Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

178 T. LIVII Detis ae parietibus iura dieturi estis' Non pudeι, ι ω- tum vestrorum maiorem prope numerum in foro eo spici, quam togatorum aliorum I Quid, si hostes m urbem xeniant, si ruri essis ' quid, si Flebs moae, ubi parum secessione m eamur, armasa veniat ' Decasune urbis vultis β-iare imperium 7 Atqui aut plebs non est habenda, aut habendi sunt tribum plebis. Aon citius earuerimus patriciis magistratibus, quam illi elebeiis. Novam in perrumque eam potestatem eripuere patribus nostris, ne nunc, dulcedine semet eam, ferant desiderium : quum praesertim nec nos temperemus imperiis quo minus illi auruli egeant. Quum haec ex omni parto iactarentur, Victi consensu decemviri, suturos se, quando ita videatur, in potestato patrum amrmant. Id modo simul orant ac monent, ut ipsis ab invidia caveatur: nec suo sanguine ad supplicia patrum plebem assuefaciant. LIII. Tum Valerius Horatiusque, missi ad plebem conditionibus, quibus videretur, revocandam componendRA-que res, decemviris quoquo ab ira et impetu multitudinis praecavero iubentur. Profecti gaudio ingenii plebis in castra ac ripiuntur; quitae liberatores haud dubio et motus initio, et exitu rei. Ob haec advenientibus gratiae actae. Icilius pro multitudine verba facit. Idem, quum de conditionibus ageretur, quaerentibus legatis, quae postulata plebis essent, composito iam ante adventum legatorum consilio, ea postulavit, ut appareret, tu aequitate rerum plus, quam in armis, reponi spei. Potestatem enim tribu niciam, provocationemque repetebant, quae ante decemviros creatos auxilia plebis fuerant, et no cui Daudi esset, concisse milites aut plebem ad repetendam per secessionem libertatem. De decemvirorum modo supplicio atrox postulatum fuit. Dedi quippe eos aequum censebant, vivosque igni concrematuros minabantur. Legati ad sa: Quae consilii Iuerunt, adeo aequa postulastis, in ultra vobis deflerenda fuerint: liberisci enm ea praesidia petitis, non Mentiae ad impugnandos alios. Irae vestrae mastis ignoscendum, quam indinendum est: quippe quit erude sutis odio in crudelitatem ruitis, et prius paene, quam ipsi liberi suis, dominari iam in Moersarios vultis. Nunquamne quiescet cinias nostra a sinpliciis, avi patrum in plebem .romanam, auι pD-

182쪽

LIB. III. CAP. LIII. LIv. 179bis in patres ' Scuto vobis magis, quum 9ladis, opus eat. Satis superque humilis est, qui iure aequo in civitate vicit, nec inferendo iniuriam, nec patiendo. Etiam, si quando metuendos t os praebituri estis, quum, recuperatis magistratibus legibusque restris, iudicia penes vos emini de capite no-εtro fortunisque; tunc, ut quaeque causa erit, Stutuetis: nunc libertatem repeti satis est.

LIV. Facerent, ut vellent, permittentibus cunctis, mox redituros se legali rebus persectis assi mant. Prosecti quum mandata plebis patribus exposuissent, alii decemviri, quandoquidem praeter spem ipsorum supplicii sui nullumentio fieret, haud quicquam abnuere. Appius, truci ingenio et invidia praecipua, odium in se aliorum suo instos metiens odio, must ignaro, inquit, imminet fortuna. Video, donec amna inluersat is tradantur, disperri aduersur: nos certamen : dandus inuidiae est sanguis. Nihil ne ego

quidem moror, quo minus decemψiratu abeam. Factum sonatusconsultum,.ra decemuiri se primo quoque tempore magistratu abdicarent: Q. Furius poni ea mazimus tr ibunos plebis creareta et ne cui sit audi esset secessio militum plebisque. His senatusconsultis persectis, dimisso senatu docemviri prodeunt in concionem, abdicantque so magistratu, ingenti hominum laetitia. Nuntiantur haec plobi: legatos, quicquid in urbe hominum Supstrerat, prosoqultur. Huic multitudini laeta alia turba ex castris occurrit : congratulantur libertatem concordiamque civitati rostitutam. Legati pro concione : Quod bonum, faustum, tetiaeque sit vobis, reique publicae, redite in patriam ad penates, coniuges, liberosque vestros: sed, qua hic modextia fuistis, ubi nullius ager in tot rerum usu necessario tantae multitudini est violatim, eam modestiam ferte in urbem. In

Ioentinum ite, unde profecti estis. Ibi felici loco, ubi pruna

initia inehoastis libertatis vestrae, tribunos plebi creabitι4. Praesto erit pontistae metaeimus, qui cornutia habeat. Ingens assensus alacritasque cuncta approbantium fuit. Convellunt inde signa, profectique Romam certant cum obviis gaudio : armati per urbem silentio in Λventinum pervo-niunt. Ibi extemplo, pontifico maximo comitia hanente, tribunos plebis creaverunt, omnium primum Λ. Virginium, inde L. Icilium, et P. Numitorium avunculum

183쪽

180 T. LIVII Virginiae, auctores secessionis. Τum C. Sicinium, progeniem eius, quem primum tribunum plebis creatum in Sacro monte, proditum memoriae est; et M. Duilium, qui tribunatum insignem ante decemviros creatos gesserat, nec in decemviralibus certaminibus elebi desuerat. Spe deinde magis, quam meritis, electi M. I itinius, M. Pomponius, C. Apronius, P. Villius, C. Oppius. Tribunatu inito, L. Icilius extemplo plebem rogavit, et plebs scivit, nocui fraudi esset secessio ab decemviris lacia. Confestim de consulibus creandis cum provocatione M. Duilius rogationem pertulit. Ea omnia in pratis Flaminiis eoncilio plebis acta, quem nunc circum Flaminium appellant. . Per interregem deinde consules creati, L. ValQ-rius, M. Horatius; qui extemplo magistratum occeperunt: quorum consulatus popularis sine ulla patrum iniuria, nec sine Ossensione fuit: quicquid enim libertati plebis caveretur, id suis decedere opibus credebanti Omnium primum, quum veluti in controVerso iure esset, tenerenturne patres plebiscitis, legem centuriatis comitiis tulere. Ut, quod ιributim plebes iussisset, populum teneret: qualege tribuniciis rogationibus telum acerrimum datum est Aliam dsindo consularem legem de provocatione, unicum praesidium Iibertatis, decemvirali potestate eversam, non restituunt modo, sed etiam in posterum muniunt, sanciendo novam legem, Ne quis ullum magistratum sine prouoeatione ereareι: qui erea et, eum tua suaque esset oecidi: Moe ea caedes eapitalis Maeae haberetur. Et quum plebem hinc provocatione, hinc tribunicio auxilio satis firmassent, ipsis quoque tribunis, ut sacrosancti Viderentur, cuius rei prope iam memoria aboleverat latis quibusdam ex magno intervallo caerimoniis, renovarunt ; et quum religione inviolatos eos, tum lego etiam secerunt, sanciendo, o, qui tribunis plebis, aetastas, iudicibus, deeemviris nomisset, eius eaput Iota saerum es te

milia ad aedem Cereris, Liberi, Lberaeque venum iret.

ac lege iuris interpretes negant, quemquam Sacr Ructum esse: sed eum, qui eorum cuiquam nocuerit, S

crum sanciri. Ita tuo aedilem prehendi ducique a maioribus magistratibus : quod etsi non iure fiat, noceri enim ei, cui hae lege non liceat) tamen argumentum esse,

184쪽

LIB. m. CAP. LV. LVI

non haberi pro Sacrosancto aedilem: tribunos vetere iureiurando plebis, quum primum eam potestatem creavit, sacrosancios esse. Fuere, qui interpretarentur, eadem hac Horatia lege consulibus qu0que et praetoribus, quia iisdem auspiciis, quibus consules, crearentur, cautum eSSe: iudicem enim consulem appellari. Uuae refellitur interpretatio, quod his i bus nondum consulem iudicem, leges fuere. Institutum etiam ab iisdem consulibus, ut senatusconsulta in aedem Cereris ad aediles plebis deserrentur ; quae antea arbitrio consulum supprimebantur vitiabanturque. M. Duilius deinde tribunus plebis plebem rogavit, plebesque scivit: Qui plebem sine tribunis reliquisset, quique magistratum sine provocatione crevsset, tergo ac capite puniretur. Haec omnia ut invitis, ita non adversanti Dus, patriciis transacta; quia nondum in quemquam unum saeviebatur.

L I. Fundata deindo et potestate tribunicia, et plebis libertate, tum tribuni aggredi singulos lutum maturumque iam rati, accusatorem primum Virginium et Appium reum deligunt. Quum diem Appio Virginius dixisset, et Appius, stipatus patriciis iuvenibus, in forum descendisset ; redintegrata extemplo est omnibus memoria foedissimae potestatis, quum ipsum satellitesque eius vidissent. Τum Virginius, Oratio, inquit, rebus dubiis incenta est. Itaque neque ego accusando apud vos eum tempus teram, a cuius crudelitate vosmet ipsi armis et in kastis e nec istum ad cetera scelera impudentiam in desiendendo se adiicere patiar. Omnium igitur tibi, Ap. Claudi, quae impie nefarieque per biennium alia super alia es ausus, gratiam facio : unius tantum eriminis ni iudicem dices, te ab libertate in seruitutem contra leges virulicias non δε- disse, in vineula te duei iubeo. Nec in tribunicio auxilio Appius, nec in iudicio populi ullam spem habebat: at- lamen et tribunos appellavit; et, nullo morante, arre- pius a viatore, Propoco, inquit. Audita vox una vindex libertatis, ex eo missa ore, quo Vindiciae nuper ab liberlato dicino erant, silentium fecit. Ei, dum pro se quisque,

Deos tandem esse, et non negliyere humana, fremunt, et superbiae erudelitatique, etsi seras, non leves tam n renire sed praetorem, mos fuerit. Hae consulares

185쪽

182 T. LIVII poe=ura: provocare, qui provocationem sustulisset; eι implorare praesidium populi, qui omnia iura populi obtrisset: rapique in vincula e3entem iure libertatis, qui liberum eorpus in se itutem addisisset; ipsius Appii, inter concionis murinur fidem populi romani implorantis, vox audiebatur. Maiorum merita in rempublicam domi militiaoquo

commemorabat: suum infelia erga plebem romanam studium, quod aequandarum tegum ea a cum in ima ossem sione patrum consulatu Misael: μω INes, quibus manentibus, lator earum in vincula ducatur. Ceterum sua propria bona malaque, quum ea ae dicendae data saeuuas sit, tum se eaeperturum. In praesentia se communi iure ciuitatis eia

oem romanum die dicta postulare, ut secere tieeat, ut iu- disium populi remari eaeperiri. Non ita se inoidiam pertimuisse. I nihiι in aequitate et misericordia elatum suorum spei hateat. Quod si indicta causa in vincula dueasur, iterum se tribunos plebei appellare, et inmere, ne imitentur, quos oderint. Quod si tribuni eodem foedere obligatos se

fateantur tollendae appellationis eausa, in quam conspirasse deeemoiros eriminati sint; at se propocare ad populum riniplorare leges de prouocatione, et eo ui Iares, eι eo ipso anno Iatas. Quem enim proo asinum, si Me indemnato indieta eausa non liseat 7 eui plebeio et humili praesidium in legibus fore, si Ap. Claudio non sis' se 'eumento futurum, utrum Mois legibus dominalis, an literisssirmata sit: et appellatis proooeatioque aduersus iniuriam magistratuum ostentata tantum inanibus tueris, an vere

' 'LVII. C6ntra Oa Virginius, Unum Ap. Claudium et le-

qum empertem et ciuisis et humani Hederis esse, aiebat. Respieerent tri&-αι homines, e tellum omnium sceleram: ubi Gemuir ille perpetuu3, bonis, tergo, sanguini ciuium infestus, virgas securesque omnibus minitans, deorum hominumque contemptor, earni kibua, non lictoribus stipatus, iam ab rapinis et eaedibus animo ad itidisem verso, virginem ingenuam in oculis populi romani, velut bella eaptam, ab eo Ieru patris abreptam, ministro rubiculi sui

elienti drem dederit. Ubi erudeli decreto nefandisque vita eius derisam patris in filiam arm erit: ubi, tollentes eorpus remianime vira 3, 3pomum avunculumque is earcerem

186쪽

LIB. III. CAP. LVII. LVIII. 183duei iusserit; stupro interpellato magis, quam caede, motuS. Et illi earcerem aediscatum esse, quod domicilium plebis romanae voeare sit solitus. Proinde, ut ille iterum ac salinua provocet, sic se iterum ac saepius iudicem illi ferre, ni vir heias ab libertate in seroitutem dederit: si ad iudicem non eat, pro damnato in riseula duci iubere. Ut haud quoquam improbante, sic magno motu animorum, quum tanti viri supplicio suamet plebi iam nimia libertas videretur, in carcerem est coniecitis: tribunus ei diem prodixit. Inter haec ab Latinis et Hernicis legati gratulatum de concordia patrum ac plebis Itomam venerunt; donum pio ob eam Iovi optimo maximo coronam auream in Capitolium tulero parvi ponderis, prout res haud opulentae erant, colebanturque religiones pie magis, quam magnifice. Iisdem auctoribus cognitum est, Aequos Vol scosque summa vi bellum apparare. Itaque partiri provincias consules iussi. Horatio Sabini, Valerio Aequi Volscique evenere. Quum ad ea holla dolectum edixissent, favore plebis non iuniores modo, sod emeritis etiam stipendiis, pars magna voluntariorum, ad nomina danda praesto suere : eoque non copia modo, sed genere etiam militum, veteranis admixtis, firmior xercitus suit. Priusquam urbem e3rederentur, leges docemvirales, quibus tabulis duodecιm ost nomen, in aes incisas in publico proposuerunt. Sunt, qui iussu tribunorum aediles sunctos eo ministerio scribant. LIIII. C. Claudius, qui, perosus decemvirorum Scelera, et anto omnes fratris filii superbiae infestus, Regillum, antiquam in patriam, se contulerat, is magno iam natu, quum ad pericula eius deprecanda redisset, cuius vilia sugerat, sordidatus cum gentilibus clientibusque in foro prensabat singulos: orabatque, Ne Claudiae genti

eam inustam maculam vellent, ut earcere et vinculis viderentur digni: virum honoratissimae imaginis futurum ud posteros, legum latorem coriditoremque romani ruris, iacere vinctum inter fures nocturnos ac latrones. Averterent ab ira parumper ad cognitionem eogitationemque animos : et potius unum tot Claudiis deprecantibus condonarent, quam propter unius odium multorum preces aspernarentur. Se quoque id generi ac nomini dure ; nec cum eo in fratiam redi e, cuius adcersae fortunae rela succursum. Virtute libertatem

187쪽

T. LIVII

recuperatam em: elementia concordiam ordinum stabiliri posse. Erant, quos moveret sua magis pietate, quam eius,

pro quo agebat, causa. Sed Virginius, Seti potius vi in sereriatur, Orabat, filiaeque: nec gentia Clodiae, regnum in plebem sortitae, sed necessariorum Virginiae et trium tribunorum preera audirent; gui, ad auxilium plebis erea ti, ipsi plebis ydem atque Gallium implorareri. Iustiores hae lacrimae videbantur. Itaque, spe incisa, priusquam prodicta dies adesset, Appius sibi mortem conscivit. Subinde arreptus a P. Numitorio Sp. Oppius, proximus invidiae, ii voci in urbs fuerat, quum iniustae vindiciae a collega dicerentur. Plus tamen laeta iniuria Oppio, quam non prohibita, invidiae secit. Testis productus, qui, septem

et viginti enumeratis stipendiis, octies extra ordinem donatus, donaque ea gerens in conspectu populi, scissa veste tergum laceratum Virgis ostendit, nihilum deprecans, quin, ri quam suam Maeam rem disere. posset, pr ou tus uerum in se saeviret. Oppius quoque ductus in vincula est, et ante iudicii diem finem ibi vitas laeti. Bona Claudii Oppiique tribuni publicavere. Collegae Borum

exsilii causa solum verterunt: bona publicata sunt. Et M. Claudius, assertor Virginiae, die dicta damnatus, ipso remittento Virginio ultimam poenam, dimissus Tibur exsulatum abiit: Manesque Virginiae, mortuae quam vivae felicioris, per tot domos ad petendas poenas vagati, nullo

relicto sonto tandem quieverunt. LIX. Ingens metus incesserat patres, vultusque iati iidem tribunorum erant, qui decemvirorum fuerant, quum

M. Duilius tribunus plebis, inhibito salubriter modo nimiae potestatis, Et libertatis, inquit, nostrae eι poeninum eae inimicis satis est: itaque hoe anno nee diem diei cuiquam, nee in vineuta duri quemquam sum passurus. Nam neque vetera peeevia repeti iam obliterata placet, quumn a expiatu sis empirorum suppliciis; et nihil admissum iri, quod vim tribunicium denderet, spondet perpetua

consulum amborum in libertate vestra tuenda cura. Ea primum moderatio tribuni metum patribus dempsit, eadem lue auxit consulum invidiam; quod adeo toti plebis suissent, ut patrum salutis libertatisque prior plebeio magistratui, quam patricio, cura fuisset; et ante inimicos

188쪽

LIB. III. CAP. LIX. LX.

Satietas poenarum suarum cepisset, quam obviam ituros licentiae eorum consules appareret. Multique erant, qui mollius consultum dicerent, quod legum ab iis latarum a tres auctores fuissent : neque erat dubium, quin, turato reipublicae statu, tempori succubuissent.

LX. Consules, rebus urbanis compositis, landa loque plebis statu, in provineias diversi abiere. Valerius adversus coniunctos iam in Λlgido exercitus Λequorum Vol Scorumque sustinuit consilio bellum. Quod si extemplorem fortunae commisisset, haud scio, an, qui tum animi ab decemvirorum infelicibus auspiciis, Romanis hostibusque erant, magno detrimento certamen staturum fuerit. Castris, millo passuum ab hoste positis, copias continebat. Hostes medium inter bina castra spatium acie instructa complebant : provocantibusque ad proelium re- Sponsum romanus nemo reddeba L Tandem saligati stando, ne nequicquam Oxspectando certamen, Λ equi Volscique, POStquam concessum propemodum do victoria credebant,

I ars in Hernicos, palm in Latinos praedatum abeunt. telinquitur magis castris praesidium, quam Salis virium ad certamen. Quod ubi consul sensit, reddit illatum an-

ista terrorum : instructaque acie ultro hostem lacessit.

Ubi illi, conscientia quid abesset virium, detrectavere pugnam, crevit extemplo Romanis animus, et pro Victis liabebant paventes intra vallum. Quum per totum diem

stetissent intenti ad certamen, nocti cessere. Et Romani luidem pleni spei corpora curabant. Haudquaquam pari hostes animo nuntios passim trepidi ad revocandos praedatores dimittunt. Recurritur ex proximis locis ; ulteriores non inventi. Ubi illuxit, egreditur castris Romanus, vallum invasurus, ni copia pugnae fieret: ut, p0Siquam multa iam dies erat, neque movebatur quicquam ab hoste, iubet signa inferri consul : molaque acie, indignatio Lequos et olscos incessit, si victores exercitus vallum Potius, quam Virtus et arma tegerent. Igitur et ipsi enllagitatum ab ducibus signum pugnae accepere. Iamque pars egressa portis erat, deincepsque alii servabant Ordinem, in suum quisque locum descendentes, quum consul romanus prius, quam totis viribus sulla constaret hostium acies, intulit signa : adortusque nec omnes dum

189쪽

eductos, nec, qui erant, satis explicatis ordinibus, proposluctuantem turbam trepidantium huc atque illuc, circumspectantiumque se ac suos, addito turbatis mentibus clamore atque impetu, invadit. Retulere primo pedem hostes: deinde, quum animos collegissent, et undique duces, rictisne cessuri essent, increparent, restituitur pugna. LXI. Consul ex altera parte Romanos meminisse iubebat, illo die primum liberos pro libera urbe romana pugnare. Sibimet ipsis victuros, non ut decemvirorum victores praemium essent. Non Appio duce rem seri, sed consule Valerio, a liberatoribus populi romani orto, liberatore ipso. Ostenderent, prioribus proeliis per duces, non per milites,

stetisse, ne vincerent. Turpe esse, contra ciues plus animi

habuisse, quam contra hostes: et domi, quam foris, servitutem magis timuisse. Unam Virginiam fuisse, cuius pudia itiae in pace periculum esset: unum Appium cicem perieulosae libidinis. At, si fortuna belli inelinet, omnium liberis ab tot millibus hostium perieulum fore. Nolle ominari, quae nec Iupiter, nec Mars pater passuri sint iis auspieiis

onditae urbi accidere. Aventini Sacrique montis admone-hat, ut, ubi libertas parta esset paucis ante mensibus, eo imperium illibatum referrent: ostenderentque, eandem indolem militibus romanis post eaeaetos decemviros eme, quae inte creatos fuerit: nec, aequalis legibus, imminutam virtutem populi romani esse. Haec ubi inter signa peditum dieta dedit; avolat deinde ad equites, Agite, tuomes, in-

luit, praecitate virtute peditem, ut honore atque ord ne prae statis. Primo e cursu pedes moost hostem: pulsum vas, immissis equis, eaebite a campo. Non sustinebunt impetum: et nunc cunctantur magis, quam resistunt. Concitant equos

permittuntque in hostem, pedestri iam turbatum p uisa:

et, perruptis ordinibus, elati ad novissimam aciem, pars libero spatio circumvecti, iam fugam undique capessentes plerosque a castris avertunt, praeterequitantesque absterrent. Peditum acies, et consul ipse, Visque omnis belli sertur in castra : captisque cum ingenii caede, maiore praeda politur. Huius pugnae sama perlata non in urbem modo, sed in Sabinos ad alterum exercitum. In urbe laetitia modo celebrata est; in castris animos militum ad aemulandum decus accendit Iam Horatius eos,

190쪽

Excursio ilibus sufficietulo, proeliis suo levibus experiundo assuefecerat sibi potius fidere, quam meminisse ignominiae decemvirorum ductu acceptae ; parvaque certamina in summam totius profecerant spei. Νec cessabant Sabini, seroces ab re priore anno hane gesta, laceSSereatque instare, rogitantes, Quid latrocinii modo procul Santes pauci recurrentesque tererent tempus, et in inulta proelia parvaque carperent summam unius belli ' Quin illi eon-9rederentur acie, inclinandumque semel fortunae rem darent 'LXII. Ad id, quod sua sponte salis collectum animorum erat, indignitale etiam Romani accendebantur. Iam alterum.eaeercitum victorem in urbem reditum in ; sibi ultro per contumelias hostem insultare: quando autem se, si tum

non sint, pares hostibus fore 7 Ubi haec Demero militem

in castris consul sensit, concione advocata, Quemadm0dum, inquit, in Algido res gesta sit, arbitror ros, milit , audisse. Qualem liberi populi emercitum decuit esse, tulis fuit: eonsulto collegae, virtute militum victoria parta est. Quod ad me attinet, id consilii an inique Dbiturus si ut, quod vos mihi esseeeritis. Et trahi bellum salubriser, et mature perfici potest. Si trahendum est, ego, ut in dies vest latusque vestra crescat, eadem, qua institui, disciplinu efficiam. Si iam satis animi est, decernique placet, a=itedum, eluinorem, qualem in acie subluturi estis, tollite hιe, indicem Toluntatis virtutisque vestrae. Postquam ingenti alacritate clamor est sublatus, Quod bene vertat, gesturum se illis morem, pocleroque die in aciem deducturum, affirmat. Reliquum diei apparandis armis consumptum est. PO-stero die simul instrui romanam aciem Sabini videre, et ipsi, iam pridem avidi certaminis, procedunt. Proelium fuit, quale inter fidentes sibimet ambo exercitus,

veteris perpetuaequo victoriae alterum gloria, alterum nuper nuVa victoria elatum. Consilio etiam Sabini viros adiuvere : nam quum aequassent aciem, duo extra ordinem millia, quae in sinistrum cornu Romanorum in ipso certamine impressionem sacerent, tenuere. Quae ubi, illatis ex transverso signis, degravabant prope ei reumVentum cornu ; equil duarum legionum sexcenti sere ex

equis desiliunt, cedentibusque iam suis provolant in primum; simulque et hosti se opponunt, et, aequato Pri-

SEARCH

MENU NAVIGATION