Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

291쪽

T. LIVII

interregem prodidit. Ab eo creati sex tribuni militum consulari potestate ; ut, etiamsi cui eorum incommoda

valetudo fuisset, copia magistratuum reipublicae esset.

XXXII. Kalendis Quintilibus magistratum occepere L. Lucretius, Ser. Sulpicius, M. Aemilius, L. Furius Medullinus septimum, Agrippa Furius, C. Λemilius iterum. Ex his L. Lucretio et C. Aemilio volsiniensis provincia evenit: Salpinates Agrippae Furio et Ser. Sulpicio. Prius

cum Volsiniensihus pugnatum est. Bellum numero hο-stium ingens, certamine haud sano asperum fuit. Fusa concursu primo acies in lagam : millia octo armatorum ab equitibus interclusa, positis armis, in deditionem vo-nerunt. Eius belli fama offecit, ne se pugnae committerent Salpinates : moenibus armali se tutabantur. Romani praedas passim et ex salpinali agro, et ex volsiniensi, nullo eam vim arcente, egerunt: donec Volsiniensibus fessis bello ea conditione, ut res populo romano redderent, stipendiumque eius anni exercitui praestarent, in viginti annos inducias datae. Eodem anno M. Caedici de plebe nuntiavit tribunis, se in Nova via, ubi nunc sacellum est, supra aedem Vestae, vocem noctis silentio audisse clariorem humana, quae magistralibus dici i uberet, Gallos adventare. Id, ut sit, propter auctoris humilitatem spretum, et quod longinqua, eoque ignotior, gens erat. Neque deorum modo monita, ingruente sato, spreta; sed humanam quoque opem, quas una erat, M. Furium

ab urbe amovere: qui, die dicta ab L. Apuleio tribuno plebis propter praedam vetentanam, filio quoque adolescente per idem tempus orbatus, quum, accitis domum tribulibus clientibusque, magna pars plebis erat) percunctatus animos eorum, responsum tulisset, se collaturos, quanti damnatus esset, absokere eum non posse, in

exsilium abiit: precatus ab diis immortalibus, si innoxio sibi ea iniuria fieret, primo quoque tempore desiderium sui estitati ivratae facerent. Absens quindecim millibus

gravis aeris damnatur.

XXXIIL Expulso cive, quo manente, si quicaliam humanorum certi est, capi Roma non potuerat; advenianto Diali urbi clado, legati ab Clusinis veniunt, auxilium adversus Gallos petentes. Eam gentem traditur fama,

292쪽

dulcedine frugum maximeque Vini, nova tum Voluptate, captam, alpes transisse, agrosque ab EtruScis anto cultos possedisse: et invexisse in Galliam vinum illiciendaugentis causa Ariantem Clusinum, ira corruptae uxoris ab Lucumone, cui tutor is fuerat ipse, praepolente iuvene, et a quo expeti poenae, nisi externa vis quaesita esset, nequirent : hunc transeuntihus alpes ducem, Ructorem

que Clusium oppugnandi suisso. Equidem haud abnuo-rim, Clusium Gallos ab Arunte, seu quo alio Clusino adductos: sed eos, qui oppugnaverint Clusium, non suisse , qui primi alpes transierint , satis constat. Ducentis

luippe annis ante, iluam Clusium oppugnarent, urbemque Romam caperent, in Italiam Galli transcenderunt: nec cum his primum Etruscorum, sed multo ante cum iis, qui inter apenninum alpesque incolebant, saepe exercitus gallici pugnavere. Tuscorum ante romanu in imporium lato terra marique opes patuere. Mari supero inferoque, quibus Italia insulae modo cingitur, quantum Potuerint, nomina sunt argumento; quod alterum ruscum communi voeabulo gentis, alterum Hadriaticum mare, ab Hadria Tuscorum colonia, vocavero Italicae gentes. i raeci eadem Tyrrhenum alipio Hadriaticu in vocant. Ii in utrumque mare vergentes incoluero urbi hias duodenis terras :prius cis apenninum ad inserum mare, postea tranS RPenninum, totidem, tiliot capita Originis erant, coloniis missis : quae trans Padum omnia loca, excepto Vone lorum angulo, qui sinum circumcolunt maris, usque ad alpes tenuere. Alpinis quoquo ea gentibus haud dubio origo est, maxime Raetis : quos loca ipsa esserarunt, ne qui ilo X antiquo, praeter sonum linguae, nec eum incorruptum, retinerent.

XXXIV. De transitu in Italiam Gallorum haec accepimus. Prisco 3 arquinio Romae regnante, Cellarum, quae pars Galliae tertia est, penes Biturigus summa imperii suit: ii regom Celtico dabant. Ambigatus is suit, virtute fortunatiuo quum sua, tum publica, praepollens, qu0d imperio eius Gallia adeo frugum hominumque fertilis

suit, ut abundans multitudo vix rogi videretur posse. Hic magno natu ipse iam, exonerare praegravarile turba regnum cupiens, Bellovesum ac Sigovesum, sororis filios,ril. I. 13

293쪽

impigros iuvenes, missurum se esse, in quas dii dedissent auguriis sedes, ostendit. Quantum ipsi vollent nu- morum hominum excirent, ne qua gens arcere advenientes posset. Τum Sigoveso sortibus dati Hercynii saltus :Belloveso haud paullo laetiorem in Italiam viam dii dabant. Is, quod eius ex populis abundabat, Bituriges, Arvernos, Senones, Aeduos, Ambarros, Carnutes, Aulercos,oxeivit. Profectus ingentibus peditum equitumque copiis, in Tricastinos venit. Alpes inde oppositae erant: quas inexsuperabiles visas haud equidem miror, nulladum via quod quidem continens memoria sit, nisi do Hercule sabulis credore libet) superatas. Ibi quum volut septos montium altitudo teneret Gallos, circumspectarentque, quanam per iuncta coelo iuga in alium orbem terrarum transirent, religio etiam tenuit, quod allatum est, advenas quaerentes agrum ab Salyum gente oppugnari. Ita silienses erant hi, navibus a Phocaea profecti. Id Galli fortunae suae omen rati adiuvere, ut, quem primum in terram egressi occupavstrant, locum patentibus silvis communirent. Ipsi per Taurinos saltusque invios alpes transcenderunt: susisque acie Τuscis haud procul Ticino numine, quum, in quo consederant, agrum insubrium appellari audissent, cognomine Insubribus pago Aeduorum: Ibi, omen sequentes loci, condidero urbem: Mediolanum appellarunti XXXV. Alia subinde manus Cenomanorum, Elitovio duce vestigia priorum secuta, eodem saltu, lavente Belloveso, quum transcendisset alpes, ubi nunc Brixia ac Verona urbes sunt, locos tenuere Libui) considunt: post hos Salluvii, propo antiquam gentem LaeVos Li ures, incolentes circa Τicinum amnem. Penino deinde Boii Lingonesque transgressi, quum iam inter Padum atque alpes omnia tensrentur, Pado ratibus traiecto, non Etruscos modo, sed etiam Umbros, agro pellunt: intra apenninum tamen sese tenuere. Tum Senones, recentissimi advenarum, ab Utente numine usque ad Aesim finos habuere. Hanc gentem Clusium, Romamque inde, venisso comperio : id parum certum est, solamne, an ab Omnibus Cisalpinorum Gallorum populis adiutam. Clusini, novo hpllo extorriti, quum multitudinem, quum formas

294쪽

MB. N. CAP. XXXV. xxxv l. 29l

hominum invisitatas cernerent et genus armorum, audirentque, saepe ab iis, cis Padum ultraque, legiones Etru- Seorum susas, quanquam adversus Romanos nullum iis ius societatis Imicitiaeve erat, nisi quod eientes consanguineos adversus populum romanum non defendissent, legatos Romam, qui auxilium ab senatu peterent, misero. De auxilio nihil impetratum : legati tres M. Fabii Λmbusti filii missi, qui senatus populique romani

nomine agerent cum Gallis, ne, a quibus nullam iniuriam accepissent, socios populi romani atque amicos oppugnaroni. Romanis eos bello quoque, si res cogat, tuendos esse sed melius visum, bellum ipsum amoveri, si posset: et ratios, novam gentem, pace potiuS cognosci, quam armis.

XXXVI. 31itis legatio, ni praeseroces legatos, Gallis- quo magis quam Romanis similes, habuisset. Quibus, postquam mandata ediderunt in concilio Gallorum, datur responsum : Etsi nocum nomen audiant Romanorum, tamen credere viros fortes esse, quorum auxilium a Clusinis in re trepida sit imploratum. Et, quoniam legatione

adVersus se maluerint, quam armis, tueri socio3, ne se quidem pacem, quam illi asserant, aspernari, si Gallis, egentibus agro, quem latius possideant, quam colant, Clusini,

partem simum eoneedant: aliter pacem impetrari non posse. Et responsum eorum Romanis aeeipere velle: et, si nesse tur ager, eoram iisd m Romanis AElmisaturos, ut nuntiare domum possent, quantum Galli virtute ceteros mortales praestarent. Quodnam id ius esset, agrum a posSessoribus petere, aut minari arma ' Romanis quaerenti Dus, et, quid

in Etrui a rei Gallis esset ' quum illi se in armis ius

ferre : et omnia fortium virorum esse, serociter dicerent, accensis utrimque animis ad arma discurritur, et proelium conseritur. Ibi, iam urgentibus romanam urbem salis, legali contra ius gentium arma capiunt: nec id clam esse potuit , quum anto signa Etruscorum tres nobilissimi sortissimi quo romanae iii ventutis pugnarent. Tantum eminebat peregrina virtust Quin etiam Q. Fabius, evectus extra aciem equo, ducem Gallorum, seroelior in ipsa signa Etruscorum incursantem, Per latus transfixum hasta, occidit: spoliaque rius legentem Galfiagno Vere, perque totam aciem, romanum.legatum esse,

295쪽

T. LIVI i

kienum datum es L Omissa inde in Clusinos ira, receptui canunt. minantes Romanis. Erant, qui extemplo Romam eundum censerent. Vicero seniores, ut legati prius mitterentur quoslum iniurias postulatumqle, ut pro iuro gentium violato Fabii dederentur. Legati Gallorum quum ea, Sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum, et ius postularo barbari videbantur: sed, ne id, quod placebat, decerneret in tantae nobilitatis viris, ambitio obstabat. Itaque, ne penes ipsos culpa osset cladis serie gallico bello acceptae, cognitionem de postulatis Gallorum ad populum reiiciunt: ubi tanto plus gratia atque opes valuere, ut, quorum de poena agebatur. tribuni militum consulari potestato in insequentein annum crearentur. Quo iacto, naud secus quam dignum erat, insensi Galli bellum propalam minantes, ad suos redeunt. I ribuni militum eum tribus Fabiis creati Q. Sulpiciust ametus, U. Servilius quartum, Ser. Cornelius Maluginensis. XXXVII. Quum tanta moles mali instaret, adeo obcaecat animos fortuna, ubi vim suam ingruentein refringi non vult) civitas, quae advorsus sidenatem ac vetentem hostem aliosque sinitimos populos, ultima experiens auxilia, dictatorem multis tempestatibus dixisset; ea tunc, invisitato atque inaudito hoste ab Oceano terrarum tuo ultimis oris bellum ciente, nihil extraordinarii imperii aut auxilii quaesivi L Tribuni, quorum temeritate bellum

Contractum erat, summaΘ rerum praeerant: delectumque

nihilo accuratiorem, quam ad media bella haberi solitus orat, Θxtenuantes etiam famam belli habebanL Interini xalli, Postquam accepere, ultro honorem habitum violatoribus iuris humani, elusamque legationem suam ΘMe,nagrantes ira, cuius impotens est gens, confestim signis convulsis, citato agminis iter ingrediuntur. Ad quorum priaetereuntium raptim tumultum tuum extorritao urbes ad arma concurrerent, sugaque agrestium fieret, Romam se ire, magno clamore significasant; quacunque ibant. quis virisque longe ac late lago agmine immensum obtinentes loci. Sed, antecedente fama nutiliisque Clusinorum, deinceps inde aliorum pollulorum, plurimum terroris Romam celeritas hostium tulit: quippe quibus, velut tumultuario exercitu raptim ducto. aegro ad undecimum

296쪽

LIB. v. CAP. XXXVH. X XVIII.

lapidem occursum est, qua flumen Allia, Crustuminis montibus praealto defluens alveo, haud multum infra

viam tiberino amni miscetur. Iam omnia contra circaque hostium plena erant, et nata in vanos tumultus gens, truci cantu clamoribusque variis, horrendo cuncta compleverant sono.

XXXVIII. Ibi tribuni militum, non loco castris ante

capto, non praemunito vallo, quo receptus esset, non deorum saltem, si non hominum, memores, nec auspicato, nec litato, iustruunt aciem diductam in cornua, ne circumveniri multitudine hostium possent. Nec tamen aequari frontes poterant, quum extenuando infirmam et vix cohaerentem modiam aciem haberent. Paullum erat ab

dextra editi loci, quem subsidiariis repleri placuit; eaque

res, ut initium pavoris ac fugae, sic una salus fugientibus suit. Νam Brennus, rogulus Gallorum, in paucitate hostium artem maxime timens, ratus ad id captum superiorem locum, ut, ubi Galli cum acie legionum recta Ironte concucurrissent, subsidia in aversos transversosque impetum darent, ad subsidiarios signa convertit: si eos loco depulisset, haud dubius, facilem in aequo campi tantum superanti multitudini victoriam fore t adeo non sortuna modo, sed ratio etiam, cum barbaris stabat. In altera acie nihil simile Romanis, non apud duces, non apud milites erat. Pavor fuga tuo occupaverat animos, et tanta omnium oblivio, ut multo maior pars Veios, in hostium urbem, quum Τtheris arceret, quam recto itinere uomam ad coniuges ac liberos fugerent. Parumper subsidiarios tutatus cst locus: in reliqua acto simul est clamor, proximis ab latere, ultimis ab tergo, auditus, ignotum hostem prius paene quam viderent, non modo non tentato certamine, sod ne clamore quidem reddito, integri intactique sugerunt. Nec ulla caedos pugnantium fuit: terga caesa suomet ipsorum certamino in turba impedientium fugam. Circa ripam Τiberis, quo armis abiectis totum sinistrum cornu defugit, magna strages lacta est: multosque, imperitos nandi aut invalidos, graves loricis aliisque tegminibus hausere gurgites. Maxima tamen pars incolumis Veios perfugit; unde non modo praesidii quicquam, sed ne nuntius quidem cladis, Romam est missus.

297쪽

Λb dextro cornu, quod procul a numine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere, et, ne clausis quidem portis urbis, in arcem confugerunt. XXXIX. Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinas tenuit. Et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari, quid accidisset: deinde

insidias vereri: postremo caesorum spolia legere, armorumque cumulos, ut mos iis est, coacervare. Tum demum,

postquam nihil usquam hostile cernebatur, viam ingressi, naud multo ante solis oceasum ad urbem Romam Perveniunt. Ubi quum praegressi equites, non portas clausas, non flationem pro portis excubare, non armatos esse

in muris, retulissent: aliud priori simile miraculum e sustinuit; noctemque vortii et ignotae situm urbis, inter Romam atque Anienem consedere, exploratoribus missis circa moenia aliasque portas, quaenam hostibus in perdita re consilia essent. Romani, quum pars maior ex acie Veios petisset, nemo superesse quemquam Praeter eos, qui Romam refugetant, croderet, complorati omnes, pariter vivi mortuique, totam prope urboni lamentis impleverunt. Privatos deinde luctus stupefecit publicus pa-Vor, postquam hostes adesse nuntiatum est. Mox ululatus cantusque dissonos, vagantibus circa moenia turmatim barbaris, audiebant. Omne indo tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram, ut identidemiam in urbem futurus videretur impetus: primo adventu, quo accesserant ad urbem ; mansuros enim ad Alliam fuisse, nisi hoc consilii foret: deinde sub oceasum Solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati Seinvasuros : tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. Postremo lux appropinquam exanimare : timorique perpetuo ipsum malum continens fuit, quum signa infesta portis sunt illata. Νequaquam tamen

ea nocte, neque insequenti die similis illi, quae ad AI-liam tam pavido fugerat, civitas fuit. Nam quum defendi

urbem posse, iam parva relicta manu, spes nulla esset, placuit, cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, a misque et frumento collatis, ex loco inde munito deos liominesque et romanum nomen defendere: naminem

298쪽

sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre : nec ante deseri cultum eorum, quam non superessent, qui colerent. Si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, lacilem iacturam esse seniorum , relictao in urbe utique periturae turbae. Et, quo id aequiore animo de plebe multitudo serret, senes triumphales consularesque simul so cum illis palam dicere obituros; nec his corporibus, quibus non arma ferre, non tueri Patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.

XL. Haec inter seniores morti destinatos iactata sinlatia. Versae inde adhortationes ad agmen iuvenum, quos in Capitolium atque in arcem prosequebantur, commendantes virtuti eorum iuventaeque urbis per trecentos sexaginta annos omnibus bellis victricis, quaecunque reliqua esset, sortunam. Digredientibus, qui spem Omnem utque opem secum serebaut, ab iis, qui captae urbis non superesse statuerant exitio ; quum ipsa res speciesque miserabilis erat, tum muliebris fletus et concursatio inceria, nunc hos nunc illos sequentium, rogitantiumquoviros natosque, cui se sato darent, nihil, quod humanis superesset malis, relinquebant. Magna pars tamen earum in arcem suos prosecutae sunt, nec prohibente ullo, nec Vocante: quia, quod utile obsessis ad minuendam imbellem multitudinem, id parum humanum erat. Alia maxime plebis turba, quam nec capere tam exiguus collis, nec alere in tanta inopia frumenti poterat, ex urbe ensusa velut agmino iam uno petiit Ianiculum. lnde pars per agros dilapsi, pars urbes petunt sinitimas, siue ullo duce aut consensu, Suam quisque spem, sua consilia, eommunibus deploratis, exsequentes. Flamen interim Quirinalis virginesque vestales, omissa rerum suarum curB, iluae Sacrorum Secum serenda, quae, quia Vires ad Omnia serenda deerant, relinquenda essent, consultantes illiisve ea locus fideli asservaturus custodia esset; optimum ducunt, condita in doliolis sacello proximo aedibusnaminis Quirinalis, ubi nunc despui religio est, defodere:

cotera inter se onere Partito serunt via, quae sublicio ponte ducit ad Ianiculum. In eo clivo eas quum L. ΑΙ-

299쪽

binius, de plebe romana homo, conspexisset, plaustro coniugeta ac liberos vehens inter ceteram turbam, quaΘinutilis bello urbe excedebat: salvo etiam tum discrimino divinarum humanarumque rerum, irreligiosum ratus, Sacerdotes publicos sacraqiis populi romani pedibus ire, serrique; se ac suos in vehiculo conspici : descendoro uxorem ac pueros iussit, virgines sacraque in plaustrum imposuit, et Caere, quo iter sacerdotibus erat, pervexit. XLI. Romae interim, satis iam omnibus, ut in tali re, ad tuendam arcem compositis, turba seniorum, domos regressa, adventum hostium obstinato ad mortem animo Oxspectabat. Uui eorum curules gesserant magistratus, ut in sortunae pristinae honorumque aut virtutis insignibus morerentur, quae angustissima vestis est tensas ducentibus triumphantibusve, oa vestiti modio aedium eburneis sellis sedere. Sunt, qui, M. Fabio pontifico maximo prae-santo carmen, devovisse eos so pro patria Quiritibusquo Romanis, tradant. Galli, ot quia interposita uocie a contentione pugnae remiserant animos, et quod nec in acto ancipiti usquam certaverant proclio, nec tum impotu aut vi capiebant urbem, sine ira, sine ardore animorum ingressi postero die urbem patente Collina porta, in sorum

perveniunt, circumferentes Oculos ad templa deam arcemque, solam belli speciem tenentem. Inde, modico ro

licio praesidio, ne quis in dissipatos ex arce aut Capitolio impetus sileret) dilapsi ad praedam vacuis occursu hominum viis, pars in proxima quaeque lectorum agmine ruunt; pars ultima, velut ea demum intacta et reserta praeda, petunt. Inde rursus ipsa solitudine absterriti, noqua fraus hostilis vagos exciperet, in forum ac propinqua foro loca conglobati redibant: ubi eos, plobis aedificiis obseratis, patentibus atriis principum, maior Prope

cunctatio tenebat, aperta, quam clausa, invadendi: adeo haud secus quam venerabundi intuebantur in aedium vostibulis sedentes viros, praeter ornatum habitumque humano augustiorem, maiestatB Pliam, quam Vultus gravitasque oris prae se serebat, simillimos diis. Ad eos velut Simulacra versi quum starent, M. Papirius unus ex his dieitur Gallo, barbam suam, ut tum omnibus promissa erat, permulcenti, scipi0ne eburneo in caput incusso iram

300쪽

movisse ; atque ab eo initium caedis ortum, ceteros in sedibus suis trucidatos. Ρost principum caedem nulli deinde mortalium parci, diripi tecta, exhaustis iniic. ignes. XLll. Ceterum, seu non omnibus delendae urbis libido erat, seu ita placuerat principibus Gallorum, et ostentari quaedam incendia terroris causa, si compelli ad deditionem caritate sodium suarum obsessi possent, et non omnia concremari tecta, ut, quodcunque superesset urbis,

id pignus ad sectendos hostium animos haberent; nequa quam perinde atque in capta urho prima die aut passim

aut late vagatus est ignis. Romani, ex arce plenam hostium urbem cernentes, vagosque per Vias omnes curaus, quum alia atque alia parto nova aliqua clades oriretur, Non mentibus solum concipere, sed no auribus quidem atque oculis satis conflare poterant. Quocunque clamor hostium, mulierum puerorumquis ploratus, sonitus nammae, et Dagor ruentium tectorum advertisset, paventes ad Omnia, animos oraquo et oculos nectebant, velut ad spectaculum a fortuna positi occidentis patrias, nec ullius rerum suarum relicti, praeterquam corporum, Vindices r tanto anto alios miserandi magis, qui unquam obsessi sunt, quod interclusi a patria obsidebantur, omnia sua cernentes in hostium potestate. Nec tranquillior nox diem tam Modo actum excepit: lux deinde noctem inquietam insecuta est: nec ullum erat tempus, quod nnοVne semper cladis alicuius spectaculo cessaret. Nihil tamen, tot onerati atque obruti malis, noxerunt animos quin, etsi omnia flammis ac ruinis aequata vidissent, luamvis inopem parvumque, quem tenebant, collem, libertati relictum, virtute defenderent. Et iam, Iuum eadem quotidie acciderent, velut assueti malis, abaliena verant ab sensu rerum suarum animos ; arma tantum serrumquo in dextris, velut solas reliquias spei suae

intuentes.

XLIII. Galli quoque, per aliquot dies in lacta modo

urbis nequicquam bello gesto, quum intor incendia ac ruinas captae urbis nihil superesse, praeter armatos hostes, Viderent, nequicquam tot cladibus territos, nee no-xuros ad deditionem animos, ni vis adhiberetur; expe-.13

SEARCH

MENU NAVIGATION