Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

T. LIVII

rum. Sed vis potentior fuit. Namque tutores, inter suae partis homines de iniuria decreti palam in foro coiicionati, manu facta Virginem ex domo matris rapiunt :adversus quos infestior coorta optimatium acies sequitur accensum iniuria iuvenem. Fit proelium atrox. Pulsa plebs, nihil romanae plebi similis, armata ex urbe prosecta, colle quodam capto, in agros optimatium cum serro ignique excursiones iacit. Urbem quoque, omnis etiam experiem ante certaminis, multitudine opificum ad spem praedae evocata, obsidero parat: nec ulla syecies cla-dosque belli abest ; velut contacta civitate rabie duorum iiivenum, funestas nuptias ex occasu patriae petentium. Parum parti utrique domi armorum bellique est visum. Optimates romanos ad auxilium urbis Obsessae, plebs ad expugnandam secum Λrdeam Volscos excivere. Priores Volsci, duce Λequo Cloelio, Ardeam Venere, et moeni-hus hostium vallum obiecere. Quod ubi Romam est nuntiatum, extemplo M. Geganius consul, cum exercitu prosectus, tria millia passuum ab hoste loeum castris cepit, praecipitique iam clio curare corpora milites iubet. Quarta deindo vigilia signa profert: coeptumque opus adeo approperatum est, ut, Sole orto, Volsci firmiore se munimento ab Romanis circumvallatos, quam a se urbem, Viderent. Et alia parte consul muro Ardeae brachium iniunxerat; qua ex oppido sui commeare possent. X. Volscus imperator, qui ad eam diem, non commeatu praeparato, Sed ex sepulatione agrorum rapto in diem frumento aluisset militem, postquam septus vallo repente inopem omnium rerum videt, ad colloquium consule evocato, si soluendae obsidionis causa venerit Romanus, abducturum se inde Volscos, ait. Adversus ea consul. Dictis eonditiones accipiendas esse, non sterendas, respondit; neque, ut venerias ad oppugnandos socios populi romani suo arbitrio, sta abituros Volicos esse. Dedι imperatorem, arma poni, iubet, fatentes victos εe esse, et imperio parere : aliter, tam abeuntibus, quam manentimus, se hostem infensum, victoriam potius eae Volscis, quam pacem insidam, Romam relaturum. Volsci exiguam spem in armis, alia undique abscisa, quum tentassent, praeter cetera adversa

loco quoque iniquo ad pugnam congressi, iniquiore ad

212쪽

LIB. IV. CAP. X. XI. 209

fugam, quum ab omni parte caederentur, ad preces a certamine versi, dedito imperatore traditisque armis, sub iugum missi. cum singulis vestimentis ignominiae cladisque pleni dimittuntur. Et, quum haud procul urbe

Tuseulo consadissent, vetere Tusculanorum odio inermes

oppressi dederunt poenas, vix nuntiis caedis relictis. Romanus Λrdeae turbatas seditione res, principibus eius motus securi percussis, bonisque eorum in publicum A deatium redactis, composuit: demptamque iniuriam iudicii tanto beneficio populi romani Ardeates credebant; senatui superesse aliquid ad delendum publicae avaritiae monumentum videbatur. Consul triumphans in urbem radit, Cloolio duco Volscorum ante currum ducto, praelatisque spoliis, quibus dearmatum exercitum hostium sub iugum miserat. Λequavit, quod haud facile est, Quinctius consul togatus armali gloriam collegae :quia concordiae pacisque domesticam curam, iura infimis summisque moderando, ita tenuit, ut eum et patres Se V rum consulem, et plebs satis comem crediderint. Et adversus tribunos auctoritate plura, quam certamine, tenuit. Quinque consulatus, eodem tenore gesti, vitaque Omnis, consulariter acta, verendum paene ipsum magis,

quam honorem, faciebant. Eo tribunorum militarium nulla mentio his consulibus suit. XI. Consules creant M. Fabium Vibulanum, Postumum Aebutium Cornicinem. Fabius et Λebutius consules, quo maiori gloriae rerum domi forisque gestarum,

succedere se cernebant, maxime. autem memorabilem

annum apud finitimos socios hostesque osse, quod Λrdeatibus in re praecipiti tanta foret cura subventum) eo impensius , ut delerent prorsus ex animis hominum insani iam iudicii, senatusconsultum secerunt, ut, quoniam civitas Ardealium intestino tumultu redacta ad paucos esSel, coloni eo praesidii causa adversus Volscos scriberentur. Hoc palam relatum in tabulas, ut plebem tri-hunosque lalloret iudicii rescindendi consilium initum.

ConSenserant autem, ut, multo maiore parte ruttilorum colonorum, quam romanorum, scripta, nec ager ullus

divideretur, nisi is, qui interceptus iudicio infami erat; nec ulli prius Romano ibi, quam omni huq Rutulis divi-

213쪽

T. LIVII

sus esset, fileba ulla agri assignaretur. Sic agor ad Ardeates rediit. Τriumviri ad coloniam Ardeam deducendam creati Agrippa Menenius, Τ. Cloelius Siculus, M. Aebutius Elva. Qui, per minime populare ministerium a3ro assignando sociis, quem Populus romanus suum iudicasset, quum plebem offendissent, ne primoribus quidem patrum satis accepti, quod nihil gratiae cuiusquam dederant; vexationes, ad populum iam die dicta ab tribunis, coloni adscripti remanendo in colonia, quam testem integritatis iustitiaeque habebant, vitavere. xl I. Pax domi forisque suit et hoc et insequente anno, C. Furio Pacito et M. Papirio Crasso consulibus. Ludi,

ab decemviris per secessionem plebis a patribus ex Sonatusconsulto voti, eo anno laeti sunt. Causa seditionum nequicquam a Poetelio quaesita : qui, tribunus plebis iterum ea ipsa denuntiando factus, neque, ut de agris dividendis plebi referrent consules ad senatum, pervincere Potuit: et, quum magno certamine obtinuisset, ut consulerentur patres, consulum an tribunorum placeret eomitia haberi, consules creari iussi sunt: ludi Drioque erant minae tribuni, denuntiantis se delectum impediturum ; quum, quietis sinitimis, neque bello, neque belli apparatu Opus esset. Sequitur hanc tranquillitatem rerum annus, Proculo Geganio Macerino, L. Menenio Lanato

consulibus, multiplici clade ac hericulo insignis, seditionibus, fame, regno prope per largitionis dulcedinem in

cervices accepto. Unum afuit bellum externum : quo si aggravatae res essent, . vix ope deorum omnium resisti potuisset. Coepere a fame mala, seu adversus annus frugibus suit, seu dulcedine concionum et urbis desertongrorum cultu: nam utrumniae traditur. Et pistres plo-bem desidem, et tribuni plebis nunc fraudem nunc negligentiam consulum accusabant. Postremo perpulere plebeii, haud adversante Senatu, ut L. Minucius praesectus annonae crearetur; felicior in eo magistratu ad custodiam libertatis suturus, quam ad curationem ministerii sui: quanquam postremo annonae quoque levatae haud

immeritam et gratiam et gloriam tulit. Qui quum, multis circa finitimos populos legationibus terra mariquo nequicquam missis, nisi quod ex Etruria haud ita mul-

214쪽

LIB. Iv. CAP. XII. XIII. 211 .

tu in frumenti advectum est nullum momentum annonae fecisset; et, revolutus ad dispensationem inopiae, prositori cogendo frumentum, et Vendere, quod usu menstruo superesset, fraudandoque parte diurni cibi servitia, criminando inde et obiiciendo irao populi frumentarios, acerba inquisitione aperiret magis, quam levaret inopiam ; multi ex plebe, spe amissa, P0tius quam ut cruciarentur trahendo animam, capitibus ob olutis se in Tiberim praecipitaverunt.

XIII. Tum Sp. Maelius ex equestri ordine, ut illis

temporibus, praedives, rem utilem, pessimo exemplo, peiore consilio, est aggressus. Frumento namque ex Etruria privata pecunia per hospitum clientiumque ministeria coempto, quae, credo, ipsa res ad levandam publicucura annonam impedimento fuerat largitiones Dumeniis acore instituit : plebemque, hoc munere delinitam, quacunque incederet, conspectus elatusque supra modum

hominis privati, secum trahere ; haud dubium consulatum favore ac spe despondentem. Ipse, ut est hunianus animus insatiabilis, eo, quod fortuna spondet, ad altiora

ot non concessa tondere : ei, quoniam consulatus quo lueoripiendus invitis patribus esset, de regno agitare: id unum dignum tanto apparatu consiliorum et certamine, quod ingens exsudandum esset, praemium sore. Iam comitia consularia instabant: 'uae res eum, necdum compositis maturisve satis consiliis, oppressit. Consul sextum creatus T. Quinctius Capitolinus, minime opportunus Vir novanti res : collega additur ei Λgrippa Menenius, cui Lanato erat cognomen : et L. Minucius praesectus an nouae, Seu resectuS, Seu, quoad res posceret, in incertum creatus : nihil enim constat, nisi in libros linteos utroque anno relatum inter magistratus praesecti nomen. Hic Minucius, eandem publice curationem agens, quam IIaelius privatim agendam susceperat, quum in utraque itomo genus idem hominum versaretur, rem comperiam ad senatum refert, Tela in domum Maelia eonferri, eumque conciones domi habere: ae non dubia regni consilia esse. Tempus agendae rei nondum stare; cetera iam e venisse ; et tribunos mercede emptos ad prodendam libertatem, et partita ducibus multituuinis ministeria esse. Syrius

215쪽

T. LIVII

3e paene, quam tutum fuerit, ne euius incerti vanique auctor esset, ea deferee. Quae postquam sunt audita, et undique primores patrum et prioris anni consules incre parent, quod eas largitiones coetusque plebis in privata domo passi essent fieri, et novos consules, quod e pectassent, donec a praesecto annonae tanta res ad sena tum deserretur, quae consulem non auctorem solum desideraret, sed etiam vindicem ; tum Τ. Quinctius, eonsules immerito inerepari, ait, qui, eonstricti legibus de pro-

coeatione ad dissoluendum imperium latis, nequaquam tan tum virium in magistratu ad eam rem pro atrocitate vindieandam, quantum animi, haberem. Opus esse non fortἰ solum viro, sed etiam libero ea solutoque legum rinculis.

Itaque se di tatorem L. Quinetium dicturum: ibi animum parem tantae potestati esse. Approbantibus cunctis, primo Quinctius abnuere : et, quid sibi vellent, rogitare, qui se aetate eaeaetu tantae dimicationi obiicerent. Dein, quum undique plus in illo senili animo non consilii modo, sed etiam virtutis esse, quam in omnibus aliis dicerent, laudibusque haud immeritis onerarent, et consul nihil re mitteret ; precatus tandem deos immortales Cincinnatus, ne senectus sua in tam trepidis rebus damno dedecorivo reipublicae esset, dictator a consule dicitur : ipse deindo

C. Servilium Ahalam magistrum equitum dicit. XIV. Postero die, dispositis praesidiis, quum in forum

descendisset, conversaque in eum Hebs novitate rei ac miraculo esset, et Maeliani atque ipse dux eorum in se intentam vim tanti imperii cernerent; expertes consi liorum regni, qrii tumultus, quod bellum repens, auι distatoriam maiestatem, aut Quinetium post ocisserimum annum rectorem re ublicae quaesisset, rogitarent; missus ab dictatore Servilius magister equitum ad Maelium, Vocat te, inquit, dictator. Uuum pavidus ille, quid vellet, quaereret ; Serviliusque eausam dicendam esse proponeret, erimenque, a Minucio delatum ad senatum, diluendum ;tunc Maelius recipere se in catervam suorum, et primum circumspectans terεiversari : postremo, quum apparitor iussu magistri equitum duceret, ereptus a circumStRutibus, sugiensque, fidem plebis romanae implorare, et opprimi se consensu patrum dicere, quod pleui benigno

216쪽

secisset: orare, ut opem sibi ultimo in discrimino serrent, neve ante oculos suos trucidari sinerent. Haec eum vociferantem assecutus Ahala Servilius obtruncat: re. SperSusque cruore obtruncati, stipatus caterva patriciorum

iuvenum, dictatori renuntiat, vocatum ad eum Maelium, repulso apparitoro, conci lantem multitudinem, poenam meritam habere. Tum dictator Marte virtute, inquit, C. Servili, esto, liberata republica. XV. Τumultuantom deinde multitudinem incerta Oxistimationo facti ad concionem vocari iussit; et, Maelium itιre caesum, pronuntiavit, etiamsi regni crimine insons fuerit; qui vocatus a massistro equitum ad dictatorem non

venisset. Se ad causam cognoscendam consedisSe ; qua cognita, habituram fuisse Maelium similem causae fortunam.

Uim parantem, ne iudicio se eommitteret, vi coercitum esse. Nec cum eo, tanquam eum ciue, agendum fuisse; qui natus in libero populo inter iura legesque, eae qua urbe re-aeS eractos sciret, eodemque anno sororis filios regis, et liberos eonsulis liberatoris patriae, propter pactionem indicatam recipiendorum in urbem regum, a patre securi esse percussos e eae qua Collatinum Tarquinium consulem nominis odio abdicare se magistratu atque eaesulare iussum;

in qua de Sp. Cassio, rost aliquot annos, propter consilia

inita de regno supplicium sumptum ; in qua nuper decem viros bonis, eaesitis, eapite multatos ob superbiam regiam in ea Sp. Maelius spem regni eonceperit. Et quis homo 'quanquam nullam nobilitatem, nullos honores, nulla merita cuiquam ad dominationem pandere viam; sed tamen Claudios, Cassios, eonsulatibus, decemotratibus, suis maiorumque honoribus, splendore familiarum sustulisse ani-m03, quo nestas 'erit: Sp. Maelium, eui tribunatus plebis massis optandus, quam sperandus fuerit, frumentarium divitem, bilibris farris sperasse libertatem se civium suorum emisse, ciboque obitetendo ratum victorem sinitimorum omnium populum in seruitutem perlici posse: ut, quem εenatorem concoquere eisitas viae posset, restem heri et, Romuli conditoris, ab diis orti, recepti ad deos, insignia atque imperium habentem. Non pro scelere id magis, quam pro

monstro, habendum. Me satis esse sanguine eius e latum, nisi tecta parietesque, intra quae tantum amentiae concep-

217쪽

T. LIVII

tum esseι, dissiparenιur ; bonaque, contueta pretiis regni mereandi, publicarentur. Iubere itaque, quaestores vendere ea bona, atque in publicum redigere. XVI. Domum deinde, ut monumento area esSet OP pressae nefariae spei, dirui extemplo iussit: id Aequimaelium appellatum est. L. Minucius bove aurato extra portam Trigeminam est donatus, ne plebe quidem invita, quia frumentum Maelianum, assibus in modios aestimatum, plebi divisit. Hunc Minucium, apud quosdam auctores, transisse a patribus ad plebem, undecimumque iribunum plebis cooptatum seditionem, motam ex Maeliana caede, sedasse, invenio. Ceterum vix credibile est, numerum tribunorum patres augeri passos, idque potissimum exemplum a patricio homine introductum ; nec deinde id plebem concessum semel obtinuisse, aut certo tentasse. Sed ante omnia refellit salsum imaginis titulum paucis ante annis lege caulum, ne tribunis collegam

cooptare liceret. Q. Caecilius, Q. Iunius, Sext. Τitinius, soli ex collegio tribunorum neque tulerant do honoribus Minucii legem ; et criminari nunc Minucium, nunc Servilium apud plebem, querique indignam necem Maelii non destiterant. Pervicerunt igitur, ut tribunorum militum potius, quam consulum comitia haberentur; haud dubii, quin sex locis tot enim iam creari licebat) et plebeii aliqui, profitendo se ultores soro Maelianae caedis, crearentur. Plebs, quanquam agitata multis eo anno et variis motibus erat, nec ψures, quam tres, tribunos consulari potestato creavit, et in iis L. Quinctium Cincinnati filium : ex cuius dietaturas invidia tumultus quaerebatur. Praelatus suffragiis Quinctio Mam. Aemilius, vir summae dignitatis. L. Iulium tertium creant. XVII. In horum magistratu Fidenae, colonia romana, ad Lartem Tolumnium Veientium regem ac Veientes defecere. Maius additum desectioni Molus. C. Fulcinium,

manos, causam novi consilii quaerentes, iussu Tolumnii interfecerunt. Levant quidam regis lacinus : in tesserarum prospero iactu Vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, ab Fidenatibus exceptam, causam mortis legatis suisse. Rem incredibilem ; interventu Fidena-

218쪽

MB. IV. CAP. XVII. XVIII.

tium, novorum sociorum, consulentium de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum: nec deinde in horrorem versum lacinus. Propius est fidem, obstringi Fidenalium populum, ne respicere Spem ullam ab Romanis posset, conscientia tanti sceleris Voluisse. Legatorum, pii Fidenis caesi erant, statuae publico in Rostris positae sunt. Cum Veientibus Fidenalibusque, Praeterquam sinitimis populis, ab causa etiam

iam nefanda bellum exorsis, atrox dimicatio instabal. Itaque ad curam summae rerum, quieta plebe tribunisque eius, nihil controversiae fuit, quin consules crearentur M. Geganius Macerinus tertium et L. Sergius Fidenas : a bello credo, quod deinde gessit, appellatum. Hic enim primus cis Λnienem cum rege Veientium secundo proelio connixit, nec incruentam victoriam retulit. Maior ita tuo ex civibus amissis dolor, quam laetitia susis hostibus suit: et senatus, ut in trepidis rebus, dictatorem dici Mam. Aomilium iussit. Is magistrum equilum ex collegio prioris anni, quo simul tribuni militum consulari potestate morant, L. Quinctium Cincinnatum, dignum parente iuvenem, dixit. Ad delectum a consulibus hahilum centuriones veteres belli periti adiecti, et numerus amissorum proxima pugna expletus. Legatos Quinctium Capitolinum et M. Fabium Vi Dulanum sequi se dictator iussit. Quum potestas maior, tum Vir quoque

P0lestali par, hostes ex agro romano trans Λnienem sum novere, collesque inter Fidenas atque Anienem ceperunt, reserentes castra: nec ante in campos degressi sunt, quam legiones auxilio Faliscorum venerunt. Tum demum castra Etruscorum pro moenibus Fidenarum po-

sila : et dictator romanus haud procul inde ad conssuentos consedit in utriusque ripis amnis, qua sequi munimento poterat, vallo interposito. Postero die in aciem eduxit. XVIII. Inter hostes variae suere sententiae. FaliScus,

procul ab domo militiam aegre pallens, satisque sidens sibi, poscere pugnam : Veienti Uidenatique plus spei in

trahendo bollo esse. Tolumnius, quanquam Suorum magis placebant consilia, ne longinquam militiam non paterentur Falisci, postero die se pugnaturum edicit. Dicta

219쪽

T. LIVII

tori ac Romanis, quod detrectasset pugnam hostis, alii mi accessere: posteroque die, iam militibus castra urbemque se oppugnaturos frementibus, ni copia pugnae fiat, utrimque acies inter bina castra in medium campi procedunt. Veiens, multitudine abundans, qui inter dimicationem castra romana aggrederentur, post montes

circummisit. Τrium populorum exercitus ita stetit instructus, ut dextrum cornu Feientes, sinistrum Falisci tenorent, medii Fidenates essent. Dictator dextro cornu adversus Faliscos, sinistro contra Veientem Capitoliuus Quinctius intulit signa: ante mediam aciem cum equitatu magister equitum processit. Parumper silentium et quies fuit, nec Etruscis, nisi cogerentur, pugnam inituris, et dictatore arcem romanam respectante, ut ab auguribus, simul aves rite admisissent, ex composito tolleretur signum. Quod simul conspexit, primos equites clamore sublato in hostem emisit: secuta peditum acies ingenti vi conflixit. Nulla parto legiones Etruscae Sustinuere impetum Romanorum. Eques maxime resistebat: equitumque longe sortissimus ipse rex, ab omni parieeiluse sequentibu obequitans Romanis, trahebat cer

tamen.

XIX. Erat tum inter equites tribunus militum A. Cornelius Cossus, eximia pulchritudine corporis, animo .ac Viribus par, momorque generis, quod, amplissimum Receptum, maius auctiusque reliquit posteris. Is quum ad impetum Τolumnii, quacunque se intendisset, trepidantes romanas videret turmas, insigneminae eum regio habitu volitantem tota acie cognosset, mecine est, inquit, ruptor foederis humani, violatorque gentium iuris I sim ego hanc mactatam victimam, set modo sancti quisquam in terris esse dii volunty legatisrum Manibus da . calcaribus subditis, infesta cuspide in unum sortur hostem :quem quum ictum equo deiecisset, confestim et ipse hasta innisus se in pedes excepit. Assurgentem ibi regem umbone resutinat, repetitumque ineptus cuspide ad terram affixit. rum exsangui detracta spolia; caputque abscissum Victor spiculo gerens, terrore caesi regis hostessundit. Ita equitum quoque fusa acies, quae una fecerat anceps certamen. Dictator legionibus sugatis instat, et

220쪽

ad castra compulsos caedit. Fidenatium plurimi locorum notitia effugero in montes. Cossus, Tiberim cum equitatu transvectus, ex agro Veientano ingentem detulit praedam ad urbem. Inter proelium et ad castra romana pugnatum est adversus partem copiarum, ab Tolumnio, ut ante dictum est, ad castra missam. Fabius Vibulantis corona primum vallum defendit: intentos deinde hostes in Vallum, egressus dextra principali, cum triariis repente invadit: quo pavore iniecto, eaedes minor, quia pauciores erant; fuga non minus trepida, quam in acie,suit. XX. Omnibus locis re bene gesta, dictator senatusconsulto iussuque populi triumphans in urbem rediit. Longe maximum triumphi spectaculum fuit Cossus, spolia opima regis intorsecti gerens. In eum milites carmina incondita, aequantes eum Romulo, canere. Spolia in aede

Iovis Feretrii prope Romuli spolia, quae . prima Ofima

appellata, Sola ea lempestato erant, cum solemni Gedicatione dono fixit: averteratque in se a curru dictatoris civium ora, et celebritatis eius diei fructum Prope solus tulerat. Dictator coronam auream libram pondo ex

Publi ea pecunia, populi iussu, in Capitolio Iovi donum

tofuit. Omnes anto me auctorcs secutus, A. Cornelium lassum tribunum militum socunda spolia opima Iovis Feretrii templo intulisse, exposui. Ceterum, Praeterquam quod ea rite Opima spolia habentur, quae dux duci detraxit ; nec ducem novimus, nisi cuius auspicio bellum geritur: titulus ipse, spoliis inscriptus, illos meque arguit, consulem ea Cossum cepisse. Hoc ego quum AuguStum Caesarem, templorum omnium conditorem aut

restitutorem, ingressum aedem Feretrii Iovis, quam Vo-t talo dilapsam resecit, , se ipsum in thoraco linteo scriptum legisse audissem ; prope sacrilegium ratus Sum, Cosso spoliorum suorum Caesarem, ipsius templi auctorem, subtrahere testem. Qui si ea in re sit error, quod tam Veteres annales, quodque magistratuum libri, quos Iinteos in aedo repositos Monetao Macer Licinius citat identidem auctores, nono post demum anno cum Τ. Quinctio Penno A. Cornelium Cossum consulem habeant, existimatio communis omnibus est. Nam etiam illud aeeerol. I. 10

SEARCH

MENU NAVIGATION