Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

LIBRI II. Brutus iureiurando populum adstrinaeit, neminem regnare Romae passuros: Tarquinium collatinum, collegam suum, propter a nitatem Tarquiniorum suspeetum, eoegit consulatu se abdicare, et ciuitate eedere: bona restum diripi iussit : agrum Marti consecrauit, qui Campus Martius nominatus est. Adolescentes nobiles, in quibu3 suos quoque et sororis filios, quia coniurauerant de recipiendis regibus, securi percussiιd servo indici, eui Vindicio nomen fuiι, libertatem dedit: eae euius nomine vindicta est appellata. Quum ad 'ersus reges, qui contractis Veientium et Tarquiniensium copiis. bellum intulerant, eaeercitum duetisset, in acie cum Arunte, filio Superbi, commortuus e3ι: eumque matronae annum luaerunt. P. Valerius consul legem de provocatione ad populum tulit. Capitolium dedicatum est. Porsena, reae Clusinorum, bello pro Tarquiniis suscepto, quum ad Ianiculum venisset, ne Tiberim transiret. virtute Coelitis Horatii prohibitus est; qui, dum alii pontem sublicium rescindunt, solus Etruscos sustinuit; et, ponte rupto, armatus se in flumen misit, et ad suos tranavit. Alterum accessit virtutis eaeemplum a Mucio : qui, quum ad feriendum Porsenam castra hostium intrasset, occiso scriba, quem restem esse putabat, comprehensus, impositam altari bus manum, in quibus sacrifleatum erat, eaeuri passus est; disitque, tales trecentos esse coniuratos in mortem ipsius regis. Quorum admiratione coactus Porsena paeis conditiones Ferre, bellum omisit, aceeptis obsidibus : eae quibus rimo una Cloelia, deceptis custodibus, per Tiberim ad suos tranavit: et, quum reddita esset, a Porsena honoriflee remissa, equestri statua donata est. Ap. Claudius eae Sabinis Romam transfugit: ob hoc Claudia tribus adiecta est. Numerus tribuum ampliatus est, ut essent viginti una. Ad- persus Tarquinium Superbum, cum ratinorum eaeercitu be lum inferentem, A. Postumius dictator prospere pugnapit apud lacum Regillum. Plebs, quum propter neros ob aesatienum in Sacrum montem secessisset, consilio Menenii

Agrippae a seditione revocata est. Idem Agrippa, quum decessisset, propter paupertatem publico impendio elatus est. Tribuni plebis quinque creati sunt. Oppidum Volscorum Corioli captum est virtute et opera C. Marcii, qui ob

72쪽

Me Coriolanus vocatus est. Ti. Atinius, vir de plebe, quum in visu admonitus esset, ut de quibusdam religionibus ad senatum perferret, et neglerisset, amisso silio, debilis fue-tus, postquam, delatus ad genatum ieetiea, eadem illa indicaverat, usu pedum reeepto, domum reuersus est. Quum C. Marcius Coriolanus, qui in eaesilium erat pulsus, dua Deorum faetus, Mercitum hostium urbi Romae admovisset, et missi ad eum primum legati, postea sacerdoteε frustra depreeati essent, ne bellum patriae inferret; Veturia mater et Volumnia uetor impetrauerunt ab eo, ut recederet. Leae agraria primum lata est. Sp. Cassius eo se laris regni crimine damnatus est necatusque. Oepia, virgo Vestalis, ob incestum vi0a defossa est. Ouum tricini hostes Veientes incommodi magis, quam straves essent, familia

Fabiorum id bellum gerendum depoposcit; misitque in id

trecentos seae armatos, qui ad Cremeram ad unum ab hostibus caesi sunt, uno impubere domi relicto. Ap. Claudius eonsul, quum adversus Volscos eontumacia eaeercitus mate pugnatum esset, decimum quemque militum fuste percussit. Res praeterea aduersum Volaeos et Aequos et Ve- .ientes, et aestitiones inter patres plebemque continet.

73쪽

LIBER II.

Libori iam hinc populi romani res, pace belloque gestas, annuos magistratus, imperiaque legum, potentiora quam hominum, peragam. Quae libertas ut laetior esset, proximi regis superbia secerat. Nam priores ita regnarunt, ut haud immerito omnes deinceps conditores partium certe urbis, quas novas ipsi sedes ab se auctae mullitudini addiderunt, numerentur: neque ambigitur, quin Brutus idem, qui tantum gloriae, Superbo exacto rege, meruit, pessimo publico id facturus fuerit, si libertalis immaturae cupidine priorum regum alicui regnum extorsisset. Quid enim futurum fuit, si illa pastorum eOnVenarumque Plebs, transfuga ex suis populis, sub tutela inviolati templi aut libertatem, aut certe impunitatem adepta, soluta regio metu, agitari coepta esset tribuniciis procellis, et in aliena urbe cum patribus serere certamina, priusquam pi ora coniugum ac liber rum caritasque ipsius soli, cui longo tempore assuescitur, animos eorum consociasseti Dissipatae res nondum

adultae discordia forent: quas fovit tranquilla moderatio imperii, eoque nutriendo perduxit, ut honam frugem libertatis maturis iam viribus serre possent. Libertatis

autem originem inde magis, quia annuum imperium consulare factum est, quam quod deminutum quicquam sit ex regia Potestate, numeres. Omnia iura, omnia insignia primi consules tenuere: id modo cautum est, ne, si ambosasces haberent, duplicatus terror videretur. Brutus prior, concedente collega, lasces habuit: qui non aerior vindex libortatis fuerat, quam deinde custos fuit. Omnium primum avidum novae libertatis populum, ne postmodum nocti precibus aut donis regiis posset, iureiurando adegit, neminem Romae passuros regnare. Deinde, quo plus Virium in senatu frequentia etiam ordinis saceret, caedibus regis deminutum patrum numerum, primoribuS eque-

74쪽

LIB. II. CAP. L IL

stris gradus Iectis, ad trecentorum summam explevit: traditumque inde sertur, ut in senatum vocarentur, qui Patres, qui quo conscripti essent. Conscriptos videlicet in novum senatum appellabant lectos. Id mirum quantum profuit ad concordiam civitatis iungendosque patribus plebis animoS. II. Rerum deinde divinarum habita cura: et, quia quaedam publica sacra per ipsos reges factitata erant,no ubiubi regum desiderium esset, regem sacrificulum creant. Id sacerdotium pontifici subiecere, ne additus nomini honos aliquid libertati, cuius tunc prima erat eura,

ossicereL Ac nescio, an, nimis undique eam minimis quoque rebus muniendo, modum excesserint. Consulis enim

alterius, quum nihil aliud offenderit, nomen invisum civitati fuit. Nimium Tarquinios regno assuesse: initium a Prisco faetum. Regnasse deinde Ser. Tullium. Ne intervallo videm facto, oblitum, tur quam alieni, regni Superbum Tarquinium, velut hereditatem gentis, scelere ac vi repetisse. Pulso Superbo, penes Collatinum imperium esse. seire Tarquinios privatos vivere: non placere nomen e periculosum libertati esse. Hic primo sensim tentantium animos sermo per totam civitatem est datus, sollici lamque suspicione plebem Brutus ad concionem vocat Ibi omnium primum iusiurandum populi recitat. Neminem

regnare paSsurog, nee esse Rome, unde perieulum libertati foret. Id summa ope tuendum esse: neque ullam rem, quae eo pertineat, eontemnendam. Invitum se dicere hominis eausa: nee dicturum fuisse, ni earatas reipublicae vinceret. Non credere ponulum romanum, solidam libertatem recuperatam esse. Regium genu3, regium nomen, Non

solum in civitate, sed etiam in imperio esse. Id ostieere, id obstare libertati Hune tu, inquit, tua valuntate, L.

Tarquini, remove metum. Meminimus, fatemur, eiecisti reses. Absolve beneficium tuum. Aufer hinc regium nomen. Res tuas tibi non solum reddent cives tui, auctore me; Sed, si quid deest, muniflee augebunt. Amicus abi: essionera civitatem vano forsitan metu. Ita persuasum est animis, cum gente Tarquinia regnum hinc abiturum. Consuli primo turn novae rei ac subitae admiratio incluserat vocem. Dicere deinde incipionium primores civitatis circumsistunt, Da

75쪽

dem multis precibus orant. Et ceteri quidem movebant minus. Postquam Sp. Lucretius, maior aetate ac dignitate, socer praeterea lysius, agere varie, rogando alio nis suadendoque, coepit, ut vinci se consensu civitatis pateretur ; timens consul, ne postmodum privato sibi eadem illa cum bonorum amissione, additaque alia insuper ignominia, acciderent, abdicavit se consulatu : rebusque suis omnibus Lavinium translatis, civitate cessit. Brutus ex senatusconsulto ad populum tulit, ut omnes Tarquiniae gentis exsules essent: collegam sibi comitiis centuriatis creavit P. Valerium, quo adiutore reges eiecerati

III. Quum haud cuiquam in dubio esset, bellum ab Τarquiniis imminere, id quidem spe omnium serius fuit. Ceterum, id quod non timebant, per dolum ac proditionem prope libertas amissa est. Erant in romana iuventute adolescentes aliquot, nec ii tenui loco orti, quorum in regno libido solutior fuerat, aequales sodalesque ad lescentium Tarquiniorum, assueti more regio vivere. Eam tum, aequato iure omnium, licentiam quaerentes, libertatem aliorum in suam vertisso servitutem inter se conquerebantur. Regem hominem esse, a quo impetres, ubi ius, ubi isturia opus sit: esse gratiae Deum, Mae benefleis; et Darei et ignoseere posse: inter amisum atque inimisum

diserimen nosse. Leges rem surdam, ineae abilem e3εe, 8alubriorem melioremque inopi, quam potenti: nilui tuae menti me veniae inere, si modum eaeesseris. Perieulinsum esse, in tot humanis erroribus sola inmeentia vivere. Ita, iam sua sponte aegris animis, legati ab regibus superveniunt, sine mentione reditus bona tantum repetentes. Eorum verba postquam in senatu audita sunt, per

aliquot dies ea consultatio tenuit: ne non reddita, bolli causa ; reddita, belli materia et adiumentum essenti Interim legati alii alia moliri, aperte bona repetentes, clam recuperandi regni consilia struere. Et tanquam ad id, quoa agi videbatur, ambientes nobilium agolescentium animos pertentant: a quibus placide Oratio accepta est, his litteras ab Τarquiniis reddunt; et de accipiendis

clam nocte in urbem regibus colloquuntur.

IV. Vitelliis Aquilliisque fratribus primo commissa res est. Vitelliorum soror consuli nupta Bruto erat: iamque

76쪽

LIB. II. CAP. IV. v. 73

ex eo matrimonio adoleseentes erant liberi, Titus Τiberiusque: eos quoque in societatem consilii avunculi assumunt. Praeterea et nobiles aliquot adolescentes conseii assumpti, quorum Vetustate memoria abiit. Interim quum in senatu vicisset sententia, quae censebat reddenda Bona; eamque ipsam causam morae in urbe haberent legati, quod spatium ad vehicula comparanda a consulibus sum- Psissent, quibus regum asportarent res ; omne id tempus cum coniuratis consultando absumunt, evincuntque instando, ut literae sibi ad Τarquinios darentur: nam aliter qui credituros eos, non vana ab legatis super rebus

tantis asserri 3 Datae litorae, ut pignus fidei essent, manifestum lacinus secerunt. Nam quum, pridie quam logati ad Tarquinios proficiscerentur, et coenatum sorte apud Vitellios esset, coniuratique ibi, remotis arbitris,

multa inter se de novo, ut fit, consilio egissent; sermonem eorum ex senis unus excepit, qui iam antea id senserat agi: sed eam occasionem, ut literae legalis darentur, quae deprehensae rem coarguere Poment, exspectabat. Postquam datas sensit, rem ad consules detulit. Consules, ad deprehendendos legatos coniurat que profecti domo, sine tumultu rem omnem oppressere: literarum in primis habita cura, ne interciderenti Proditoribus extemplo in vincula coniectis, de legatis paullulum addubitatum est: et quanquam visi sunt commisisse, ut hostium loco essent, ius tamen gentium valuit. V. Do bonis regiis, quae reddi ante censuerant, res integra refertur ad patres. Illi victi ira vetuere reddi,

vetuere in publicum redigi. Diripienda plebi sunt data;

ut, contacta regia praeda, spem in perpetuum cum his pacis amitteret. Ager Tarquiniorum, qui inter urbem ac Tiberim fuit, consecratus Marti, Martius deinde campus suit. Forto ibi tum seges sarris dicitur suisse matura messi: quem campi fructum quia religiosum erat consumere, desectam cum stramento segetem magna vis hominum simul immissa corbibus sudero in Tiberim, tenninuentem aqua, ut mediis caloribus soleti Ita in vadis haesitantis frumenti acervos sedisso illitos limo : insulam inde paullatim, et aliis, quae fert temere numen, eodem invectis, factam: postea credo additas moles, ma- I. I. si

77쪽

nuquis adiutum, ut tam eminens area, sirmaque templis quoque ac porticibus sustinendis esset. Direptis bonis regum, damnati priuitores, sumptumque supelicium, conspectius eo, quod poenae capiendae ministerium patri deliberis consulatus imposuit, et, qui spectator erat amo-Vendus, eum ip'um fortuna exactorem supplicii dedit. Stabant deligati ad palum nobilissimi iuvenes : sed a ceteris, velut ab ignotis capitibus, consulis liberi omnium

in so averterant oculos, miserebatque non poenae magis homines, quam sceleris, quo poenam meriti essent; illos, eo potissimum anno patriam liberatam, patrem liberat rem, consulatum ortum ex domo Iunia, patres, plebem, quicquid deorum hominumquo romanorum esset, induxisse in animum, ut superbo quondam regi, tum infesto exsuli, proderent. Consules in sedem processero suam, inissique lictores ad sumendum supplicium nudatos virgis caedunt, securique seriunt: quum inter Omne tempus pater, Vultusque, et os eius, spectaculo esset, eminent animo patrio inter publicae poenae ministerium. Secundum poenam nocentium, ut in utramque Partem arcendis sceleribus exemplum nobile esset, praemium indici, pecunia ex aerario, libertas et civitas, uata. Ille primum dieitur vindicia liberatus. Quidam vindictae quoque -- men tractum ab illo putant; Vindicio ipsi nomen fuisse. Post illum observatum, ut, qui ita liberati essent, in civitatem accepti Viderentur. I. His, sicut acta erant, nuntialis, incensus Tarquinius non dolore solum tantae ad irritum cadentis spei, sed etiam odio iraque, postquam dolo viam obseptam vidit, bellum aperte moliendum ratus, circumire supplex Etruriae urbes; orare maxime Veientes Τarquiniensesque,

ne se ortum eiusdem sanguinis, eaetorrem, essentem eae tanto

modo re=no, cum liberis adolescentibus ante oculos suos perire sinerent. A lis3 peregre in regnum Romam aeritos rse regem, augentem bello romanum imperium, a prorimis seelerata coniuratione pulsum. Eoa inter se, quia nemo unus satis dinus regno visus sit, partes regni rapulisse ;bona sua diripienda populo dedisse, ne quis eaepers sceleris esset. Patriam se regnumque suum repetere, et perε qui ingratos cives relle. Ferrent opem, adiuvarent; suas

78쪽

LIB. II. CAP. VI. VII.

quoque veteres iniurias ultum irent, toties caesas legiones, agrum ademptum. Haec moverunt Veientes: ac pro se quisque, romano Saltem duce, ignominias demendas, belloque amissa repetenda, minaciter fremunt. Tarquinienses nomen ac cognatio movet: pulchrum videbatur, suos Romae regnare. Ita duo duarum civitatium exercitus, ad repetendum regnum belloque persequendos Romanos, secuti arquinium. Postquam in agrum romanum ventum est, obviam hosti consules eunt. Valerius

quadrato agmine peditem ducit: Brutus ad explorandum cum equitatu antecessit. Eodem modo primus eques hostium agminis suit. Praeerat Λruns Parquinius, si lius regis: rex ipso cum legionibus sequebatur. Aruns, ubi ex lictoribus procul consulem esse; deinde iam propius ac certius facio quoquo Brutum cognovit, insammatus ira, Illa est vir, inquit, qui nos eaetorres evulit patria. Ipse, en, ille, nostris decoratus ins ibus, magniflee inefidit. Dii regum ultores adeste. Concitat calcaribus equum, atque in ipsum insestus consulem dirigit. Sensit in se iri Brutus. Decorum erat tum ipsis capessere pugnam ducibus. Avido itaque se certamini offert: adeoque inse-stis animis concurrerunt, neuter, dum hostem vulneraret, sui protegendi corporis memor, ut, contrario ictu per parmam uterque transfixus, duabus haerentes hastis mori Dundi ex equis. lapsi sint. Simul et cetera equestris pugna coepit ; neque ita multo post et pedites superveniunt. Ibi varia victoria, et velut aequo Marte pugnatum

est: dextra utrimque cornua vicere, laeva superata. Veientes, vinci ab romano milite assueti, susi fugatique. Tarquiniensis, novus hostis, non stetit solum, sed etiam ab sua parte Romanum pepulit. VII. lia quum pugnatum esset, tantus terror Τarquinium atque Etruscos incessit, ut, omissa irrita re, nocte ambo exercitus, Veiens Τarquiniensisque, suas quisque abirent domos. Adiiciunt miracula huic pu ae: silentio proximae noctis ex silva Arsia ingentem editam vocem; diilvani v em eam creditam ; haec dicta, Uno plus Etruseorum cecidisse in acie; viseere bello Romanum. Ita certe indo abiero Romani, ut victores ; Etrusci pro victis. Nam, postquam illuxit, nec quisquam hostium in conspectu

79쪽

orat, P. Valerius consul spolia legit; triumphansque indo Romam rediit. Collegae lanus, quanto tum potuit apparatu, secit: sed multo maius morti decus publica Iuit moestitia, eo ante omnia insignis, quia matronae annum, ut parentem, eum luxerunt, quod tam acer ultor violata pudieitiae fuisset. Consuli deinde, qui superfuerat, ut sunt mutabiles vulgi animi, ex favore non invidia modo, sed suspicio etiam cum atroci crimine, Orta. Regnum eum assectare, fama serebat: quia nec collegam subrogaverat in locum Bruti, et aedificabat in summa Velia: ibi alto utque munito loco arcem inexpugnabilem sore. Haec dicta vulgo creditaque quum indignitate angerent consulis animum, vocato ad concilium populo, summissis fascibus, in concionem escendit. Gratum id multitudini spectaculum fuit; summissa sibi esse imperii insignia : consessionemque lactam, populi, quam consulis, maiestatem vimque maiorem esse. Ubi audire iussi, consul laudare fortunameollegae, quod, liberata patria, in summo honore, pro νε- publica dimisana, matura gloria, Medum se vertente in invidiam, mortem oeculuisset. Se superstitem gloriae suae ad erimen atque invidiam superesse: eae liberatore patriae ad Aquillios sa Vitelliosque recidisse. Nunquamne ergo, inquit, ulla adeo a vobis spectata virtus erit, ut suspi cione riolari nequeat ' Ego me, illum acerrimum regum hostem, ipsum eupiditatis regni erimen subiturum timerem' Ego, si in Usa arce Capitolioque habitarem, metui me erederem posse a eivibus meis ' Tam levi momento mea

apud eos fama pendet ' Adeone est fundata leviter fides,

ut, ubi sim, quam qui sim, magis referat' Non obstabunt P. Valerii aedes libertati vestrae, Quirites ; tuta erit vobis Velia. Deferam nren in planum modo aedes, sed colli

etiam subsiciam: ut vos supra suspeetum me einem habitetis.

In Velia aedi mi, quibus melius, quam P. Valerio, creditur libertas. Delata confestim materia omnis infra Veliam; et, ubi nunc Vicaepotae est, domus in infimo clivo aedificata. VIII. Latao deinde leges, non solum quae regni suSpicione consulem absolverent, sed quae adeo in contrarium verterent, ut popularem etiam sacerent: inde cognomensactum Publicolae est. Ante omnes de provocatione adversus magistratus ad populum, sacrandoque cum bonis

80쪽

capite eius, qui regni occupandi consilia inisset, gratae in vulgus leges - fuere. Quas quum solus pertulisset, ut sua unius in his gratia esset, tum deinde comitia collegae subrogando habuit. Creatus Sp. Lucretius conSul, qui

magno natu, non sufficientibus iam viribus ad consularia munera obeunda, intra paucos dies moritur. Sussectus

in Lucretii locum M. Horatius Pulvillus. Apud quosdam

Veteres auctores non invenio Lucretium consulem : Bruto

statim Horatium suggerunt. Credo, quia nulla gesta res insignem secerit consulatum, memoria intercidisse. Nondum dedicata erat in Capitolio Iovis aedes. Valerius Η ratiusque consules sortiti, uter dedicaret. Horatio sorte evenit. Publicola ad Veientium bellum prosectus. Aegrius, quam dignum erat, tulero Valerii necessarii, dedicationem tam incluti templi Horatio dari. Id omnibus modis impedire conati, postquam alia frustra tentata erant, poStem iam lenenti consuli foedum int0r precationem deum nuntium incutiunt; mortuum eius filium esse, funestaque ' milia dedicare eum templum non posse. Non crediderit sactum, an tantum animo roboris fuerit, nec traditur certum, nec interpretatio est facilis. Νihil aliud ad eum nuntium a proposito aversus, quam ut cadaver ossorri iube- rei, tenens Postem, precationem peragit, et dedicat templum. Haec Dost Oxactos reges domi militiaeque gesta primo anno. Inde P. Valerius itorum, T. Lucretius consules facti. IX. Iam Tarquinii ad Lartem Porsenam, Clusinum regem, perfugerant. Ibi, miscendo consilium precesque, nune

orabant, ne se, oriundos eae Etruscis, eiusdem satauinis nominisque, egentes eaesulare pateretur: nunc monebantoliam, ne orientem morem pellendi re=es inultum sineret.

Satis libertatem ipsam habere dulcedinis. Nisi, quanta vicinitates eam eae tant, tanta regna reges defendant, aequari summa insimis: niuis excelsum, nihil, quod supra cetera emineat, in rivitatibus fore. Adesse sinem regnis, rei inter

deos hominesque pulcherrimae. Porsena, tum regem eswRomae, tum Etruscae gentis regem, amplum Τuscis ratus, Romam infesto exercitu venit. Non unquam alias anto tantus terror senatum invasit: adeo valida res tum Clusina erat, magnumque Ρorsenae nomen. Nec hostes

SEARCH

MENU NAVIGATION