Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

lentiae eorum pari resisteretur audacia, victum imperium esset; Non. erit meliua, inquit, nisi de quo consulimus, rocem misisse: et ad Valerium, negantem se privato relicere, lictorem accedere iussit. Iam Quiritium fidem implorante Valerio a curiae limine, L. Cornelius complexus Appium, non, quod simulabat, consulendo, diremit certamen : factaque per Cornelium Valerio dicendi gratia, tuae vellet, quum libertas non ultra vocem excessisset, decemviri propositum tenuere. Consulares quoque ac Seniores ab residuo tribuniciae potestatis odio, cuius desiderium plebi multo acrius, quam consularis imperii, rebantur esse, prope malebant, postmodo ipsos decemviros voluntate abire magistratu, quam invidia eorum exsurgere rursus plebem. Si leniter ducta res sine populari strepitu ad consules redisset, aut bellis interpositis, aut moderatione consulum in imperiis exercendis, posse in oblivionem tribunorum plebem adduci. Silentis patrum odicitur delectus e iuniores, quum sine provocatione imperium esset, ad nomina respondenti Legionibus scriptis, inter se deeemviri comparabant, quos ire ad bellum, quos praeesse exercitibus oporteret. Principes inter decemviros erant Q. Fabius et Ap. Claudius. Bellum domi maius, quam laris, apparebat Appii violentiam aptiorem rati ad comprimendos urbanos motus: in Fabio minus in bono constans, quam navum in malitia, ingenium. esse. Hunc enim virum, eFegium olim domi militiaeque,deeemviratus collegaeque ita mutaverant, ut Appii, quam sui, similis mallet esse. Huic Milum in Sabinis, M'. Rabuleio et Q. Poetelio additis collegis, mandatum. M. Cornelius in Algidum missus cum L. Minucio et T. Antonio et C. Duilio et M. Sergio : Sp. Oppium Ap. Claudio adiutorem ad urbem tuendam, aequo omnium decemvirorum imperio, decernunt XLII. Nihilo militiae, quam domi, melius respubliea administrata est. Illa modo in ducibus culpa, quod, ut odio essent civibus, secerant: alia omnis penes milites noxa erat: qui, ne quid ductu atque auspicio decemvirorum prospere usquam gereretur, vinci se per Suum atque illorum dedecus patiebantur. Fusi et ab Sabinis ad Eretum, et in Algido ab Aequis, exercitus erant. Ab

172쪽

LIB. III. CAP. X MI. x LIII. 169

Ereto per silentium noctis profugi, propius urbem, inter

Fidenas Crustumeriamque, loco edito caStra communierant : yersecutis hostibus nusquam se aequo certamine committeutes, natura loci ac vallo, non Virtute aut armis,

tutabantur. Maius flagitium in Algido, maior etiam cladesaeeepta: castra quoque a mi Ssa erant; exul usque Omnibus utensilibus miles, Τusculum se, si de misericordiaque victurus hospitum, quae tamen non fefellerunt) contulerat. Boniam tanti erant terrores allati, ut, posito iam decem virali odio, patres vigilias in urbe haDendas censereni: Dmnes, qui per aetatem arma ferre possent, cuSlodire moenia, ac pro portis stationes agere iii Derent: arma Tusculum ad supplementum decernerent, decemviroSque, ab arce Tusculi degressos, in castris militem habere: castra alia

a Fidenis in Sabinum agrum transferri: belloque ultro inserendo deterreri hostes a consilio urbis OPpugnandae. XLIII. Ad clades ab hostibus acceptas duo nefanda facinora decemviri belli domiquo adiiciunt. L. Siccium in Sabinis, per invidiam decemviralem iribunorum creandorum secessionisquo mentiones ad vulgus militum sermonibus oecultis serentem, prospeculatum ad loeum castris capiendum mittunt: datur negotium militibus, quos miserant expeditionis eius comites, ut eum opportuno adorti loco interficerent. Haud inultum interfecere: nam circa repugnantem aliquot insidiatores cecidere, quum ipse se praevalidus, pari viribus animo, circumventus tutaretur. Nuntiant in castra ceteri, praecipitatum in insidias esse Siccium egregie pugnantem, militesque quoS-dam cum eo amissos. Primo fides nuntiantibus suil. Prosecta deinde cohors ad sepeliendos, qui ceciderant, decem irorum permissu, postquam nullum spoliatum ibi corpus, Siccium quo in medio iacenteni armatumque, Omnibus in eum versis corporibus, videre; hostium neque corpus ullum, nee vestigia abeuntium ; profecto ab suis interfectum memorantes, retulere corpus. Iiividiaeque Plena castra orant, et Romam serri protinus Siccium placebat, ni decemviri lanus militare ei publica impensa sacere maturasserit. Sepultus ingenii militum moestitia, pessima decemvirorum in Vulgus fama, DSt.

173쪽

T. LIVI

timi, haud minus foedo eventu, quam quod per stuprumi aedemque Lucretiae urbe regnoque Tarquinios expulerat : ut non sinis solum idem decemviris, qui regibus, sed causa etiam eadem imperii amittendi esset. Ap. Claudium virginis plebeiae stuprandae libido cepit. Pater virginis L. Virginius honestum ordinem in Algido ducebat, vir exempli recti domi militiaeque. Perinde uxor instituta fuerat, liberiquo instituebantur. Desponderat 1iliam L. Icilio tribunicio, viro acri, et pro causa plebis

xpertae virtutis. Hanc virginem adultam, sorma excellentem, Appius, amoro ardens, pretio ac spe pellicero adortus, postquam omnia pudore Septa animadverterat, ad crudeIem superbamque vim animum convertit. II

Claudio clienti negotium dedit, ut virginem in servitutem assereret, neque cederet secundum libertatem postulantibus vindicias: quod pater puellae abesset, locum iniuriae esse ratus. Virgini, venienti in forum, si hi namque in tabernis literarum ludi erant) minister decemviri

libidinis manum iniecit: serva sua natam, ServamquBappellans, sequi se iubebat; cunctantem vi abstracturum

Pavida puella stupente, ad clamorem nutricis, fidem Uuiritium implorantis, sit concursus. Virginii patris sponsique Icilii populare nomen celebratur: notos gratia BO-rum, turbam indignitas rei virgini conciliat. Iam a vi tuta erat; quum assertor, Nihil opus esse multitudine e citata ait: se iure grassari, non vi. Vocat puellam in ius Auctoribus, qui aderant, ut sequeretur, ad tribunal Appii perventum est. Notam iudici sabulam petitor, quispo

apud ipsum auctorem argumenti, peragit; huellam, domi suae natam, furtoque inde in domum Virginu translatam, suppositam ei esse. Id se indisio compertum alberre, prohaturumque rei ipso Virginio iudiee, ad quem maior ears iniuriae eius 'et tineat. Interim dominum sequi ancillam, aequum esse. Advocati puellae, quum Virginium reipublieae causa dixissent abesse, biduo assuturum, si nuntiatum ei sit; iniquum esse, absentem de litteris dimicare ; postulant, ut rem integram in patris adventum disserat; lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem ; neu patiatur, virginem adultam famae prius iquam libertatis, periculum adire.

174쪽

LIB. III. CAP. XLV. XLVI.

XLV. Appius decreto praelatus, Quam libertati Doerit, eam ipsum legem declarare, quam Virginii amici postulationi auae praetendunt. Ceterum ua in ea firmum libertati fore praesidium, si nec causis, nee personis Nariet. In his enim, quae asserantur in libertatem, quia quivis legeogere possit, id iuris esse: in ea, quae in patris mclnu sit,

neminem esse alium, cui dominus possessione cedat. Placere itaque patrem areessit interea iuris sui laeturam assertorem non fucere, quin ducat puellam sistendumque in adventum eius, qui pater dieatur, promittat. Adversus illiuriam decreti quum multi magis fremerent, quam qui S- quam unus reclamare auderet; P. Numitorius, puellae avunculus, et sponsus Icilius interveniunt: dataque intorturbam via, quum multitudo Icilii maximo interventu resisti posse Appio crederet, lictor decresse ait: vociferantemque Icilium summovet. Placidum quoque ingenium tam atrox iniuria accendisset. Ferro hine tibi summouendus sum, Appi, inquit, ut tacitum feras, quod celari vis. Virginem ego hane sum ducturus, nuptam pudicamque habiturus. Proinde omnes collegarum quoque lictore3 conuoca, eaepediri virgas et secures iube r non manebit eaetra domum patris sponsa Iciliu Non, si tribunicium auxilium et prouocationem plebi romanae, duas arces libertatis tuendae, ademistis, ideo in liberos quoque nostros coniugesque re-9num vestrae libidini datum est. Sueuite in tergum et in ceruices nostras; pudicitia saltem in tuto sit. Huic si risalperetur, ego praesentium Quiritium pro sponsa, Viryinius militum pro lintea silia, omnes deorum hominumque implorabimus sidem : neque tu istud unquam deeretum gine caede nostra referes. Postulo, Appi, etiam atque etiam consideres, quo progrediare. Virginius viderit, de filia, ubi venerit, quid agat. me tantum sciat, sibi, si huius risdietis cesserit, eonditionem filiae piaerendam esse. Me, vindicantem sponsam in libertatem, tutu citius deseret, quam ficta. XLVI. Conditata multitudo erat, certamenque ii Siar videbatur. Lictores Icilium circumsteterant : nec ultra minas tamen processum est, quum Appius, Non Virginium defendi ab Icilio, sed inquietum hominem, et tribu Natum etiam nune spirantem, locum seditionis quaerere, diceret. Non praebiturum se illi eo die materiam : sed us

175쪽

Υ. LIVII

iam sciret, non id petulantiae suae, sed Viminis absentiet patrio nomini et libertati, datum, ius eo die se non dicturum, neque decretum interpositurum: a M. Claudio petiturum, decedereι iure suo, vindicarique puellam in sterum diem pateretur. Quod nisi pater postem dis afuisset, denuntiare se Icilio similibusque Icilii, neque legi suae la-

orem, neque decemciro constantiam defore: nee se utique collegarum lictores eonoocaturum ad coercendos seditionis

aueιores et eontentum se suis lictoribus μre. Quum dilatum tempus iniuriae esset, secessissentque advocati puellae,

placuit omnium primum, fratrem Icilii siliumque Numi

torii, impigros iuvenes, pergere inde recta ad portam, et, quantum accelerari posset, Virginium acciri e castris. In eo verti puellae salutem, si postero die vindex iniuriae ad tempus praesto esset. Iussi pergunt, citatisque equis nuntium ad Patrem perserunt. Quum instaret assertor puellae, ut vindicaret, sponsoresque daret; atque id ipsum agi diceret Icilius, sedulo tempus terens, dum praeciperent iter nuntii missi in castra, manus tollem undique multitudo, et se quisque paratum ad spondendum Icilio ostendere. Atque ille lacrimabundus, Gratum est, inquit; crastina die vestra opera utar: η'sorum riune satis est. Ita vindicatur Virginia, spondentibus propinquis. Appius, paullisper moratus, ne eius rei causa sedisse videretur, postquam, omissis rebus aliis prae cura unius, nemo adibat, domum se recepit; collegisque in castra seribit, ne Virginio commeatum dent, atque etiam iucustodia habeant. Improbum consilium serum, ut debuit,suit; et iam commeatu sumpto prosectus Virginius prima vigilia erat, quum postero die mane de retinendo eo nequicquam litorae reclduntur.

XLVII. At in urbo prima luce, quum ei vitas in foro

exspectatione erecta staret, Virginius sordidatus filiam suam obsoleta veste, comitantibus aliquot matronis, cum ingenti advocatione in forum deducit. Circumiro ibi et prensare homines coepit; et non orare solum precariam opem, sed pro debita petere, Se pro liberis eorrum ae con iugurus quotidie in acie stare: nec a m inrum e83e, cuius strenue ae ferociter faeta in bello plura memorari possent. Quid prodesse, si, incolumi urbe, quae, eapta, ulιtas timean-

176쪽

t D , liberis suis sint pallenda ' Haec prope concionabundus circumibat homines. Similia his ab Icilio iactabantur : comitatus muliebris plus tacito fletu, quam ulla vox,

moVebat. Adversus quae Omnia obstinato animo Appius tanta vis amentiae Verius, quam amoris, mentem tur-

haverat) in tribunal escendit: et, ultro querente pauca petitore, quod ius sibi pridie per ambitionem dictum non esset, priusquam aut ille postulatum perageret, aut Virginio respondendi daretur locus, Appius intersatur. Quem

decreto sermonem praetenderit, forsitan aliquem verum

nuctores antiqui tradiderint: quia nusquam ullum in tanta editate decreti verisimilem invenio ; id, quod constat,

nudum videtur proponendum, decresse Vindicias secun- tum servitutem. Primo stupor omnes admiratione rei

tam atrocis defixit: silentium inde aliquamdiu tenuit. Dein quum M. Claudius, circumstantibus matronis, iret ad prehendendam virginem, lamentabilisque eum mulierum comploratio excepisset; Virginius, intentans in

Appium munus, Icilio, inquit, Appi, non tibi, silium despondi : et ad nuptias, non ad stuprum, educaui Placet pecudum ferarumque ritu promiscue in eoneubitus ruere 'Passurine haec isti sint, nescis o non spero esse pMSuros illos, qui arma habent. Quum repelleretur assertor Virginis a globo mulierum circumstantiumque advocatorum, silentium factum per praeconem. XLVIII. Decemvir, alienatus ad libidinem animo, negat, hesterno tantum eonvicio Ieilii violentiaque Virginii. cuius testem populum romanum habeat, sed certis quoque indiciis eompertum se habere, noete tota coetus in urbe factos esse ad inocendam seditionem. Itaque se, haud inseium eius dimicationis, eum armatis descen lisse ; non ut quem quam quietum violaret, sed ut turbantes eicitatis otium pro maiestate imperii coerceret. Proinde quiesse erit melius. I, inquit, lictor, summove turbam ; et da viam domino adprehendemium mancipium. Quum haec intonuisset plenus irae, multitudo ipsa se sua sponte dimovit, deserta tuo

praeda iniuriae puella stabat. Tum Virginius, ubi nihil usquam auxilii vidit, Quaeso, inquit, Appi, primum Un0sce patrio dolori, si quid inclementius in te sum inuectus: deinde sinas hie coram virgine nutrieem percunctari, quid

177쪽

T. LIVII

hoe rei sit' ut, si falso pater dictus sum, aequiore hinc animo discedam. Data volita, seducit filiam ac nutricem prope Cloacinae ad tabernas, quibus nunc Novis est nomen : atque ibi ab lanio cultro arrepto, me te uno, quo possum, ait, modo, filia, in libertatem vindico. Poetus deindo puellae transfigit; respectansque ad tribunal, Te, inquit, Appi, tuumque eaput sanguine Me consecro. Clamore altam atrox sacinus orto excitus Appius, comprehendi Virginium iubet. Ille ferro, quacunquo ibat, viam facere :donec, multitudine etiam prosoquentium tuento, ad portam perrexit. Icilius Numitoriusque exsanguo corpus su Iatum ostentant populo: scelus Appii, puellae infelicem

formam, necessitatem patris deplorant. Dequentes clamitant matronae, Eamne Iiberorum procreanorum conditionem 7 ea pudicitiae praemia esse ' ceteraque, quao in tali re muliebris dolor, quo est moestior imbecillo animo, Domiserabilia magis querentibus subiicit. Virorum et maximo Icilii vox tota, tribuniciae potestatis ac provocationis ad populum ereptae, publicarumque indignationum,

erat.

XLIX. Concitatur multi ludo partim atrocitato Sceleris, partim spe per occasionem repetendae libertatis. Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi postremo, quum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse, cum agmino patriciorum iuvenum per turbam vadens, in vincula duci iubet. Iam circa Icilium non solum multitudo, sed duces quoquo multitudinis orant L. Valerius ei M. Horatius: qui, repulso lictore, Si ture ageret, vindicare se a prioato Icilium aiebant; si vim afferre conaretur, ibi quoque se haud impares fore. Hinc atrox rixa oritur. Valerium Horatiumque lictor decemviri invadit: franguntur a multitudine susces. In concionem Appius ascendit: sectuuntur Horatius Valeriusque. Eos concio audit : decemviro obstrepitur. Iam prο -- perio Valerius discedere a privato lictores iubebat: quum, fractis animis, Appius, vitae metuens, in domum se propinquam soro, insciis adversariis, capito obvoluto, recepit. Sp. Oppius, ut auxilio collegae esset, in sorum ex altera parte irrumpit: videt imperium vi Victum. Αgitatus deinde consiliis, ad quae ex omni parte assentiendo

178쪽

LIB. III. CAI . XLIX. L.

multis auctoribus trepidaverat, senatum postremo vocari iussit. Ea res, cpiod magnae parti patrum displicere acludqcemvirorum videbantur, spe per senatum siniendae potestatis eius multitudinem sedavit. Senalus nec plebem irritandam censuit; et multo magis providendum, ne quid Virginii adventus in exercitu molus saceret. L. Itaque missi iuniores patrum in castra, quae tum in monte Vecilio erant, nuntiant decemviris, ut omni opeiab seditione milites eontineant. Ubi Virginius maiorem, tuam reliquerat in urbe, motum excivit. Nam, praeter tuam quod agmine prope quadringentorum hominum veniens, qui ab urbe indigni lato rei accensi comites ei Se dederant, conspectus est; strictum etiam telum, resper-SuSque ipse eruore, tota in se castra con Vertit: et togae, inultifariam in castris visae, maioris aliquanto, qu3m crat, speciem urbanae multitudinis secerant. Quaerentihus, quid rei esset, ileus diu vocem non misit: tandem ut iam ex trepidatione concurrentium turba constitit, ac silentium fuit, ordine cuncta, ut gesta erant, eXpDSuit Supinas deinde tondens manus, commilitones appellans,

Orabat, Ae, quod scelus Ap. Claudii esset, sibi attribue-Cent: neu se, ut parricidam liberum, aversarentur. Sibi ritum filiae suae cariorem fuisse, si liberae ac pudicae vicere licitum fuisset. Quum, velut servam, ad stuprum rapi Nideret, morte amitti melius ratum, quam contumelia, liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum. Nec se superstitem sitiue futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in aurilio commilitunum habuisset. Ilἰὼ quoque enim filias, 30rores, coniugesque esse: nec cum lilia sua libidianem Ap. Claudii eaestinctum esse: sed, quo impunitior εit eo esprenatiorem fore. 4liena ealamitate documentum datum illis euuendae similis iniuriae. Quod ad se attineat, uXD- rem sibi fato ereptum: silium, quia non ultra pudica victura fuerit, miseram, . sed honestam, mortem occubuisse.

Non esse iam Appii libidini meum in domo sua e ab alia

ruuentia eius eodem se animo suum corpus vindicaturum,

quo vindieaverit tiliae. Ceteri sibi ae liberis suis consulerent. Haec Virginio vociferanti succlamabat multi ludo, e illius dolori, nee suae libertati se defuturos. Et immixti turbae militum togati, quum eadem illa querendo,

179쪽

T. LIVII

docendoque, quanto visa, quam audita, indigniora potuerint videri, simul profligatam iam rem nuntiando Romae esse; insecutique, qui Λppium prope interemptum in exsilium abisse dicerent, perpulerunt, ut ad

arma conclamaretur, vellerentque signa, et Romani Πο- siciscerentur. Decemviri simul nis, quae videbant, simul his, quae acta Romae audierant, perturbati, alius in aliam partem castrorum, ad sedandos motus discurrunt: et leniter agentibus reseonsum non redditur : imperium siquis inni heret, et viros et armatos se esse, respondetur. Eunt agmine ad urbem, et Aventinum insidunt; ut quis- rus occurrerat, plebem ad repetendam libertatem creanosque tribunos plebis adhortantes: alia vox nulla violenta audita est. natum Sp. Oppius habet: nihil placet aspore agi: quippe ab ipsis datum locum seditionis esse. Mittuntur tres legati consulares', Sp. Tarpeius, C. Iulius, P. Sulpicius, qui quaererent senatus verbis, cuius iussu eastra deseruissent 7 aut quid sibi vellent, qui armati

Aoentinum obsedissent I belloque aoerso ab hostibus patriam suam estpissens y Non defuit, quid responderetur: deerat, rui daret responsum, nullodum certo duce, nec satis Buentibus singulis invidiae se inerre. Id modo a multitudine conclamatum est, ut L. Valerium et M. Horatium ad se mitterent: his se daturos responsum. LI. Dimissis legatis, admonet milites Virginius, in re non marima paullo ante trepidatum esse, quia sine eaeue multitudo fuerit: responsumque, quanquam non μιiliter, fortuito tamen magis consensu, quam eommuni consilio esse. Placere decem ereari, qui summae rei praeessem, militarique honore tribunos multum appellari Quum ad eum ipsum primum is honos deserretur, Melioribus meis vestrisque rebus reseruiae, inquit, ista de me iudieia. Nec mihi filia inulta honorem ullum iurendum esse patitur ἰ nec in perturbata repullica eos utile est praeesse vobis, qui proximi inUidiae sint. Si quis usus mei est, nihilo minor eae priuato capietur. Ita decem numero tribunos militares creant. Neque in Sabinis quievit exercitus. Ibi quoque, auctore Icilio Numitorioque, secessio ab decemviris saetaeSt, non minore motu animorum Siceli caedis memoriare Vocata, quam quem nova fama de vir ine adeo laede

180쪽

LIB. III. caP. LI. LII. 177

ad libidinem potita accenderat. Icilius ubi audivit, tris bunos militum in Aventino creatos, ne comitiorum mi-t litarium praerogativam urbana comitia iisdem tribunis plebis creandis sequerentur, peritus rerum popularium imminensque ei potestati, ut ipse prius, quam iretur ad urbem, pari potestate, eundem numerum ab suis creandum curat. Porta Collina urbem intravere sub signis, mediaque urbe agmine in Aventinum pergunt. Ibi, coniuncti alteri exercitui, viginti tribunis militum negotium

dederunt, ut ex suo numero duos crearent, qui Summae rerum praeessent. M. Oppium, Sex. Manilium creant. Patres, sollicili de summa rerum, quum senatus quotidie esset, iurgiis saepius terunt tempus, quam consiliis. Siccii caedes decemviris, et Appiana libido, et dedecora militiae obiiciebantur. placebat, Valerium Horatiumque ire in Aventinum. Illi negabant se aliter ituros, quam si decemviri doponerent insignia magistratus eius, quuanno iam anto abissent. Decemviri, querentes se in ordinem cogi, non ante, quam perlatis legibus, quarum causa creati essent, deposituros imperium se aiebant.

LII. Per M. Duilium, qui tribunus plebis suerat, certior facta plebs, contentionibus assiduis nihil transigi,

in Sacrum montem ex Aventino transit; affirmante Duilio, n0n priu3, quam deseri urbem videant, curam in animos patrum descensuram. Admoniturum Sacrum montem constantiae plebis: scituros, quod sine restituta potestate redigi in concordiam res nequeant. Via Nomentana, cuitum Ficulensi nomen fuit, profecti, castra in monte Sacro locavere, modestiam patrum suorum nihil violando imitati. Secuta exercitum plebs, nullo, qui per aetatem iro posset, retractante. Prosequuntur coniuges liberique, cuinam se relinquerent in ea urbe, in qua nec pudicitia, nee libertas sancta esset, miserabiliter rogitantes. Quum vastii Romae omnia insueta solitudo secisset, in soro praetor paucos Seniorum nemo esset; vocatis utique in senatum patribus, desertum apparuisset sorum; plures iam, tuam Horatius et alerius, vociferabantur, Quid eaespectatu/s, patres e aeripti J Si deee motri finem pertinaciae non faciunt, ruere ac dest rare omnia passuri estis I Quod autem istud imperium est, decempiri, quod ampleaei tenetis'

SEARCH

MENU NAVIGATION