Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

bus opes domi nactus, quum maxime dissereret, intervenit Τarquinius. Is sinis orationi suit. Λ versi omnes ad I arquinium salutandum : qui, silentio saeto, monitus a proximis, ut purgaret se, quod id temporis venisset, d seeptatorem, ait, se sumptum inter patrem et filium : eurareeoneiliandi eos in gratiam moratum esse: et, quia ea res exemisset illum diem, postero die acturum, quae constituisset. Ne id quidem aD I urno tulisse tacitum serunt: dixisse enim, Nullam breuiorem esse cognitionem, quam inter patrem et filium, paucisque transigi verbis posse : ni pareat patri, habiturum infortunium esse. LI. Hace Aricinus in regem romanum increpans ex concilio abiit. Quam rem Tarquinius aliquanto, quam Videbatur, aegrius serens, confestim I urno riceum machi natur; ut cundem terrorem, quo civium animos domi oppresserat, Latinis iniiceret: et quia pro imperio palam interfici non poterat, Oblato salso crimino insontem oppressit. Per adversae factionis quosdam Λ ricinos servum Τurni auro corrupit, ut in deversorium eius vim magnam gladiorum interri clam sineret. Ea quum una nocte persecta essent, Tarquinius, paullo ante lucem accitis ad so principibus Latinorum, quasi re nova per--

turbatus, moram suam hesternam, velut deorum quadam

procidentia illatam, ait, saluti sibi atque illis fiasse. Ab Turno diei sibi et primoribus populorum parari necem, ut

Latinorum 'solus imperium teneat. Aggressurum fuisse hesterno die in eonellio : dilatam rem esse, quod auctor concilii abs erit, quem maetime peteret. Inde illum absentis

insectationem esse natam, quod morando spem destituerit.

Non dubitare, si vera deserantur, quin prima luce, ubi

ventum in concilium sit, instruetus eum coniuratorum manu armatusque Senturus sit. Dici, gladiorum ingentem numerum esse ad eum convectum: id vanum necne sit,

eatemplo sciri posse. Rogare eos, ut inde secum ad Turnum veniant. Suspectam secit rem et ingenium Turni serox, et Oratio hesterna, et mora Τarquinii; quod videbatur ob eam differri caedes potuisse. Eunt inclina iis quidem ad crodendum animis, tamen, nisi gladiis

deprehensis, cetera Vana existimaturi. Ubi est eo ventum, Τurnum DX Somno excitatum circumsistunt custo-

62쪽

LIB. I. c P. LI. LII. LIII. 59

des: comprehensisque servis, qui caritato domini vim parabant, quum gladii abditi ex omnibus locis deverticuli protraherentur ; enimvero manifesta res visa, iniectaeque Τurno catenae: et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur. Ibi tam atrox invidia orta est, gladiis in medio positis, ut indicta causa, novo genere leti, deiectus ad caput aquae Ferentinae, crate superne iniecta saxisque congestis, mergeretur. LII. Rouocatis deindo ad concilium Latinis, I arquinius, collaudatisque, qui Turnum novantem res pro manifesto parricidio merita poena assecissent, ita verba seeit: posse quidem se vetusto iure agere, quod, quum omnes Latini ab Alba oriundi sint, in eo foedere teneantur, quo ab Tullo res omnis albana eum eolonis suis in romanum cesserit imperium. Ceterum se utilitatis id magis omnium causa eensere, ut renoPetur id foedus : secundaque potius fortuna populi romani ut participes Latini

fruuntur, quam urbium eaecidia vastationesque agrorum, quas Aneo prius, patre deinde suo regnante, perpessi sint, Semper aut eaevectent, aut patiantur. Haud difficultor persuasum Latinis, quanquam in eo laedere superior romana res erat. Ceterum et capita nominis latini stare ac sentire cum rege Videbant, et Τurnus sui cuique periculi, si adversatus esset, recens erat documentum. Ita renovatum foedus, indictumque iunioribus Latinorum, ut ex foedero die certa ad lucum Ferentinae armati frequentos adessent. Qui ubi ad edictum romani regis ex omnibus populis convenere ; ne ducem suum, neVe secretum imperium, propriave signa haberent, miscuit manipulos ex Latinis Romanisque, ut ex binis singulos saceret, binosque ex singulis. Ita geminatis manipulis centuriones imposuit.

LIlΙ. Neci ut iniustus in pace rex, ita dux belli pravus fuit. Quin ea arto aequasset superiores reges, ni degeneratum in aliis huic quoque decori offecisset. Is primus Volscis bellum in ducentos amplius post suam aetatem annos moVit, Suessamque Pomeliam ex his vi cepit Ubi quum divendenda praeda quadraginta talenta argenti aurique resecisset; concepit animo eam amplitudinem Iovis templi, quae digna delim hominumque rege,

63쪽

T. LIVII

quae romano imperio, quae ipsius etiam loci maiestato osset. Captivam pecuniam in aedificationem eius templi seposuit. Excepit deinde eum lentius spe bellum, quo Gabios , propinquam urbem, nequicquam vi adorius , quum obsidendi quoque urbem spes pulso a moenibus adempta esset, postremo minime arte romana, fraudo ac dolo, aggressus est. Nam quum, velut posito bello, fundamentis templi iaciendis aliisque urbanis operibus intentum se esse simularet, Sextus filius eius, qui minimus ex tribus erat, transfugit ex composito Gabios, patris in se saevitiam intolerabilem conquerens : Iam abalienis in suos vertisse su perbiam: et liberorum quoque eum frequentiae tu edere ; ut, quam in curia soliturinem

feeerit, domi quoque faciat: ne quam stirpem, ne quem heredem regni relinquat. Se qui , inter tela et gladii patris elapsum, nihil usquam sibi tutum, nisi apud hostes

L. Tarquinia, eredidisse. Nam, ne errarent, manere his bellum, quod positum simuletur; et per oecasionem eum incautos inὐasurum. Quod si apud eos supplieitas Deus non sit, pererraturum se omne Latium: Volseosque se inde, et dequos, et Hernicos Muturum; donee ad eos perveniat, qui a patrum erudelibus atque impiis suppliciis

tegere tiberos sciant. Forsitan etiam ardoris aliquid ad bellum armaque se aduersus superbissimum regem ae ferocissimum populum in.enturum. Ouum, si nihil morarentur, insensus ira porro inde abiturus videretur, benigne ab Gabinis excipitur. Vetant mirari, si qualis in cives, qualis in socios, talis ad ultimum in liberos esset. In se ipsum postremo saeviturum, si alia desint. Sibi

vero gratum adventum eius esse: suturumque credero

brevi, ut, illo adiuvante, ab portis gabinis sub romana

moenia bellum transferatur.

LIV. Inde in consilia publica adhiberi: ubi, quum do

aliis rebus assentire se veteribus Gabinis diceret, quibus hae notiores essent, ipso identidem belli auctor esse, in eo sibi praecipuam prudentiam assumero, quod utriusque I puli vires nosset, sciretque, invisam Prosecto superiam regiam civibus osse, quam serre ne liberi quidem potuissent. Ita quum sensim ad rebellandum primores Gabinorum incitaret, ipse cum promptissimis iuvenum

64쪽

LIB. I. CAP. LIV. LV. 61

praedatum atque in exheditiones iret, et dictis saetisquo omnibus ad sallendum instructis vana accresceret sistes, dux ad ultimum belli legitur. Ibi quum, inscia multitudine, quid ageretur, proelia Farva inter Romam Gabiosque fierent, quibus plerumque gabina res superior esset; tum certatim summi infimique Gabinorum Sex. Tarquinium dono deum sibi missum ducem credere. Apud milites vero obeundo pericula ac labores, pariter praedam munifico largiendo, tanta caritate esse, ut non pater Τarquinius potentior Romae, quam filius Gabiis esset. Itaque, postquam satis virium collectum ad omnes conatus videbat, tum e suis unum sciscitatum Romam ad patrem mittit, quidnam se sacere vellet 8 quandoquidem, ut Omnia unus Gabiis posset, ei dii dedissent. Huic nuntio, quia, credo, dubiae fidei videbatur, nihil voce responsum est. Rex, velut deliberabundus, in hortum aedium transit, sequente nuntio filii: ibi, inambulans tacitus, summa papaverum capita dicitur baculo decussisse. interrogando exspectandoque responsum nuntius sessus, ut re imperfecta, redit Gabios ; quae dixerit ipse, quaeque viderit, refert: seu ira, seu ouio, Seu superbia insita ingenio, nullam eum vocem emisisse. Sexto ubi, quid vellet parens, quidve praeciperet tacitis ambagibus, fiatuit; primores civitatis, criminando alios apud popu-um, alios sua ipsos invidia opportunos interemit. Multi palam; quidam, in quibus minus speciosa criminatio erat sutura, clam interfecti. Ρatuit quiDusdam volentibus fuga, aut in exsilium acti sunt, absentiumque bona iuxta atque interemptorum divisui fuere. Largitionis inde praedaequo et dulcedino privati commodi sensus malorum lublicorum adimi; donec, orba consilio auxilioque, ga-ina res regi romano sine ulla dimicatione in manum traditur. LV. Gabiis receptis, Τarquinius pacem cum Aequorum gente secit; foedus cum I uscis renovavit. Inde ad negotia urbana animum convertit: quorum erat primum, ut Iovis templum in monto Tarpeio, monumentum regni sui nominisque, relinqueret: Τarquinios reges ambos, patrem vovisse, filium perfecisso. Et, ut libera a ceteris religionibus area esset tota Iovis templique eius, quod

65쪽

62 T. LIvII inaedificaretur, exaugurare sana sacellaque statuit, quae aliquot ibi a Τatio rege, primum in ipso discrimino adversus Romulum pugnae vota, consecrata inaugurataque postea fuerant. Inter principia condondi huius operis movisso numen ad indicandam tanti imperii molem traditur deos: nam, quum omnium Sacellorum exaugurationes admitterent aves, in Τermini sano non addixero. Id omen auguriumque ita acceptum est; non motam Τermini sedem, unumque sum deorum non oVocatum saeratis sibi sinibus, firma stabiliaque cuncta portendere. Hoc perpetuitatis auspicio accepto, secutum aliud, magnitudinem imperii Portendens, prodigium est. Caput humanum integra facie aperientibus landamenta templi dicitur apparuisse. Quae Visa species, haud per ambages, arcem eam imperii caputque rerum fore portendebat : idque ita cecinero Vates, quiquo in urDe erant, quosque ad eam rem consultandam ex Etruria acciverant. Augebatur ad impensas regis animus. Ita tuo Ρο- metinae manubiae, quae perducendo ad culmen Operi destinatae erant, vix in fundamenta suppeditavere. Eo

magis Fabio, praeterquam quod antiquior est, crediderim, quadraginta ea sola talenta suisse, quam Pisoni, qui quadraginta millia pondo argenti seposita in eam

rem scribit, summam pecuniae neque ex unius tum urbis praeda sperandam, et nullius, ne horum quidem magnificentiae operum, landamenta non exsuperaturam.

LVL Intonius perficiendo lamylo, labris undique ex Etruria accitis, non pecunia solum ad id publica est usus, sed operis etiam ex plebe. Qui quum haud earvus et ipse militiae adderetur labor, minus tamen plebs gravabatur, se templa desim exaedificaro manibus suis: quae posthac et ad alia, ut specie minora, sic laboris aliquanto maioris, traducebatur Opera ; soros in circo sa-ciendos, cloacamque maximam, receptaculum Omnium purgamentorum urbis, sub terram agendam : quibus duo-hus operibus vix nova haec magnificentia quicquam adaequare potuit. His laboribus exercita plebe, quia et urbi multitudinom, ubi usus non esset, oneri rebatur esse, et colonis mittendis occupari latius imperii fines volebat; Signi lim Circeiosque colonos misit, praesidia urbi sutura

66쪽

LIB. I. CAP. LvI. LVII.

terra marique. Haec agenti portentum terribilo visum. Anguis, ex columna lignea clapsus, quum terrorem fugamquo in regiam socisset, ipsius regis non tam subito pavore perculit pectus, quam anxiis implevit curis. Ita- quo quum ad publica prodigia Etrusci tantum vates adhiberentur, hoc velut domestico cxtorritus visu, Delphos ad maximo inclutum in torris oraculum mittere statuit: nequo responsa sortium ulli alii committero ausus, duos filios per ignotas ea tempestato terras, ignotiora maria, in Graeciam misit. Τitus et Aruns profecti. Comes his additus L. Iunius Brutus, Tarquinia Sorore regis natus, iuvenis longe alius ingenio, quam cuius simulationem induerat. 1s, quum primores civitatis, in quibus fratrem suum ab avunculo interfectum audisset, neque in animo suo quidquam rogi timendum, neque in sor- luna concupiscendum relinquero statuit, contemptuque tutus esse, ubi in iuro parum praesidii esset. Ergo ex industria laetus ad imitationem stultitiae, quum so suaque praedae esse regi sineret, Bruti quoquo haud abnuit cognomen : ut sub eius obtentu cognominis liberator illo populi romani animus latens opperiretur tempora sua.

Is tum ab Τarquiniis ductus Delphos, ludibrium verius,

quam comes, aureum haculum, Inclusum corneo cavato

ad id baculo, tulisso donum Apollini dicitur, per ambages os Iigiem ingenii sui. Quo postquam Ventum DSt, Perscctis patris mandatis, cupido incessit animos iuvenum

sciscitandi, ad quem eorum regnum romanum cSSet Venturum. Ex infimo specu vocem redditam serunt: Imperium summum Romae habebit, tui vestrum primus, o iuvenes, osculum matri tulerit. Tarquinii, ut Sextus, qui Romae relictus fuerat, ignarus responsi expersque imperii esset, rom summa ope taceri iubent: ipsi inter se, uter prior, quum Romam redissent, matri osculum daret, sorti permittunt. Brutus, alio ratus spectare pythicam Vocem, Volut si prolapsus cecidisset, terram osculo contigit: scilicet, quod ea communis mater omnium mortalium esset. Reditum indo Romam, ubi adversus Rutulos bossum summa vi parabatur. LVII. Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, divitiis praepollens : eaque ipsa causa

67쪽

T. LIVII

belli fuit, quod rex romanus tum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum. tum praeda delinire popularium animos studebat; praeter aliam superbiam regno infestos etiam, quod se in labrorum ministeriis ac servili tam diu habitos opere ab rege indignabantur. Τentata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id Iarum Processit, obsidione munitionibusque coepti promiosius. In iis stativis, ut sit longo magis, quam acri Dello, satis liberi commeatus erant: primoribus tamen magis, tuam militibus. Regii quidem iuvenes interdum otium conviviis comissationibusque inter se terebant. Forte potantibus his apud Sex. Τarquinium, ubi et Collatinus coenabat Tarquinius, Egerii filius, incidit do uxoribus mentio : suam quisque laudare miris modis. Indo certamine accenso, Collatinus negat, verbis opus esse e paucis id quidem horis posse seisi, quantum ceteris praestet Lucretia sua. Quin, si vigor iuventae inest, conscendimus equos, inuisimusque praesentes nostrarum ingenia' Id cuique speetatissimum sit, quod nec opinato viri adventu occurrerit oculis. Incaluerant vino. Age sane, omnes. Citatis equis

avolant Romam. Quo quum, primis se intendentibus to- nebris, pervenissent, pergunt inde Collatiam : ubi Lucretiam, haudquaquam ut regias nurus, quas in convivio luxuque cum aequalibus Viderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inveniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit. Adveniens vir Τarquiniiquo excepti benigno: victor maritus comiter invitat regios iuvenes. Ibi diox. Τarquinium mala libido Lucretiao per vim stuprandae capit: tum lama, tum spectata castitas incitat. Et tum quidem ab nocturno iuvenili ludo in castra redeunt.. LVIII. Paucis interiectis diebus, Sex. Τarquinius, in-

seio Collatino, cum comite uno Collatiam venit. Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii, quum post coenam inhospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa, sopitique omnes videbantur, Stricto gladio ad dormientem Lucretiam venit, sinistraque manu mulieris pectore oppresso, Tace, Lucretia, inquit. Ser. Tarquinius sum ; ferrum in manu est: moriere, si

68쪽

LIB. I. CAP. LVIII. LIX. 65

emiseris vocem. Quum pavida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imipinentem, videret; tum Τarquinius lateri amorem, orare, miscere precibus minas, versare in omnes partes muliebrem animum. Ubi obstinatam videbat, et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus : cum mortua iugulatum servum nudum positurum, ait, ut in sordido adulterio necata dicatur. Quo terrore quum vicisset obstinatam pudicitiam velut victrix libido, prosectusque inde Tarquinius, serox expugnato decori muliebri, esset; Lucretia, moesta tanto malo, nuntium Romam eundem ad patrem, Ardeamque ad virum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis veniant: ita facto maturatoniae opus esse : rem atrocem incidisse. Sp. Lucretius cum Y. Valerio Volesi filio, Collatinus eum L. Iunio Bruto venit; cum quo sorte Romam rediens

ab nuntio uxoris erat conventus. Lucretiam sedentem moestam in cubiculo inveniunt. Adventu suorum lacrimae obortae: quaerentique viro, Satin' su Dae ' Minime, inquit; quid enim salvi est mulieri, amissa pudicitia ' Vestiagia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo. Ceterum corpus

est tantum violatum, animus insons e mors testis erit.

Sed date dextras fidemque, haud impune Multero. fore. Seae. est Tarquinius, qui hostis pro hospite priore nocteri armatus mihi sibique, si vos viri estis, pestiferum hinc

abstulit gaudium. Dant ordine omnes fidem: consolanlur aegram animi, avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus: et, unde

consilium abfuerit, culpam abesse. Vos, inquit, videritis, quid illi debeatur; ego me, etsi peccato absolvo, Suppliario non libero. Nee ulla deinde impudica Lucretiae eaeemplo vivet. Cultrum, quem sub veste abditum habebat, eum in cordo defigit: prolapsaque in Vulnus, moribunda

cecidit. Conclamant Vir paterque. . LIX. Brutus, illis luctu occupatis, cultrum, ex Vulnere Lucretiae extractum, manantem cruore Prae Se tenenS, Per hune, inquit, eastissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, vosque, dii, testes 'eio, me L. Tarquinium Superbum, eum εcelerata coniuge et omni liberorum stirpe, ferro, igni, quacunque dehine vi possim, eaeecuturum: nec illos, nec alium quemquam regnare Romae passurum. Cul-

69쪽

66 T. LIVII

irum deinde Collatino tradit; indo Lucretio ac Valerio,

stupentibus miraculo rei, undo novum in Bruti pectoro ingenium. Et praeceptum erat, iurant: totiquo ab luctu versi in iram, Brutum, iam inde ad expugnandum regnum Vocantem, sequuntur ducem. Elatum domo Lucretiae corpus in forum deserunt, concientque miraculo, ut sit, rei novae atque indignitato homines : pro se quisque scelus regium ac vim queruntur. Movet tum patris moestitia, tum Brutus, castigator lacrimarum atque inertium querelarum, auctorque, quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi adversus hostilia ausos. Feroci simus quilaque iuvenum cum armis voluntarius adest: s quitur et cetera iuventus. Inde, pari praesidio relicto Collatiae ad portas, custodibusque datis, ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati, duce Bruto, Romam profecti. Ubi eo vetitum est, quacumque incedit, armata multitudo pavorem ac tumultum facit. Rursus, ubi anteire primores civitatis vident, quicquid sit, haud temereeMe rentur. Nec minorem motum animorum Romae tam

atrox res facit, quam Collatiae secorat. Ergo ex omnibus locis urbis in forum curritur. Quo simul ventum est, praeco ad tribunum Celerum, in quo tum magistratu sorte Brutus erat, populum advocavit. Ibi oratio habita, nequaquam eius pectoris ingeniique, quod simulatum ad

eam diem suerat, do vi ac libidine Sox. Τarquinii, do

stupro insando Lucretiao et miserabili caede, de orbitate Tricipitini, cui morio filiae causa mortis indignior ac miserabilior esset. Addita superbia ipsius regis, miseriaeque et labores plebis, in lassas cloacasque exhauriendas demersae. Romanos homines, victores omnium circa populorum, opificos ac lapicidas pro bellatoribus factos. Indigna Ser. Τullii regis memorata caedes, et invecta corpori patris nefando vehiculo filia; invocatique ultores parentum dii. His atrocioribusque, credo, aliis, quae praesens rorum indignitas haudquaquam relatu scriptoribus facilia subiicit, memoratis incensam multitudinem perpulit, ut imperium regi abrogaret, exsulesque esse iuberet L. Τarquinium cum coniuge ac liberis. Ipse, iunioribus, qui ultro nomina dabant, lectis armatisque, ad concitandum indo adversus regem exercitum Ar-

70쪽

LIB. I. CAP. LX.

deam in castra est prosectus ; imperium in urbe Lucretio, praesecto urbis iam ante ab rego instituto, relinquit. Inter hunc tumultum Τullia domo profugit, exsecrantibus, quacumque incedebat, invocantibusque parentum furias viris mulieribusque. LX. Harum rerum nuntiis in castra perlatis, quum renova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus, senserat enim adventum) ne obvius fieret; eodemquo sere tempore, diversis itineribus, Brutus Λrdeam, Tarquinius Romam, venerunt Τa quinio clausae portae, exsiliumque indictum : liberalarem urbis laeta castra accepere: exactique inde liberi regis. Duo patrem. secuti sunt, qui exsulatum Caero in Etru-Scos ierunt. Sex. I arquinius, Gabios, tanquam in suum regnum, prosectus, ab ultoribus veterum Simultatum, quas sibi ipse caedibus rapinisque conciverat, est interfectus. L. Τarquinius Superbus regnavit annos quinque et viginti. Regnatum Romao ab condita urbe ad liberatam annos ducentos quadraginta quatuor. Duo consules indocomitiis centuriatis a praesecto urbis ex commentariis Sor. I ullii creati sunt, L. Iunius Brutus et L. Τarquinius Collatinus.

SEARCH

MENU NAVIGATION