquo illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritato seliei vetens bellum. LII. Urbi cum paco laxior etiam annona rediit, et advecto ex Campania frumento, et, postquam timor sibi cuique suturae inopiae abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. Ex copia Minde otioque lascivire rursus animi; et Pristina mala, postquam seris deerant, domi quaerere. Τribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege; in P sistentes incitam patres, nee in universos modo, sed in singulos. Q. Considius et Τ. Genucius, auctores agrariae legis, T. Menenio diem dicunt. Invidiae erat amissum Cremerae praesidium, quum haud procul inde stativa consul habuisset. Eum oppresserunt. Quum et patres haud minus, quam pro Coriolano, annisi essent, et patris Agrippae favor haud dum exolevisset; in multa temperarunt tribuni: quum capitis anquisissent, duo millia aeris damnato multam dixerunt. Ea in caput vertit. Negant tulisso

122쪽

LIB. II. c. P. LII. LIII. 119

ignominiam aegritudinemque : inde morbo absumptum esse. Alius deinde reus Sp. Servilius, ut consulatu abiit, C. Nautio et P. Valerio consulibus, initio statim anni, ab L. Caedicio et Τ. Statio tribunis die dicta, non, ut Menenius, precibus suis aut patrum, sed cum multa fiducia innocentiae gratiaeque, tribunicios impetus tulit. Et huic proelium cum Tuscis ad Ianiculum erat crimini. Sed servidi animi vir, ut in publico periculo ante, sic tum in

Suo, non tribunos modo, sed plebem, oratione seroci resulando, exprobrandoque I . Menenii damnationem moriemque, cuius patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum saeviret, magistratus, eas leges haberet periculum audacia discussit. Iuvit et Virginius collega, testis productus, participando laudes: magis tamen Menonianum adeo mutaverant animum profuit iudicium. LIII. Certamina domi finita. Veiens bellum exortum; quibus Sabini arma coniunxerant. P. Valerius consul, Rcciiis Latinorum Hernicorumque auxiliis, cum exercitu Veios missus, castra sabina, quae pro moenibus Soeiorum locata erant, confestim aggreditur; tantam tuo trepidationem iniecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa Primum intulerat, caperetur. Intra vallum deinde caedes magis, quam proelium, esse. Τumultus e castris et in

urbem penetrat; tanquam Veiis captis, ita pavidi Veientes ad arma currunt: pars Sabinis eunt subsidio; pars Romanos, toto impetu intentos in castra, adoriuntur. Paul-lisper aversi turbatique sunt. Deinde et ipsi utroque versis signis resistunt: et equos, ab consulo immissus, Tu scos flandit sugatque: eademque hora duo exercitus, duae solentissimae et maximae sinitimae gentes superatae Sunt. .

um haec ad Volos geruntur, Volsci Aequique in latino

agro e uerant castra, populatique fines 'erant. Eos per se ipsi Latini, assumptis Hernicis, sine romano aut duce aut auxilio, castris exuerunt. Ingenti praeda , praeter Suas recuperatas res, potiti sunt. Missus tamen aD Roma consul in Volscos C. Nautius. Mos, credo, non placebat, sine romano duce exei elinque socios propriis viribus consiliisquo bella gerere. Nullum genus calamitatis con-

123쪽

im T. LIVII tumeliaeque non editum in Volscos est: nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent. LI L L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Veientes provincia evenit. Non tamen bellatum. Induciao in annos quadraginta petentibus datae, frumento stipendioque imperato. Paci externae confestim continuatur dimordia domi. Agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat. Consules, nihil Menenii damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summa vi resistunt. Abeuntes magistratu Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Aemilius et Opiter Virginius consulatum ineunt. Vopiscum Iuli uin pro Virginio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno quoscunque consules habuit) rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non

plebem magis, quam iuniores patrum. Suadent, monent, Honoribus et admiriistratione reipublicae alstineant ; e-sulares vero 'Sces, praeteriam, caerulemurte sellam, nihil aliud, quam pompam tuneris, pulent. Claris insignibus relut infulis velatos ad mortem destinari. Quod si eonsulatus tanta sileedo sit, iam nune ita in animum indueant, eo utatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, Melut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse. Si se eorum eris, si respereris patres, ri aliud, quam plebem, esse in republiea ere diderit, eaesilium C. Marcii, Menenii damnationem et m-tem, sibi proponat ante oculos. His accensi vocibus patres consilia inde, non publica, sed in privato, seductaque' a plurium conscientia, habero. Ubi quum id modo constaret, iure an iniuria eripiendos esso reos, atrocissima quaeque maxime placebat sententia : nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur iudicii die, quum plebs

in foro erecta exspectatione staret, mirari primo, quod non descenderet tribunus : deinde, quum iam mora suspectior fieret, deterritum a primoribus credere, et desertam ac proditam causam publicam queri. Tandem, qui obvorsati vestibulo tribuni fuerant, nuntiant, domi mortuum esse inventum. Quod ubi in totam concionem pertulit rumor; sicut acies landitur duce occim, ita dilapsi passim alii alio. Praecipuus pavor tribunos invaserat, quam nihil auxilii sacratas leges haberent, morte collo-

124쪽

LIB. II. CAP. LV. 12l

gae monitos. Nec patres satis moderate ferro laetitiam :ndeoque neminem noxiae poenitebat, ut etiam insontes secisse videri vellent, palamque ferretur, malo domandam tribuniciam potestatem.

LV. Sub hac pessimi exempli victoria delectus ediei

tur : paventibusque tribunis, sine intercessione ulla consules rem peragunt. Τum vero irasci plebes, tribunorum magis silentio, quam consulum imperio, et dicere, Actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum ; eum Genucio una mortuam ac semitam tribuniciam potestatem. Aliud agendum, ae cogitandum, quomodo reriatatur patribus. Id autem unum congilium esse, ut se ipsa plebs, gua saliud nihil auxilii habeat, defendat. ouatuor et riginti

lictores apparere eonsulibus, et eos ipsos plebis homines. Nihil eontemptius, neque infirmius, si sint, qui contemnant. Sibi quemque ea magna atque horrenda facere. His Vocibus alii alios quum incitassent, ad Voleronem Publilium, do plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negRret,so militem fieri debere, lictor missus est a consulibus. Volero appellat tribunos. Quum auxilio nemo esset, consules spoliari hominum, et virgas expediri iubent. Provoco, inquit, ad populum, Volero, quoniam tribuni eicem romanum in conspectu suo virgis eaedi maturi, quam ipsi in ieeto suo a robis trucidari. Quo ferocius elamitabat, eo insestius circumscindero et spoliare lictor. Τum Volero, et praevalens ipse, et adiuvantibus advocatis, repulso lictoro, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam consertissimam recipit, clamitans, Provoco, et fidem plebis imploro. Adesse elues, adeste eommilitones s nihil est, quod eaespectetis tribunos, quibus ipsis restro auxilio opus est. Concitati homines, veluti ad proelium, se expediunt: apparebatque, omne discrimen adesse ; nihil cuiquam sanctum , non publici fore, non privati iuris. Huic tantae

tempestati quum se consules ODtulissent, facile experti sunt, parum tutam maiestatem sine viribus esse. Viola- iis lictoribus, lascibus fractis, e foro in curiam compelluntur; incerti, qualenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu, quum in senatum vocari iussissent, queruntur iniurias suas, vim plebis, Voleronis audaciam. Multis serociter dictis sententiis, Vicere Seniorus, Vol. I. 6

125쪽

quibus, ira patrum adversus temeritalem plebis certari, non placuit. LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comi liis tribunum plebi creat in eum annum, qui L. Pinarium, P. Furium consules habuit: contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam

I,rivato dolore habito, ne verbo quidem violatis consuli-ius, rogationem tulit ad populum, ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parva res sub titulo prima specie minimo atroci serebatur; sed quae patriciis omnem potestatem per clientium sussragia creandi, quos vellent, tribunos auferret. Huic actioni, gratissimae plebi, quum summa vi resisterent patres ; nec, quae una vis ad resistendum erat, ut intercederet, aliquis ex eol- legio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset ; res tamen, suo ipsa molimine gravis, certaminibus in annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit: patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, AP.

Claudium, Appii silium, iam indo a paternis certaminibus invisum Infestumque plebi, consulem faciunt. Collegaei Τ. Quinctius datur. Principio statim anni nihil prius, quam de lege, agebatur. Sed ut inventor legis Volero,

sic Laetorius, collega eius, auctor quum recentior, tum

acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens; quod aetatis eius haud quisquam manu promptior erat. IS, quum Volero nihil, praeterquam de lege, loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse in accusationem Appii, familiaeque superbissimae ac crudelissimae in plebem

romanam, exorsus, quum a patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem, creatum

esse contenderet ; rudis in militari homino lingua non suppetebat libertati animoque. Itaque, deficiente oratione, Quandoquidem non 'cile loquor, inquit, Quirites, quam,

quod locutus 3um, praesto, erastino die adeste. Ego hic aut in conspectu vestro moriar, aut perferam legem. Occupant

tribuni templum postero die: consules nobilitasque ad impediendam legem tu conciono consistunt. Summoveri Laetorius iubet, praeterquam qui suffragium ineant. Adolescentes nobiles stabant, nihil cedontos viatori. Tum ex

126쪽

MB. II. CAP. LVI. LYII. 123

his prehendi quosdam Laetorius iubet. Consul Appius

negare, ius esse tribuno in quemquam, nisi in plebeium. Non enim populi, sed plebis, eum magistratum esse : nec illum ipsum summovere pro imperio posse more maiorum ; quia ita dicatur: Κ τοbis videtur, discedite, Quirites. Facile et contemptim de iure disserendo perturbare Laetorium poterat. Ardens igitur ira tribunus vialorem mittit ad consulem : consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu; Violatusque esset tribunus, ni et concio omnis atrox coorta pro tribuno in consulem esset; et concursus hominum in sorum ex tota urbe concitatao multitudinis fieret. Sustinebat tamen Λppius pertinacia tantam tempestatem :certatumque haud incruento proelio seret, ni Quinctius, consul alter, consularibus negotio dato, ut collegam vi, si aliter non possent, de soro abducerent, ipse nunc plebem saevientem precibus lenisset, nunc orasset tribunos, ut concilium dimitterent. Darent irae spatium. Non vim suam illis tempus adempturum; ρed consilium visurus amditurum. Et patres in populi, et consulem in patrum fore

potestate.

LVII. Aegre sedata ab Quinctio plebs, multo aegrius consul alter a patribus. Dimisso tandem concilio plebis,

senatum consules habent. Ubi quum timor atquo ira invicem sententias variassent; quo magis, spatio interposito, ab impetu ad consultandum advocabantur, eo plus abhorrebant a certatione animi: adeo ut Quinctio gratias agerent, quod eius opera mitigata discordia esset. Ab Appio petitur, Ut turiviam eonsularem maiestatem esse vellet , quanta esse in eoneordi civitate posset. Dum tribuni . consule ue ad se quisque omnia trahant, nihil relierum

esse virium in medio: distraetam laeeratamque rempublicam magis, quorum in manu sit, quam vi incolumis sit, quaeri. Appius contra testari deos al9uo homines, rempublicam prodi per merum ac deseri. Non consulem Senatui, sed aenatum consuli deesse. Graolores accipi teges, puam in Sacro monte acceptae sint. Victus tamen patrum consensu quievit: lex silentio perfertur.

LVIII. Tum primum tributis eoinitiis creati tribuni

sunt: numero etiam additos tres, perinde ac duo antea

127쪽

T. LIVII

1uerint, Piso auctor est. Nominat quoque tribunos, C. Sicinium, L. Nuinitorium, M. Duilium, Sp. Icilium, L. Maecilium. Volscum aequicumque inter seditionem romanam est bellum coortum. Vastaverant agros, ut si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet. Compositis deinde rebus, castra retro movere. Ap. Claudius in Volscos missus : Quinctio Aequi provincia evenit. Ea lom in militia saevitia Appii, quao domi, esse: liberior, quod sine tribuniciis vinculis erat. Odisso plebem plus

quam paterno odio: se vietum ab ea: so unico consulo obiecto adversus tribuniciam potestatem, perlatam legem esse ; quam minore conatu, nequaquam tanta patrum Spe, priores impedierint consules. Haec ira indignatioque serocem animum ad vexandum saevo imperio exercitum stimulabat: nec ulla vi domari poterat. I antum certamen animis imbiberant. Segniter, otiose, negligenter, contumaciter omnia agere : nec pudor, nec metus coercebat. Si citius agi vellet agmen, tardius sedulo incedere: Si adhortatur operis adesset, Omnes sua sponte motam remittero industriam: praesenti vultus demittere, tacite praetereuntem exsecrari: ut invictus ille odio plebeio animus interdum moveretur. Omni nequicquam acerbitate prompta, nihil iani cum militibus agere : a centurionibus eorruptum exercitum dicere : tribunos plebei cavillans interdum et Volerones Vocare. LIX. Νihil oorum Volsci nesciebant, instaban ue eo magis, sperantes, idem certamen animorum adversus Ap I ium habiturum exercitum romanum, quod adVEmus Iahium consulem habuisset. Celerum multo Appio, quam Fabio, violentior fuit. Non enim vincere tantum noluit, ut Fabianus exercitus, sed vinci voluit. Productus in aciem turpi fuga petit castra ; nec auto restitit, quam signa inserentem Volscum munimentis vidit laedamquo extremi agminis caedem. Τum expressa vis ad pugnundum, ut victor iam a vallo summoveretur hostis: satis tamen appareret, capi tantum castra militem romanum Doluisse. Alii gaudere sua clade atque ignominia. Quibus nihil infractus serox Appii animus, quum insuper saevire vellet, concionemque advocaret, concurrunt Ril eum legali tribunique, monentes, ne utique experiri vel

128쪽

LIB. II. CAP. LIX. Lx. 125

let imoerium, cuius vis omnis in consensu obedientium esset. Negare Vulgo milites, se ad concionem ituros ; PaS- simque exaudiri voces postulantium, ut castra ex Volsco agro moveantur. Hostem victorem paullo ante propo in portis ac vallo fuisse ; ingentisque mali non suspicionem modo, sed apertam speciem obversari ante oculos. Victus tandem, quandoquidem nihil praeter tempus noxao lucrarentur remissa concione, iter in insequentem diem pronuntiari quum iussisset, prima luce classico signum prosectionis dedit Quum maxime agmen e castris explicaretur, Volsci, ut eodem signo excitati, novissimos adoriuntur. Λ quibus perlatus ad primos tumultus, eo Pavore signaque et ordines turbavit, ut neque imperia exaudiri, neque instriti actos possent. Nemo ullius, nisi fugae,

memor. Ila effuso agmine per stragem corporum armorumque evasere, ut prius hostis desisteret sequi, iIuain Romanus sugere. Tandem, collectis ex dissipato cursu militibus, consul, quum revocando nequicquam Suos Persecutus esset, in pacato agro castra posuit; advocataque concione, invectus haud Ialso in proditorem exercitum

militaris disciplinae, desertorem signorum ; ubi signa, ubi

arma essent, singulos rogitans, inermes milites, signo

amisso signi seros ; ad hoc centuriones duplicariosque, qui reliquerant ordines, virgis caesos securi percussi L Cetera multitudo sorte decimus quisque ad supplicium lecti. LX. Contra ea in Acquis inter consulem ac militem comitate ac beneficiis certatum est. Et natura Quinctius orat lenior, et saevitia infelix collegae, quo is magis gauderet ingenio suo, essecerat. Huic tantae concordiae ducis exercitusque non ausi offerre se, Aequi vagari populabundum hostem per agros passi. Nec ullo ante bello latius inde acuto praedae: omnis militi data esti Addo hantur et laudes, quibus, haud minus quam praemio, gaudent militum animi. Tum duei, tum propter ducem patribus quoque placatior exercitus rediit; sibi parentem, alteri exercitui dominum datum ab senatu, memorans. Varia fortuna belli, atroci discordia domi forisque annum exactum, insignem maximo comitia tributa esticiunt ; ros maior victoria suscepti certaminis, quam usu: plus enim dignitatis comitiis ipsis detractum est, patri

129쪽

T. LIVII

hus ex concilio summovendis, quam virium aut plebi additum est aut demptum patribus. LXI. Τurbulentior inde annus excepit, L. Valerio, Τ. Aemilio consulibus, quum propter certamina ordinum de lege agraria, tum propter iudicium A. Claudii: cui, acerrimo adversario legis, causamque possessorum publici agri, tanquam tertio consuli, sustinenti, M. Duilius et C. Sicinius diom dixere. Nunquam ante tam invisus plebi reus ad iudicium vocatus populi est, plenus suarum, plenus paternarum irarum. Patres quoque non temere pro ullo aeque annisi sunt: propugnatorem Senatus, maiestatisque vindicem suae, ad omnes tribunicios plebeiosque oppositum tumultus, modum duntaxat in certamino

egressum, iratae obiici plebi. Unus e patribus, ipse Ap. Claudius, et tribunos, et plebem, et suum iudicium pro

nihilo habebat. Illum non minae plebis, non Senati s preces perpellere unquam potuere, non modo ut vestem mutaret, aut supplex prensaret homines; sed ne ut ex consueta quidem asperitate Orationis, quum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque summitteret. Idem habitus oris, eadem contumacia in vultu, idem in Oratione spiritus erat: adeo ut magna pars plebis ΑΡ-

pium non minus reum timeret, quam consulem timuerat. Semel causam dixit, quo semper agere omnia solitus erat, accusatorio spiritu : adeoque constantia sua et

tribunos obstupefecit et plebem, ut diem ipsi sua voluntate prodicerent: trahi deinde rem sinerent. Haud ita multum interim temporis suit. Ante tamen, quam Prodicta dies veniret, morbo moritur. Cuius quum laudationem tribuni plebis impedire conarentur, plebs fraudari solemni honore supremum diem tanti viri noluit; et laudationem tam aequis auribus mortui audivit, quam

vivi accusationem audierat; et exsequias frequens celebravit.

LXII. Eodem anno Valerius consul, cum exercitu in Aequos prosectus, quum hostem ad proelium elicere non posset, castra oppugnare est adortus. Prohibuit foeda tompestas, cum grandine ac tonitribus coelo deiecta. Admirationem deinde auxit, signo receptui dato, adeo tranquilla serenitas reddita r ut, velut numine aliquo defensa

130쪽

LIB. II. CAP. LXIII. Lx Iv. 127

castra oppugnare iterum, religio fuerit. Omnis ira belli ad populationem agri vertit. Alter consul Aemilius in Sabinis bellum gessit: et ibi, quia hostis moenibus se tenebat, vastati agri sunt. Incendiis deinde, non villarum modo, sed etiam vicorum, quibus frequenter habitabatur, Sabini exciti, quum praedatoribus occurriSSent, ancipiti proelio digressi, postero die retulero castra in tutiora loca. Id satis consuli visum, cur pro victo relinqueret hostem, integro indo decedens bello. LXIII. Inter haec bella, manente discordia domi, T. Numicius Priscus, A. Virginius consules facti. Non ultra videbatur latura plebes dilationem agrariae legis, ulti-rnaque vis parabatur, quum Volscos adesse, sumo ex incendiis villarum fugaque agrestium cognitum est. Ea res maturam iam seditionem ac prope erumpentem repressit. Consules, coacti extemplo ab senatu ad bellum, educta ex urbe iuventute, tranquilliorem ceteram plebem

secstrunt. Et hostes quidem, nihil aliud quam perfusis

vano timore Romanis, citato agmine abeunt. Numicius Λntium adversus Volscos, Virginius contra Aequos prο- socius. Ibi ex insidiis prope magna accepta clade, virtus militum rem , prolapsam negligentia consulis, restituit.

Melius in Volscis imporatum est. Fusi primo proelio hostes, fugaque in urbem Antium, ut tum res erant, opulentissimam acti. Quam consul Oppugnare non auSus,

Cenonem, aliud oppidum, nequaquam tam opulentum, ab Antiatibus cepit. Dum Λequi Volscique romanos exercitus tenent, Sabuit usque ad portas urbis populantes incessore : deinde ipsi paucis post diebus ab duobus exercitibus, utroque per iram consule ingresso in sines, plus cladium, quam intulerant, acceperunt. LXIV. Extremo anno pacis aliquid fuit; sed, iit semper alias, sollicitae certamine patrum et plebis. Irata plebs

interesse consularibus comitiis noluit. Per patres clientesque patrum consules creati Τ. Quinctius, Q. Servilius. Similem annum priori consules habent; seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla. Sabini, crustuminos campos citato agmine transgressi, quum caedes et incondia circum Anienem numen secissent, a porta prope Collinamoenibusque pulsi, ingentes tamen praedas nominum pe-

SEARCH

MENU NAVIGATION