Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

T. LIVII

civitate, ut non solum arcere bellum , sed ultro otiam inferre possot. Igitur nuntiantibus Hernicis, in fines suos transcendisse hostes, impiye promissum auxilium. Duo consulares exercitus scripti. Veturius missus in Volscos ad bellum ultro inserendum. Τricipitinus, populationibus arcendis sociorum agro οΡpositus, non ultra, quam in Hernicos, procediti Veturius primo proelio hostes landit sugatque. Lucretium, dum in Hernicis sedet, praedonum agmen sesellit, supra montos praenestinos ductum, indodemissum in campos. Vastavere agros praenestinum gabinumque : ex gabino in tusculanos nexero collos. Urbi quoque Romae ingens praebitus terror, magis in re subita, uuam quod ad arcendam vim parum virium esset. Q. FaDius praeerat urbi. Is, armata iuventute, dispositisque praesidiis, tuta omnia ac tranquilla secit. Itaquo hostes, praeda ex proximis locis rapta, appropinquare urbi non ausi, quum circumacto agmine redirent, quanto longius ab urbo hostium abscederent, eo solutiore cura in Lucretium incidunt consulem, iam ante exploratis itineribus suis instructum, et ad certamen intentum. Igitur, praeparatis animis, repentino pamre perculsos adorti, aliquanto pauciores multitudinem ingentem landunt sugantque ; et conmulsos in cavas valles, quum exitus haud in facili Essent, circumveniunt. Ibi volscum nomen prope deletum est. Τredecim millia quadringentos septuaginta cecidisse in acto ac fuga, mille ducentos quinquaginta vivos eaptos, signa viginti septem militaria relata, in quibusdam annalibus invenio: ubi etsi adiectum aliquid numero sit, magna certe caedes fuit. Victor consul, ingenti praeda potitus, eadem in stativa rediit. Τum consules castra coniungunt: et Volsci Aequi quo amitias vires suas in unum contulere. Tertia illa pugna eo anno fuit. Eadom fortuna victoriam dedit: susis hostibus, etiam

castra castR.

IX. Sic res romana in antiquum statum rediit: secundaeque belli res extemplo urbanos motus excitaverunt. C. Terentillus Arsa tribunus plebis eo anno suit. Is, consulibus absentibus, ratus locum tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem criminatus, maxime in consulare imperium, tan-

142쪽

LIB. III. CAP. II. 139

quam nimium, nec tolerabilo liberae civitati, invehebatur: nomine enim tantum minus incidissum, re ipsa properatrocius, quam regium, esse. Quippe duos pro uno dominoaeceptos, immoderata, infinita potestate : qui, soluti atque Penati ipsi, omnes metus legum omniaque gu licia rerterent in plebem. Quae ne aeterna illis licentia sit, legem εe promulgaturum, ut qui Moisi ereentin legibus de imperio Yonsulari seribendis. Quod populus in se ius dederit, eo consulem usurum: non ipsos lubidinem ae licentiam suam pro lege habituros. Qua promulgata lege, quum timerent patres, ne, absentibus consulibus, iugum acciperent, senatus a praesecto urbis Q. Fabio vocatur : qui adeo air citer in rogationem latoremque ipsum est invectus, ut nihil, si ambo consulos infesti circumstarent tribunum, relictum minarum atque terroris sit: insidiatum eum, et tempore eapto adortum rempublieam. Si quem similem eius priore anno, inter morbum bellumque, irati Li tribunum dedissent, non potuisse sisti. Mortuis duobus eonsulibus, iacente aegra eisitate in eoiluoisne omnium rerum, ad tollendum e republica eonsulare imperium laturum leges fuisse: ducem νoticis Aequisque ad oppugnandam urbem futurum. Quid tandem ' illi non lieere , si quid eonsules superbe in aliquem elotum aut crudeliter feeerint, diem disere ' aeeusare his ipsis iudicibus, quorum in aliquem saetatum sit ' . Non illud consulare imperium, sed tribunietam potestatem inoisam indolerandamque facere : quam placatam reeonei-liatamque patribus de integro in antiqua redigi mala :neque illum se deprecari, guo minus pergat, ut coeperit. Vos, inquit Fabius, eeteri tr ni, Mamus, ut primum omnium eoquetis, potestatem istam ad singulorum aurilium, non ad perniciem universorum, comparatam esse : tr nos plebis vos creavi , non hostes patribuis. Nobis miserum, invidiosum uobis est, desertam rempublicam invadi. Non ius vestrum, sed imidiam, minueritis. Agite cum collega, ut rem integram in actentum eonsulum diserat. Ne Aequi quidemae ritiei, morbo aibsumpsis priore anno consulibus, crudeli superboque nobis bello institere. Agunt cum Τerentillo tribuni : dilataquo in speciem actione, re ipsa sublata, consules extemplo arcessiti. X. Lucretiuq cum ingenti praeda, maior multo glο-

143쪽

T. LIVII

ria rediit: et auget gloriam adveniens, exposita omni in campo Martio praeda, ut suum quisque per triduum cognitum abduceret. Reliqua vendita, quinus domini non Oxstitero. Debebatur omnium consensu consuli triumphus: sed dilata res est, tribuno de lege agente. Id antiquius consuli suit. Iactata per aliquot dies quum in senatu res, tum ad populum est. Cessit ad ultimum maiestati consulis tribunus, et destitit: tum imperatori exercituique honos suus redditus. Triumphavit de Volscis Aequisque: triumphantem secutae suae legiones. Alteri consuli datum, ut ovans sino militibus urbem iniret. Anno doindo insequenti lex Terentilla, ab toto relata collegio, novos

aggressa consules est. Erant consules P. Volumnius, Ser. Sulpicius. Eo anno coelum ardere visum ; terra ingenti concussa motu est: bovem locutam, cui rei priore annosides non fuerat, creditum. Inter alia prodigia et carnem pluit: quem imbrem ingens numerus avium intervolitando rapuisse sertur: quod intercidit, sparsum ita iacitisse per aliquot dies, ut nihil odor mutaret. Libri per

duumviros sacrorum aditi: pericula a conventu alienigenarum praedicta, no qui in loca summa urbis impetus, eaedesque inde fierent: inter celera monitum, ut seditionibus abstineretur. Id lactum ad impediendam legem, tribuni criminabantur, ingensque aderat certamen. EccΘ ut idem in singulos annos orbis volveretur Hernici nuntiant, Volscos et Aequos, etsi accisae res sint, reficero

exercitus ; Antii summam rei positam ; Ecetrae Antiates colonos palam concilia lacero: id caput, eas vires belli esse. Ut haec dicta in senatu sunt, delectus edicitur : consules belli administrationem inter so dispartiri iussi, alteri ut Volsci, altori ut Aequi provincia esset. Tribuni coram in foro personare, Fabulam compositam volsci belli, Hernicos ad partes paratos. Iam ne virtute quidem premi libertatem populi romani, sed arte eludi. Quia, oecιdione

prope occisos Volscos et Ieguos movere sua sponse arma

pone, iam sides asserit, Moos hostes quaeri coloniam β-dam, propinquam, infamem fieri. Bellum innomiis Antistibus indici, geri cum plebe romana: quam, oneratam armis, eae urbe praeeipiti agmine acturi essent, emilio et relegatione eivium ulciscentes tribunos. Sie, ne quid aliud

144쪽

LIB. III. CAP. X. XI. 1.1

actum putent, vicism legem esse; nisi, dum in integro ressu, dum domi, dum togati rint, caueant, ne porae serie urbis pellantur, ne iugum accipiant. Si animus sit, non defore auxilium. Consentire omnes tribunos. Nullum terroremeaeternum, nullum periculum esse. Opisse δεω priore anno, ut tuto labertas deflendi posset. Haec tribuni. XI. At ex parte altera consules in conspectu eorum, positis sellis, delectum habebant. Eo decurrunt tribuni, concionemque secum trahunt. Citati pauci, velut rei experiundae causa : et stati in vis coorta. Queincunque licior Iussu consulis prehendisset, tribunus mitti iubebat: neque suum cuique ius modum faciebat, sed virium seu et manu obtinendum erat, quod intenderes. Quemadmodum se tribuni gessissent in prohibendo delectu, sic patres in lege, quae per omnes comitiales dies serebatur, impedienda gerebanL Initium erat rixae, quum discedere populum iussissent tribuni, quod patres se summoveri haud sinebant. Nec sere seniores rei intererant; quippe quae n0Πconsilio regenda, sed permissa temeritati auclaciaeque esset. Multum et consules se abstinebant, ne cui in collu-Vione rerum maiestatem suam contumeliae ossenenti Caeso erat Quinctius, ferox iuvenis, qua nobilitate geniis, qua corporis magnitudine et viribus. Ad ea munera, data adiis, et ipse addiderat multa belli decora, facundiamque in soro; ut nemo, non lingua, non manu, promptior in civitate haberetur. Hic, quum in medio patrum agmine constitisset, eminens inter alios, velut omnes dictaturas consulatusque gerens in voce ac viribus suis, unus impetus tribunicios popularesque procellas sustinebat. Hoc duce, saepe pulsi soro tribuni, susa ac fugata plebs est. Qui obvius fuerat, mulcatus nudatusque abibat: ut salis appareret, si sic agi liceret, Victam legem esse. Tum, prope iam perculsis aliis tribunis, A. Virginius, ex Pol legio unus, Cnosoni capitis diem dicit. Atrox ingenium accenderat eo lacio magis, quam conterruerat: eo acrius obstare legi, agitare plebem, tribunos Velut iusto persequi bello. Accusator pati reum ruere, invidiaeque nammam ac materiam criminibus suis suggerere: legem interim, non tam ad spem perserendi, quam ad lacessendam Caesonis temeritatem, serre. ibi multa, saepe ab

145쪽

iuventute inconsulte dicta factaque , in unius Caesonis suspectum incidunt ingenium : tamen legi resistebatur. Et A. Virginius identidem plebi: Eequid sentitis iam, vos, Quirites, Caesonem simul eisem et legem, quam cupitis,hatere non posse ' Ouanquam quid ego legem loquor Z ILbertati obstat: omnes Tarquinios super eaesuperas. E Eeetate, dum eonsul aut dietator βαι, piem privatum vi bus

et audacia regnantem videtis. Assentiebantur multi, pulsa tos se querentes, et tribunum ad rem peragendam ultro inei tabant. XII. Iam aderat iudicio dies, apparebatque, vulgo homines in damnatione Caesonis libertatem agi credere. Τum domum coactus cum multa indignitate prensabat singulos : sequebantur necessarii, principes civitatis. T. Quinctius Capitolinus, qui ter consul fuerat, quum multa referret sua familiaeque deeora, assirmabat: Neque in Quinetia senis, neque in eicitate romana tantam indolem tam maturae virtutis unquam emtuisse. Suum primum m litem fuisse : se saepe vidente pugnasse in hostem. Sp. Furius, missum olis ouinctio Capitolino asti eum in dubiis

suis rebus venisse subsidio: neminem unum esse, euius m

sis opera putet rem restitutam. L. Lucretius, consul anni I rioris, recenti gloria nitens, suas laudes participare cum aesone, memorare pugnas, referre egregia lacinora, nunc in expeditionibus, nunc in acie: suadere et monere, tu-venem egrotum, imisuetum naturae fortunaeque omnibus

bonia, mammum momentum rerum eius ciuitatis, in qua eunque Veni et, suum, quam alienum, mallent civem esse.

Quod Vpendat in eo, fervorem et audaciam aetatem quotidie austerre ; quod desideretur consilium, id in dies crescere. Senescentibus vitiis, matureseente virtute, sinerent tantum Dirum senem in civitati feri. Pater inter hos L. Quinctius, cui Cincinnato cognomen erat, non iterando laqdes, ne eumularet invidiam, sed veniam errori atque adolescentiae petendo, sibi, qui non dicto, non facio quemquam offendisset, ut condonarent silium, orabat. Sed alii avem

sabantur preces aut verecundia aut metu: alii, Se suosque mulcatos querentes, atroci responso iudicium suum praeserebant.

146쪽

LIB. III. CAP. XII l. xiv. 143X II. Premebat reum, praeter vulgatam invidiam, crimen unum; quod M. Volscius Fictor, qui ante aliquot annos tribunus plebis fuerat, testis exstiterat, Se haud multo post, quam pestilentia in urbe fuerat, in iuventutem, grassantem in Subura, incidisse. Ibi rizam natam erae, fratremque suum maiorem natu, necdum eae morbo satis ra-lidum, pugno ictum ab Caesone cecidisse semianimem. Inter manus domum ablatum, mortuumque inde arbitrari r e sibi rem easequi tam atrocem per consules superionum annorum lι euirae. Haec Volscio clamitante, adeo concitati

homines sunt, ut haud multum abfuerit, quin impetu populi Caeso interiret. irginius arripi iubet hominem, et in vincula duci: patricii contra vi resistunt. Τ. Quinctius clamitat, Cui rei eapitalis dies dicta sit, et de quo futurum

propediem iudicuim, eum indemnatum indicta causa non debere violari. Tribunus supplicium negat sumpturum sede indemnato; servaturum tamen in vinculis esse ad iudicii diem : ut qui hominem neeaoerit, de eo supplicii sumendi copia Populo romano fiat. Λppellati tribuni medio decreto ius auxilii sui expediunt: in vincula coniici vetant: sisti reum, pecuniamque, nisi sistatur, populo promitti, placere pronuntiant. Summam pecuniae quantam aequum esset promitii, veniebat in dubium : id ad sonatum reiicitur. Reus, dum consulerentur patres, retentus in publico est. Vados dare placuit: unum vadem tribus millibus aeris obligarunt. Quot darentur, permissum tribunis est. Decem finierunt: tot vadibus accusator vadatus est reum. Hic primus vades publicos dedit: dimissus olaro nocte proxima in Tuscos in exsilium abiit. Iudieii die ituum excusaretuo solum Vertisse exsilii causa, nihilominus Virginio comitia habente, collegae appellati dimisere concilium : pecunia a patre exacta crudeliter, ut, divenditis omnibus honis, aliquamdiu trans I iberim, veluti relegatus, devio quodam tugurio ViVeret. XIV. Hoc iudicii iiii et promulgala lex exercuit civita-iem : ab externis armis olium fuit. Quum, vel ut Victores, tribuni, perculsis patribus Caesonis exsilio, prope perlatam esse crederent legem, et, quod ad Seniores patrum pertineret, cessissent possessione reipublicae ; iuniores, id maxime quod Caesonis sodalium fuit, auxere iras in ple-

147쪽

T. LIVII

hem, non minuerunt animos: sed ibi plurimum proso-ctum est, quod modo quodam temperavere impetus Suos. Quum primo post Caesonis exsilium lex coepta ferri est, instructi paratique cum ingenti clientium exercitu sic tribunos, ubi primum summoVentes praebuere cRusam, adorti sunt, ut nemo unus indo praecipuum quicquam gloriae domum invidiaeve ferret; mille pro uno Caesones exstitisse, plebes quereretur. Mediis diebus, quibus tribuni do lege non agerent, nihil iisdem illis placidius aut quietius orat: benigno salutare, alloqui pleDis homines, domum invitare, adesse in lam, tribunos ipsos cetera pati sine interpellatione concilia habero : nunquam ulli, neque publice, neque privatim, truces esse, nisi quum de lege agi coeptum esset. Alibi popularis iuventias erat. Nec celera modo tribuni tranquillo peregere; sed resecti quoque in insequentem annum. Ne Voce quidem incommoda, nedum ut ulla vis fieret, paullatim permulcendo tractandoque mansuefecerant plebem. His portotum annum artibus lex elusa est.

XV. Accipiunt civitatem placidiorem consules C. Claudius, Appii silius, et P. Valerius Publicola. Nihil novi

novus annus attulerat: legis serendae aut accipienda cura civitatem tenebat. Quantum iuniores patrum plebi se magis insinuabant, eo acrius contra tribuni tendosant, ut plebi suspectos eos criminando sacerent. Coniurationem factam, Caeso nem Romae esse : interfletendorum triabunorum, trucidandae plebis consilia inita. Id negotii datum at senioresbus patrum, ut iuventus tribuniciam potestatem e republica tolleret, formalue eadem clostolis esset, quae ante Merum montem occupatum fuerat. Et ab Volscis et Λ quis statum iam ac prope solemno in singulos annos bellum timebatur: propiusque aliud novum malum necopinato exortum. Exsules servique, ad quatuor millia hominum et quingenti, duce Ap. Herdonio Sabino, nocto Capitolium atque arcem occupavere. Confestim in arce facta caedes eorum, qui coniurare ot simul capere arma noluerant: alii inter tumultum praecipites pa- , ,ro in serum devolant. Alternae voces, Ad arma, et Hostes in urbe sunt, audiebantur. Consules et armare plebem, et inermem pati timebant. Incerti, quod malum

148쪽

a LIB. III. CAP. XV. xvI. 145

repentinum, externum an intestinum, ab odio plebis, an ab servili fraudo, urbem invasisset, sedabant tumultus, sedando interdum movebant: nec enim poterat pavida ot consternata multitudo regi imperio. Dant tamen arma, non vulgo; tantum ut, incerto hoste, praesidium satis fidum ad omnia esset. Solliciti reliquum nociis, incerti-q , qui homines, quantus numerus hostium esset, in stationibus disponendis ad opportuna omnis urbis loca, egere. Lux deinde aperuit bellum ducemque belli. Servos ad libertatem Ap. Herdonius ex Capitolio vocabat, Se miserrim euiusque suscepisse eausam, ut emulas iniuria pulsos in patriam reduceret, et servitiis graue iugum demeret. Id malle populo romano auetore feri. Si ibi spes non sit, 3e Volseos, et Aequos, et omnia eaetrema tentaturum et

eomestaturum.

XVI. Dilucero res magis patrihus atque consulibus. Praeter ea tamen, quae denuntiabantur, ne Veientium, nou Sabinorum id consilium esset, timere : et, quum tantum in urbe hostium 'esset, mox sabinae Etruscaeque

le3iones ex composito adessent; tum aeterni hostes Vol-Sei et Aequi, non ad populandos, ut ante, sines, sed ad urbem, ut ex parte captam, venirent. Multi et varii tia

mores. Inter ceteros eminebat terror servilis, ne suus euique domi hostis esset: cui nec credere, nec, non credendo, ne insestior fieret, fidem abrogare, satis erat tutum. vixquo concordi3 sisti videbatur posse : tantum superantibus aliis atque emergentibus malis, nemo tribunos aut plebem timebat. Mansuetum id malum, et per

aliorum quietem malorum SemPer exoriens, tumque eSSeperegrino terrore foetium videnatur. λt id prope unum maxime inclinatis rebus incubuit: tantus enim tribunos furor tenuit, ut non bellum, sed vanam imaginem belli, ad avertendos ab legis cura plebis animos, Capitolium

insedisse contenderent: patriciorum hospites clientesque, si perlata lege frustra tumultuatos esse se sentiant, maiore, quam Venerint, silentio abituros. Concilium inde legi perserendae habere avocato populo ab armis. Senatum interim consules habent, alio se maiore ab tribunis metu ostendente, quam quem nocturnus hostis intulerat.

XVII. Postquam arma poni, et discedere homines ab

149쪽

stationibus nuntiatum est, P. Valerius, collega senatum retinente, se ex curia proripit, inde in templum ad tribunos venit: Quid hoe rei est, inquit, tribuni ' Ap. Herdonii duetu et auspicio rempublicam euersuri estis I Tam Feliae vobis eorrumpendis fuit, qui seruuia vestra non eommouit auctor ' Quum hostes supra eaput sint, discedi Garmis, legesque ferri placet ' inde ad multitudinem Oeatione versa : Si vos urbis, Quirites, si vestri nulla eum tangit; at vos veremini deos Cestros, ah hostiibus captos Iupiter optimus maximus, Iuno regina, et Minerva, alii

dii deaeque obsidentur: eastra servorum publicos vestros penates tenent. Haee vobis forma sanae cιuitatis ridetur 'Tantum hostium non solum intra muros est, sed in arce supra forum euriamque. Comitia interim in foro sunt: senatus in curia est: velut quum otium superat, senator Sen

tentiam diear alii Quirites suprastium ineunt. Non, quicquid patrum plebisque est, consules, tribunos, deos, hominesgue omnes armatos opem ferre, in Capitolium currere, liberare ac paeare augustissimam illam domum Iovis optimi marimi deeuit ' Romule pater, tu mentem tuam, quuquondam arcem, ab his iisdem Sabinis auro captam, recepisti, da stirpi tuae r iube hane ingredi viam, quam tu duae,

quam tuus ingressus eaeercitu3 est. Primus, en, eis c Mut, quantum mortalis deum possum, te, ac tua Vratista Seguar. Ultimum orationis suit, Se arma capere, vocare omneSQuirites ad arma : si quis impediat, iam se eonsularis imperii, iam tribunisiae potestatis sacratarumque legum obibιum, quisquis ille sit, ubicunque sit, in Capitolio, in foro, pro hoste habiturum. Iuberent tribuni, quoniam in Ap. Hemdonium vetarent, in P. Valerium eonsulem sumi arma: ausurum se in tribunis, quod miseeps familiae suae ausus in regibus esset. Vim ultimam apparebat suturam, spectaculoque seditionem romanam hostibus fore: nec lex tamen serri, nec ire in Capitolium consul potuit. Nox certamina coepta oppressit: tribuni cessere nocti, timentes eonsulum arma. Amolis inde seditionis auctoribus, patres circumire plebem, inserentesque se in circulos, Sermones tempori aptos serere : admonere, Ut viderent, in quod dia serimen rempublicam addueereri. Non inter patres ac plebem eertamen esse, . ed simul patres plebemque, arcem ur-

150쪽

bis, templa deorum, penates publicos prkatorque hosti s Q. Dum haec in foro sedandae discordiae cauSa aguntur, consules interim, ne Sabini, ne vetens hostis moveretur, circa portas murosque discesserant.

XVIII. Eadem noete ei Τusculum de arce capta Capitolioquo Occupato, et alio turbatae urbis statu nuntii veniunt. L. Mamilius Tusculi tum dietator erat. Is, consestim convocato senatu, atque introductis nuntiis, magno opere censet, Ne exspectent, dum ab Roma legati, auae, lium petentes, veniant: perieulum ipsum, discrimenque, ae sociales deos, sidemque foederum id poseere. De merendi beneficio tam potentem, tam propinquam eisitatem, nunquam parem oeeasionem dui ros deos. Ρlacet serri auxilium :iuventus conscribitur; arma dantur. Romam prima luco Venientes, procul speciem hostium praebuere. Aequi aut Volsci venire visi sunt. Deinde, ubi vanus terror abiit, accerti in urbem, agmine in sorum descendunt. Ibi iam P. Valerius, relicto ad portarum praesidia collega, instruebat aciem. Auctoritas viri moverat, affirmantis, Capitoliore perato, et urbe pacata, si edoceri se sissent, quae fraus ab tribunis oeeulta in lege feriretur, memorem Se malorum suorum, mem em cognominis, quod populi colendi velut hereditaria cura sibi a maioribus tradita esset, concilium plebis non impediturum. Hune ducem secuti, nequicquam reclamantibus tribunis, in clivum eapitolinum erigunt aciem. Adiungitur et tusculana legio. Certare socii cive que, utri recuperatae arcis suum decus sacerent. Dux uterque suos adhortatur. Trepidaro tum hostes : nee ulli Satis rei, praeterquam loco, sidere. Τrepidantibus inserunt signa Romani sociique. Iam in vesti nutum perruperant templi, quuIn P. Valerius, inter primores pugnam ciens, interficitur. P. Volumnius consularis vidit cadentem. Is, dato negotio suis, ut corpus obtegerent, ipse in locum Vicemque consulis provolat. Prae ardore in petuque tantae rei sensus non pervenit ad militem : prius vicit, quam se pugnare sine duce sentiret. Multi exsulum caede sua foedavere templum ; multi vivi capti Herdonius interfectus. Ita Capitolium recuperatum. De captivis, ut quisque liber aut servus esset, suae fortunae a quoque Sumptum supplicium est. Τusculanis gratiae actae : ca-

SEARCH

MENU NAVIGATION