Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

161쪽

158 T. LIVII decimo die dictatura, in sex menses accepta, se abdicavit. Per eos dies consul Nautius ad Eretum cum Sabinis egregis pugnat. Ad vastatos agros ea quoque clades accessit Sabinis. Minucio Fabius Quintus successor in Algidum missus. Extremo anno agitatum de lege ab tribunis est: sed, quia duo exercitus aberant, ne quid serretur ad populum, patres tenuere. Plebes vicit, ut quintum eosdem tribunos crearent. Lupos visos in Capitolio

ferunt a canibus sugatos; ob id prodigium lustratum

Capitolium esse. Haec eo anno Sesta.

XXX. Sequuntur .consules Q. Minucius, C. Horatius Pulvillus. Cuius initio anni quum soris otium esset, domi seditiones iidem tribuni, eadem lex saciebat; ulteriusque ventum foret, adeo exarserant animis) ni, velut dedita opera, nocturno impetu Aequorum Corbione amissum

praesidium nuntiatum esset. Senatum consules vocant.

Iubentur subitarium scribere exercitum, atque in Algidum ducere. Inde, posito legis certamine, nova de do- lectu contentio orta. Vincebaturquo consularo imperium tribunicio auxilio, quum alius additur terror: sabinum sexercitum praedatum descendisse in agros romanos; inde ad urDem ventro. Is metus perpulit, ut scribi militem tribuni sinerent; non sine pactione tamen, ut, quoniam ipsi quinquennium elusi essent, parvumque id plebi

praeficium foret, decem deinde tribuni plebis crearentur. Expressit hoc necessitas patribus: id modo excepere, ne postea eosdem tribunos iuberent. Τribunicia comitia, ne id quoque post bellum, ut cetera, Vanum esSet, extemplo habita. Τrigesimo sexto anno a primis tribunis plebis, decem creati sunt, bini ex singulis classibus : ita- Iue mutum est, ut postea crearentur. Delectu de indo

habito, Minucius, contra Sabinos prosectus, non invenit hostem. Horatius, quum iam Aequi, Corbione interfecto praesidio, Ortonam etiam cepissent, in Algido pugnat: inultos mortalos occidit: fugat hostem non ex Algido modo, sed a Corbione Ortonaque. Corbionem etiam diruit propter proditum praesidium. XXXI. Deinde M. Valerius, Sp. Virginius consules saeti. Domi forisque otium fuit: annona propter aquarum intemperiem laboratum est. De Aventino publicando

162쪽

LIB. III. CAP. xxx I. XXXII.

lex lata est. Tribuni plebis iidem resecti sequente anno, P. Romilio, C. Veturio consulibus, legem omnibus concionibus suis colubrahani. Pudere se numeri sui nequicquam aucti, si ea res aeque siιο biemiis iaceret, ae totoxuperiore lustro iacuisset. Quum maxime haec agerent,tronidi nuntii ab Tusculo veniunt, Aequos in agro tusculano esse. Fecit pudorem recens eius populi meritum morandi auxilii. Ambo consules, cum exercitu missi, hostem in sua sede in Algido inveniunt. Ibi pugnatum :supra septem millia hostium caesa : alii fugati: praeda parta ingens. Eam propter inopiam aerarii consules vendiderunt. Invidiae tamen res ad exercitum fuit, eadem iliae tribunis materiam criminandi ad plebem consules praebuit. Itaque ergo, ut magistratu abiere, Sp. Tarpeio,

A. Aterio consulibus, dies dicta est Romilio ab C. Claudio Cicerone, tribuno plebis ; Veturio ab L. Alieno, aedili plebis. Uteripio magna patrum indignatione damnatus, Romilius decem millibus aeris, Veturius quindecim. Nec

haec priorum calamitas consulum segniores novos secerni consides. Et se damnari posse aiebant: et plebem, et tribunos legem ferre non posse. Tum, abiecta lege, quae Promulgata consenuerat, tribuni lenius agere cum patriinis. Finem tandem certaminum facerent. Siplebeiae leges displicerent, at illi communiter legum latores, et eae plebe et eae patribus, qui utrisque utilia ferrent, quaeque aequandae libertatis essent, sinerens creari. Rem non aspernabantur lintres : daturum leges neminem, nisi eae patrihus, aiebant. iu uum de legibus conveniret, de latore tantum discreparet; missi legati Athenas Sp. Postumius Albus, Λ. Manlius, P. Sulpicius Camerinus ; iussique inclutas leges Solonis describere, et aliarum Graeciae civitatum instituta,

XXXII. Ab externis bellis quietus annus fuit; quietior insuiluens, P. Curiatio et Sex. Quinctilio consuli Dus,lierpetuo silentio tribunorum: quod primo legalorum, qui Λthenas ierant, legumque peregrinarum exspectatio praebuit: dein duo simul mala ingentia exorta, sames pestilentiaque, foeda homini, foeda pecori. Vastati agri

sunt: urbs assiduis exhausta suneribus; multino et clarae lugubres domu . Flamen Quirinalis Ser. Cornelius mor-

163쪽

160 T. LIVII

tuus; augur C. Horatius Pulvillus: in cuius Ioeum C. Veturium eo cimidius, quia damnatus a plebe erat, ausuros legere. Mortuus consul Quinctilius, quatuor tri-,uni pletiis. Multiplici clade laedatus annus: ab hoste otium fuit. Indo consules C. Menenius, P. Sestius Capitolinus. Neque eo anno quicquam belli externi suit: domi motus orti. Iam redierant legali cum atticis legibus: Eo intentius instabant tribuni, ut tandem scribendarum logum initium fiereti Placet creari decemviros sine provocatione, et no quis eo anno alius maεistratus esset. Admiscerenturne plebeii, controversia aliquamdiu fuit: γ- stremo concessum patribus, modo ne lex Icilia de Aventino, aliaequo sacratae leges abrogarentur. XXXIII. Λnno trecentesimo altero, quam condita Roma erat, iterum mutatur forma civitatis, ab consulibus ad decemviros, quemadmodum ab regibus ante ad consules venerat, translato imperio. Minus insignis, quia non diuturna, mutatio fuit: laeta enim principia magistratussius nimis luxuriavero. Eo citius lapsa res est, repetitumque, duobus uti mandaretur consulum nomen imporiumque. Decemviri creati Ap. Claudius, T. Genscius, P. Sextius, L. Veturius, C. Iulius, A. Manlius, Ser. Sulpicius, P. Curiatius, T. Romilius, Sp. Postumius. Claudio et Genucio, quia designati consules in eum annum fuerant, pro honore honos redditus: et Sextio alteri consulum prioris anni, quod eam rem collega invito ad .patres retulerat. His proximi habiti legati tres, qui Aths-nas ierant: simul ut pro legationo tam longinqua praemio esset honos: simul peritos legum peregrinarum ad

condenda nova iura usui fore credebant. Supplevere coleri numerum. Graves quoque aetate electos novissimis suffragiis serunt, quo minus ferociter aliorum scitis adversarentur. Regimen totius magistratus penes Appium erat favore plebis : adeoque novum sibi ingenium induo-rat, ut plebicola repente omnisque aurae popularis captator evaderet, pro truci saevoquo insectatore plebis. Do-cimo die ius populo singuli reddebant. Eo die penes

praelaetum iuris fasces duodecim erant: collegis novem singuli accens, apparebant: et in unica concordia inter ipsos squi consensus privatis interdum inutilis esset sum-

164쪽

LIB. III. CAP. XXXIV. xxxv. 161

ma adversus alios aequitas erat. Moderationis eorum argumentum exemplo unius rei notasse, satis eri L Quum Sine provocatione creati essent, delasso cadavere, domi

apud P. Sextium, patriciae Fontis Virum, inVento, prolatoque in concionem, in ro iuxta manifesta atque atroci,

C. Iulius documvir diem Sextio dixit, et accusator ad Populum exstitit, cuius rei iudex legitimus erat: dece Sitque iure suo, ut demptum de vi magistratus populi libertati adiiceret XXXIV. Quum promptum hoc ius velut ex oraculo incorruptum pariter ab his summi infimique ferrent, tum legibus condendis opera dabatur: ingentiquo hominum

exspectatione propositis docem tabulis, populum ad concionem advocaverunt: et, quod bonum, 'ustum, sielisque reipublicae, ipsis, liberisque eorum esset, tre et legere leges propositas iussere. Se quantum decem hominum ingeniis pro-ioideri potuerit, omnibus summis infimisque iura aequasse dplua pollere multorum ingenia eo illaque. Versarent inaninus Secum unamquamque rem, agitarent deinde semonibus : atque in medium, quid in quaque re plus minusve

esset, conferrerit. Eas leges habiturum populum romanum, qua5 consensus omnium non tussisse latas magis, quam tulisse, videri posset. iduum ad rumores hominum de uno tuo lite legum capite edito satis correctae Viderentur, centuriatis comitiis decem tabularum leges perlatae sunt: tui nunc quoque, in hoc immenso aliarum super alias acer alarum legum cumulo, sons Omnis publici privatique ost iuris. Vulgatur deinde rumor, duas deesse tabulas; luibus adiectis, absolvi posse velut corpus omnis romani iuris. Ea exspectatio, quum dies comitiorum appropin- litaret, desiderium decemviros iterum creandi secit. lam plebs, praeterquam quod consulum nomen, haud secus Plam regum, perosa erat, ne tribunicium quidem auxilium, cedentibus in vicem appellationi decemviris,

quaerebat.

XXXV. Postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt; tanta exarsit ambitio, ut primores quoque civitatis metu credo, ne tanti Iiossessio imperii, vacuo ab se relicto loco, haud satis dignis pateret prensarent homines: honorem, SummR

165쪽

ope a se impugnatum, ab ea plebe, cum qua contenderant, suppliciter petentes. Demissa iam in discrimen dignitas, ea aetate, iisque honori hus actis, stimulabat Ap. Claudium. Nescires, utrum inter decemviros, an intercandidatos, numerares: prNior interdum petendo, quam gerendo, magistratui erat. Criminari optimatos, extolleroeandidatorum levissimum quemque humillimumque; ipse medius inter tribunicios Duilios Icilios tuo in foro volitare, per illos se plebi venditare: donec collegae quo iust, qui unice illi dediti fuerant ad id tempus, coniecere in eum oculos, mirantes quid sibi vellet. Apparere, nihil sinceri esse; Prostela haud gratuitam in tanta superbia eomitatem fore. Nimium in ordinem se ipsum etaere, et vulgari eum privatis, non tam properantis abire magistratu, quam viam ad continuandum magiatratum quaerentis, esse. Propalam obviam ire cupiditati parum ausi obsecundando molliro impetum aggrediuntur. Comitiorum illi habendorum, quando minimus natu sit, munus consensu iniun unt. Αrs haec erat, ne semet ipse creare

posset; quoa praeter tribunos plebis set id ipsum pessimo exemplo nemo unquam secisset. Ille enimvero, quod bene vertat, habiturum se comitia professus, impedimentum pro occasione arripuit: deiectisque honore per coitionem duobus Quinctiis, Capitolino et Cincinnato, et patruo suo C. Claudio, constantissimo viro in optima- . tium causa, ct aliis eiusdem fastigii civibus, nequaquam splendore vitae pares decemviros creat: se in primis, luod haud secus factum improbabant honi, quam nemo sacere ausurum crediderat. Creali cum eo M. Cornelius

Maluginensis, M. Sergius, L. Minucius, Q. Fabius Vibulanus, Q. Poetelius, Τ. Antonius Merenda, C. Duilius, Sp. Oppius Cornicen, M'. Rabuleius. XXXVI. Illo sinis Appio alienae personae serendae

fuit. Suo iam inde vivere ingenio coepit, novosque collegas iam prius, quam inirent magistratum, in Suos mores formare. Quotidie coibant remotis arbitris: inde im-lγotentibus instructi consiliis, quae secreto ab aliis eoque,ant, iam haud dissimulando superbiam, rari aditus, colloquentibus dissiciles, ad Idus Maias rem perduxere. Idustum Maiae solemnes ineundis magistratibus erant. Initio

166쪽

igitur magistratus primum honoris diom denuntiatione ingentis terroris insignem socero. Nam quum ita priores

docemviri servassent, ut unus fasces haberci, et hoc in-Signo regium in Orbem, suam cuiusque Vicem, Per omnes iret, subito omnes cum duodenis fascibus prodiere. Centum viginti liciores forum impleverant, et fascibus secures illigatas praeserebant: nec attinuisse demi sucu rim, quum sine provocatione creati essent, interpretabantur. Decem regum species erat, multiplicatusque terror non infimis solum, sed primoribus patrum, ratis caedis cau'm ac principium quaeri: ut, si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset,

statim virgae securesque etiam ad ceterorum melum DXPedirentur. Nam, praeterquam quod in populo nihil erat praesidii, sublata provocatione, intercessionem quoque consensu Sustulerant : iluum priores decemviri appellatione collegae corrigi reddita ab se iura tulissent; et suaedam, quae sui iudicii videri pussent, ad populum reiecissent. Λliquamdiu aequatus inter omnes terror fuit: paullatim totus vertere in plebem coepit. Abstinebatura patribus : in humiliores libidinoso crudeliterque consulebatur : hominum, non causarum, luli orant: ut apud

illios gratia vim aequi haberet. Iudicia domi conflabant, pronuntia hant in foro. Si quis collegam appellasset, ab eo, ad quem venerat, ita discedebat, ut poeniteret, non

prioris deerolo stetisse. Opinio cliam sine auctoro exierat, non in praesentis modo temporis eos iniuriam conspirasse, sud foedus clandestinum inter ipsos iureiurando ictum, ne comitia haberent, perpetuoque decemviratu possessum semel oblinerent imperium.

XXXVII. Circumspectare tum patriciorum Vultus ple licii, et inde libertatis captaro auram, unde servitutem timendo in eum flatum rompublicam adduxerant. Primores patrum odisso deeemviros, odisse plebem: nec pro-haro, quae fierent; et credere, haud indignis accidere. xvi de ruendo ad libertatem in servitutem lapsos iuvare nolle: cumulare quoquo iniurias, ut laedio praesentium consules duo tandem et status pristinus rerum in desiderium veniant. Iam et processerat pars maior anni, et duae tabulau legum ad prioris anni decem tabulas erant

167쪽

T. M II

adiectae : nec quicquam iam supererat, si hae quoquo leges centuriatis comitiis perlatae essent, cur eo magistratu reipublicae opus esseti Exspectabant, quam mox consulibus creandis comitia edicerentur. Id modo plebos agitabat, quonam modo tribuniciam potestatem, mimi- mentum libertati, rem intermissam repararent. Quum interim mentio comitiorum nulla fieri, et decemviri, qui

primo tribunicios homines, quia id populare habebatur,

circum se ostentaverant plebei, patriciis iuvenibus sepso-rant latera : eorum catervae tribunalia obsederanL Hiserre, agere plebem plebisque res; quum fortuna, qua quicquid cupitum foret, potentioris esset. Et iam ne tergo quidem abstinebatur: virgis caedi, alii securi subiici;

et, ne gratuita crudelitas esset, bonorum donatio sequi domini supplicium. Hac mercede iuventus nobilis corrupta non modo non ire obviam iniuriae, sed propalam licentiam suam mallo, quam omnium libertatem.

XXXVIII. Idus Malao venere. Nullis subroPtis magistratibus, privati pro docemviris, neque animis ad imperium inhitiendum imminutis, neque ad speciem honoris insignibus, prodeunL Id vero regnum haud dubio videri. Deploratur in perpetuum libertas; nec vindex

Iuisquam exsistit, aut futurus videtur. Νec ipsi solum desponderant animos, sed contemni coepti erant a finitimis populis: imperiumque ibi esse, ubi non esset libertas, indignabantur. Sabini magna manu incursionem in agrum romanum secere: latequo populati, quum hominum atque pecudum inulti praedas egissent, recepto ad Eretum, quod passim vagatum erat, agmine, castra locant, spem in discordia romana ponentes; eam impo- dimentum delectui sore. Non. nuntii solum, sed per urbem agrestium suga' trepidationem iniecit. Decemviri consultant, quid Opus iacto sit. Dostitutis inter patrum ot plebis odia addidit torrorem insuper alium Iortuna. Aequi alia ox parte castra in Algido locant: depopulatumque inde excursionibus tusculanum agrum, legati ab

Tusculo, praesidium orantes, nuntiant. Is pavor perpulit decemviros, ut senatum, simul duobus circumstantibus urbem bellis, consulerent. Citari iubent in curiam patres, haud ignari, quanta invidiae immineret tempe-

168쪽

LIB. III. CAP. X HVIII. XXXIX.

Stas: omnes vastati agri periculorumque imminentium causas in se congesturos, tentationemque eam fore ab londi sibi magistratus, ni consensu resisterent, i inperioque inhibendo acriter in paucos praeserocis animi conatus aliorum comprimerent. Postquam audita vox in foro est Praeconis, patres in curiam ad decemviros vocantis; Velut nova res, quia intermiserant iam diu morem consulendi senatus, mirabundam plebem convertit, quidniam incidisset, eur eae tanto intervallo rem desuetam usurparent. Hostibus belloque gratiam habendam, quoὰ solitum quicquam liberae cisitatis feret. Circumspectare omnibus sori partibus senatorem, raroque usquam noscitare: curiam inde ac solitudinem circa decemviros intueri; quum et ipsi invisum consensu imperium, et plebs, quia privatis ius non esset Vocandi senatum, non convenire Patres interpretarentur ; iam eaput fieri libertatem repetentium , si se plebs comitem senatui det, et, quemo ouum patres rocati non coeant in senatum, sic plebs abnuat delectum. Haec fremunt plebes. Patrum haud sere quisquam in foro, in urbe rari erant. Indignitate rerum cesserant in agros: Suarumque rerum erant, amissa publica: tantum ab iniuria se abesse rati, quantum a coetu congressuque impotentium doliunorum se amovissent. Postquam citati non conveniebant, dimissi circa domos apparitores, simul ad Pignora capienda, sciscitandumque, num consulto detrectarent Z reserunt, senatum in agris esse. Laetius id decemviris accidit, quam si praesentes detrectare imperium referrent. Iubent acciri Omnes, senatumque in diem posterum edicunt; qui aliquanto spe ipsorum frequentior convenit. Quo facto proditam a patribus plebs libertatem rata, quod iis, qui iam magistratu abissent, privatisque, si vis abesset, tanquam iure cogentibus, senatus parui Sset. XXXIX. Sod magis obedienter ventum in curiam DSt, uuam obnoxie dictas sententias accepimus. L. Valerium Potitum, proditum memoriae est, post relationem Ap. Claudii, priusquam ordine sententiae rogarentur, Postulando ut de re publica liceret dicere, prohibentibus mi Daciter decemviris, proditurum se ad plebem denuntiantem, tumultum sexcivisse. ΝΘ minus seroe iter M. Hora-

169쪽

tium Barbatum isse in certamen, Decem Tarquinios appellantem, admonentemque, Valeriis et Horatus duribus

Husos reses. Nec nominis homines tum perturarum esse I

psippe quo Iovem appellari fas sit, quo Romulum e duorem urbis, deincepsque reges appellatos, quod saeris etiam, ut solemne, retentum sit. Superbiam violentiamque tum perosos regis: quae ri in rege tum eodem, aut in silio reqis, Ferenda non fuerint, quem laturum in tot priuatis ' Viderent, ne, vetando in curia libere ho mines loqui, eatra curiam etiam moverent vocem. Neque ae videre, qui sibi minus privato cui eoncionem populum voeare, quam illis senatum eogere, liceat. Ubi vellent, eaeperirendur, quant feraetor dolor libertate sua vindicanda, quam cupiditas iniusta dominatione, esset. De bella salino eos referre; tan quam insima ullum populo romano bellum sit, quam eum

iis, qui, tegum ferendarum causa creati, nihil turis in eicitate reliquerinι; qui comitia, qui annuos magistratus, qui ricissitudinem imperitandi, quoi unum eraequandae su libertatis, sustulerint; Fi privati fasces et regium imperium habeant. Fuisse, regitta eraetis, patinios magistratus et eatos ; postea, post secessionem plebis, plebeios. Cuius illi partis essent, rogitare Z Populares ' quid enim eos per populum egisse ' Optimates ' qui anno iam prope senatum non habuerint; tune ita habeant, ut de republica loqui prohibeant ' Ne nimium in metu alieno spei pomerent: graviora, quae patiantur, videri iam hominibu3, quam quae metuant. XL. Haec vociferante Horatio, quum decemviri nec

irae, nec ignoscendi modum reperirent, nec, quo eVasura

res esset, cernerent; C. Claudii, qui patruus Appii decemviri erat, oratio fuit precibus, quam iurgio, similis, orantis per sui fratris parentisque eius Manes, ut eicitis potius foetetatis, in qua natua e et, quam foederis, nefarie icti eum eollegis, meminisset. Multo id magis se illius

causa orare, quam reipuolicae. Ouippe rempublicam, si αvolentibus nequeat, ab invitis ius eaepe ut uram. Sed eae magno eertamine magnas excitari ferme iras; earum eventum se horrere. Quum aliud, praeterquam de quo retulissent, decemviri dicere prohiberent, Claudium interpellandi verecundia fuit. Sententiam igitur peregit, nullum

placere senatusconsultum fieri. Omnesque ita accipiebant,

170쪽

LIB. III. CAP. XL. XLI. 167

privatos eos a Claudio iudicatos : multiqi Ie ex consularibus verbo assensi sunt. Alia sententia, asperior in speciem, vim minorem aliquanto habuit, quae patricios coire ad prodendum interregem iubebati censendo enim, quoscunque magistratus esse, qui senatum haberent, iudieabat ; quos privatos secorat auctor nullius Senatusconsulti laetendi. Ita labante iam causa decemvirorum, L. Cornelius Maluginensis, M. Cornelii decemviri frater,

quum ex consularibus ad ultimum dicendi locum consulto servatus esset, simulando curam belli, fratrem collegasque eius luebatur : Quonam fato incidisset, mirari se dictitans, ut decemviros, qui decemviratum petissent, aut socii, aut hi maaeime oppugnarent 7 aut quid ita, quum per

tot menses vacua civitate nemo, iustine magistratus remmae rerum praeessent, contropersiam fecerit; nunc demum, quumh03tes prope ad portas sint, civiles discordias serant: nisi quod in turbido minus perspicuum fore putent, quid agα-tur. Ceterum neminem, maiore cura occupatis animis, Uerum esse, praeiudicium rei tantae asperre. Sibi placere, do eo, quod Valerius Horatiusque ante Idus Maias deeem ros abisse magistratu insimulent, bellis, quae immineant, perstetis, republica in tranquillum redacta, senatu disceptante, acti: et iam nunc ita se parare Ap. Cloeudium, ut

c0mitiorum, quae decemviris creandis decempir ipse habuerit, sciat sibi rationem reddendam esse, utrum in unum annum creati sint, an donec leges, quae deessent, persterrentur. In praesensia omnia praeter bellum omitti placere deuius si falso famam vulgatam vanoque non nuntios solum, sed Tusculanorum etiam legatos, attulisse putent, speculatores mittendos censere, qui certius e lorata referavit. Sin fides et nuntiis et legatis habeatur, delectum primo qu0quo tempore haberi; decemciros, quo cuique eorum videatur,ezercitus dueere; nec rem aliam praeverti. XLI. In hanc sententiam ut discederetur, iuniores patrum evincebant. Ferociores iterum coorti Valerius Ηoratiusque vociferari, ut de republiea liceret dicere: die turos as populum, si in senatu per factionem non liceat.

Neque enim sibi priuatos, aut in curia, aut in concione,p03se obstare; neque se imaginariis fuscissius eorum eessuros esse. Tum Appius, iam prope esse ratus, ut, ni Viο-

SEARCH

MENU NAVIGATION