Titi Livii Patavini opera quae exstant omnia ex recensione C. H. Weise “Titi Livii Patavini” 1. 1

발행: 1851년

분량: 508페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

in dies urbis, haud o republica esset: actum eum tribunis est, ad populum ferrent, ut, quum Publilius Philo

consulatu abisset, pro consulo rem gereret, quoad debellatum cum Graecis esset. L. Cornelio, quia ne eum quid om in Samnium iam ingressum revocari ab impetu helli placebat, literas missae, ut dictatorem comitiorum ausa dieoret. Dixit M. Claudium Marcellum: ab eo magister equitum dictus Sp. Postumius. Νec tamen ab dictatoro comitia sunt habita, quia, vitione creatus esset, indisquisitionem venit. Consulti augures, vitiosum videri dictatorem, pronuntiaverunt. Eam rem tribuni suspectam insaniemque criminando secerunt. Nam neque facile fuisse tu vitium nosci, quum consul oriens nocte silentio diceret dictatorem : neque ab χoremis cuiquam publice privatimoede ea re scriptum esse: nee quemquam mortalium eratare,

qui se vidisse aut audisse quid dicat, quod auspieium dirimeret e neque augures dioinare Romae sedenses potuisse,

quid in eastris consuli vitii obὐenisset. Cui non amarere, quod plebeius dictator ait, id ritium auguribus visum ' Haec aliaque ab tribunis nequicquam iactata : lamen ad interregnum res redit: dilatisque alia atque alia do causa comitiis, quartus doeimus domum interrex L. Aemilius consules creat C. Poetelium, L. Papirium Mugillanum. Cursoroni in aliis annalibus invenio. XXIV. Eodem anno Alexandriam in Aegypto proditum conditam ; Alexandrumque, Epiri regem, ab exsule Lucano interfectum, sortes dodonaei Iovis oventu amrmasse. Λccito ab Tarentinis in Italiam data dictio erat eaueret Acherusiam aquam Pandosiamque urbem : ibi fatis eius terminum dari. Eoque ocius transmisit in Italiam, ut quam maximo procul abesset urbs Pandosia in Epiro ut Acheronte amni, quem ox Molosside fluentem in stagna inferna accipit Thesprolius sinus. Ceterum ut serino fugiendo in modia fata ruitur) quum saepe Brullias Lucanasque legiones sudisset; Heracleam 4 arentinorum coloniam, Consentiam ex Lucanis, Sipontumque, Bruttiorum Terinam, alias inde Messapiorum ac Lucanorum cepisset urbeg, et trecentas familias illustres in Epirum, tuas obsidum numero haberet, misisset; haud procul Pandosia urbo, imminente Lucanis ac Bruttiis finibus,

432쪽

tres tumulos, aliquantum inter se distantes, insedit; ex quibus incursiones in omnem partem agri hostilis saceret. Et ducentos sermo Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius genoris ingenia Suni, cum fortuna mulabilem gerentes fidum. Imbres continui, campis omnibus inundantes, quum interclusissent trifariam exercitum a mutuo inter se auxilio, duo praesidia, quae sine rege erant, improviso hostium adventu opprimuntur: dololisque iis, ad ipsius obsidionem omnes convel Si. Indo ab Lucanis exsulibus ad suos nuntii missi sunt :Pacloque reditu promissum eSt, regem, aut vivum, aut mortuum, in potestatem daturos. Ceterum cum delectis ipso, egregium facinus ausus, per medios erumpit hostes, et ducem Lucanorum cominus congressum ODtruncat :contrahensque suos ex fuga palatos, pervenit ad amnem, ruinis recentibus pontis, quem vis aquae abstulerat, indicantem iter. Quem illium incerto vado tranSiret agmen, sessus metu ac labore miles, increpans nomen abominandum si uni in is, Iure Acheros voearis, inquit. Quod ubi ad aures accidit rogis ; adiecit extemplo animum salis suis ; substitis quo dubius, an transiret. Tum Sotimus minister ex regiis pueris, quid in tanto diserimine periculi cunctaretur interrogans, indicat, Lucanos insidiis quaerere locum. Uuos ubi respexit rex procul grege iacto Venientes, Si ringit gladium, et per medium amnem transmittit

equum. Iamque in vadum egressum eminus veruto Lucanus exsul transfigit. Lapsum inde cum inhaerento toto corpus exanime detulit amnis in hostium praesidia. Ibi foeda laceratio corporis facta. Namque, praeciso medio, I artem Consentiam misere : pars ipsis retenta ad ludibrium. Quae quum iaculis saxisque procul incesseretur, mulier una, ultra humanarum irarum fidem saevienti turbao immixta, ut parumper sustinerent precata, sensail, virum sibi liberosque eaptos apud hostes ene e verare,

cor pore regio utcunque mulcato se suos redempturam. Is

sinis lacerationi suit. Sepultumque Consentiae, quod membrorum reliquum fuit, cura mulieris unius: Ossaque Metapontum ad hostes remissa ; inde Epirum devecta ad Cleopatram uxoroni sororemque Olympiadem : quarum mater Magni Alexandri altera , soror altera suit. Haec

433쪽

T. LIVI I

do Alexandri Epirensi A tristi eventu, quanquam romano bello sortuna eum abstinuit, lamen, quia in Italia bella gessit, paueis dixisse satis sit. XX. . Eodem anno lectisternium Romae, quinto post conditam urbem, iisdem, quibus ante, placandis habitum est diis. Novi deinde consules iussu populi quum misissent, qui indicerent Samnitibus bellum; et ipsi

maiore conatu, quam adVersus Graecos, cuncta parabant; et alia nova nihil tum animo talo agilantibus accesserunt auxilia. Lucani atque Apuli, quibus gentibus nihil

ad eam diem cum romano populo fuerat, in fidem venerunt, arma virosque ad bellum pollicentes. Foedero ergo in amicitiam accepti. Eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. Τria oppida in potestatem Venerunt, Allisae, Callisae, Rusirium : aliusque ager primo

adventu consulum longe latequo est pervastatus. Hoc bello tam prospere commisso, alteri quoque bello, quo Graeci obsidebantur, iam finis aderat. Nam, praeterquam quod, interseptis munimentis hostium, pars parii abscisa erat, foediora aliquanto intra muros iis, quibus hostis territabat, patiebantur: et velut capti a suismet ipsis praesidiis, indigna iam liberis quoque ac coniugibus, et quae

captarum urbium extrema sunt, patiebantur. Itaque quum, et a Τarento et a Samnitibus, fama esset, nova auxilia ventura, Samnitium plus, quam vellent, intra moenia esse rebantur : I arentinorum iuventutem, Graeci Graecos, haud minus per quos Samniti Nolanoque, quam ut Romanis hostibus resisterent, exspectabant. Postremo levissimum malorum deditio ad Romanos visa. Charilaus et Nymphius, princi pos civitatis, communicato inter se consilio, partes ad rem agendam divisero, ut alter ad imperatorem Romanorum transfugeret, alter subsisteret ad praebendam opportunam consilio urbem. Charilaiis

suit, qui ad Publilium Philonem venit: et, quod bonum,

faustum, fetia Palae politaris p loque romano esset, tradere se, ait, moenia statuisse. Eo facto virum ab se prodita, an seruata, patria videatur, in fide romana positum esse. Sibi priuatim nee paria, quicquam, nec petere: Publice petere, quam pacisci, magis, ut, si suecessisset inceptum , cogitaret populus romanus , potiua cum quanto stu-

434쪽

LIB. VIII. C., P. XXVI. XXVII.

dio periculoque reditum in amicitiam suam esset, quam qua stultitia et temeritiue de obpeio deeessum. Collaudatus ab imperatore tria millia militum ad occupandam eam partem urbis, quam Samnites insidebant, accepit: praesidio ei L. Quinctius tribunus militum praepositus. XXVI. Eodem tempore et Νymphius praetorem Samnitium arto aggressus perpulerat, ut, quoniam omnis romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio osset, si ueret se classe circumvehi ad romanum agrum, non oram modo maris, sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum. Sed, ut salleret, nocte proficiscendum osse, extemplo lite naVes deducendas. Quod quo maturius sieret, Omnis iuventus Samnitium, praeter necessarium Urbis praesidium, ad litus missa. Ubi dum Nymphius in

tenebris et multitudino semet ipsa impediente, sedulo aliis alia imperia turbans, terit tempus ; Charilaus, ex composito ab sociis in urbem receptus, quum summu urbis romano milito implesset, tolli clamorem iussit : ad Iuem Graeci, signo accepto a principibus, quievere. Νο- lani per aversam partem urbis via Nolam serente essu giunt. Samnitibus exclusis ab urbe, ut expeditior in praesentia suga, ita foedior, post piam psericulo e 3Serunt,

visa : quippe qui inermes, nulla rerum suarum non relicta inter hostes, ludibrium non externis modo, Sed etiam popularibus, spoliati atque egentes domos rediere. Haud ignarus Opinionis alterius, qua haec proditio ab Samnitibus facta traditur, quum auctoribus hoc dedi, quibus dignius credi est, tum foedus Neapoli lanum eo enim deindo summa rei Graecorum venit) similius verosaeit, ipsos in amicitiam rodisso. Publilio triumphus decretus ; quod satis credebatur, obsidione domitos hostes in fidem venisse. Duo singularia haec ei viro primum conligere, prorogatio imperii non ante in ullo sacta, et

acto non ore triumphus.

XXVII. Λliud subindo bellum cum alterius orae Graecis exortum. Namque Tarentini, quum rem palaepolitanam vana spe auxilii aliquamdiu sustinuissent, post Iuam Romanos urbo potitus accepero, velut destituli, ac non qui ipsi destituissent, incrpparo Palaepolita uos : ira at tuo invidia in Romanos furere; co etiam, quod Lucanos el

435쪽

ὶ.32 T. LIVII.

Apulos nam lilraque eo anno societas coepta est) in si-dom populi romani venisse allatum est. Quippe propemo- ιι in per 'entum cid se esse: iamque in eo rem fore, ut Romani aut hostes, aut domini habendi sint. Discrimen pro- foeto rerum suamini in bello Samnitium eoentuque eius Nerti. Eam solam gentem restare, nec eam ipsam satis 'alidam, quando Metinus defeeerit. Quem revocari adhue, impellique ad abolendam societatem romanam p03se, si qua ars serendis discordiis adhibeatur. Haec consilia quum apud cupidos rerum novandarum valuissent; ex iuventute quidam Lucanorum pretio adsciti, clari magis inter populares, quam honesti, inter se mulcati ipsi virgis, quum corpora nuda intulissent in civium coetum, vociterati sunt, se, quod castra romana ingredi ausi essent, a consule virgis caesos, ac prope Securi percussos QSSU. De formis suapte natura res quum speciem iniuriae magis, quam doli, prae se ferret, conet tali homines cogunt clamore suo magistratus senatum Vocare : et alii, circumstantes concilium, belltim in Romanos poscunt; alii ad concitandam in arma multitudinem agrestium discurrunt : tumiiltuque etiam sanos consternante animos, decernitur, ut societas cum Samnitibus renovaretur ; legalique ad eam rem mittuntur. Repentina res iliata quam causam nullam, tam no sidem quidem habebat, coacti a Samnitibus et obsides dare, et praesidia in loca munita accipere, caeci fraude et ira nihil recusarunt. Dilucere deinde brovi Daus coepit, postquam criminum salsorum auctores I arentum commigravero : sed, amissa omni de se potestate, nihil ultra, quam ut poeniteret frustra, re-

XXVIII. Eo anno plebi romatiae velut aliud initium libertatis saclum est, quod necli desierunt: mulatum autem ius ob unius senoratoris simul libidinem, simul crudelitalem insignem. L. Papirius is fuit r cui quum se C. Publilius Ob aes alienum paternum nexum dedisset; quae aetas forma pie misericordiam elicero poterat, ad libidinem et contumeliam animum accenderunt: et, norem aetatis eius fructum adventicium crediti ratus, primo pellicero adolescentem sermone incesto ost conatus : dein, postquam aspernabantur nagilitam aures, minis territare,

436쪽

alique identide iii admonere fortunae: p0Si remo, quum ingenuitalis magis, quam praesentis conditionis, memorem videret, nudari iubet, verberaque assurri. Quibus laceratus iuvenis, quum so in publicum proripuisset, litudinem crudelitatemque conquerens seneratoris ; ingens is hominum, quum aetatis miseratione atque indigni late iniuriae accensa, tum suae conditionis liberuntque suorum respectu in forum, atque inde, agmine facto, ad curiam concurril. Et illa una consules, tumultu repentino coacti, Senatum vocarent, introeuntibus in curiam patrilius laceratum iuvenis tergum, procumbentes ad singulorum pedes, ostentabant. Victum eo die ob impotentem iniuriam unius ingens vinculum 1idei: iussique consules ferro ad populum, ne quis, nisi qui noXam meruisset, donec poenam lueret, in compedibus aut in nervo teneretur; pecuniae creditae bona debitoris, non corpus ob noxium esset. Ita nexi soluti ; caulumque tu P0storum,

ne necterentur.

XXIX. Eodem anno, quum salis per se ipsum Samnitium hellum et desectio repens Lucanorum, auctoreSque desectionis I arentini sollicitos haberent patres, acceSSil, ut et vestinus populus Samnitibus sese coniungeret. Qualres sicut eo anno sermonibus magis passim hominum

iactata, quam in publico ullo concilio est; ita insequentis anni consulibus, L. Furio Camillo iterum, Iunio Bruto Scaevae, nulla prior potior pae visa est, de qua ad senatum referrent. El, quanquam nova res erat, lamenta illa cura patres incessit, ut pariter cam Susceptam no-glectam quo timerent: ne aut impunitas eorum lascivia Superbiailue, aut bello poenae expolitae metu Propinquo atque ira concirent finitimos populos. Et erat genus omne

abunde bollo Samnitibus par, Marsi Peligni tuo et Marrucini: quos, si Iestinus attingeretur, omnes habendos hostes. I icit lamen pars, quae in praesentia videri P0-luit maioris animi, illiam consilii : sed evenins docuit, sortes fortunam iuvare. Bellum ex auctoritate patrum populus adversus I ustinos iussit. Provincia ea Bruto, Samnium Camillo sorio evenit. Exercitus utroque ducti, et cura tuendorum sinium hostes prohibili coniungero

arma. Celerum alterum consulem L. Furium, cui maior Vs l. I. 19

437쪽

M, T. LIVIImoles rerum imposita erat, morbo gravi implicitum sot luna bello subtraxit: iussusquo dictatorem dicere rei ge-rondae causa, longo clarissimum bello ea tempestate dixit L. Papirium Cursorem ; a quo Q. Fabius Maximus Rullianus magister equitum est dictus: par nobile rebus in eo magistratu gestis, discordia tamen, qua prope ad ultimum dimicationis ventum ost, nobilius. Ab altero consulo in Vestinis multiplex lγellum, nec usquam Vario

eventu, gestum est. Nam et pervastavit agros, et, Populando atque urendo tecta hostium sataque, in aciem Invitos extraxit: et ita proelio uno accidit Vestinorum res, haudquaquam tamen incruento milito suo, ut non in castra solum refugerent hostes, sed, iam ne vallo quidem ac lassis freti, dilaberentur in oppida, situ urbi una moenibusque so de sensuri. Ροstremo oppida quoque Dexpugnare adortus, primo Cutinam ingenti ardore militum aut vulnerum ira, quod haud sero quisquam integer proelio excesserat, scalis cepit: deinde Cingiliam. Utriusque urbis praedam militibus, quod eos neque portae, neque muri hostium arcuerant, concessit.

XXX. In Samnium incertis itum auspiciis est: cuius rei vitium non in belli eventum, quod prospero gestum est, sed in rabiem atque iras imperatorum vertit. Namque Papirius dictator, a pullario monitus, quum ad auSPl-cium repetendum Romam prolicisceretur, magistro equilum denuntiavit, ut sese loco teneret, neu, abSente Se, eum hoste manum consereret. Fabius quum post prosectionem dictatoris per exploratores eomperisset, perinde omnia soluta apud hostes, ac si nemo Romanus in Samnio esset: seu serox adolescens indignitate accensus, quod omnia in dictatore viderentur reposita esse ; Seu oecasione bene gerendae rei inductus, Oxercitu instructo paratoque prolacius ad Imbrinium ita vocant locum , acie eum Samnitibus conflixit. Ea fortuna pugnae fuit, ulnihil relictum sit, quo, si adfuisset dictator, res melius geri potuerit: non dux militi, non miles duci defuit. Eques etiam, auctore L. Cominio tribuno militum, qui aliquoties impetu capto perrumpero non poterat hostium agmen, detraxit frenos equis; atque ita concitatos calcaribus permisit, ut sustinere eos nulla vis posset. Per

438쪽

LIB. VIII. CAP. XXX. XXXI. 435

arma, per viros lato stragem dedere. Secutus pedes impetum equitum, turbatis hostibus intulit signa. Viginti

millia hostium caesa eo dio traduntur. Auctores habes, his cum hoste signa collata, dictatore absente, his rem egregie gestam. Apud antiquissimos scriptores una haec pugna invenitur; in quibusdam annalibus tota res praetermissa est. Magister equitum, ut ex tanta caede, multis potitus spoliis, congesta in ingeniem acervum hostilia arma surulito igne coneremavit: seu volum id deorum cuipiam suit; seu credere libet Fabio auctori, eo factum, ne suae gloriae fructum dictator caperet, nomenque ibi scriberet, aut spolia in triumpho Lerret. Literae quoque de re prospero gesta ad senatum , non addictatorem, missae, argumentum fuero minimo cum eo communicantis laudes. Ita certo dictator id factum accepit, ut, laetis aliis victoria paria, prae se ferret iram tristitiamque. Misso itaque repente senatu, se ex curia proripuit: lum vero, non Samnitium magis legiones, quamina testatem dictatoriam Θt disciplinam mili larem, a magistro equitum victam et eversam dictitans, si illi impune spretum imperium fuisset. Ita tuo plenus minarum iraeque, prosectus in eastra, quum maximis itineribus isset, non tamen praevenire famam adventus sui potuit. Praecucurrerant enim ab urbe, qui nuntiarent, diciat rem avidum poenae venire, alternis paene verbis Τ. Manlii laetum laudantem. XXXI. Fabius, concione extemplo advocata, obtestatus milites est, ut, qua virtute rempublieam ab infestissimis hostibus defendissent, eadem se, euius ductu auspieioque ricissent, ab impotenti erudelitate distatoris tutarentur. Uenire amentem incidia, iratum)virtuti alienae felicitatique furere, quod, ae absente, respublica egregie gesta esset :malle, si mutare fortunam posset, apud Samnites, quam Romanos, victoriam esse. Imperium dictitare spretum, tanquam non eadem mente pugnari vetuerit, qua pugnatum doleate et tune invidia impedire virtutem alienam voluisse, cupidissimisque arma ablaturum fuisse militibus, ne, se absente, moveri possent: et nunc id furere, id aegre pati, quod sine L. Apirio, non inermes, non manet milites fuerint, quod se Q. Fabius magistrum equitum duaeris, ac non

439쪽

ini, T. LIVIIacemistim dictatoris. Quid illum fucturum fuisse, ri, quod belli casus ferunt, Marsque com ninnis, ad erSa pugna e. nisset ; qui sibi, devictis hostitus, republica b ne gestu, ita ut non ab illo unico duee melius geri p0tuerit, supplicium magistro equitum minetur ' Neque illum magistro equitum infestiorem quam tribunis militum, quam centurionibus, quam militibus esse. Si possit, in omnes saeviturum fuisse: quia id nequeat, in unum saevire. Etiam incidiam, tanquam Unem, summa petere ; in caput consilii, in ducem

incurrere. Si se simul eum gloria rei gestae eaesti mrisset, tunc victorem, relut in capto eaeercitu dominantem, quicquid licuerit in mastistro equitum, in militibus ausurum. Proinde adessent in sua causa omnium libertuli. S consensum e.rer itus eundem, qui in proelio fuerit, in tuenda riclo ria videat, et salutem unius omnibus curae esse: inclinaturum ad elementiorem sententiam animum. Postremo seritum fortunasque suas illorum fidei virtutique permittere. XXXII. Clamor o lota concione Ortus, uti bonum animum haberet: neminem illi vim allaturum, salvis legionibus romanis. Haud multo post dictator advenit: classicoque extemplo ad concionem advocavit. 1um, silentio facio, praeco Q. Fabium magistrum equitum citavit. Qui simul ox inferiore loco ad tribunal accessit, tum dictator, Quaero, inquit, de te, Q. Fabi, quum summum imperium dictatoris sit; pareantque ei consules, ressia potestas, praetores iisdem auspiciis, quibus eo imules, creati; aequum censeas, nec ne, mastistrum equitum dicis audientem esse ' Itemque illud intei ogo, quum me incertis auspiciis profectum ab domo scirem, utrum mihi turbatis relisionibus respubliea in diserimen committendo fuerit, onauspicia repetenda, ne quid dubiis diis agerem y Sfmul illud quae dictatori religio mpedimento ad rem gerendam fuerit

num ea magister equitum solutus ae liber potuerit esse 'Sed quid ego haec interrogo' quum, si ego tacitus abissem, tamen tibi ad voluntatis interpretationem meae diri-9enda tua sententia fuerit. Quin tu respondes, vetuerimne, te quicquam rei, me absente, agere ' vetuerimne, signa eum hostibus conferre ' Quo tu impcris meo spreto, incertis auspiciis, turbutis religionibus, aduersus morem militarem disciplinamque maiorum et numen deorum, ausus es cum ho te

440쪽

LIB. VIII. CAP. XXXII. XXLIII.

confligere. Ad haec, quae interrogatus es, revolute : extra ea, caxe, rocem millas. necesse, lictor. Λdversus piae si ii

gula quum respondere haud facile esset, et nunc qu reretur, eundem accusatorem capitis sui ac iudicem esse; modo, vitam sibi eripi cilius, quam gloriam rerum geStarum, POSSe, Vociferaretur, purgaretque So in vicem, atque ultro accusaret: tunc Papirius, redintegrata ira, spoliari magistrum est ullum, ac virgas et sociares expediri iussit. Fabius, iidem militum implorans, laceranti Dus Vestem littoribus, ad triarios, tum ullum iam in concione miscentes, sese recepit. Inde clamor in totam concionem est

perlatus : alibi proces, alibi minae audiebantur. Uui proximi sorto tribunal steterant, quia subiecti oculis imperaturis noscitari poterant, orabant, ut parceret magi

Stro equitum, neu cum eo exercitum damnaret. Extrema

concio et circa Fabium globus increpabant inclementem dictatorem: nec procul seditione aberant. Ne tribunal quidem satis illi letum erat. Legati circum Stantes Sellam Orabant, ut rem in posterum diem disseri et , et irae Silao spatium , et consilio tempus daret: Salis castigatum adolescentiam Fabii esse: satis deformatam victoriam : ne ad extremum finem sit licii tenderet: neu unico iuveni, neu patri eius, clarissimo viro , ne ι Fabiae genti eam iniungeret ignominiam. Uuum Parum Precibus , parum causa proficerent, intueri sae lentem concionem tu Debant. Ita irritatis militum animis subdere ignem ac materiam sedisioni, non esse aetatis, non prudentiae eius. Ne-rninem id Q. Fabio, poenam deprecanti suam , Citis Cersurum , εed dictatori, si obcaecatus ira infestam multitudinem in se pravo certamine movisset. Postremo, ne id se gratiae dare Q. Fabii crederet, se iusiuramium dare purat0s esse; non rideri e republica, in Q. Fabium eo tem pore animadcerti

XXXIII. His vocibus quum in se magis incitarent dictatorem, quam in magistrum equitum Placarent, iusside tribunali descendero legati: et , silentio nequie Piam

Per praeconem tentato, quum, prae strepitu ac tumultu, nec ipsius dictatoris , nec apparitorum eius Vox audiretur; nox , velut in proelio, certamini sine in secit. Magister equitum, iussus postero die adesis, tuum omnes

SEARCH

MENU NAVIGATION