Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

328 T. LIVIIS6r. Sulpicius Rufus iterum, C. Papirius Crassus, Τ. Quincitus Cincinnatus secundum. Cuius principio anni et patrihus et plebi peropportuno externa pax data : plebi, quod non avocata delectu spem cepit, dum tam potensem haberet ducem, senoris expugnandi; patribus, ne

quo externo terrore aVocarentur animi ab sanandis d mesticis malis. Igitur, quum pars ulraque acrior ali- qunto coorta esset, in propincluum certamen aderat et Manlius. Advocata domum plene, cum principibus nOvandarum rerum interdiu noctuque consilia agitat, plenior aliquanto animorum irarumque, quam antea suerat. Iram accenderat ignominia recens in animo ad contumeliam inexperto: spiritus dabat, quod neo ausus esset

idem in se dictator, quod in Sp. Maelio Cincinnatus

Quinctius socisset; et vinculorum suorum invidiam non dictator modo abdicando dictaturam fugisset, sed ne sonatus quidem sustinere potuisset. His simul inflatus exacerbatusque iam per se accensos incitabat plebis animos: Quousque tandem isnorabitis vires vestras, quata naturane belluas quidem ignorare voluit ' numerate saltem, quot ipsi sitis, quot adversarios habeatis. Si singuli singulos ag. gressuri essetis, tamen acrius crederem vos pro libertate, quam illos pro dominatione, certaturos. Quot enim elientes cirea sinsulos fuistis patronos, tot nunc advergus unum

hostem erilis. Ostendite modo bellum pacem habebitis. Videami vos paratos ad vim; ius ipsi remittent. Audendum est aliquid unive)Nis, aut omnia sinstulis patienda. Quousque me circumspectabitis ' Ego quidem nulli restrum deero: ne fortuna mea desit, ridete. Ipse vindeae vester, ubi visum inimicis est, nullus repente fui: et vidistis in riseula duei universi eum, qui a ghnsulis robis vincula sepuleram. Quid verem, si plus in me audeant inimici ' an exitum Cassii metuque ervectem J Bene fucitis, quod abominamini: dii

prohibebunt haee : sed nunquam propter me de coelo descendent. Vobis dent mentim, oportet, ut prohibeatis : sicut mssis dederunt armato togatoque, ut vos a barbaris hostibus, a superbis defenderem eiPibus. Tam parcus animus wnti populi est, ut semper vobis auxilium adversus inimicos satis sit ' nee ullum, nisi i quatenus imperari vilis sinatis, eertamen adoersus patrea noriιis ' Me hoe naιura

332쪽

LIB. VI. CAP. XVIII. XIX.

insitum vobis est, sed usu possidemini. Cur enim adversus orte os tantum animorum geritis, ut imperare illis aequum censeatis ' quia consuestis cum iis pro imperio certare, adversus hos tentare magis, quam tueri, libertatem. Tamen qualescumque duces habuistis, qualescumque ipsi fuistis, omnia adhuc, quantacumque petistis, Obtinuistis seu vi, foufortuna vestra. Tempus est, etiam maiora conari. Experiamini modo et vestram felicitatem, et me, ut spero, felicia ter sti pertum e minore negotio, qui imperet patribus, imponetis, quam, qui resisterent imperantibus, imposuistis. Solo aequandae sunt dictaturae cinisulatusque, ut caput attollere romana plebes possit. Proinde adeste, prohibete ius de

pecuniis diei Ego me mironum profiteor plebis, quod mihi

cura mea et fides nomen induit. ros si quo insigni magis imperii honorisoe nomine vestrum appellabitis ducem, eo utemini potentiore ad obtinenda ea, quae vultis. Inde doregno agendi ortuna initium dicitur : sed nec cum quibus, nec quem ad finem consilia Iaervenerint, sat planum

traditur.

XIX. Λt in parte altera spnatus de secessione in domum privatam plebis, sorte etiam in arce positam, et cimminenti moto libertati, agitat. Magna pars vociferantur, Servilio Ahala opus esse, qui non in vincula duci iubendo irritet publicum hostem, sed unius iactura civis si-niat intestinum bellum. Decurritur ad leniorem verbis Sententiam, vim lamen eandem habentem, Ut rideant massistratus, ne quid eae penniciosis consiliis M. Manlii respubliea detrimenti capiat. Τumitribuni consulari potestate, tribunique plebis nam et, quia eundem et suae poteStatis, quem libertatis omnium, finem cernebant, patrum auctoritati so dediderunt hi tum omnes, quid opus facto sit, consultant. Quum praeter vim et caedem nihil cuiquam Occurreret, eam autem ingentis dimicationis soroappareret; tum M. Maenius et Q. Publilius tribuni plebis, Quid patrum et plebis certamen facimus, quod civitatis esse aduersus unum pestiferum civem debet ' Quid eum plebe aggredimur eum, quem per ipsam plebem tutius aggredi est, ut suis Ure oneratus virmus ruat ' Diem dicere ei nobis in animo est. Nihil minus Impulare quam regnum est. Sunul multitudo illa n0n secum eertari viderint, et eae

333쪽

330 T. LIVI

aduoeatis iudiere faeti erunt, et accusatores de plebe, patricium reum intuebuntur, et regni erimen in medio ; nullim is, quam libertati, favebunt suae. AX. Approbantibus cunctis, diem Manlio dicunt. Quod ubi est sactum, primo commota plebs est, utique postquam sordidatum reum viderunt; nec cum eo non modo patrum quomquam, sed ne cognatos quidem aut affines, postremo ne fratres quidem A. et Τ. Manlios : quod ad eum diem nunquam usu venisset, ut in tanto discrimino non et proximi Vestem mutarent. Ap. Claudio in vincula ducto, C. Claudium inimicum Claudiamque omnem gentem sordidatam fuisse. Consensu opprimi popularem Virum, quod primus a patribus ad plebem defecisset. Quum dies venit, quae, praeter coetus multitudinis seditiosasque voces, et largitionem et sallax indicium, pertinentia proprie ad regni crimen ab accusatoribus obiecta sint reo, apud neminem auctorem iuvenio : nec dubito haud parva suisso, quum damnandi mora plebi non in causa, sed in loco, fuerit. Illud notandum videtur, ut sciant homines, quao et quanta decora foeda cupiditas remi non ingrata solum, sed invisa etiam, reddiderit. Homines prope quadringentos produxisse dicitur, quibus sine senore expensas pecunias tulisset, quorum bona venire, quos duci addictos prohibuisset. Ad haec, decora quoque belli non commemorasse tantum, Sed protulisse etiam conspicienda; spolia hostium caesorum ad triginta : dona imperatorum ad quadraginta: in quibus insignes duas murales coronas, civicas Octo. Λd haec servatos ex hostibus cives produxisse ; inter quos C. Servilium magistrum equitum absentem nominatum. Et quumna quoque, quae bello gesta essent, pro fastigio rerum oratione etiam magnifica ,, facta dictis aequando, memorasset, nudasse pectus insigne cicatricibus bello acceptis; et identidem, Capitolium spectans, Iovem deosque alios lovocasse ad auxilium fortunarum suarum: precatusque se, ut, quam mentem sihi Capitolinam arcem protegenti ad salutem populi romani dedissent, eam populo romano in suo discrimine darent: et orasse singulos universosque, ut Capitolium atque arcem intuentes, ut ad deos immortales versi, de se iudicarent. In campo mar-

334쪽

LIB. VI. CAP. xx. XXI. 331

tio quum centuriatiin populus citaretur, et reus, ad Capitolium manus tendens, ab hominibus ad deos preces avertisset; apparuit tribunis, nisi oculos quoque hominum liberassent ab tanti memoria decoris, nunquam fore in praeoccupatis beneficio animis vero crimini locum. Ita prodicta diei in Poetelinum lucum extra portam Νο-

montanam, unde conspectus in Capitolium non esset,

concilium populi indictum est. Ibi crimen valuit, et Obstinatis animis tristo iudicium, invisumque etiam iudicibus, lactum. Sunt qui per duumviros, qui de perduellione anquirerent, creatos, auctores sint damnatum. Tribuni de saxo Τarpeio deiecerunt: locusque idem in uno homine et eximiae gloriae monumentum et poenae ultimao fuit. Adieetae mortuo nolae sunt: publica una ;quod, quum domus eius suisset, ubi nunc aedes atque

ossicina Monetae est, latum ad populum est, no quis Patristius in arco aut Capitolio habitaret: gentilicia altera; quod gentis Manliae decreto cautum est, ne quis deinde

M. Manlius vocaretur. Hunc exitum habuit vir, nisi in libera civitate natus esset, memorabilis. Ροpulum brevi, postquam periculum ab eo nullum erat, per se ipsas recordanio in rirtutes, desiderium eius tenuit. Pestilentia etiam brevi consociata, nullis occurrentibus tantae cladis causis, cx Manliano supplicio magnae parti videri Orta :violatum Capitolium osse sanguino servatoris: nec diis cordi fuisse poenam eius oblatam prope oculis suis, a tuo sua templa erepta D manibus hostium essent. XXI. Pestilouliam inopia frugum, et vulgatam utrius- quo mali famam anno insequento multiplex bellum excepit, L. Valerio quartum, Λ. Manlio tertium, Ser. Sul-ῖicio ieritum, L. Lucretio, L. Aemilio tertium, M. Τreonio, tribunis militum consulari potestate. Hostes novi, praeter Volscos, velut sorte spiadam prope in aeternum exercendo romano militi datos, Circeios tuo et Volitras colonias iam diu molientes desectionem, et suspectum Latium, Lanuvini cliam, quae fidelissima urbs suerat, subito exorti. Id patres rati contemptu accidere, quod Voliternis civibus suis tam diu impunita desectio esset, decreverunt, ut primo quoque tempore ad populum ser-rolur do bello iis indicendo: ad quam militiam quo pa-

335쪽

332 T. LIVII ratior plebes esset, quinqueviros Pomptino agro dividendo, et triumviros Nepete coloniae deducendae creaverunt. Τum, ut bellum iuberent, latum ad populum est: et, nequicquam dissuadentibus tribunis plebis, omnes tribus hellum iusserunt. Apparatum eo anno bellum est; exercitus propter pestilentiam non eductus. Eaque cunctatio colonis spatium dederat deprecandi senatum ; et magna hominum pars eo, ut legalio supplex Romam mitteretur, inclinabat: ni privato, ut sit, periculo publicum implicitum esset, auctoresque desectionis ab Romanis, metu ne, soli crimini subiecti, piacula irae Romanorum dederentur, avertissent colonias a consiliis pacis. Neque in senatu solum per eos legatio impedita est, sed magna pars plebis incitata, ut praedatum in agrum romanum

exirent. Haec nova iniuria exturbavit omnem spem pacis. De Praenestinorum quoquo desectione eo anno primum fama exorta : arguentibusque oos Τusculanis, et Gabinis, et Laxicanis, quorum in fines incursatum erat, ita placido ab senatu responsum est, ut minus credi de crimini hus, quia nollent ea vera eMe, appareret.

XXII. Insequenti anno Sp. et L. Papirii, novi tribuni illi litum consulari potestate, Velitras legiones duxere; quatuor collegis, Ser. Cornelio Maluginense quartum, Q. Servilio, Ser. Sulpicio, L. Aemilio quartum, tribunis ad

praesidium urbis, et si qui ex Etruria novi motus nuntiarentur, somnia enim inde suspecta erant) relictis. Ad Velitras adversus maiora paene auxilia Praenestinorum, quam ipsam colonorum mullitudinem, secundo proelio

pugnatum est; ita ut propinquitas urbis hosti et causa

maturioris fugae, et unum ex fuga roceptaculum PSset.

Oppidi oppugnatione tribuni abstinuere; quia et ancepserat, nec in perniciem coloniae pugnandum censebant. Literae Romam ad senatum cum victoriae nuntiis, acriores in Praenestinum, quam in Veliternum hostem, mis-Sae. Itaque ex senatusconsulto populique iussu bellum Praenestinis indictum : qui, coniuncti Volscis, anno insequente Satricum, coloniam populi romani pertinacitera colonis defensam, vi expugnarunt, laedeque in captis exercuere Victoriam. Eam rem aegro passi Romani, M. Furium Camillum septimum tribunum militum creavere.

336쪽

LIB. VI. CAP. LXII. LXIII. 333Λdditi collogae A. et L. Postumii Regillenses, ac L. Furius, cum L. Lucretio et 'M. Fabio Λmbusto. Volscum hellum M. Furio extra ordinem decretum. Λdiutor ex tribunis sorte L. Furius datur; non iam e republica, quam ut collegae materia ad omnem laudem esset ; et Publice, quod rem temeri lato eius prolapsam restituit; et privatim, quod ex errore gratiam polius eius sibi quam suam gloriam, pellit. Exactae iam aetatis Camillus erat, comitiisque iurare parato iii Verba excusandae valetudini solita consensus populi restiterat: sed vegelum ingenium in vivido pectore vigebat, virebatque integris sensibus, et civiles iam res haud magnopere ob euntoni bella excitabant. Quatuor legionibus qualemum millium scriptis, exercitu indicto ad portam Esquilinam in posterum diem, ad Satricum prosectus. Ibi eum expugnatores coloniae haudquaquam perculsi, fidentes militum numero, quo aliquantum praestabant, opperiebantur. Postquam appropiti tua re Romanos Senserunt, exlemplo in aciem procedunt, nihil dilaturi, quin periculum

summae rerum sacerent: ita pauci tali hostium nihil artes imperatoris unici, quibus solis considerent, pr0sutu

XXIII. Idem ardor et in romano exercitu erat, et in altero duce : nec proesentis dimicationis fortunam ullares, praeterquam unius viri consilium atque imperium, Inora Datur: qui occasionem iuvandarum ratione virium trahendo bello quaerebat. Eo magis hostis instare ; nociam irro castris tantum suis explicare aciem, sed procedere in medium campi, et vallo prope hostium signa iiii serendo, superbam uiduciam virium ostentare. Id aegro patiebatur romanus miles ; multo aegrius alter ex tribunis militum L. Furius, serox quum aetate et ingenio, tum multitudinis, ex incertissimo sumentis animos, Spolias latus. Hic per se iam milites inei latos insuper instigabat elevando,.qua una poterat, aetate auctoritatem collegae : Lwenibus bella data, dictitans, et cum eorporibust Here et destorescere animos; cunctatorem eae acerrimo bellu tore fuctum; et, qui adLeniens castra urbesque Priamo impetu rapere sit solitus, eum residem intra vallum tempus terere : quid accessurum suis, decessurumce hostium

337쪽

T. LIVII

xiribus sperantem ' quam Oceasionem, quod tempu3, quem insidiis instruendis locum' Frigere ae torvere senis consilia. Sed Camillo quum vitae satis, tum gloriae esse. Quid

attinere, eum mortali corpore uno, eluitatis, quum immortalem esse deeeat, pati consenescere vires ' His sermonibus tota in se averterat castra: et, quum omnibus locis posceretur pugna, Sustinere, inquit, M. Furi, non possumus

impetum miluum: et hostis, cuius animos eunetando aux inus, iam minime toleranda superbia insultat. Cede unus omnibus, et latere te vinci e silio, ut maturius bello vimeas Ad ea Camillus: Quae bella suo unius auspicis gesta ad eam diem enent, negare in sis neque se, neque populum romanum, aut eonsilii sui, aut fortunae poenituisse: nune scire, se eollegam hisere iure imperioque parem, vigore aetatis praestantem. Itaque 3e, quod ad Mercitum attineat, regere consuesse, non re i: collegae imperium se non posse impedise. Diis bene iuvantibus asseret, quod e republica due ret. Aetati suae M veniam etiam petere, ne in prima acie esset: quae senis munia in bello sint, iis se non defuturum. Id a uua tam intibus preeari, ne qui easus suum cons

ιium laudabile sistat. Nec ab hominibus salutaris sontentia, nec a diis iam piae preces auditae sunt. Primam aciem auctor pugnae instruit, subsidia Camillus firmat, validamque stationem pro eastris Opponit: ipse edito loco

spectator intentus in eventum alieni consilii constitit. XXIV. Simul primo concursu concrepuere a B, hostis dolo, non metu, pedem retulit. Lenis ab tergo clivus erat inter aciem et castra: et, quod multitudo suppeditabat, aliquot validas cohortes in eastris armatas instructasque reliquerant, quae inter commissum iam certamen, ubi vallo appropinquasset hostis, erumperent. Rin manus, cedentem hostem e se sequendo in locum iniquum pertractus, opportunus huic eruptioni suit. Versus itaque in victorem terror et novo hoste, et supina valle

romanam inclinavit aetem. Instant volsci recentes, quio castris impetum fecerant; integrant et illi pugnam,

qui simulata cesserant suga. Iam non reeipiebat so romanus miles ; sed, immemor recentis serociae veterisque decoris, terga passim dabat, atque essuso cursu castra repetebat: quum Camillus, subiectus a circumstantibus

338쪽

LIB. VI. CAP. LXIV. XXV.

in equum, et raptim subsidiis oppositis, mee est, inquit, milites, pu9na, quam poposcistιε ' Quia homo, quis deus

est, quem accusare possitis ' Vestra illa temeritas, vestra ignacia haec est. Secuti alium ducem, sequimini nune Camillum ; et, quod ductu meo soletis, vincite. Quid vallum et castra spectatis Z neminem vestram illa, nisi victorem, receptura sunt. Pudor primo tenuit e sos : inde, ut circumagi signa, obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, praeter tuam quod tot insiεnis triumphis, etiam aetato venerabilis, inter prima signa, ubi plurimus labor periculumque erat, se osserebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem. Neque alter trit unus rei defuit :sed, missus a collega restituente peditum aciem ad equites, non castigando, ad quam rem leviorem auctorem eum culpae Societas secerat sed, ab imperio totus ad

preces versus, orare Singulos univerwSque, ut se, reum

fortunae eius diei, erimine. Merent. Abnuente ac prohi-b te eollega, temeritatis me omnium potius socium, quam unius prudentiae, dedi. Camillus in utraque vestra fortuna suam gloriam videt: Uo,.ni restituitur pugna, luod miserrimum est fortunam eum omnibus, infamiam solus sentiam. Optimum visum est, in nuctuantem aciem tradioquos, et pedestri pugna invadere hostem. Eunt insignes armis animisque, qua premi parte maxime peditum copias vident: nihil, neque apud duces, nequo apud milites, remittitur a summo certamine animi. Sensit ergo eventus virtutis enisae opem: et Volsci, qua modo simulato metu cesserant, ea in veram fugam essust, magna pars et in ipso certamine, et post in fuga caesi: ceteri in castris, quae capta eodem impetu sunt; plures tamen capti, uuam occisi.

XXV. Ubi in recensendis captivis quum Τusculani aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos adducuntur, percunctantibusque lassi, publico consilio se militasse. Cuius tam vicini belli metu Camillus motus, ea- templo se Romam eaptiuos ducturum, ait, ne patres ignari sint, I seulanos ab societate descisse: eastris eaeercituique interim, si videatur, praesit collega. Documento unus dies fuerat, ne sua consilia melioribus praesurret. Nec tamen

339쪽

336 T. LIVII

aut ipsi, aut in exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus culpam eius videbatur, qua data in tam

praecipitem casum respublica esset; et quum in exercitu, tum Romae constans omnium fama erat, quum Vn-ria sortuna in Volscis gesta res esset, adve Re pugnae fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne Pones M. Furium esse. Introductis in senatum captivis, quum bello herso luendos Τusculanos patres censuissent,

Camillo ius id bellum mandassent; adiutorem sibi ad

eam rem unum petit: permissoque, ut ex collegis optaret, quem Vellet, contra spem omnium L. Furium optavit. Qua moderatione animi quum collegae levavit insa miam, tum sibi gloriam ingentem peperit. Nec suit cum

Τusculanis bellum : pace constanti vim romanam arcuerunt, quam armis non poterant. Intrantibus fines Romanis non demigratum ex propinquis itineri locis, non cultus agrorum intermissus: patentibus portis urbis, togati obviam frequentes imperatoribus procoSsere : commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur. Camillus, castris ante portas positis, eademne forma pacis, quae in agris ostentaretur, etiam intra moenia esset, scire cupiens; ingressus urbem, ubi patentes, ianuas, et tabernis apertis proposita omnia in medio vidit, intentosque opinees suo quemque operi, et ludos litorarum strepero discentium vocibus, ac repletas gemitas, inter vulgus aliud, puerorum et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque Suorum usuum causae ferrent : nihil usquam, non pavidis modo, sed ne mirantibus quidem similo; circumspiciebat omnia, inquirens oculis, ubinam bellum fuisseL Adeo nec amotae rei u quam, nec oblatae ad tempus Vestigium ullum erat: sed ita omnia cotistanti tranquilla pace, ui eo vix fama belli perlata videri posset XXVI. Vietus igitur patientia hostium, spnatum eorum vocari iussit. Soli adhue, inquit, Tusculani, vera armuverasque vires, auibva ab ira Romamorum reum luit aremini, inuenistis. Ite Romam ad senatum: aestimabunt 8 tre3, utrum elus ante poenae, an nune veniae merui suis.

testatem a me habueritis: precibus eςentum Cestris senatus,

340쪽

LIB. VI. CAP. XXVI. XLVII. 337

quem videbitur, dabis. Postquam 1 omam Τusculani venerunt, senatusque paullo ante fidelium sociorum moestus in vestibulo euriae est conspectus, moti extemplo patres, vocari eos iam tum hospitaliter magis, quam hostiliter, iussere. Dictator Tusculanus ita verba fecit: Quibus bellum indixistis, intulistisque, patres conscripti, sicut nune videtis nos stantes in vestibulo euriae vestrae, ita armati paratique obesam imperatoribus legionibusque vestris procrasimus. Hie noster, his plebis nostrae habitus fuit, erisque

semper, nisi si quando a vobis, proque vobis, arma aec perimus. Gratias assimus et dueibus vestris et Mercitibus,

quod oculis magis, quam auribus, crediderunt; et, ubi nihil hostile erat, ne ipsi quidem Fecerant. Hem, quam no3 praestitimus, eam a vobis petimus: bellum eo, gietibi est, avertatis, preeamur. In nω quid arma polleant vestra, si patiendo eaeperiundum est, inermes experiemur. Haec memnostra est; dii immortales faciunt, tam fletis, quam pia. Quod ad erimina attines, quibus moti bellum indixistis ;etsi repleta rebus verbis confutare nihil attinet; tamen, etiamsi vera sint, vel fateri nobis ea, quum tam evidenter Poenituerit, tutum censemus. Precetur in ros, dum digniastis, quibus ita sati M. Tantum fere verborum ab Tusculanis lacium. Pacem in praesentia, nec ita multo post civitatem etiam, impetraverunt: ab Τusculo legiones reductae.

XXVII. Camillus eonsilio et virtuto in volsco bello, selicitate in tusculana expeditione, utrobique singulari adversus collegam patientia et moderationo insignis, magistratu abiit ; creatis tribunis militaribus in insequentem annum, L. et P. Valeriis, Lucio quintum, Publio tertium, et C. Sergio tertium, L. Menenio secundum, Sp. Papirio, Ser. Cornelio Maluginense. Censoribus quoque eguit annus, maxime propior incertam famam aeris alieni; aggravantibus summam otiam invidiae eius tribunis plebis, quum ab iis elevaretur, quibus fide magis, quam fortuna, debentium laboraro creditum videri expediebat. Creati consores C. Sulpicius Camerinus, Sp. Ρο-stumius Regillensis : coeptaque iam ros morte Postumii, quia collegam suffici censori religio erat, interpellata est. Igitur quum Sulpicius abdicasset se magistratu, conSO-

SEARCH

MENU NAVIGATION