Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

358 T. LIVII tus, quem secundum a Romulo conditorem urbis romanae ferrent.

II. Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Petico, C. Licinio Stolone consulibus, pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis desim exposcendae causa tertio tum post conditam urbem Ioctisternium fuit. Et quum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, vielis superstitione animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, nam circi modo Spectaculum fuerat) inter alia coelestis irae placamina instituit dicuntur. Ceterum parva quoquo ut sermo principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sino carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acelli, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia landentes Versibus, coepere ; nec absoni a voco motus erant. Accepta itaque res saepiusque u urpando excitata. Vernaculis artisicibus, quia hister tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, sescennino versu similem, incompositum temere ac rudem altemisiaciebant: sed impletas modis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento sabulam serere, idem scilicet, id quod omnestum erant, suorum carminum actor dicitur, quum saepius revocatus Vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem, quum statuisset, canticum

egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil voeis usus impiat obaL Indo ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum mei relicta. Postquam lego hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paullatim verterat; iuventus, histrionibus sabollarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: quae indo exodia postea appellata, consortaque labellis potissimum alellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa

est. Eo institutum manet, ut aetores atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes artis ludicrae,

362쪽

LIB. VII. CAP. III. Iv. 359

saciant. Inter aliarum parva principia rerum, Iudorum quoque prima Origo ponenda visa est: ut appareret, quam ab sano initio res in lianc vix opulentis regnis tolerabilem insaniam Venerit.

III. Nec tamen ludorum primum initium, procurandis religionibus datum, aut religione animos, aut corpora morbis levavit. Quin etiam, quum medios sorio ludos circus Τiberi superfuso irrigatus impedisset, id vero, velut aversis iam diis aspernantibusquo placamina irae, terrorem ingentem se it. Itaque Cn. Genucio, L. Aemilio Mamercino secundum consulibus, quum piaculorum magis conquisitio animos, quam corpora morbi, assicerent, repellium ex seniorum memoria dicitur, pestilentiam quondam clavo ab dictatoro fixo sedatam. Ea religione adductus senatus dictatorem clavi figendi causa

dici iussit. Dictus L. Manlius Imperiosus, L. Pinarium magistrum equitum dixit. Lex vetusta est, priscis literis verbisque Seripla, ut, qui praetor maximus sit, Idibus Septembribus clavum pangat. Fixa suit dextro lateri aedis Iovis optimi maximi, ex qua parte MinerVae tem

plum est. Eum clavum, quia rarae per ea tempora literae erant, nolam numeri annorum fuisse serunt: eoque

Minervae tomplo dicatam legem, quia numerus Minervae inventum sit. Volsiniis quoauo clavos, indices numeri annorum, fixos in templo Nortiae, etruscae deae, comparere, diligens talium monumentorum auctor Cincius assirmat. M. Horatius consul ex lego templum Iovis optimi maximi dedicavit anno post reges exactos : a consulibus postea ad dictatores, quia maius imperium erat, solemne clavi figendi translatum est. Intermisso deinde more, digna etiam per so visa res, propter quam dictator crearetur. Qua de causa creatus L. Manlius, perinde ac reipublicae gerendae, ac non solvendae religione, gratia creatus esset, bellum hornicum assectans, delectu acerbo iuventutem agitavit; tandemque omnibus in eum tribunis plebis coortis, seu vi, Seu Verecundia Victus, dictatura abiit.

IV. Neque eo minus principio insequentis anni, Q. Servilio Ahala, L. Genucio consulibus, dies Manlio dicitur a M. Pomponio tribuno plebis. Acerbitas in delec-

363쪽

360 T. QUI Ilia, non damno modo civium, sed etiam laceratione cor-liorum lata, partim virgis caesis, qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat: et nute omnia invisum ipsum ingenium atrox, cognomenque imperiosi grave liberae civitati, ab ostentalione saevitia adscitum ; quam n in magis in alienis, quam in proximis, ac Sanguine ipse suo exerceret. Cri in inique sei tribunus inter ectura dabat, quod filium lucenoni, nullius probri compertum, eaetorrem urbe, gomo, penatibus, foro, luce, congressu aequalium prohibitum, in opus servile, prope in earcerem atque m ergastulum, dederit: ubi summo loco nutus dictatorius lucenis quotidiana miseria disceret, vere imperi080 patre se natum esse. At quam ob noram ' quia infacundior sit, et lingua impromptus. Quod nuturae dumnum utrum nutriendum patri, si quicquum in eo humani esset, an e tigandum ac veratione insigne faciendum fuisse ' ne mutas quidem bestias minus alere ac stocere, si quid eae prο-9euie Sua parum prosperum sit. At, hercule, L. Manlium malum malo austere silii, et tarditatem ingenii insuper premere ; et, Si guid in eo ea Huum naturalis rigoris sit, id aestinguere vita agresti et ri tico cultu, inter pecudes habendo.

V. Omnium potius his criminationibus, quam ipsius

iuvenis, irritatus est animus : quin contra, Se qu0que parenti causam invidiae at lue criminum os8Ο, aegre paS-sus, ut omnes dii hominesque scirent, se parenti opem

latam, quam inimicis eius, malle, capit consilium, rudis quidem atque agrestis animi, ut quanquam non civilis exempli, tamen pietate laudabile. Inscientibus cunctis, cultro succinctus, mane in urbem, alipio a porta domum confestim ad M. Pomponium tribunum pergit : ianitori,

Opus esse siti domino eius convento eatemplo, ait: nuntiGret, T. Manlium L. filium esse. Mox introductus, elenim percitum ira in patrem spes erat aut criminis ali- luid novi, aut consilii ad rem agendam, deseri e saluteaceepta redditaque, esse ait, quae cum eo assere arbitria remotis relu. Proςul inde omnibus abire iussis, cultrum stringit : et, super luctum stans serro intento, nisi, in tuae ipse concepisset Verba, iuraret, se patris elua accusandi ea a concilium plebis nunquam habiturum, se Dum

364쪽

LIB. VII. CAP. V. VI.

extemplo transfixurum minatur. Pavidus tribunus quippo

qui serrum ante Odulos micare, se solum, inermem ; Illum praevalidum iuvenem, et, quod haud minus limendum erat, stolide ferocem viribus suis cerneret) adiurat, in quae adactus est verba ; et prae se deinde tulit, ea vi subactum se incepto destitisse. Nec perinde, ut maluisset plebes, sibi suffragii serendi do tam crudeli et superbo reo potestatem fieri; ita aegro habuit, silium id

pro parente ausum : eoque id laudabilius erat, quod animum eius tanta acerbitas patria nihil a pietate avertisset. Itaque non patri modo remissa causae dictio est, sed ipsi etiam adolescenti ea res honori fuit: et quum eo anno primum placuisset, tribunos militum ad legiones suffragio fieri, nam et antea, sicut nunc, quos Rusulos Vocant, imperatores ipsi faciebant) secundum in sex locis tenuit, nullis domi militiaeque ad conciliandam gratiam meritis ; ut qui rure et procul coetu hominum iuventam

egisset. VI. Eodem anno, seu motu terrae, seu qua vi alia, sorum medium serme specu vasto collapsum in immensam altitudinem dicitur : neque eam voraginem coniectu

terrae, quum pro se quisque gereret, expleri potuisse prius, quam desim monitu quaeri coeptum, quo plurimum populus romanus posset Τ Id enim illi loeo dicandum, vates canebant, Si rempublicam romanam perpetuam esse vellent. Tum M. Curtium, iuvenem bello egregium, castigasse serunt dubitantes, an ullum magis romanum bonum , quam arma virtusque , esset. Silentio facto, templa deorum immortalium, quae soro imminent, Capitoliumque intuentem, et manus nunc in coelum, nunc in patentes terrae hiatus ad deos Manes porrigentem, se devovisse: equo deinde quam poterat maxime exornato insidentom, armatum se in specum immisisse, donauue ac fruges super eum a multitudine virorum ac

mulierum congulas ; lacumque Curtium, non ab antiquo illo Τ. Τatii milito Curtio Metio, sed ab hoc appellatum. Cura non deesset, si qua ad verum via inquirentem serret: nune fama rerum standum est, ubi certam derogat vetustas fidem ; et lacus nomen ab hac recentiore insigni lius sabula est. Post tanti prodigii procura-Vol. I. 16

365쪽

T. LIVII

lionem, eodem anno de Hernicis consultus senatus, quum sociales ad res repetendas nequicquam misissei, primo

quoque die serenuum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit; populusquo id bellum frequens iussit

I.. Genucio consuli ea provincia sorte eVenit. In exspectatione civitas erat, quod primus ille de plebe consul

bellum suis auspiciis gesturus esset; perinde ut eveniret res, ita communicatos honores pro heno aut secus consulto habitura. Forte ita tulit casus, ut Genucius, ad hostes magno conatu prosectus, in insidias praecipitaret; legionibus nec opinato pavore susis, consul circumventus ab insciis, quem interfecissent, occideretur. Quod ubi est Romam nuntiatum, nequaquam tantum publica calamitate moesti patres, quantum feroces infelici consulis ple- listi ductu, fremunt omnibus locis: Irent, crearent eonsules eae plebe, transferrent auspicia, quo nefas esset. Potuisse patres plebisella pelli honoribus suis : num etiam in deos immortales inauspicatam legem valuisse ' rindie setium 3uum numen, sua auspiria: quae ut primum e lacta sint ab eo, a quo nee tua nee fas fueris, deletum eum dueeeaereitum documento fuisse, ne deinde, turbato gentium iure, comitia haberentur. His vocibus curia et serum personat. Ap. Claudium, quia dissuaserat legem, maiore nunc auctoritate oventum reprehensi ab se consilii incusantem, dictatorem consensu patriciorum Servilius consul dicii,

delectusque et iustitium indicium. QVII. Priusquam dictator te onesquo novae in Hernicos venirent, ductu C. Sulpicii legati res per occasionem

gesta egregie est. In Hernicos, morte consulis contemptim ad castra romana cum haud dubia expugnandi spe succedentes, hortante legato, et plenis irae atque indignitatis militum animis, eruptio est facta. Multum ab spo adeundi valli res Hernicis abfuit: adeo turbatis iudeordinibus abscessero. Dictatoris deinde adventu novus veteri exercitus iungitur, et copiae duplicantur: et pro concione dictator laudibus legati militumque, quorum virtute castra defensa erant, simul audientibus Iaudes meritas, tollit animos ; simul ceteros ad aemulandas vi tutos acuit. Neque segnius ad hostes bellum apparatur, qui, et parti ante decoris memores, neque ignari auci

366쪽

LIB. VII. CAP. VII. VIII. 363

ruin virium hostis, suas quoque vires augent. Omne Hernicum nomen, omnis militaris aetas excitur. Quadringenariae octo cohortes, lecta robora virorum, scribuntur.

Hunc eximium storem iuventutis eo etiam, quod, ut duplex acciperent stipendium, decreverant, spei animorumque implevere. Immunes quoque Operum militarium erant, ut, in unum pugnae laborem reservali, plus sibi, quam pro virili parte, annitendum scirent. Extra ordinem etiam in acie locati, quo conspectior Virtus esset. Duum millium planities castra romana ab Hernicis dirimebat: ibi pari sermo utrimque spatio in medio pugnatum est. Primo stetit ambigua spe pugna ; nei luicquam Saepe conatis equilibus romanis impetu turbare hostium aciem. Postquam equestris pugna esseelu, quam conatibus, Vanior erat ; consulto prius dictatore equites, permissu deinde eius, reliciis equis, clamore ingenii provolant ante signa, et novam inlegrant pugnam : nequo Sustineri poterant, ni extraordinariae cohortes pari corporum

animorumque robore se obiecissent.

III. Τune inter primores duorum populorum res geritur. Quicquid hine aut illine communis Mars belli aufert, multiplex, quam pro numero, damnum est: Vulgus aliud armatorum, velut delegata primoribus pugna, e en- tum suum in virtute aliena ponit. Multi utrimque eadunt, plures vulnera accipiunt. Τandem equites alius alium increpantes, quid deinde restaret, quaerendo, si neque eae equis pepulissent hostem, neque pedites quicquam momenti ficerent ' quam tertium eaespectarent pugnam ' quid ante rigna fer es prosiluissent, et alieno ptanarent Deo 'His inter se vocibus concitati, clamore renovato, inserunt pedem: et primum gradu moverunt hostem, deinde pepulerunt; postremo iam haud dubie avertunt. Neque, tam vires pares quae supiraverit res, facile dictu est,

nisi quod perpetua sol luna utriusque Populi et extollere

animos, et minuere potuit. Usque ad castra fugientes Hernicos Romanus sequitur : eastrorum oppugnatione, quia serum erat diei, abstinuere. Diu non perlitalum tenuerat dictatorem, ne ante meridiem signum dare posset : eo in noctem tractum erat certamen. Postero dio

deserta fuga castra Hernicorum, et saucii relicti quidam

367쪽

364. T. LIVII

inventi; agmenque fugientium ab Signinis, quum praeter moenia eorum infrequentia conspecta signa essent, susum, ac per agros trepida fuga palatum est. Nec Romanis incruenta victoria fuit: quarta pars militum amissa; ot, ubi haud minus iacturas fuit, aliquot equites romani

ocidere.

IX. Insequenti anno, a uin C. Sulpicius et C. Licinius Calvus consules in Hernicos exercitum duxissent, neque inventis in agro hostibus, Ferentinum urbem eorum vi cepissent, revertentibus inde iis Τiburtes portas elausere. Ea ultima fuit causa, quum multae antea quin rimoniao ultro citroque iactatae essent, cur, Per seciales rebus repetitis, bellum Tiburti populo indiceretur. Dictatorem T. Quinctium Pennum eo anno fuisse, satis constat, et magistrum equitum Ser. Cornelium Maluginense in. Macer Licinius comitiorum habendorum causa, et ab Licinio consule dictum scribit, quia, collega comitia hello praeserre sestinante, ut continuaret consulatum. Obviam eundum pravae cupiditati fuerit. Quaesita paproprias familiae laus leviorem auctorem Licinium facit. Quum mentionem eius rei in votustioribus annalibus nullam inveniam, magis, ut belli gallici causa dictatorem creatum arbitrer, inclinat animus. Eo certo anno Galli ad tertium lapidem, Salaria via, trans pontem Anienis castra habuere. Dictator, quum tumultus gallici causa iustitium edixisset, omnes iuniores sacramento adegit, ingentique exercitu ab urbe prosectus, in citeriore ripa Anienis castra posuit. Pons in medio erat. neutris eum rumpentibus, ne timoris indicium esset. Proelia de oe- eupando ponte crebra erant; nec clui potirentur, incertis viribus, satis discerni poterati Tum eximia Grporis magnitudine in vacuum pontem Gallus processit; et, quantum maxima meo potuit, Ouem nune, inquit, Roma virum fortissimum hahet, pr edus, agedum , ad pugnam,

ut noster duorum eventus ostendat, utra gens bello sit melior. X. Diu inter primores iuvenum romanorum silentium fuit, quum et abnuere certamen vererentur, et praecipuam sortem periculi petere nollent. Tum Τ. Manlius, L. filius, qui patrem a vexatione tribunicia vindicave

368쪽

rat, ex stalion o ad dictatorem pergit : Iimmu tim, in- luit, imperator, eatra ordinem nunquam pugnaverim ; non, xi certam victoriam ruleam. Si tu permittis, volo ego illi belluae ostendere, quando adeo feror praesultat hostium Aignis, me eae ea familia ortum, quae Gallorum agmen eae rupe tarpeia deiecit. Ium dictator, Maete virtute, in luit, ac pietate in patrem palliamque, T. Manli, ram. Perge, et nomen romanum invictum, iuvantibus diis, praestu. Armant inde iuvenem aequales: pedestre scutum capit, hispano

cingitur gladio, ad propiorem habili pugnam. Armatum

adornatumque adversus Gallum stolide laetum,ὶet quoniam id quoquo memoria dignum antiquis visum est linguam etiam ab irrisu exserentem, producunt. Recipiunt inde se ad stationem : et duo in medio armati, spectaculi magis more, quam lego belli, destituuntur, nequaquam visu ac specie aestimanti hus pares. Corpus niteri magnitudine eximium, versicolori vesto pictisque et auro caelatis refulgens armis : media in altero militaris statura, modica tuo in armis habilibus magis quam

decoris species. Non cantus, non exsultatio armorumque

agitatio vana, sed pectus, animorum iraeque tacitae Plenum, omnem ser iam in discrimen ipsum certaminis distulerat. Ubi constitero inter duas acies, tot circa mortalium animis spe metuque pendentibus, Gallus, velut

moles superne imminens, prolecto laeva scuto, in ad Venientis arma hostis vanum caesim cum ingenti sonitu ensem deiecit. Romanus, muci ne subrecto, quum Seuto scutum imum perculiSset, lotoque corpore interior periculo vulneris factus, insinuasset se inter corpus armaque, uno alteroque subinde ictu ventrem atque inguina hausti, et in spatium ingens ruentem porrexit. hostem. Iacentis inde corpus, ab omni alia vexatione intactum, uno torque spoliaVil: quem respersum cruore collo circumdedit suo. Defixerat pavor cum admiratione Gallos. Romani, alacres ab statio no obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perduciant. Inter eam in una prope modum incondita quaedam militariter ioculantes, Lorquati cognomen auditum I celebratum deinde, posteris etiam familiaequo honori fuit. Die lator coronam auream addidit donum, mirisque pro concione eam pugnam laudibus tulit.

369쪽

T. LINII

XI. Et, hereule, tanti ea ad univorsi belli eventum momenti dimicatio fuit, ut Gallorum exereitus proxima nocte, relictis treside castris, in tiburtem agrum , ameinde, societate belli facta, commeatuque benigne ab Tiburtibus adiutus, mox in Campaniam transieriti Ea fuit causa, cur proximo anno C. Poetelius Balbus consul, quum collegae eius M. Fabio Ambusto Hernici provincia evo-nisset, adversus Τiburtes iussit populi Oxerei tum dueeret. Ad quorum auxilium quum Galli ex Campania redissent, foedae populationes in lavicano , tusculanoque , et albano agro, haud dubio Τiburtibus ducibuη, sunt

sactae. Et, quum adversus liburtem hostem duce consule contenta respublica esset, gallicus tumultus dictatorem creari codgit. creatus Q. Servilius Ahala T. Quinc-lium magistrum equitum dixit; et ex auctoritate patrum, si prospere id hellum evenisset, ludos magnos vovi L Dictator ad continendos proprio bello Tiburtes congniari

exercitu iusso manere, Omnes iuniores, nullo detrectante

militiam, sacramento adegit. Pugnatum haud proeul porta

Collina est totius viribus urbis, in conspectu parentum coniugumque ac liberorum : quae magna, etiam absentibus, hortamenta animi, tum subiecta oculis, simul V recundia misericordiaque militem accendebant. Magna utrim me edita caede, avortitur tandem acies Gallorum.

Fuga Tibur, sicut arcem belli galliei, petunt: palati a

consule Poetelio haud procul Tibure excepti, egressis ad opem serendam I iburtibus, simul cum his intra porias compelluntur. Egregio quum ab dictatore, tum ab consule res gesta ost. Et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, quum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit. Dictator, consulibus in senatu et apud populum magnifice collaudatis, et suarum quoque rerum illis remisso honore, dictatura se abdicavit. Poetelius de Gallis I iburtibusque geminum triumphum egit. Fabio satis visum, ut ovans urbem inireL Irridere Poetelii triumphum Tiburtes : ubi enim eum Meum acie conssisisse' spectatores paucos fugae trepidationisque Gallorum, extra portas oren , po tquam in se quoque fieri impetum viderint, et sine discrimine o,ὐιω caedi, recepisse se intra urbem. Eam rem triumpho

370쪽

LIB. VII. CAP. XII.

dignam ruam Romanis ' Ne nimis mirum magnumque censerent, tumultum eaeiere in hostium portis, maiorem ipsos trepidationem ante moenia sua visuros. AII. Itaque insequenti anno, M. Popillio Laenate, Cn. Manlio consulibus, primo silentio noctis ab I ibure agmine infesto profecti, ad urbem Romam venerunt. Τerrorem repente ex somno excitatis subita res et nocturnus paVOr praebuit: ad hoc multorum inscitia, qui, aut unde, hostes advenissent. Conclamatum lamen celeriter ad arma est, et portae stationibus, murique praesidiis sirinali: et ubi prima lux mediocrem multitudinem ante moenia, neque alium, quam tiburtem hostem ostendit, duabus portis egressi consules utrimque aciem subeuntium iam muros aggrediuntur: apparuitque, DecaSione magis, quam virtute, laetos venisse: adeo vix primum impetum Romanorum sustinuere. Quin etiam hono fuisse Romanis adventum eorum conflabat, orieritemque iam

seditionem inter patres et plebem metu tam propinquihelli compressam. Λlius adventus hostium fuit proximo bello, agris, quam urbi, terribilior. Populabundi Tarquinienses fines romanos , maxime qua ex parto Etruriam nil iacent, peragravero: rebusqtie nequicquam repetilis, novi consules C. Fabius et C. Plautius iussu populi bellum indixere ; Fabioque ea provincia, Plautio Hernicie venere. Gallici quoquo helli fama increbrescebat. Sed inter multos terrores solatio fuit pax Latinis petentibus data, et magna vis militum ab iis ex foedere vetusto, quod multis intermiserant annis, accepta. Uuo praesidio quum sulla res romana esset, levius suit , quod Gallos mox Praeneste venisse, at tuo indo circa Pedum PonSedisse, auditum est. Dictatorem dici C. Sulpicium placuit. i onsul ad id aeeitus C. Plautius dixit: magister equi iam dictatori additus M. Valerius. Ut robora militum, ex duobus consularibus exorcitibus electa, adversus Gallos duxerunt. Lentius id aliquanto bellum, quam parti utrique placebat, fuit. Quum primo Galli tantum avidi certaminis suissent, deinde romanus miles, ruendo in arma ac dimicationem , aliquantum gallicam ferociam vinceret; dictatori neu liquam placebat, quando nulla cogeret res, fortunae se committere adversus hostem, Iuem

SEARCH

MENU NAVIGATION