Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

238 T. LIVII ut, quemadmodum in tribunis consulari potestate creandis usi sunt, adaeque in quaestoribus liberum esset arbitrium populi, quum parum proficerent, totam rem ds augendo quaestorum numero omittunt Excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt: propter quos motus quum senatus consules, quam tribunos, creari mallet, neque Iosset per intercessiones tribunicias senatusconsultumeri; respublica a consulibus ad interregnum, neque id

ipsum snam coire patricios tribuni prohibebant) sino certamine ingenti, redit. Quum pars maior insequentis anni

per novos iribunos plebi et aliquot interreges certaminibus extracta esset, modo prohibentibus tribunis patricios coire ad prodendum interregem, modo interregominterpellantibus, ne senatusconsultum de comitiis consularibus saceret; postremo L. Papirius Mugillanus, proditus interrex, castigando nunc patres, nunc tribunos plebi, desertam omissamque ab hominibus rempublicam, deorum providentia eumque eaeceptam, mBmorabat, ve ientibus induetis et eunetatione Aequorum stare. Unde si a quid increpeι terroris, sine patricis magistratu placere rempublicam opprimi' non eaeercitum, non durem scribendo emerestui esse ' An bella intestino bellum eaeternum propulsaιuros ' Ou si in unum eonveniant, et is deorum 'stbu3, quin obruatur romana res, resisti posse. Quin Hii, remittendo de summa quisque iuris, mediis eopularent concordiam : patres, patiendo tribunos militum pro consul

bus 'ri: tribuni plebis, non intereedendo, quo mium quatuor quaestores promiscue de plebe ae patribus libero suffragio nopuli flerent. XL lv. Τribunicia primum comitia sunt habita. Creati . tribuni consulari potestato omnes patricii, L. Quinctius Cincinnatus tertium, L. Furius Medullinus iterum, M. Manlius, A. Sempronius Atratinus. Hoc tribuno comitia quaestorum habento, petentibusquo inter aliquot plebeios silio Antistii tribuni plobis et fratre alterius tribuni plebis Sex. Pompilii, nec potestas, nee suffragatio horum

Valuit, quin, quorum patres avosque consules Viderant, eos nobilitato praeserrent. Furere omnes tribuni plebis, ante omnes Pompilius Antistiusque, repulsa suorum ae-

242쪽

eensi, Quidnam id rei esset ' non suis beneficiis, non patrum iniuriis, non denuiue usurpandi libidine, qtrum liceat,

quod ante non lieuerit, si non tribunum militarem, ne quaestorem quidem quemquam eae plebe factum. Non vovisse

patris pro silio, fratris pro fratre preces, tribunorum pD-

his, potestatis Aacrosanctae, ad guailium libertatis creatae. Fraudem profecto in re esse, et A. Sempronium comitiis plus artis adhibuisse, quam sidet. Eius iniuria queri suos honore deiectos. Itaque quum in ipsum, et innocentia tutum et magiStratu, in quo tunc erat, impetus fieri non posset, flexero iras in C. Sempronium, patruelem Λ tratini : eique ob ignominiam volsci helli , adiutore collega M. Canuleio, diem dixero. Subinde ab iisdem tribunis mentio in senatu do agris dividendis illata est, sevi actioni semper acerrime C. Sempronius restiterat) ratis, id quod

erat, aut deposita causa leviorem suturum apud patres reum, aut perseverantem sub iudicii tempus plebem onsensurum. Adversae invidiae obiici maluit, et suae nocere cauSae, quam publicae doesse ; stetitque in eadem sententia, Ne qua largitio, cessura in trium siratiam tribunorum, fleret. Nec tum agrum plebi, sed sibi invidiam, quaeri. Se quoque subiturum eam tempestatem forti animo: nee senatui tanti se cicem, aut quemquam alium debere e3se, ut in parcendo uni malum publicum flat. Nilitio demissiore animo, quum dies venit, causa ipse pro Se dicta, nequicquam omnia expertis patribus, ut mitigarent plebem, quindecim millibus aeris damnatur. Eodem anno Postumia, virgo Vestalis, do incestu causam dixit, crimine innoxia, ab suspicione propter cullum amoeni rem ingeniumque liberius, quam virginem decet, parum abhorrens. Ampliatam, deinde absolutam, pro collegii sententia pontifex maximus abstinere iocis, colique Sancto potius , quam scito, iussit. Eodem anno a Campanis Cumae, quam εἰ raeci tum urbem tenebant, capiuntur. Insequens annus tribunos militum consulari

potestate habuit, Agripham Menenium Lanatum, P. Lucretium Tricipitinum, Sp. Nautium Rutilum. XII. Annus, felicitato populi romani, periculo Potius ingenii, quam clade, insignis. Servitia, urbem ut incenderent distantibus locis, coniurarunt ; populoque

243쪽

T. LIVII

ad opem passim serendam tectis intento, ut arcem Capitoliumque armati occuparent. Λ vertit notanda consilia lupiter: indicioque duorum comprehensi sontes poenas dederunt. Indicibus dena millia gravis aeris, quae tum divitiae habebantur, ex aerario numerata, Di libertas praemium fuit. Bellum inde ab Aequis reparari coeptum: et, novos hostes Lauicanos consilia cum veteribus iungere, haud incertis auctoribus Romam est allatum. Λε- tuorum iam velut anniversariis armis assuerat civitas. .avicos legati missi quum responsa indo retulissent dubia, quibus, nec tum bellum parari, nec diuturnam pacem fore, appareret: Tusculanis negotium datum, aduerterent animos, ne quid noui tumultus Laoicis oriretur. Ad insequentis anni tribunos militum consulari potestate, inito magistratu, legati ab Τusculo venerunt, L. Sergium Fidenatem, M. Papirium Miruillanum, C. Servilium, Prisci filium, quo dictatore Fidenae captae suo-rant. Nuntiabant legati, Lauicanos arma cepisse, et cum Aequorum exercitu depotulatos agrum tusculanum castra in Λlgido posuisse. Tum Lauicanis bellum indictum : factoque senatusconsulto, ut duo ex iribunis ad bellum proficiscerentur, unus res Romae curaret, certamen

subito inter tribunos exortum. Se quisque belli ducem potiorem serre, curam urbis, ut ingratam ignobilemque, aspernari. Quum parum decorum inter collegas certamen mirabundi patres conspicerent, Q. Servilius, Quando nee ordinis huius ulla, inquit, nee reipublieae est verecundia, paιria maiestas altereationem istam dirimet. Filius meus eatra sortem urbi praeerit. Bellum utinam, qui appetunt, consideratius m ordiusque, quam cupiunt, gerant. XLVI. Delectum haberi non ex toto passim populo placuit. Decem tribus sorto ductae sunt; ex his scriptosiliniores duo tribuni ad bellum duxere. Coepta inter eos in urbe certamina eupiditate oadem imperii multo impensius in castris accendi: nihil sentire idem, pro Sontentia pugnare: sua consilia velle, sua imperia sola rata

esse : eontemnere in vicem, ot contemni : donee, castigantibus legatis, tandem ita comparatum ost, ut alternis diebus summam imperii haberent. Quae quum allata Romam essent, dicitur Q. Servilius, aetate et usu doetus,

244쪽

LIB. IV. CAP. XLVI. XLVII.

Precatus ab diis immortalibus, ne discordia tribunorum damnosior reipublicae esset, quam ad Veios suisset: et, velut haud dubia clade imminente, instilisse silio, ut milites scriberet, et arma pararet. Nec salsus vates suit. Nam ductu L. Sergii, cuius dies imperii erat, loco iniquo sub liosti uin castris, quum, quia simulato metu receperat se liostis ad vallum, spes vana expugnandi castra eo traxisset, repentino impetu Aequorum per Supinam vallem susi sunt, multique in ruina maiore quam fuga oppressi obtruncatique : castraque, eo die aegre retenta, postero die, circumfusis iam magna ex parte hostibus, per aversam portam fuga turpi deseruntur. Duces

legalique, et quod circa signa roboris de exercitu suit, Tusculum petiere. Palati alii per agros passiin multis

itineribus, maioris, quam accepta erat, classis nuntii Romam contenderunt. Minus trepidationis fuit, quod oventus timori hominum congruens fuerat; et quod subsidia, quae respicerent in re trepida, praeparata erant abiribuno militum : iussuque eiusdem, per minores magistratus sedato in urbe lumultu, speculatores propere missi nuntiavere, Tusculi duces exercitumque esse: h0Siem castra loco non movisse. Et, quod plurimum animorum secti, dictator ex senatusconsulto dictus Q. Servilius Priscus ; vir, cuius providentiam in republica quum

multis aliis tempestatibus ante experta civitas erat, tum eventu eius belli, quod uni certamen tribunorum suspectum ante rem male gestam fuerat; magistro equi lumcroalo, a quo ipso tribuno militum dictator erat dictus, silio suo, ut tradidero quidam. nam alii Ahalam Servi- lium magistrum equitum eo anno fuisse scribunt novo Oxercitu prosectus ad bellum, accitis qui Tusculi erant, duo millia passuum ab hosio locum castris cepit. XLVII. I ratisierat ex ro bene gesta superbia negligentiaque ad Aequos, quae in romanis ducibus fuerat. ita lito primo statim proelio quum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere itissit, signiferumque ex Suis unum cunctantem occidit. Tantus ardor ad dimicandum fuit, ut impetum Acitui non tulerint: victiqueiacio quum fugaetasa petissent castra, brevior tempore et certamine mi- I. I. 11

245쪽

nor castrorum oppugnatio fuit, quam proelium fuerat. aptis direptisque castris, quum praedam dictator militi

concossisset, secutique sugiontem ex castris hostem equiles renuntiassent, Omnes ravi canos victos, magnam par-lcm Aequorum Lavi eos confugisso; postero dio ad L vicos ductius exercitus : oppidumque, corona circumdatum, scalis captum ac direptum est. Dictator, exercitu victore Romam reducto, die octavo, quam creatus erRt, magistratu se abdicavit; et opportune senatus, priuSiluam ab tribunis plebi agrariae seditiones, mentione illata do agro lavi cano dividendo fierent, consuit frequens, coloniam Lavicos deducendam. Coloni ab urtio mille et quingenti missi bina iugera acceperunt. Captis Lavicis, ac deindo tribunis militum consulari potestate, Λ grippa Mononio Lanato, et L. Servilio Structo, et P. Lucrotio Tricipitino, iterum omnibus his, et Sp. Rutilio asso, et insequente anno A. Sempronio Atratino temtium, et duobus iterum M. Papirio Mugillano, et Sp. Nautio Rutilo, biennium tranquillae externae res, discoridia domi ex agrariis legibus suit. XLVIII. Turbatores vulgi erant Spurii Maecilius qua ium et Metilius tertium tribuni plebis, ambo absent creati. Et quum rogationem promulgassent, ut ager ex hostibus captus viritim divideretur, magnaeque partis nobilium eo plebiscito publicarentur sori unae ; nec enim

sermo quicquam agri, ut in urbo alieno solo posita, non armis parium erat; noc, quod venisset assignatum Vo publieo esset, praeterquam plebs habebat) atrox plebi p

tribusquo propositum videbatur certamen : nec tribuni militum, nunc in senatu, nunc in conciliis privatis principum cogendis. viam concilii inveniebant; quum Ap. laudius, nepos eius qui decemvir legibus scribendissuerat, minimus natu ex patrum concilio, dicitur dixisse Vetus se ae familiare consilium domo asseree: proauumenon suum Ap. Claudium ostendisse patinus xium unam dissoluendae tribuniciae potestatis per collegarum inureessionem. Facile homines nouos aveιoritate priueipum de sententia desiet, si temporum interdum potius, quam maiestatis, memor adhibeatur oratis. Pro fortuna illis animos esse t vhi rideant, collega3 priseipes agendae rei gratiam

246쪽

LIB. U. CAP. XLVIII. xLIx. 243

omnem ad Diebem praeoccupasse, nee loeum in ea relictum sibi; haud grauate acclinaturos se ad causam senatus, per quam universo ordini eum primoribus se patrum concilient.

Approbantibus cunctis, et ante omnes D. Servilio Prisco, quod non degenerasset ab stirpo Claudia, collaudanto iuvenem, negotium datur, ut, si uos ituisque poSset ex collegio tribunorum, ad intercessionem pellicerent. Misso senatu, prensantur ab principibus tribuni : suadendo, monendo, pollicendoque gratum id singulis privatim,

gratum universo senatui sore, sex ad intercessionem comparavere. Posteroque die quum ex composito relatum

ad senatum esset de seditiono, quam Maecilius Melilius que largitione pessimi exempli concirent ; Pae orationes a primoribus patrum habitae sunt, ut pro se quisque

iam nec consilium sibi suppetere diceret, nec se ullam DPem cernere aliam usquam, praeterquam in tribunicio auxilio. In eius polestalis si dum circumventam rempublicam, tanquam privatum inopem . confugere. Praeclarum ipsis potesta liquo esse, non 'ad vexandum senatum discordiamque ordinum movendam plus in tribunatu virium essse, quam ad resistendum improbis collegis. Fremitus deinde universi senatus ortus, quum ex omnibus partibus curiae tribuni appellarentur': lum, silentio saetia,

ii, qui pr eparati erant gratia principum. quam rogalionem a collegis promulgatam senatus censeat dissolvendae reipublicae esse, ei se intercessuros ostendunt. Gratiae in te messoribus ab senatu actae. Latores rogationis, cou-cione advocata, proditore' plebis commodorum ac Servos consularium appellantes, aliaque truci oraliune in collegas invecti, actionem deposuere.

XLlX. Duo assidua bella insoquens annus habuisSet, quo P. Cornelius Cossus, C. Valerius Potitus, Q. Quinctius Cincinnatus , N. Fabius Vibulanus, tribuni militum consulari potestate suerunt ; ni vetons bellum religio

principum distulisset, quorum agros Τiberis, Super ripas ussu sus, maxime ruinis villarum vastavit. Simul Λequos iriennio ante accepta clades prohibuit Bolanis, Suae geniis p0pulo, praesidium ferro. Excursiones indo in consi-nem agrum laVicanum factae erant, novisque colonis hollum illatum. Quam noxam quum Se consenSu Omnium

247쪽

Aequorum defensuros sperassent, deserti ab suis, no mo-

morabili quidem bello, per obsidionem levemque unam pugnam et oppidum et fines amisere. I enlatum ab L. Soxtio tribuno plebis, ut rogationem ferret, qua Bolas

tuoque, sicut Lavicos, coloni mitterentur, per intercessionem collegarum, qui nullum plebisellum, nisi ex auctoritate senatus, passuros so perferri ostenderunt, discussum est. Bolis insequente anno receptis, Aequi, coloniaque eo deducta, novis Viribus oppidum firmarunt, tribunis militum Romae consulari potestale m. Cornelio Cosso, L. Valerio Potito, Q. Fabio Vibulano iterum, M. Postumio Regillensi. Huic hellum adversus Aequos permissum est, pravae mentis homini; quam tamen victoria magis, quam bellum, ostendit. Nam exercitu impigre scripto ductoque ad Bolas, quum levibus proeliis Aequorum animos fregisset, postremo in oppidum irrupit. Deinde ab hostibus in cives certamen vertit: et, quum inter DP pugnationem praedam militis flare edixisset, capio oppido, iidem mutavit. Eam, inagis adducor, ut credam irae causam exercitui suisse, quam quod in urbe nuper direpta coloniaque nova minus praedicatione tribuni praedae snerit. Auxit eam iram, postquam, ab collegis arcessitus, propter seditiones tribunicias in urbem revertit, audita vox eius in concione stolida ac prope vecors ; qua Sextio tribuno plebis, legem agrariam serenti, simul, Bolas quoquo ut mitterentur coloni, laturum se dicenti, dignos nim esse qui armis cepissent, eorum urbem agrumque Bolanum esse; Malum quidem mustibus meis, inquit, nisi quieuerint: quod auditum non concionem magis, quam mox patres, offendit. Et tribunus plebis, vir acer nec infacundus, nactus inter adversarios superhum ingenium immodicamqtio linguam, quam irritando agitandoque inpas impelleret voces, quae invidiae, non ipsi tantum, sed

'ausae atque universo ordini, essent, neminem ex collegio tribunorum militum saepius, quam Postumium, in

disceptationem trahebat. Tum vero secundum tam Me

viam atquo inhumanum dictum, Auditis, inquit, Quirites,

sicut semus malum minantem militibus' tamen haee bellua dignior vobis tanto honore videbitur, quam qui το3, urbe agrisque donatos, in colonias mittunt; qui sedem se-

248쪽

LIB. IV. CAI . L. LI.

neetuti vestrae prospiciunt; qui pro vestris commodis ad- Dersus tam crudeles superbosque adversarios depugnant.

Incipite deinde mirari, cur pauci iam vestram suscipiant causam. Quid ut a vobis sperent ' an honores, quos adversariis restris potius, quam populi romani propugnatoribus, datis ' Ingemuistis modo, voce hutire aussita. Quid id refert ' Iam, si suifragium detur, hunc, qui malum το- bis minatur, iis, qui agros sedesque ac fortunas stabilire volunt, praeferetis. L. Perlata haec vox Posluniit ad milites imitto in castris maiorem indignationem movit. Praeda ne intercepti,- rem fraudatoremque etiam malum minari militibus J Ila quo quum fremitus aperte esset, et quaestor P. Sestius Oadem violentia coerceri putaret seditionem posse, qua mota erat; misso ad vociferantem quendam militem lictore, quum inde clamor et iurgium oriretur, saxo iclus turba excedit; insuper increpante, qui vulneraVerat, ha-bσe quaestorem, quod imperator esset militibus minatus. Ad hunc tumultum accitus Postumius asperiora omnia seditncerbis quaestionibus, crudelibus suppliciis. Postrem quum modum irae nullum saceret, ad vociferationem eti-rum, quos necari sub erale iusserat, concursu sacto, ipse nil interpellantes poenam vecors do tribunali decurrit. Ibi quum summoventes passim lictores centurionesque vexarent turbam, eo indignatio erupit, ut tribunus militum ab exercitu suo lapidibus cooperiretur. Quod tam atrox facinus postquam est Romam nuntiatum tribunis militum do morte collegae per senatum quaestiones decernentibus, tribuni plebis intercedebant. Sed ea contentio ex certamine alio pendebat; quod cura incesserat lintres, ne metu quaestionum plebs ira lito tribunos militum ex plebe crearet : tendebantque summa ope, ut consules erearentur. Quum senatusconsultum fieri iribunil lebis non paterentur, iidem intercederent consularibus comitiis, res ad interregnum rediit. Victoria deinde pene atros fuit. Q. Fabio I ibulano interrogo comitia habente, cori sules creati sunt A. Cornelius Cossus, L. Furius Medullinus. His consulibus principio anni senatusconsultum factum est, ut de quaestione Postumianae caedis tribuni

249쪽

primo quoque tempore ad plebem ferrent; plebesque praeficeret quaestioni, qhem vellet. Λ plebe consensu populi consulibus negotium mandatur: qui, Summa m-eratione ac lenitate per paucorum supplicium, quos sibi-rnet ipsos conscisse mortem satis creditum est, transactare, nequivere tamen consequi, ut non aegerrime id plebs ferret. Iacere tam diu irritus sanctiones, quae de viis eo modis serrentur : quum interim de sanguine et supplicio molatam legem confestim merceri, et lautam vim habere. Aptissimum tempus erat, vindicatis seditionibus, delinimentum unimis Bolani agri divisionem obiici: quo Licto minuissent desiderium agrariao legis, quae possesso per iniuriam agro publico patres pellebat. Tunc haec ipsa indignitas angebat animos, non in retinendis modo publicis agris, quos vi teneret, pertinacem nobilitatem esse ;sed ne vacuum quidem agrum, nuper ex hostibus capium, plebi dividere; mox paucis, ut ceterii, sutummpraeda . Eodem anno adversus Volscos, populantes Hemnicorum fines, legiones ductae a Furio consulo, quum hostem ibi non invenissent, Ferentinum, quo magnR multitudo Volscorum se contulerat, cepere. Minus praedaθ. quam speraverant, fuit: quod Volsci, postquam spes tuendi exigua erat, sublatis rebus, nocte oppidum reliquerunt. Postero die prope desertum capitur. Hernicis ipse ager dono datus. LII. Annum modestia tribunorum quietum excepit tribunus plebis L. Icilius, Q. Fabio Ambusto, C. Furio Pacito consulibus. Is quum principio statim anni, Velut pensum nominis lamiliaeque, seditiones agrariis legibus promulgandis cieret; pestilentia coorta, minacior tamen quam perniciosior, cogitationes hominum a foro certaminibusque publicis ad domum curamque corporum nutriendorum avertit: minusquo eam damnosam suisse, quam seditio sutura suerit, credunt. Defuncta civitatis plurimorum morbis, perpaucis stinerihus, pestilentem annum inopia frugum, neglecto cultu agrorum, ut plerumque sit, excepit, M. Papirio Atratino, C. Nautio Rutilo

consulibus. Iam sames, quam pestilentia, tristior erat: ni, dimissis circa omnes populos legatis, qui Etruscum mare, quique Tiberim accolunt, ad frumentum mercanin

250쪽

iluni, annonae foret Subventum. Superbe ab Samnitibus, iliai Capuam habebant Cumas tuo, legati prohibili commercio sunt : contra ea henigno ab Siculorum tyrannis adiuti. Maximos commeatus summo Etruriae fluuio I i-boris devexit. Solitudinem in civitate augra experti consules sunt: quum, in legationes non plus Singulis senatoribus invenientes, coacti sunt binos equites adiicere. Praeterquam ab morbo annonaque nihil eo biennio intestini externive incommodi fuit. Λt ubi hac sollicitudines discessere, omnia, quibus turbari solita erat civitas, domi discordia, foris bellum exortum.

LIII. M'. Aemilio, C. Valerio Potito consulibus, bellum Aequi parabant : Volscis, quanquam non publico

consilio, capessentibus arma, voluntarii S mercede secutis

militiam. Λd quorum saniam hostium iam enim in Ia-.tinum hernicumque transcenderant agrum ) delectum habentem Valerium consulem M. Maenius tribunus plebis, legis agrariae lator, quum impediret, auxilioque tribuni nemo invitus sacramento diceret; repente nuntiatur, arcem Carvenianam ab hostibus occupatam esse. Ea ignominia accepta quum apud patres invidiae Maenio fuit, tum ceteris tribunis, iam ante praeparatis intercessoribus legis agrariae, praebuit iustiorem cauSam resistendi collegae. Itaque quum res diu ducta per altercalionem esset, consulibus deos hominesque testantibus, quicquid ab hostibus cladis ignominiaeque aut iam accedium esset, aut immineret, culpam penes Maenium Hre, quι delectum impediret; Maonio contra vociferante, si iniusti d mini Imraessione agri publici cederent, se morum delectui non facere; decreto interposito, novum tribuni Sustulerunt certamen ; pronuntiaverunt luo ex collegii sententia, C. Valerio consuli se, damnum aliamque coercitionem , aduersus intercessionem collegae, delectus causa detrectantibus militiam inhibenti, auxilio futuros esse. Hoc decreto consul armatus quum paucis, appellantibus tribunum, collum tor- Si Sset, metu ceteri sacramento dixere. Ductus exercitus ad Carventanam arcem, quanquam invisus infestusque consuli erat, impigre primo stati in adventu, deiectis qui in praesidio erant, arcem recipit : praedatores, ex praesidio per negligentiam dilapsi, occasionum 3 peruere ad

SEARCH

MENU NAVIGATION