Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

318 T. LIVII

an Mos ignoratis ' Hostis est quid aliud, quam perpetua

materia virtutis gloriaeque Natrae ' Vos contra, me dwee, ut Falarios Veiosque eaptos, et in eapta patria Gallorum logiones caesas taceam modo trigeminae vietoriae triplicem triumphum eae his ipsis Volscis, et Aequis, et eae Etruria egistis. An me, quod non dictator vobis, sed tribunus, si-9num dedi, non agnoscitis durem ' Ner ego maxima imperia in vos desidero : et vos in me nihιι, praeter me ipsum, intueri decet; neque enim dictatura mihi unquam animos feeit, ut ne eaesilium quidem ademit. Mem igitur omnes sumus: et, quum eadem omnia in hoc bellum peramus, quaae in priora attulimus, eundem eςenium belli exspeet mus. Simul concurreritis, quod quisque didicit ae consuevit, fuciet. Vos vincetis, illi fugient. VIII. Dato deindo signo, ex equo desilit, et proximum

signi scrum, manu arreptum, secum in hostem rapit; infler, miles, clamitans, signum. Quod ubi videro ipsum C milium, iam ad munera corporis senecta invalidum, Vadentem in hostes, procurrunt Pariter omnes, clamorosublato, Sequere imperatorem, pro se quisquo clamantes. Emissum etiam signum Camilli iussu in nostium aciem serunt; idque ut repeteretur, concitatos antesignanos. Ibi primum pulsum Antiatem, terroremque non in primam tantum aciem, sed etiam ad subsidiarios perlatum. Νec vis tantum militum movebat, excitata praesentia ducis,

sed quod Volscorum animis nihil terribilius erat, quam ipsius Camilli sorte oblata species. Ita quocunque so intulisset, victoriam secum haud dubiam trahebat. Maxime id evidens fuit, quum, in laevum cornu, prope iam

pulsum, arrepto repente equo cum scuto peὁestri, ad-Vectus, conspectu suo proelium restituit, ostentans Vincentem ceteram aciem. Iam inclinata res erat, sed turba

hostium et suga impediebatur, et longa caede conficienda multitudo tanta sesso militi erat: quum repente ingentibus procellis susus imber certam magis victoriam, quam proelium, diremit. Signo deinde receptui dato, nox insecuta, quietis Romanist, perfecit bellum. Latini namquo et Hernici, relictis Volscis, domos profecti sunt, malis consiliis pares adopti evontus. Volsci, ubi se desertos ab iis videre, quorum fiducia rebellaverant, relictis castris,

322쪽

LIB. VI. CAP. VIII. I x. 319

moenibus Satrici se ineludunt: quos primo Camillus

vallo circumdare, et aggere atquδ operibus oppugnare est adortus. Quae postquam nulla eruptione impediri videt; minus esse animi ratus in hoste, quam ut in eo tam lentae spei victoriam exspectaret, cohortatus milites, ne, tanquam Veios oppugnantes, in opere longinquo sese tererent, Victoriam in manibus esse ; ingenti militum alacritate moenia undique aggressus, scalis oppidum cepit. Volsci abiectis armis sese dediderunt.

IX. Ceterum animus ducis rei maiori, Antio, imminebat : it caput Volscorum, eam suisse originem proximi belli. Sed quia nisi magno apparatu, tormentis machi

nisque, tam valida urbs capi non poterat; relicto ad exercitum collega, Romam est prosectus, ut senatum ad excidendum Antium hortaretur. Inter sermonem eius credo, rem antiatem diuturniorem manere, diis cordi

fuisse) legati ab Nepete ac Sutrio, auxilium advorsus

Etruscos petentes, Veniunt, brevem occasionem esse serendi auxilii memorantes. Eo vim Camilli ab Antio sortuna avertit. Namque quum ea loca opposita Etruriae, et velut claustra indo portaeque essent; et illis occupandi ea, quum quid novi molirentur, et Romanis recuperandi tuendi quo cura erat. Igitur senatui cum Camillo agi placuit, ut, omisso Λnlio, bellum otruscum Susciperet. Legiones urbanae, quibus Quinctius praefuerat, ei decernuntur. Quanquam exportum exercitum aS-

suetumque imperio, qui in Volscis erat, mallet; nihil recusavit: Valerium tantummodo imperii socium depoposcit. Quinctius Horatiusque successores Valerio in Volscos missi. Profecti ab urbe Sutrium Furius et Valerius partem oppidi iam captam ab Etruscis invenero ; ex parte altera, interseptis itineribus, aegre oppidanos vim hο-

Slium ab so arcentes. Quum romani auxilii adventus, tum Camilli nomen celeberrimum apud hostes Sociosque, et in praesentia rem inclinatam sustinuit, et spatium ad opem serendam dedit. Ita tuo diviso exorcitu, Camillus collegam, eam in partem circumductis copiis, quam hostes tenebant, moenia aggredi iubet, non tanta spe, scalis capi urbem posse, quam ul, aversis eo hostibus, iet

oppidanis iam pugnando sessis laxaretur labor, et ipse

323쪽

T. I IVII

spatium intrandi sine certamine moenia haberet. Quod iquum simul utrimque' factum esset, ancepsque terror E-

truscos circumstaret, et moenia summa vi oppugnari, et 'intra moenia esse hostem viderent; porta se, quae una

sorte non obsidebatur, trepidi uno agmine eiecere. Ma- Igna caedes fugi eutium et in urbe et per agros est sacta. lPlures a Fuitanis intra moenia caesi : Valeriani expeditio ros ad persequendos suere ; nec ante noctem, quaΟconspectum ademit, finem caedendi secerp. Sutrio recepto frestitutoque sociis, Nepeto exercitus ductus, quod per deditionem acceptum ia in totum Etrusci habebant. X. Videbatur plus in ea urbe recipienda laboris sero; non in eo solum, quod tota hostium erat, sed etiam quod, parte Nepesinorum prodente civitatem, facta erat Gedi- ιtio. Milii tamen ad principes eorum placuit, ut secer- lnerent se ab Etruscis, fidemquo, quam implorassent ab Romanis, ipsi praestarent. Unde quum responsum allatum esset, nihil suae poteδtatis esse, Etruscog moenia custodiasque poris rum Mnere; primo populationibus agri terror est oppidanis admotus: deinclo, postquam deditionis, quam societatis, fides sanctior erat, fascibus sarmentorum ex agro collatis, ductus ad moenia exercitus, completisquo sossis scalae admotae, et clamore primo impetuque oppidum capitur. Nepesinis indo edictum, ut arma ponant; parcique iussum inermi. Etrusci pariter armati atque inermes caesi. Nepesinorum quoque auctores deditionis securi percussi: innoxiae multitudini. redditae res, oppidumque cum praesidio relicium. Ita, duabus sociis urbibus ex hoste receptis, victorem exercitum tribuni cum magna gloria Romam reduxerunt. Eodem anno ab Latinis Hernicisque res repelliae, quaesitumquo, cur per eos annos militem ex instituto non dedissent illesponsum frequenti utriusque gentis concilio est, nec culpam in eo publicam, nee e silium fuisse, quod suae iuuentutis aliqui apud Vol eos militavelint. Eos tamen ipsos praQi consilii poenam habere, nec quemquam eae his reducem esse. Militis autem non dati causam, terrorem asy

duum a Volscis fuisse, quam pestem adhaerentem lateri suo tot super alia aliis bellis exhauriri nequisse. Quae

324쪽

LIB. VI CAP. XI. 321

velata patribus magis tempus, quam causam, non Visa holli habere. XI. Insequenti anno, A. Manlio, P. Cornelio, T. OtL. Quineliis Capitolinis, L. Papirio Cursore iterum, C. Sergio iterum tribunis consulari potestate, grave bellum soris, gravior stomi seditio Oxoria : bellum a Volscis, adiuncta Latinorum atque Hernicorum desectione; sedilio, unde minimo limeri potuit, a patriciae gentis viro et inclutae famae, M. Manlio Capitolino : qui nimius

animi, quum alios principes Sperneret; uni invideret, seximio simul honoribus atque virtutibus, M. Furio, aegro serebat, solum eum in magistratibu3, solum afliut eaeercitus esse ; tantum iam eminere, ut sistim auspiciis creatos, non pro collegis, sed pro ministris habeat: quum interim, si quis rere aestimare velit, a M. Furio recuperari patria eae obsidione hostium non potuerit, nisi a se prius Capitolium atque arae geroata esset: et ille, inter aurum accipiendum et spem pacis solutis animis, Gallos a99ressus git: ipse armatos capientesque arcem depulerit: illius gloriae pars virilis apud omnes milites sit, qui simul e cerint ; suae rictoriae neminem omnium mortalium socium esse. His opinionibus inflato animo, ad hoc vitio quoque ingenii vehemens et impotens, postquam inter patreS non,ilitantum aequum censebat, excellere suas opes animadvortit ; primus omnium ex patribus popularis factus, cum plovetis magistratibus consilia communicare ; criminando patres, alliciendo ad se plobem, iam nura, non consilio, terri, famaeque magnae mallo, quam bonae esse: et, non contentus agrariis legibus, quae materia semper tribunis plebi soditionum suisset, fidem moliri coepit: aeriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo ataue ignominiam minentur, sed nervo ac rin- eulis eorpus liberum territent. Et orat aeris illioni magnavis, re damnosissima etiam divitibus, aedificando contracta. Bellum itaque Volscum, grave per Se, oneratum Latinorum atque Hernicorum desectione, in speciem causae iactatum, ut maior potestas quaereretur. Sed novaeonsilia Manlii magis compulero senatum ad dictatorem creandum. Creaius A. Cornelius Cossus magistrum equi-

325쪽

XII. Dictator, etsi maiorem dimicatio liena pili posituriri binii, quam suris, cernebat; tamen, seu ilitia celeritato ad liellum opus orat, seu victoria triumphoque dictaturae ipsi vires se additurum ratus, delectu habito, in agrum POD Ptinum, ipio a Volscis exercitum indictum nudi erat, pergit. Νon dubito, praeter salietatem, tot iam

libris assidua bolla eum Volscis gesta legentibus illud

quoque succursurum, quod mihi Percensenti propiores temporibus harum rerum auctores miraculo suit, undo toties vietis I olseis ot Aequis suiseeorint milites. Quod quum ab anti piis tacitum praetermissumque sit; cuius tandem ego rei praeter opinionem, piae sua cui quo cori-iectanti esse potest, auctor sim 8 Simile veri est, aut intervallis bellorum, sicut nunc in deloclibus sit roma iiis, alia atquo alia si hole iuniorum ad bella instauranda tolles usos esse : aut non sex iisdem semper populis exorcitus scriptos, quanquam eadem semper gens bullum intulerit: aut innumerabilem multitudinem lihororum capitum in iis suisse locis, quao nunc, Vix Seminario exiguo militum relicto, servilia romana ab solitudino vindicant. Ingens certe, quod inter Omnes auctores eoi Venit) quanquam nuper Camilli ductu nique nuspicio ae cisae res erant, Volscorum Oxercitus suit: ad hoc Latini Hernicique accesserant, et Circeiensium quidam, et Di,-loni oliam a Velitris romani. Dictator, eas ris eo dio

post iis, postero quum auspicato prodisset, hostiaque caesa pacem deum adorasset, laetus ad milites, iam arma ad propositum pugnae signum, sicut edictum orat, luce prima capientes, processit: Nostra victoria est, milites, in-ipiit, si quid dii ratesque eorum in futurum vident. Ragus,

ut decet estriae spei plenos, et cum imparibus manus conserturos, pillis ante pedes positis, gladiis tantum d tras armemus : ne proeurri quidem ab acie relim, sed obnisos vos

stabili gradu impetum hostium e.rcipere. Ubi illi vana iniecerini missilia, et e usi stantibus robis se intulerint, tum inierat 9ladii, et veniat in mentem unicuique, deos ras , qui Romanum adiuuent; deos qui secundis avibus in proelium miserint. Tu, T. Quincti, equitem interius ad primum initium moti eertaminis teneas: ubi haerere iam aciem eoἰ- luto pede videris, tum terrorem equestrem occupatis alio

326쪽

MB. VI. CAP. XIII. LIV. ora

papore infer : inveetusque ordines pugnantium dissipa. Sic eques, Sic pedes, ut praeceperat, pugnant : nee dux legiones, nec fortuna sesellit ducem. XIII. Multitudo hostium, nulli rei, praeterquam numero, Dela, et oculis utramque metiens aciem, leniere troelium iniit; temere omisit: clamore tantum missiliusque telis et primo pugnae impetu ferox, gladios et collatum pedem et vultum hostis, ardore animi micantem, serre non potuit. Impulsa frons prima, et trepidalio subsidiis illata, et suum terrorem intulit eques ; rupli indo multis loeis ordines, motaque Omnia, et fluetuanti similis acies erat. Deinde, postquam, cadentibus primis, iam ad se quis lue perventuram caedem cernebat, terga vertunt. Instare Romanus ; el, donec armali consertiquo

ubi hani, peditum labor in persequendo fuit: post Iliam iactari arma passim, fuga quo per agros spargi aciem

hostium animadvel sum est; tum equitum turmae emissae, dato signo, ne, in Singulorum morando caede, Spnlium ad evadendum interim multitudini darent: salis osse, missilibus ac terrore impediri cursum, obequitando lue agmen teneri, dum asse Iut pedes et iusta caede 'onficere hostem posset. Fugae sequendi luo non antenoclom finis suit:. capta quoque ac direpta eodem die castra Volscorum, praedaque omnis, praeter libera corpora, militi concessa est. Pars maxima captivorum ex Latinis atque Hernicis suit: nec hominum de plebe, ut credi posset mercede militasse, sed principes quidam iuventutis inventi ; manifesta fidus, publica ope Volscos hostes adiutos. Circeiensium quoque quidam cogniti. et coloni a Velitris : Romam lue omnes missi percunctatilibus primoribus patrum eadem, illine dictatori, desectionem sui quisque populi, haud perplexo indicaVere. XIV. Dictator exercitum in stativis lenebat, minime dubius, bellum cum his populis patres iussuros ; quum

maior domi exorta moles coegit acciri Romam eum, gliscente in dies seditione, quam solito magis metuendam auctor faciebat. Non onim iam orationes modo M. Manlii, sed facta, popularia in speciem, tumultuosa eadem, qua mente silerent, intuenda erant. Conturionem, nobilem militaribus sicli . iudicatum pecuniae quum duci

327쪽

32, T. IVII vidisset, medio foro cum caterva sua aecurrit, et manum iniscit: vociferatusque de Superbia patrum, Rc crudelitate seneratorum, et miseriis plebis, virtutibus eius viri fortunaque : Tum vero ego, inquit, ne quisquam hac dextra Captitolium arcemque servaverim, gi eivem comm lisonemque meum, tanquam Gallis victoribus eaptum, infercitutem ae vincula duci videam. Indo rem creditori palam populo solvit, libra tuo et aere liberatum omittit, deos atque hominus obtestantem, ut M. Manlio, Iuberatori suo, parenti plebis romanae, gratiam resierant. Λecopius extemplo in tumultuosam turbam et ipse tumultum augebat, cicatriccS acceptas vetenti, gallico, aliisque deinceps bellis ostentans. Se militantem, ge restituentem eversos penates, multiplici iam sorte eaesoluta, mementibus semper sortem usuris, obrutum fenore esse : videre

lucem, forum, civium ora, M. Manlii Verae omnia par tum beneficia ab illo se habere: illi devovere corporis vitaeque ac sanguinis qu6d supersit: quodcumque ribi

eum patria, penatibus publicis ac prioatis iuris fuerit, iacum uno homine esse. His vocibus instincla plebes quum iam unius hominis esset, addita' alia commotioris ad Omnia turbanda consilii res. Fundum in Veienti, caput patrimonii, subiecit praeconi : Ae quem restrilin, inquit, Quirites, donec quisquam in re mea supererit, iudieatum addictumue duci patiar. Id vom ita accendit animus, ut per omne fas ac nesag secuturi vindicem liber- lalis viderentur. Ad hoc domi, concionantis in modum, sermones pleni criminum in patres: inter quos, quum misso discrimine, vera an vana iaceret, thesauros sta liti auri oeeultari a patribus iecit: nec iam possidendis publicis agris contentos eme, nisi pecuniam qu0que publicam avertant : ea res si palam fiat, sti solui plebem aere alieno posse. Duae ubi obiecta spes est, enimvero indi- 'gnum sicinus videri, quum cun serendum ad redimendam ei vitatem a Gallis aurum suerit, tribulo collationem sac-lam : idem aurum, ex hostibus captum, in paucorum praedam cessisse. Itaque exsequeliantur quaerendo, ubilantae rei furtum occultaretur ; disserenteque, et tempore suo se indicaturum dicente, celeris omissis, eo VerSaeerant omnium curae : apparebatque, nec veri indicii gratiam modiam, nec salsi offensionem fore.

328쪽

LIB. VI. LAI . xv. 325XV. Ita suspensis rebus dictator, accitus ab exercitu, in urbem venis. Postero diu senatu habito, quum, satis pericli latus voluntates hominum, discedere senatum ab se vetuisset, stipatus ea multitudine, sella in comitio posita, viatorem ad M. Manlium misit: qui, dictatoris iussu vocatus, quum signum Suis dedisset, adesse certamen, agmine ingenii ad tribunal venit. Hinc senatus, hinc plebs, suum quisque intuentes ducem, velut in acie constiterant. Tum dictator, silentio hiclo, Utinam, inquit, milia patribusque romati is ita de ceteris rebus cum plebe e ueniat, quemadmodum, quod ad te attinet eamque rem, quiani de te mirn quaesiturus, concenturum satis eo fido. Spem faetum a te eicitati rideo, fide incolumi eae thesauris gallicis, qiιω pristiores patrum occultent, creditum solo posse. Cui esto rei tantum abest ut impedimento sim, ut contra te, M. Manli, adh0rser, liberra fenore plebem romanam : et istos, incubantes publicis thesauris, ετ prae clandestina ecolvas. Quod nisi facis, sive quod et ipse in parte Praedae sis, sive quia ranum indicium est, in vinculute ducι iubebo, nec diutius patiar, a te multitudinem fullaci spe concitari. Ad ea Manlius, nec se fefellisse, ait, non adcersus Volscos toties hostes, quoties Imtribus ea pediat, nec adversus Latinos IIernicosque, quos falsis criminibus in arma agant, sed adcersus se ac plebem romanam, dictatorem creatum esse. Iam, omisso bello, quod simulatum sit, in se impetum fieri: iam dictatorem prositeri patrocinium sneratorum adversus plebem : iam sibi eae favore multitudinis climen et pomissem quaeri. Ospendit, in Iuli,

te, A. Corneli, Nosque, patres conscripti, circumfusa turbulo teri meo ' Quin eam diducitis a me singuli vestris beneficiis, intercedendo, eximendo de nervo cives reatros, prohi-b ndo iudicatos addictosque duci, eae eo, quod asiluit opibus ratris, sustinendo necessitates aliorum ' Sed quid ego vos, de vestro impendulis, hortor ' Syrtem aliquam ferte ; de capite deducite, quod usuris pernumeratum crat: iam nihilo mea turba, quam ullius, conspectior erit. At enim, quid ita solus ego civium curam Do ' Ath is magis, quod respondeam, habeo, quam si quaeras, quid ita solus Capitolium arcemque Servaverim. Eι tum unicersis, quam potui, Hem

329쪽

T. LI vii

mtuli, et nunc singulis feram. Nam quod ad Qemuro. y 9 αἰ-l eos attinet rem, simple natura siticilem, dissicilem interro-Vatio fucit. Cur enim quaeritis, quod scitis I cur, quod in sinu vestro est, eaecuti iubetis potius, quam ponatis, nisi

aliqua fraus subesι ' Quo magis argui praestigias iubetis

r Stra3, m plus vereor, ne abstuleritis obseruantibus etiam oculos. Itaque non ego, vobis ut indicem praedas vestras,

sed ros id evendi estis, ut in medium properatis. XVI. Duum miliere ambages dictator iuberet, et aut peragere verum indicium cogeret, aut satori facinus insimulati salso crimino senatus, oblataeque vani furti invidiao ; negantem, arbitrio inimicorum so locuturum, in vino ula duci iussit. Arreptus a viatore, Iupiter, inquit, Optime ma.rime, Iunoque Regina, ae Minerva, ceterique dii deaeque, qui Capitolium arcemque incoluis, siccine vestrum militem ac Iraesidem sinitis veaeari ab inimieis ' Haec deaetra, qua Gallos fudi a delubris vestris, iam in riseulis eι catenis erit Z Nullius nec oculi nec aures indignitatem serebant: sed invicia sibi iluaedam patientissima iusti inmerii civitas secerat: nec adversus dictatoriam vim aut trit,uni plebis, aut ipsa plebs, attollere oculos aut hiscere

nudebant. Coniecto in carcorem Manlio, satis constat, magnam partem plebis vestem mutasse, multos mortales capillum ac barbam promisisse, obversa iamque vesti-hulo carceris moestam turbam. Dictator do Volscis triumphavit : invidiaequo magis triumphus, quam gloriae, fuit. Quippe domi, non militiae, partum eum ; actumque de

cive, non de hoste, fremebant: unum defuisse tantum superbiae, quod non M. Manlius ante currum sit ductus. Iamque haud procul seditione res orat : cuius leniendaO causa, postulante nullo, largitor voluntarius repente senatus lactus, Satricum coloniam duo millia civium romanorum deduci iussit: bina iugora et semissos agri assignati. Quod quum et parvum et paucis datum, set mercedem esse tirodendi M. Manlii interpretarentur; remedio irrita lur sedit Io. Et iam magis insignis ci sordibus et facie reorum turba Manliana erat, amotusque post triuml,huin abdicatione dictaturae terror et linguam otanimos liberaverat hominum. XVII. .Ludiebantur itaque propalam vocos exprobran-

330쪽

lium imilli ludi iii, quod dismi sores suos semiter in praecipitem locum fucore tollat, deinde in ipso d serimine peri uti destituat. S c Sp. Cassium, in agros plebem v0cantem, sic Sp. Maelium, tib ore civium famem suis impen3is propulsantem, oppressos; sic M. Manlium, mersam et obrutum fenore partem civitat s in libertatem ae lucem trahentem, proditum inimicis. Saginare plebem populares suos, ut iugulent ir. IIoccine pallendum fuisse, si ad nutum imiatoris non resp0nderit vir consularis ' Fingerent mentitum ante, atque ideo n0n habuisse, quod tum responderet : cui xor unquam mendacii poenam et incula fuisse ' Xon ob cersatam rase memoriam noctis illius, quae paene ultimu itque aeterna nomini romano fuerit ' non speciem agminis Gallorum, per Tarpeium rupem scandentia ' non ipsius M. Manlii, qualem eum armatum, plenum sudoris ac Sanquinis, ipso paene Iove erepto eae hostium manibus, ludissent ' Selibrisne farris gratiam seroatori patriae relatum ' ι quem Prve coelestem, cognomine certe Capitolino Dei ναrem, fecerint, eum pati vinctum in carcere, in tenebris, obno.riam carnisicis arbitrio ducere animum ' Adeo in uno omnibus satis aurilii fuisse, nullum opem in tum multis uni esse ' Iana lie nocte illi idem turba ex eo loco dilabebatur, rosi acturosque carcerem minalia litur : lirum remiSSO, s Illud erepturi cra iit, ex senatusconsulto Manlitavi inculis liberatur: imo saeto non seditio finita, sed dux seditioni datus est. Uer eosdom dies Iuttinis et Hernicis, simul colonis Circeiensibus et a Velitris, purgantibus se volsci crimine holli, captivosque repetentibus, ut quis legibus in eos animadvertorent, tristia responsa reddita ; tristiora colonis, quod cives romani patriae oppugnandae nefanda consilia inissent. Non negatum itaque tantum de captivis; sed, in quo ali sociis tamen tem peraverant, denuntiatum senatus verbis, sacesserent propere ex urbe, ab Ore alipio oculis populi romani, ne nihil eos legationis ius, externo, non civi, comparatum,

legeret.

XVIII. Reerudescento Manliana seditione, sub exiluanni comitia habita, creati pio tribuni militum consulari potestate ex Itali thus Ser. Cornelius Maluginensis tertium, l . Vni prius Politus iterum, M. Furius Camillus,

SEARCH

MENU NAVIGATION