Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

281쪽

278 T. LIVII doloclii militibus eo tempore plenus, in aede Iunonis,

quae in Veientana arco erat, armatos repente edidit. Et pars aversos in muris invadunt hostes : pars claustra portarum revellunt: pars, quum ex ioctis saxa tegulaequo a mulieribus ac servitiis iacerentur, inserunt ignes. Clamor omnia variis terrentium ac paventium vocibus, mixto mulierum ac puerorum ploratu, complet. Momento

temporis deiectis ex muro undique armatis patefactisque portis, quum alii agmino irruerent, alii desertos scanderent muros, urbs hostibus impletur, omnibus locis pugnatur. Deinde multa iani edita caedo, senescit pugna :ut dictator praecones edicere iubet, ut ab inermi abstineatur. Is sinis sanguinis suit. Dedi indo inermes coepti: et ad praedam miles permissu dictatoris discurrit. Qua

quum ante oculos eius aliquantum Spe atque Opinione maior, maiorisque pretii rerum serretur, dicitur manus ad coelum tollens precatus esse : si cui deorum hominumque nimia sua fortuna populique romani videretur, ut eam incidiam lenire, quam minimo suo priuato incommodo publicoque, populo romam liceret. Convertentem se inter nano venerationem, traditur memoriae, prolapsum cecidisse : idque omen pertinuisse postea eventu rem coniectantibus visum ad damnationem ipsius Camilli, captae deinde urbis romanae, quod post paucos accidit annos, cladem. Atque illo dies caedo hostium ac direptione urbis opulentissimae est consumPlus. XXII. Postero dio libera corpora dictator sub corona vendidit. Ea sola pecunia in publicum redigitur, haud sine ira plebis: et quod retulero secum praedae, nec duci, qui ad senatum, malignitatis auctores quaerendo, rem arbitrii sui reiecisset; nec senatui, sed Liciniae sa- miliae, ex qua illius ad senatum retulisset, pater tam

popularis sententiae auctor fuisset, acceptum reserebant. Uuum iam humanae opes egestae a Veiis essent, amoliri tum deum dona ipsosque deos, sed colentium magis, quam rapientium, modo, coepere. Namque dolecti ex amni exercitu iuvenes, pure lautis corporibus, candida Veste, quibus deportanda Romam regina Iuno assignata orat, venerabunui templum iniere, primo religiose admo.

cntes manus : quod tu signum more ei rusco, nisi certae

282쪽

geniis sacerdos, nil reclare non esset solitus. Dein quum quidam, seu spiritu divino tactus, seu iuvenali ioco, Visne Romam ire Iuno ' dixisset, annuisse ceteri deam conclamaverunt: . inde fabulae adiectum est, vocem quoque dicentis, Velle, auditam. Molam certe sedo sua parvi molimenti adminiculis, sequentis modo accepimus levem ac facilem translatu fuisse : integram pio in Aventinum,

aeternam sedem suam, quo vota romani dictatoris vο-ca Verant, perlatam ; ubi templum ei postea idem, qui voverat, Camillus dedicavit. Hic Veiorum occasus suit,

urbis opulensissimae otrusci nominis, magnitudinem suam vel ultima clade indicantis: quod decem aestales hie meSquo continuas circumsesSa, quum plus aliquanto cladium intulissol, ituam accepisset, postremo, iam sato lum leni quo urgente, operihus tamen, non vi, exPUgnala eSt. XXIII. Romam ut nuntiatum est, Veios capi OS, qudn- quam et prodigia procurata suerant, et vatum res 'OnSa, et Pythicae sortes nolae; et, quantum humanis adiuVari consiliis poluerat ros, ducem M. Furium, maximum im-I eratorum omnium, legerant; lamen, quia tot annis Varie ibi bellatum erat, multaeque clades acceptae, Vehit e insperato immensum gaudium fuit: ol, priuSquam Senalus decerneret, plena omnia templa romanaru In matrum, grates diis agentium, erant. Spnatus in quatriduum, quot dierum nullo ante bello, supplicationes decernit. Advenius il uoque dictatoris, omnibus ordinibus obviam et susis, celebratior, quam ullius unquam antea fuit : trilina pliusque omnem consuetum honorandi diei illius modum aliquantum excessit. Maxime conspectus ipse est, curru equis albis iuncto urbem invectus : parumque id non civile modo, sed humanum etiam, visum. Iovis Solisque equis auspii parari dictatorem, in religionem etiam trahebant: trium plius tuo ob eam unam maxime rem clarior, quam

gratior, fuit. Τum Iunoni reginae templum in Λ ventino locavit, dedicavit luo Malutao matri : atque, his divinisi tu manisque rebus gestis, dictatura se abdicavit. Agide indo do Λ pollinis dono coeptum : cui se decimam VO- isse praedae partem quum diceret Camillus, pontifices Sol Vendum i stligione populum censerent; haud facile initiali ir ratio iubendi referre praedam populum, ut eX ea

283쪽

fiam debita in sacrum secerneretur. Tandem eo, quod evissimiam videbatur, decursum est, ut, qui se domumque religione exsolvere vellet, quum sibimet ipse praedam aestimasset suam, decimae pretium partis in publicum deserret: ut ex eo douum aureum, dignum amplitudine templi ac numine dei, ex dignitate populi romani sieret. Ea quoque collatio plebis animos a Camillo alienavit. Inter haec pacificatum legati a Volscis et Λoquis venerunt: impetrataque pax, magis ut sussa tam diutino bello acquiesceret civitas, quam quod digni poterent. XXIV. Veiis captis, sex tribunos militum consulari potestato insequens annus habuit, duos P. Cornelios, Cossum et Seipionem, M. Valerium Maximum iterum, C. Fabium Ambustum tertium, L. Furium Medullinum quintum , Q. Servilium tertium. Corneliis saliseum bellum, Valerio ac Servilio capenas sorte evenit. Ab iis

non urbes vi aut operibus tentatae, sed ager est depo-Pulatus, praedaeque rerum agrestium actae : nulla felix arbor, ni nil frugiferum in agro relictum. Ea clades ca- penatem populum subegit. Pax petentibus data. In Faliscis bellum restabat. Romae interim multiplex seditio erat: cuius leniendae causa coloniam in olscos, quo tria millia civium romanorum scriberentur, deducendam censuerant: triumvirique ad id creati terna iugera olseptunosis viritim diviserant. Ea largitio sperni coepta ; iuia spei maioris avertendae solatium obiectum cenSB-hant. Cur enim rologari plebem in Volscos, quum pulcherrima urbs Veii agerque vetentanus in conspectu sit, uberior ampliorque romano agro Τ Urbem quoque urbi Romae, vel situ, vel magnificentia publicorum privatο-rumque tectorum ac locorum, praeponebant. Quin illa quoque actio movebatur, quae post captam utiquo Romam a itallis celebratior fuit, transmigrandi Veios. ierum, partim plebi, partim senatui destinabant habitandos Volos; duasque urbes communis reipublicae incoIia populo romano POSSE.XAV. Adversus quae quum optimates ita tenderent, ut morituros se citius dicerent in conspectu populi romani, quam quicquam earum rerum rogaretur: quippe nune in una urbe tantum dissensionum esse, quid in inuatus fore I

284쪽

MB. v. CAP. xxv. 281Victamne ut quisquam victrici patriae praeferret ' sineretque, maiorem fortunam captis esse Veiis, quam incolumibus tuerit ' Postremo, se relinqui a ciuibus in patria pone: ut relinquant patriam atque cives, nullam vim unquam Ub- acturam ; et T. Sicinium sis enim ex tribunis plebis ro- ationis eius lator erat) conditorem Veios Fequantur, reticio deo Romulo, dei si lio, parente et auctore urbis Romae; haec quum foedis certaminibus agerentur, nam Partem tithunorum plebis patres in suam sententiam traxerant)nulla res alia manibus temperare plebem cogebat, quam

Diod, tibi rixae committendae causa clamor ortus esset

Principes senatus, primi turbae osserentes se, peti, se- rari atque occidi iubet,ant. Ab horum aetatibus dignitatibus suo et honoribus violandis dum abstinebatur, et ad reliquos similes conatus verecundia irae obstahat: Camillus identidem omnibus locis concionabatur: Haud nurum id quidem esse, furere ciuitatem, quae damnatia

τοιι, omn/um rerum potiorem curam, quam religione Ae e

xoloendi, habeat. Nihil de eollatione dicere, ει is verit , Iuam decimae ; quando ea se quisque privatim obligaverit,t beratus sit populus. Enimvero, illud se tacere, Suam con- Actent am non pati: quod eae ea tantum praeda, quae r tum mox entium sit, decima designetur: urbis atque agri crepit, quae et ipsa voto contineatur, mentionem nullamyer . Utium ea disceptatio, ancops senatui visa, delegata ad pontifices esset; adhibito Camillo, visum collegio, quod

eius ante concuplum volum Veientium fuisset, ut post votum in potestalem populi roniani venisset, eius partem decimam Apollini sacram esse. Ita tu aestimationemuriis ager ille venit. Pecunia ex aerario prompta, et tri- unis militum consularibus, ut aurum eX ea coemerent, negotium datum. Cuius quum copia non esset, matronae,

coetibus ad Oam roni consultandam habilis, et communi decreto pollicitao tribunis militum aurum et omnia Ornamenta sua, in aerarium detulerunt. Grata ea res, ut quae Inaxime Senatui unquam, suit: honoremque ob eam munificentiam ferunt matronis habitum, ut pilento ad facia ludos Iue, carpentis sesto profestoque uterentur. Ροndere ab singulis auri accepto aestimalo lite, ut pecuniae Solverentur, crateram auream fieri placuit, filiae donum

285쪽

T. Livii

Apollini Desphos portaretur. Simul ab religione animos

remiserunt, integrant seditioncm tribuni plebis : incitatur multitudo in Omnes principes, anto alios in Camillum : Eum praedam vetentanam publicando sacrandoque ad nihilum redegisse. Absentes ferociter increpant: prae- Sentium, quum se ultro iratis offerrent, veroeundiam habent. Simul extrahi rem ex eo anno viderunt, tribunos plebis latores legis in annum eosdem rosiciunt: Et patres hoc idem de in torcessoribus logis annisi Ιla tribuni plebis magna ex parte iidem rosecti. XXVI. Comitiis tribunorum militum patres Sum mn DPQ evicerunt, ut M. Furius Camillus crearetur. Propter hella simulabant parari diaconi; sed largitioni tribunicino ad- vel Sarius quaerebatur. Cum Camillo creati tribuni militum consulari potestato L. Furius Medullinus sextum

C. Aemilius, L. Valerius Publicola, Sp. Postumius, P. ornelius iterum. Principio anni tribuni plebis nihil moverunt, donec M. Furius Camillus in Faliscos, cui id

hellum mandatum erat, proficisceretur. Disserendo deinde elanguit res: et Camillo , quem adversarium maximo metuebant, gloria in Faliscis crevit. Nam, quum primo moenibus se hostes tenerent, tutissimum id rati, populatione agrorum atque incendiis villarum coegit eos egredi

urbe ; sed timor longius progredi prohibuit. Millo sero

passuum ab oppido castra locant; nulla re alia fidentes ea salis tuta esse, quam dissicultatu aditus, asperis confragosisque circa, et partim arciis, partim arduis viis. Ceterum Camillus, captivum indicem ex agris secutus ducem, castris multa nocte motis, prima luce aliquanto Sulierioribus locis se ostendit. Trifariam Romani munie-,ant: alius exercitus proelio intentus stabat. Ibi impodire opus conatos hostes flandit sugatque ; tantum quoinde pavoris Faliscis iniectum est, ut, effusa fuga castra Sua, quae propiora erant, Praelati, urbem peterent. Multi caesi vulneraliquo, priusiluam paventes portis inciderent. Castra capta ; praeda ad quaestores redacta cum magna militum ira, sed, sevcritate imperii Victi, eandem Virtutem et oderant set mirabantur. Obsidio inde urbis, et munitiones, et interdum per occasionem impetus oppidanorum in romanas stationes, proeliaque parva fieri :

286쪽

Qt teri tempus, neutro inclinata spe ; quum frumentum Copiae pie aliae ex ante convecto largius Obsessis, quam obsidentibus, suppeterent. Videbaturque aeque diuturnus suturus labor, ac Veiis suisset; ni fortuna imperatori romano simul et cognitae robus bellicis virtutis sp0cimen et maturam victoriam dedisset. XX Il. Mos erat Faliscis, codem magistro liberiarum et comite uti : simulque plures pueri, quod hodie Iu0 lue Mi si raecia manel, unius curae demandabantur. Princilium liberos, sicut fero sit, qui scientia videbatur prae cullere, crudiebat. Is quum in pace instituisset pueros ante urbem lusus Oxercendi quo causa producere ; nihil eo moro per belli tempus in isti misso, tum, modo brevioribus, modo longioribus spatiis, trahendo cus a Poria, lusu Sermonibusque variatis, longius solito, ubi res dedit, progressus, inter flationes eos hostium castra lue indoromana in praetorium ad Camillum pol duxit. Ibi seolesto facinori seelesti orona sermonem addidit: Falerios se in marius Romunis tradidisse; quando eos pueros, qu0rum parentes captia ibi rerum sint, in potestalem dediderit. Quae

ubi Camillus audivit, Non ad similem, inquit, tui nec populum, nee imperatorem, scelestus ipse eum Scetrato munere

reuist . Aobis eum Faliscis, quae pacto sit humano, societas non est : quam ingenera it natura, utrisque eςt, erit que. Sunt et belli, sicut pacis, iura: iusteque ea, non minus quam fori ter, didicimus gerere. Arma habemus, nona L ersus eam aetatem, cui etiam captis urbibus parcitur: sed adversus amnatos et ipsos, qui, nec laesi, nec laces vitia nobiis, castra romana ad Veios oppugnamini. Eos tu, piantum in te fuit , noco scelere ricisti: ego romanis artibus, virtute, opere, armis, sicut Veios, vincam. De nudatum dein do eum, manibus post tergum illigatis, reducendum Falerios pueris tradidit : virgas pie iis, quibus proditoro in agerent in urbem verberantes, dedit. Ad quo lsyectaculum concursu populi primum facto, deinde a magistralibus de re nova vocato senatu, lania mulatio ani-inis est iniecta, ut, qui modo, esset ali odio iraque, Veientiu in exitum paene , quam Capenalium pacem mallent, apud P0S Pacem universa posceret civitas. Fides romana, iustitia impora loris in sero et curia celebran-

287쪽

28, T. LIVIIliar : consensuque omnium legati ad Camillum in castra, atque indo permissu Camilli Romam ad senatum, qui dederont Falerios, proficiscuntur. Introducti ad senatum ita locuti traduntur: Patres eo eripti, victoria, cui nec deus, nee homo quisquam inuideat, victi a vobis et imperat e vestro, dedimus nos vobis ; rati, quo nihil victori put-chrius est, melius nos sub imperio vestro, quam legibus --

stris, victuros. Eoentu huius belli duo salutaria exempla prodita humano generi sunt. Vos sidem in bello, quam praesentem victoriam, maluistis: nos, fide provocatι, victoriam ultro detulimus. Sub ditione vestra sumus. Mittite, qui a nia, cymi obsides, qui urbem palentibus portis aecipiant. Me vos βdei nostrae, nee nos imperii restra poenitebit. Camillo et ab hostibus et a civibus gratiae actae. Faliscis in stipendium militum eius anni, ut populus romanus tributo vacaret, pecunia imperata. Pace data, exercitus Romam

reductus.

XXVIII. Camillus meliore multo laude, quam quum

triumphantem albi per urbem vexerant equi, insignis, iustitia fidequo hostibus victis, quum in urbem redisset, tacito eius verecundiam non tulit senatus, quin sine mora voti liberaretur: crateramque auream donum Apollini

Delphos legati qui serrent, L. Valerius, L. Sergius, A.

Manlius, missi longa una nave, haud procul freto siculo a piratis Liparensium excepti, devehuntur Liparas. Moserat civitatis, velut publico latrocinio partam praedam dividero. Forte eo anno in summo magistratu erat Τimasitheus quidam, Romanis vir similior, quam suis. Qui, legatorum nomen, donumque, et deum, cui mitteretur, et doni causam veritus ipse, multitudinem quoque, quae semper sermo regenti est similis, religionis iustae implevit : addi actosque in publicum hospitium legatos, cum pinosidio etiam navium Delphos prosecutus, Romam indosospites restituit. Hospitium cum eo senatusconsulto est lacium, donaquo publico data. Eodem anno in Aequis varie bellatum : adeo ut in incorto fuerit et anud ipsos exercitus et Romae, vicissent, victine essent. 1mperatores romani fuero ex tribunis militum C. Aemilius, Sp. Postumius. Primo rom communiter gesserunt: susis incleacie hostibus, Aemilium praesidio Verruginem oblinere

288쪽

LIB. V. CAP. XXVIII. xxix. 285

placuit, Postumium lities vastare. Ibi cum, incompoSilo agmine negligentius ab re bene gesta euntem, adorti Aequi, terrore iniecto, in proximos compulere tumulos: pavorque indo Verruginem etiam ad praesidium alterum est perlatus. Postumius, suis in tutum receptis, quum concione advocata terrorem increparet ac fugam ; lasos esse ab ignavissimo et fugacissimo hoste ; conclamat uni

VerSus exercitus, merito se ea audire, et lateri admissum flagitium : sed eosdem correcturos esse, neque diuturnum id gaudium hostibus fore. Poscentes, ut conse-stim inde ad castra hostium duceret, in conspectu erarit posita in plano) nihil poenae recusabant, ni ea ante noctem expugnassent. Cui laudatos corpora curare , ParatOS-que esse quarta vigilia iubeL Et hostes, nocturnam sugam ex tumulo Romanorum ut ab ea via, quae serebat Verruginem, excluderent, suere obvii: proeliumque ante lucem sed luna pernox erat) commissum est: et haud incertius diurno proelio fuit. Sed clamor Verruginem perlatus, quum castra romana crederent oppugnari, tantum iniecit pavoris, ut, nequicquam retinente atque ObSP cranie Λemilio, Tusculum palati sugerent. Inde fama Romam Perlata est, Postumium exercitumque Occisum. Qui, ubi prima lux metum insidiarum essu so sequentibus Sustulit, quum perequitasset aciem, promissa repetens, tantum iniecit ardoris, ut non ultra sustinuerint impetum Aequi. Caedes inde sugientium, qualis ubi ira magiS, quam Virtute, res geritur, ad perniciem hostium facta est; tristemque ab Τusculo Iuintium, nequicquam exterrita civitate, literae a Postumio laureatae sequuntur: Viet rium Zopuli romani esse: Aequorum eaeercitum deletum. XXIX. I ribunorum plebis actiones quia nondum in- Venerant sinem, et plebs continuare latoribus legis tribunatum, et patres reficero intercessores legis annisi sunt:

Sed plus suis comitiis plebs valuit. Quem dolorem ulli

Itali PS Sunt, senatusconsulto facto, ut consules, inVisus

plebi magistratus, crearentur. Annum post quintum decimum creati consules L. Lupretius Flavus, Ser. Sulpicius Camerinus. Principio huius anni, serociter, quia nemo ex collegio intercessurus erat, coortis ad perserendam legem tribunis plebis, nec segnius ob id ipsum consulibus

289쪽

28 , resistentibus, omnique civitate in unam eam curam conversa, Vitelliam coloniam romanain in suo agro Aequi expugnant. Colonorum pars maxima incolumis, quia nocte proditione oppidum captum liberam per aversa urbis su-xam dederat, Romam perfugere. L. Lucretio consuli ea provincia evenit. is, cum Pxercitu prosectus, acie hostes vicit ; victorque Romam ad maius aliquanto certamen

redit. Dies dicta erat tribunis plebis hiennii su portoris Λ. Virginio et Q. Pomponio : quos defendi patrum consensu ad fidem senatus perlindbat. Neilue enim eos aut vilae ullo crimino alio, aut gesti magistratus quisquam arguebat, praeterquam quod, grali sicantes patribus, rogationi tribuniciae intercessissent. Vicit tamen gratiam Sennius plebis ira ; et pessimo exemplo innoxii donis milli-hus gravis aeris condemnati sunt. Id aegre passi patres. Camillus palam sceleris plebem arguere : quae, tam in Auo3 versa, non intelligeret, se praco iudicio de tribunis intercessionem sustulisse; intercessione sublata, tribunisiam potestatem eoertisse. Λam, quod illi sperarent, effrenatam licentiam eius massistratus patres laturos, falli eos. Si tribunieta eis tribunicio aurilis repelli nequeat, aliud telum patres inventuros esse. C0nsulesque increpabat, quod ii de publiea decipi tribunos eos taciti tulissent, qui senatus auctoritatem seculi essent. Haec propalam concionabundus in dies magis augebat iras numinum.

XXX. Senatum vero incitare advorsus legem haud desistebat : ne aliter descenderent in forum quum dies ferendae legis venisset, quam ut qui meminissent, sibi pro aris focisque et desim templis ae solo, in quo nati essent, dimisandum fore. Nam quod ad se pricatim attineat, Si suae gloriae sibi inter dimicationem patriae meminisse sit fas, sibi amplum quoque esse, urbem ab se captam frequentari,

motulie Ae frui monumento storiae suae, et ante oculos habere urbem latam in triumpho suo, insistere omnes restigiis laudum suarum: sed neμε ducere, desertum ac relictam ab

diis immortalibus incoli urbem; et in captiuo solo habiture populum romanum, et victrice patria rictum mutari. His adhortationibus principis concitati patres, senes iuvenesque, quum ferretur lex, 3gmine Iacto in forum venerunt : dissipatique per tribus, suos quisque trihules preti-

290쪽

MB. V. c P. XXX. XXXI.

santes, orare cum lacrimis coepere, Ne eum pati iam, pro qua fortissime felici inie)ue ipsi ac patres eorum dii nicassent, desererent, Capitolium, aedem Vestae, cetera circutempla deorum ostentantes. Ne eaesulem, eaetorrem populum romanum ab solo pas, io ac diis penalibus in hostium urbem a=erent; eoque rem adilucerent, ut anelius fuerit, non capι Veios, ne Romet desereretur. Quia non vi agebant, sed precibus, et inter preces multa deorum montio erat, religiosum parti maximae fuit : et legem una plures tribus antiquarunt, quam iusserunt. Λdeos lue envictoria laeta patribus suit, ut postero die, reserentibus consulibus, set intusconsultum fieret, ut agri vetentani Septena iugera plebi dividerentur nec patribus famili notantum, sed ut omnium in domo liberorum capitum ratio haberetur; vel leni quo in eam spem liberos tollere. XXXI. Eo munere delinita plebe, nihil certalum est,iluo minus consularia comitia haberentur. Creati consules L. Valerius Politus, M. Manlius, cui Capitolino postea fuit cognomen. Hi consules magnos ludos secere, qu0s M. Furius dictator voverat vetenti bello. Eodem anno aedes Iunonis reginae, ab eodem dictatore eodem illio bello vota, dedicatur : celebratamque dedicationem ingenii matronarum studio tradunt. Bellum haud memorabile in Algido cum Aequis gestum est, susis hostibus priuS I aene, iIuam manus consererent. Valerio, quod perseverantior caedendis in fuga suis, triumphus ; Manlio, ut ovans ingrederetur urbem, decretum est. Eodem anni novum bellum cum Volsiniensibus exortum : quo propter saniem pestilentiamque in agro romano, ex siccitate caloribusque nimiis ortam, exercitus duci nequivit: ob quae Volsinienses, Salpinalibus adiunctis, superbia elati, ultro agros romanos incursavere. Bellum inde duobus populis indicium. C. Iulius censor decessit : in eius locum M. Cornelius suffectus : quae res postea religioni fuit; quia eo lustro Roma est capta. Nec deinde unquam in demortui locum censor sum itur: consulibusque morbo implicitis placuit per interregnum renovari auspicia. Ιlaiyle, spium ex senatusconsulto consules magistratu se

abdicassent, interrex creatur M. Furius Camillus; qui P. Cornplium Seipionem, is deinde L. alerium Politum

SEARCH

MENU NAVIGATION