Cursus theologicomoralis tomus prior posterior quoad ea, quæ moralis theologia disputat de Legibus, de Præceptis decalogi ... Ad usum Tyronum elucubratus ... A P. Dominico Viva Sociatatis Jesu ... Pars prima octaua De praeceptis decalogi

발행: 1723년

분량: 249페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

ει mastis LV. re ab operibus servilibus, ieiunare, &iis votum Offerre . Quarto, in privatis colloquiis. vel precibus eos Sanctos , vel Beatos nuncupare, & invocare , necnon Pater, & Ave in eorum honorem privatim recitare ; haec enim spectant ad cultimi' privatum.

Non potest tamen Episcopus diem sestum in illorum honorem instituere; nec licitum est eos in litaniis, aut in osticio divino, ne privatim quidem , Sanctos invocare. quia litaniae, & oLficium , ut etiam Misia, sunt cultus p blici, qui scilicet ex institutione Ecclesiae Sanctis exhibentur; Nec licet horum reliquias publice venerandas ex Ponere, aut altaria, vel templatis.dedicare . Demum Urban. VIII. Iεas. prohi-huit . Primo, ne istorum imagines cum Iaureolis, radiis. & splendoribus haheantur, ne privatim quidem. Secundo, ne ad illorum sepulchra tabellat. imagines , lampades apponantur ad testiti canda accepta beneficia. Tertio, ne libri imprimantur, qui eorum gesta. miracula, vel revelationes , seu suaecumque beneficia tanquam eorum intercessionibus a Deo accepta contineant . sine recognitione, & approbatione , primum Ordinarii. poli consultos theologos. dc pios viros; di sine licentia postmodiim Sedis Apost Iicae. Decrevit tamen anno I 634. idem Urbanus, quod tabellae, & imagines, quae in posterum osteruntur . possint recipi approbantibus ordinariis, &in secreto aliquo loco seorsim ab Ecclesia custodiri', ut si quando Deus v Iuerit eos canonietari, aut beatificari, extent hujusmodi sanctitatis qualestu que approbationes , Apostolicae Sedis judicio examinandae. Decrevit demum Alex. UII., ne illorum imagineS. et- Iam non principaliter, & uti supplices appositae. Simulacra, Picturae, Tabeulae, aut Scripturae eorum praeclara ge- repraesentantes , aut referen*es in

Aniculus III. Ecclesiis, Saerariis, dc oratoriis quibuscumque, dc praesertim in quibus missae Sacrificium. vel alia divina osticia peraguntur, inconsulta Sacra Congregatisne exponantur. Quare si non repraesentent eorum praeclara gesta, poterunt tanquam supplices exponi.

ARTICULUS III.

De Adoratione Sacrarum Reliquiarum . L. Quanam dieantur Reliquia Sanctoram

Vermes, is quos earum carnes com

versa sunt, non dicuntur Sacra Ra liquia . licet materiam San Ioram

contineant.

n. ReliPia adoranda sunt eadem ado. Irone . qua adorantur Persona . euius sum reliquia. III. Cur possis adorari adoratione latria ux, qua religis Chri vim Domianum, non pariter Asellus, qui etiam tetigit Coristum Dominum νLVi Adorari possvim Sant orum reliquia cultu πιυato, A de iis moralis ceristitudo , avi et m probabilis coni ctura habeatur. Ut adorentur tamen

euisu publico, requiritur utrobatio Poniscis . aαι Episcus. Sed

bus in locis cum Episcoporum afrobatione eo latur n. Agni ereri adoratione iatria adoranis L sunt. Neque posum minis, aut alio colore pingi, Neque ertra Si moniam venda , nisi solum ratione

VII. Qui reliquias furatur , peccat peccato furat, ct Sacrilegii, si grave damnum, O non levis imur

irruetur.

I. 'Ertum est, Reliquias Sacras as Orandas esse ex Trident. seis a6. caP. a. contra haereticos; & coim

stat Diuiti sed by Corale

72쪽

De moratione Rel quia ram. 6ssat tum ex universali Ecclesia traditione , tum ex miraculis per Sancto. rum reliquias a Deo patratis. Dicuntur autem Sacrae Reliquiae ex AZor. tom. I. lib. q. cap. 6. Corpora, ossa, Cineres , vestes Sanctorum, necnon vela, panni, &c, . quae ad eorum cor Pora admoventur . vel ad ipsos pertinuerint: Contra tamen non dicuntur Reliquiae Sanctorum vermes, in quos

eorum cineres, vel carnes conversae

sunt; quia quamvis illorum materiam

primam contineant, tamen cum sormam animatam habeant. non viden.

tur moraliter amplius ad illos pertinere : & in morali aestimatione non am. plius illos repraesentante Quare tales vermes nullatenus adorandi sint, tum quia est indecens . tum ne videamur illos propter se, non propter Sanctos

ador Mea

II. Quaeritur nunc primo, Quunam adoratione reliquiae adorandae sint ρRespondeo cum communi ex Λχor. eadem omnino adoratione adorandas este, qua personae, cujus sunt reliquit; unde adoratione duliae adorantur reia

liquiae Sanctorum ἰ hyperdulis vero Iac, capilli, vestes, & aliae reliquiae Deiparae; demum latriae, reliquiae Christi Domini, puta sanguis in terra r lictus, praeputium, crux, fasces, i riae, clavi, sudarium, Praesepe . sepulchrum . Ratio est, quia cum reliquiae sint creaturae irrationales, non possunt adorari ulla adoratione absoluta; ergo tantum adorari possimi adoratione respectiva per relationem, quam ducunt ad illos, quorum sunt reliquiae; ac proinde in ipsis adoratur tanquam in imagine, seu in signo persona, cui

fuerunt conjunctae .ul. Dices cum Haereticis ; Tam Crux tetigit Christum Dominum , quam Judaei crucifigentes, labia Iudae.

Asellus, in quo Christus sedit, B. Vt go, dic. I ergo si potest crux adorari Para uadoratione latriae, ut reliquia Christi

Domini, poterunt etiam haec alia adorari . Respondeo eum Suar. , Fagund. lib. I. cap. 32. , di aliis communiter, negando consequentiam . Ratio est . quia, ut supra diximus, quamvis haec omnia contineant totum id, ratione cujus adorari possent adoratione I triae, cum Christum Dominum tetigerint, tamen est specialis ratio, cui non debeant adorari; quia scilicet non habent moraliter reprςsentare Christum Dominum, sicut habet Crux . reliquiae, & imago; Unde sine scandalo adorari non potest Beata Virgo adoratione latriae, nec ullatenus labia Iudae , aut ipsi crucifigentes, obstante eorum impietate; neque Asellus sine indecentia, &c.

liquiae adorari possunt cultu Privato quando publico , quando absolute. quando vero conditionate 8 Respondeo cum Suar. , Pat, & Iiis posse coli cultu privato, quand habetur moralis certitudo, quod sint

verae; ad quod sullicit testimoni viri unius fide digni, vel alia probabilia conjectura ; videscet si a deliincto viro probo, qui eas colebat, acceperis: Ut publico tamen cultui exponantur, debent a Pontifice . Vel Episcopo a Irobari, ex cap. Cum ex eo, de Reiais., & ex Trident. loc. citi: Quamvis autem non sit licitum reliquias non approbatas approbatis miscere,& publico cultui exponere, licitum tamen est ex Sanch. . Pal. . Dian. comtra Bonac. Crucem in altari colloca dam reliquiis non approbatis ornare, quia in tali casu sola crux exponeretur publico cultui, & reliquiae cultui privato, ad quem satis et , ut diximus, moralis certitudo de earum veritate . Quod si dubiae sint, De privatim quidem coli debent; nisi sub co

ditione , sed vel in loco decenti cina sto. Diqiliaco by Coos e

73쪽

εε cristio m. Arsiculus IV. 1 odiendae, vel reverenter concremandae, & in piscinam mittendae. Caeterum quando probabilis adest conjectura, quod sint verae, adorari debent absolute . ut diximus de hostia conse

crata .

V. Quod si aliqui dicant, corpus alicujus Sancti cile in uno loco, aliis perhibentibus esse in alio, certe ubi Episcopi approbatio praecessit, ador

ri dcbet absolute; quia vel, ut ait Theodoretus lib. 8. ad Graecos, CO pus est utrobique, licet non utrobique integrum, vel . ut ait Suar. , propter unitatem ejusdem nominis reliquiae unius Sancti tribuuntur alii Sancto; & talis error non csset in se, santia. quasi vero illae reliquiae non sint alicujus Sancti, sed solum in conditione , quatenus creditur corpus esse unius Sancti, cum sit alterius. VI. Quaeritur ultimo, Quanam asoratione adorandi sint agni cerei, qui a Pontificibus non solum primo anno sui Pontificatus. sed etiam deinde septimo quoque anno bened cuntur solemniteri & Chrismate com

Respondeo cum Mor. , & Va'. adorandos esse tanquam imagines Dei. quam repraesentant sub figura Agni; atque acie O adoratione latriae, sicut adoratur Crux. Ubi notandum, e communicationem incurrere . qui hujusmodi agnos pingunt, aut depingi, vel minio, auro, aliove colore attici curant . necnon tui eos vcndunt aquamvis, ut notat Sancti. , dc Bona , qui eos venderet tantum ratione muteriae, ut venduntur calices. excommunicationem non incurreret; quia solum venditio simoniaca prohibetur-VII. Qui reliquias furatur, jure communi nullam excommunicatiooem i currit, sed peccat graviter peccato sacrilesii, & turti, quando dignitas, ct aestimatio reliquiae tanta Cit, ut percus furtum irrogetur grave damnum,& non levis irreverentia censeatur.

Extrahentes tamen reliquias ex Coein meteTu S. Cryptis, vel Catacum bis intra . vel extra Urbem exilientibus excommunicantur ex Constitutione minii V. an. 16I3.

ARTICULUS IV.

De Λdoratione Sacrarum Imaginum.

I. Imagines Sacra. mis secus ae Rel quia, adorantur adoratione respectiva per ordinem ad personam. quam repraesentam. II. Sciat iis , quod prohibetur a Deo,

III. Deus. cst Tres Persona repraesent ri , ac adorari non debent, nisi sub imaginibus ab Ecesessa depuralis. IV Deus, ct Angeti per quandam metaphoram sub corporis imuinibus

adumbrantur.

V. Sicut imagines, ita etiam Nomina Sacra honore, ac adoratione dignaseum. n. Cur magis non ita eorundem Sammmm ιmagines adoremur. g am

VII. Quomodo in VII. Dnodo generali

dicatur, minori adoratione colem

dam ese Chrisi imaginem, quam

'sum Christum p

VIII. Magis Christus, quam ejus immo adorat- , non solum se imas

adoretur secundum se, tanquam res

sacra ; sed etiam si adornur ad

orasione res8-ιva, quatenus ρομmario Christus, ct concomitanter

imago adoraIur.

Ι. WX dictis de Adoratione R

C. liquiarum constat, Sacras e iam imagines adorandas adoratione P spectiva, seu per ordinem ad pers nam, quam repraesentant, atque adeo eadem adoratione cum illa pers na coadorandas este, non secus ac

74쪽

De AdoraMisne Sacrarum imaginum. 67 thronus, & pureura Regis. Probatur id primo ex Trident. sest 2 . contra conomacos . hoc est, imaginum impugnatores, quibus adhaeserunt Litthe rus, & Calvinus . Probatur secundo ex usu Ecclesiae, quae semper illas venerata est. cum ipse Chri Ihis Dominus Abasaro Regi Edessae suam enilem miserit, dc faciei suae imaginem nteo Veronicae impressam reliquerit: quae etiam nunc colitur Romae; Et corporis sui lineamenta voluerit impressa in Sacra Syndone, quae Taurini colitur. Probatur tertio ex miraculis , quibus testatur Deus cultum hunc esse sibi gratum cum per sacras imagines illa patraverit. Probatur dein mum ratione, nam honor, qui de se tur imagini, nonnisi exemplari, &prototypo desertur, ut proinde omnes nationes imaginibus praeclarorum virorum semper usae sint. IL Oppones cum haereticis primo, Usum imaginum prohibitum eme a Deo. Deuter. q. , ubi dicitur. Non facies sibι sculptile. Secundo, quia si posset adorari imago Dei mortua, a fortiori adorari post et adoratione latriae homo, quia est imago Dei viva, nam Genes I. dicitur: faciamus hominem ad imaginem, oe similitudinem no

stram. Tertio, qnia Deus, & Angelicum sint spiritus, nullatenus pictura

corporea repraesentari possim t. Quadito . quia etiam nomina deberent adorari, ut imagines. Quinto, quia e dem reverentia cuicumque imagini ejusdem personae deberetur; Constat

autem, majorem reverentiam in Ecclesia exhiberi aliquibus imaginibus, Verbi gratia, Beatae Virginis a Diuo L. ca clepictae, vel Saneti Dominici de

Sori auo. 6cc., quam aliis. Resipontitur tamen communiter, Ad primum , prohiberi tantum a Deo, ne alias, fluam Verus Deus adoretur; qui enim idola adorant manibus fabricata, illa. tanquam verae numina, non. tanquam imagines veri Numinis ad

III. Ad secundum, si homo praecuse inquantum imago Dei est, adoraretur adoratione latriae, non esset de se malum, ex D. Th. art. 3. ad 3. quia sic Deus in homine adoraretur. ut notat Suar. , Verum non est sic adorandus, non solum ad vitandum scandalum, ne scilicet videamur homines tanquam Deos venerari, quod periculum cessat in imaginibus mortuis; sed etiam quia solum adorari debent imagines Dei ab Ecclesia alDeum representandum deputatae; non

est autem homo imago ad id ab Ecclesia deputata. sicut est deputata imago Dei Patris in sorma senis, imago Spiritus Sancti in specie C

lumbae, aut flammearum linguarum,

imago Filii in forma hominis, vel sub specie agni, vel sub speciebus panis,& vini; itaut plintra Eucharistiae sit imago Christi Domini.

IV. Ad tertium, quamvis non possint Deus. & Angeli apte exprimi comoreis imaginibus . possunt tamen no- is per quandam metaphoram. seu proportionem repraesentari; sicut Detechielis I. per specie S quat Dr an malium adumbrantur quatuor Eum-

gelistae, & ideo Deus. & Angeli sinpe sub forma sensibili apparuerunt iaV Ad quartum , concedit Suar. sequelam; Nomina enim rem sacram, dc honore dignam repraesentant; non

secus ac imagines; & ideo ad Philip

a. dicitur: In nomine Iehu omne genu

flectatur; nec solemus tale nomen ii vocare capite non inclinato; quo pacto canimus etiam trisagium illud , Gloria Patri. Sc. ab Angelis acceptum, Ma Sancto Ignatio martyre fidelibus com

municatum

VI. Ad ultimum respondet Suaria sest. p. aliquibus imaginibus homines magis attici, vel quia majorem devotionem excitant, vel Propter artificem,

Ia ut

75쪽

ε g V. ut quia a Diuo Luca, veI ab Angelis depictae sent, vel quia ad praesentiam

illarum majora solet Deus conserre beneficia, ct nonnullla patrare miru

cula.

VII. oppones secundo, In VII. Sy. nodo generali citata a Suar. de In. carnat. disp. 34. secti . dicitur , quod imago Christi Domini non adoratur latriae adoratione, sicut Christus, sed quadam minori veneratione, seu honoraria adoratione; ergo falsium est, eadem adoratione adorari imaginem, α prototypum. hespondeo cum eodem Suar.,duplic, ter posse imaginem adorari, Primo adoratione respectiva, itaut potius proto typum in ipla adoretur, quam ipsa dicens ordinem ad prototypum; Et sic imago Christi adoratur latria, sicut Christus ; nam , ut notat D. Th. in 3. art. qua δε as. ard 3. ex Philos in ii. tis de memoria, motus animae erga

imaginem, secundum quod imago .

non est alius a motu animae erga ex emplar et Secundo, potest adorari Lmago tanquam res sacra repraesentans

exemplar, itaut per se adoretur solai. mago, quae dicit resipectum, & ut diacens respectum ad exemplar, quin exemplar ipsum adoretur; eo modo, quo possumus amare proximum Propter Deum, quin formaliter, S ut quod amemus ipsum Deum; &, sic Lmago Christi non adoratur latria, sed

adoratione minori veneraria. VIII. Adde ex Suari, quod in im

gine Christi directe, & ut quod adoratur Christus; & imaso eadem asoratione solum concomitanter adoratur; ergo bene flat. quod adoratio. qua imago Christi adoratur, sit inserior adoratione latriae, qua adoratur Christus, cum hic principaliter, illa minus principaliter, di concomita

ter adoretur.

De Superstitione.

EXplleatis actibus virtutis Relicionis, explicanda supersunt vitia eidem opis

posita; quae quidem varia, & multa sunt, sed ad duo praecipua red cuntur, ad Superstitionem . di ad Irreligiositatem. Superstitio enim includie Idololatriam, Divinationem, Vanam observationem, Magiam, Maleficium; Irreligiositas vero includit Blasphemiam, Sacrilegium, Tentationem Dei , Periurium, Adjurationem, Simoniam. Sta Superstitio dicitur opponi virtuti Rellionis per excessum, non quidem s eundum substantiam, nunquam enim cultus Per Religionem exhibitus potest esse nimius, sed secundum circumstantiam aliquam . vel personae. quae coibtur, ut si colatur creatura cultu divino; vel modi, quo Deus colitur, ut si colatur Deus caeremoniis Iudaeorum , vel aliis, quam usitatis ab Ecclesia. Irreligiositas vero dicit opponi virtuti Religionis per desectum. eo quod deneget Deo debitum cultum , aut illum despiciat: Per Blasphemiam pros runtur verba contumeliose in Deum, aut in Sanctos: Per Sacrilegium viol tur res sacra, & idem dicas de reliquis; De his omnibus singillatim agendum quaestione 2Fenti ; nunc vero de Superstitione in genere, di in specie -

76쪽

De Superstitione universim . ac in specie Primo de Idololatria. L. Superstitio es falsa Religio, qua vel

creatura cultu divino, vel Deus eruitu indebito adoratur. Utrare superstitio, sive ratione rei culta, sive ratione modi, quo Deus colitur. plures sub se species continet. n. Cultu indebito Deus adoratur, tam si colatur cultu falso, quam fi cultu superstuo. III. uuandonam festinare diebus Dominicis dicatur Dei culos superstiti sus, aut superfluus, aut fassuspm Culias supremtiosus falsus ex gen re sua est mortale; Supersuus v ro secundum se es peccatum v

male .

V. Idololatria proprie dicta habetur,

quando quis Creatura tribuis bono. rem Deo debitum. n. Censura Bulla Cana tunc incurrunis tur ob Idololatriam, quando baptiatatus internam Amul, ct externam Idololatriam committit cum errore intellectus , CV pertinacia volummiis. Ignorantia invincibilis , qua excusat ab haresi, nequit ab Id IMatria excusare .

Religio , seu cultus vitiosus, quo vel colitur creatura cultu divino, vel Deus modo indebito. Unde duplex est Superstitio . altera ratione rei cultae, altera ratione modi, quo Deus colitur. Prima continet sub se plures specie S. nam si colatur creatura cultu divino, talis superstitio dicitur Idololatria; si colatur creatura, ut MIiquid occultum revelet, dicitur Divinatio; Si ut juvet, & dirigat nostras operationes, dicitur Vana observatio; Si ut operetur mira, dicitur Magia, speeie de Idololatria . 69 ad quam reducitur maleficium. II. Secunda superstitio, videlicet colendi Deum modo indebito, habetur tam si colatur Deus cultu fallo, quam si colatur cuItu superfluo. Dicitur misus coli cultu salso, verbi gratia, si asoremus Deum caeremoniis Judaeorum. perinde ac si non esset adhuc inca natus, aut si salsis miraculis vellemus nostram fidem comprobare; aut e ponendo falsas reliculas, ut adorentur; aut mutando formas Sacramem torum; aut admiscendo turpia divinisolliciis, tanquam partem illorum. Ducitur vero coli Deus cultu superfluo, quando ponitur Religio in iis rebus. aut circumstantiis , in quibus non est ponenda ; verbi gratia, in numero tot candelarum talis coloris, in tali situ,&c., vel variando caeremonias Ecclesiae, in missa addendo Alleluia, Cr do, &c., quando non sunt dicenda. Eodem modo si quis, verbi gratia,

putaret orandum esse ante solis o tum, aut si quis voveret in honorem Sancti Laurentii non edere carnes asisas die sello illius, eo quod ille igne sit astatus; vel qui voveret in honorem Beatae Virginis indui vestibus albis die

sabbati, vel brutorum capita non eis

dere in honorem Divi Ioannis Baptisae, eo quod illi caput obtruncatum sit. Ratio est, quia nihil horum comsert in honorem Sanctorum, si prinesse in iis sistatur; Unde nisi intendatur propria mortificatio, Sc., talia vota sunt irrita, ut notat Sancta lib.

III. Quaeritur nunc primo , ΑΔ ieiunare diebus Dominicis sit cultus Dei superstitiosus Respondeo , CGet. recensere talem cultum inter superstitiosos falsos. N var. , dc Sayr. recensent inter superstitiosos superfluos; de D. Th. illum damnat ; quia usus Ecclesiae est excipere in Quadragesima tale jejunium , necnon anticipare vigiliam incidentem. in

77쪽

in diem Dominicum; sicut etiam interdicitur tale jejunium in Cap. Tamquam. & in cap. Ne quis jes unet, ae Consee t. dip. 3. Verum Sanch. lib. a. cap. I. distinguit; Nam si fiat in contemptum Re-.

iii rectionis Christi Domini, ut fiebata Manichaeis , aut eum scandalo- , &errore, veluti reprobando Ecclesiae consuetudinem , procul dubio est cultus falsiis , & idcirco damnatus a jure& a D. Th. Si vero fiat cum singu Iaritate, est cultus superfluus. &ideo secundum se peccatum veniale ; unde qui voveret ordinarie diebus Dominicis . aut iis solum diebus jejunare ad id non teneretur : Si demum fiat propter specialem dc votionem , aut mortificationem, licitum est, ct laudatur a Sancto Augustino, & Hieronymo , qui scribit Apostolos tale jejunium servasse ; Unde votum sic te ju- nandi ob finem honestum, praeciso scandalo, & singularitate, . validum est, ct honest ri . Quare si quis voveat jejunare die fesso alicujus Sancti, qu cumque die incidat, tenetur jejunare . etiamsi incidat in diem Dominicum.

Potest tamen juxta Ecclcsiae conluet dinem tale jejunium transferre ad Sa, harum praecedens , quia sic votum

commutatur in mani fulto melius, comsermando se universali ritui Ecclesiae. IV. Daco secundo, cultum superstiti sum modi indebiti falsum etiam ex genere suo esse mortale; Unde qui , verbi gratia , divinis olliciis intermi

stet turpem sonum . & cantica pro lana . peccat mortaliter non solum

Peccato scandali. sed etiam superstitionis ; si scilicet velit tali cultu falso

Deum colere. Quod si ea non intermisceat ad Deum colendum cultu falso . sed Qtum ob vanam deicetati

nem , peccabit mortaliter .. vel veni liter contra reverentiam Deo debitam, prout gravis. vel leris erit irre rentia; Si enim cantica profana intermi

iniicutus L. sceantur . irreverentia erit gravis , si tum vana admisteantur, erit levis . Dico tertio , cultum superstitiosum superfluit in secundum se peccatum v niale esse: Quare Variare , verbi gratia, millia caeremonias secundum se est veniale , nili magna inversio ordinis contingat, quae magnam includat irre

verentiam.

V. Porro prima species superstiti nis est Idololatria , quae dicitur ab Idolo, quod est eifigies falsi numinis. cui cultus latriae Deo debitus exhibe tur ; Idololatria autem dupliciter sumiotest i Primo improprie pro quoli-

et peccato, cui homo ad tueret tanquam ultimo fini; Unde ad Ephes. s.

Avaritia vocatur Idololatria, & ad Philip. a. dicitur, seorum Deus venter est. Secundo proprie pro peccato quo quis creatura tribuit honorem Dei. Rursus Idololatria proprie dicta subdividitur in laternam , per quam creatura exii imatur digna honore Dei; & Externam. per quam tribuitur exteriuS creaturae honor Dei VI. Quaeritur nunc , An incurrat e communicationem Bullae Coenae qui- cunaque idololatra

Respondeo, Idololatras gentiles non

esse capaces censurae , cum non sint

ingressi Ecclesiam per ianuam baptis mi , dicente Apostolo . Quid ad me de

iis, qui foris sunt ,.judicare λ Bapti Z ii vero si committant peccatum Id lolatriae selum internae , neque ullam

censuram incurrunt, cum Ecclesia non

judicet de internis ; Ipsa enim sensibilis. dc vili bilis est, & ideo Qtum propter peccatum externum. & sciisibile minatur Poenas suas, videlicet cenitaras : Si vero committant peccatum

IdoloIatriae solum externae. hoc eli mne errore intellectus, verbi gratia, si adorent Idolum ob metum morti S , aut daemonem ad aliquem turpem finem a iliaquendum, quin existiment illum dignum honore Dei, nequc ce

78쪽

suram incurrunt; quia talis Idololatria, quamvis sit verum peccatum, & cr, men laesae Majestatis Divinae, eli tamen solum apparens, & falsa Idololatria, unde non subjacet poenis ampolitis

Idololatriae Uerae.

Quare tunc solum censiirae latae in Bulla Coenae incurruntur ab Idololatra quando baptizatus internam simul, &externam Idololatriam committit, sculicet cum errore intellectus, aestimam do Deitatem esse iv Idolo, seu in creatura & simul cum pertinacia volvu-tatis . videlicet id sentiendo , etiamsi cognoscat id esse contra imiversalem Ecclesiae sensum, de contra lumen rationis ; ac demum id manisu stando adoratione externa . Unde fit , postequidem ignorantiam invincibilem excusare aliquando ab haeresi, ut si quis in vincibiliter ignoret Mysterium Trinitatis ; sed ab Idololatria excusare non poterit ignorantia, quia recta ratio . seu lumen rationis naturale evidenter manifestat non est e colendam creaturam loco Dei.

De Divinatiuae.

I. Divinatio est praenunciatio rerum o cultarum ope daemonis facta. II. DιυInaιio habetur vel cum expressa,

vel eum iaci a daemonis ιnvocat is

ne Eaque haberi potes, etiamsi quis p testetur se nolis Lamonem inν

vel quid simile per Astrologiam es superstitiosa .

m. Divinasio per expressam damonis imvocationem est multiplex. videlicis Oraculum , Progium, Ne romanis ita , oec.: sicut est muli plex per δε--οnis invocarionem tacisam , ut

rologia , Augurium , Omen s

mortale. Quid de Co Uultorio, am

VI. Non datur materia parvitas in D vrnvisone . Mutivisci ter tamen sapea moriali excusatur Divinatis, vι- delacet ratιone ignoranιsa, curista in iis , ioci, oec.

VIL Eiusdem speciei sunt omnes dis

nationes, si flans cum tacita, sive eum expresa daemonis in νocatione et Sap. tiamen expressa in νocatio a vettitur aliis peccatis in Confesso ne explicandis . VIII. Quandonam liceat somnia , motus ammatium . aus astra observare tu. Physommia quomodo liceat ρ Non licet tamen AEgyptios consulere, ut fusuros eventus pradicant .

I. T Ivinatio idem sonat, ac divina actio; cum enim praenunci tio suturorum soli Deo competat, hinc

praenunciatio futurorum , necnon rerum occultarum inordinate quavita . seu ope daemonis facta dicitur Divisenatio . quae altera species superiliti nisel , cum a daemone exposcatur id,

quod proprium Dei est. II. Quaeritur primo , Quotuplex sit

Divinatio tRespondeo . Divinationem dupliciter evenire poste, Primo cum expressa mouis invocatione . & cum pacto explicite inito. ut contingit , quando divinator expresse intendit invocare daemonem, vel quando sciens daemonem per aliquod signum manifestare latentia utitur tali signo, ut sibi latentia manifestemur. Secundo cum tacita daemonis invocatione, di cum pacto implicite contracto; ut contingit quando quis mediis vanis, quibus se immiscet daemon, nititur adipisci notitiam rerum

occultarum . quam humana arte com

parare non potest . Ubi notandum , divinationem cum tacita daemouis imVocatione etiam contingere , quando

quis Diqitigod by Coos le

79쪽

a Quaestio V.

quis signis vanis utens expresse dicit, si nolle darenonem invocare ' Ratio est, quia dicta in hoc casu sunt contraria factis; cum enim serio usurpet

ea vana signa, per quae intendit ad, pisci notitiam rerum Occultarum, quam sine daemonis ope comparare non Potest, consequenter implicite vult invocare daemonem , quem constat libenter se immiscere hujusmodi vanis, &inutilibus signis I Neque enim Deus, aut Anseli talibus se immistent. III. Unde fit, modum divinandi thesaurum. vel inveniendi furtum occul-rum , aut alteriuS virginitatem per Msrologiam esse superstitiosum ; cum enim astra impedire libertatem non possint per suos influxus , sequitur , quod talis cognitio nonnisi arte daemonis comparari possit : Quare universim illa dicuntur signa vana. 8cinis utilia, quae nullam vim naturalem hahent indicandi rem, cujus notitia desideratur.

IV. Divinatio per expressam daemonis invocationem , si fiat per Idola , dicitur oraculum; si per mortuorum apparentem resuscitationem , dicitur Nec romantia, Si per somnia, dicitur Oni romantia; si per fictas. & apparentes figuras, dicitur Praestigium ; si per signa apparentia in extis animaistium , dicitur Aruspicium ; si per figuram in terra . Geomantia ; si per tiguram in aqua, Hydromantia; si in

aere . Aeromantia; si in igne, Pyr mantia . Divinatio vero per tacitam daemonis invocationem . si fiat persitus, & motus astrorum , dicitur Mstologia; si ex signis volucrum , alio rumque animalium , videlicet per ta-

Iem situm, numerum , motum . Passum, &c., dicitur Auspicium ; si per

cantus, vocesque avium, aliorumque

animalium, dicitur Augurium ; si ex

humana voce cala facta , aut stern latione, aut ex funeris Occursu, dic.,

dicitur omen ; si ex lineamentis hin

Arriculus II. minis , aut manuum, aut pedum. aut Vultus , aut totius corporis . dicitur Chiromantia, Pedomatula. Physionomia. Μetoposcopia . &c., si demum ex fortuito eventu . verbi gratia . ex

iactu taxillorum, libri apertione, ducitur Sortilegium. V. Sortes autem aliae dicuntur duvinatoriae . quae scilicet emittuntur ad aliquid occultum cognoscendum; aliae Consultoriae, quae ad dignostendum , quid agendum sit; aliae divisoriae, quae ad cognoscendum quid cuique tribuendum sit in electionibus, controver siis, &c.; Sortes divisoriae licitae sunt; quia important merum contractum fortunae, in quo partes aequalem se, eunt conditionem lucrandi , aut perdendi r Sunt etiam licitae aliquando sortes consultoriae , quando videlicet necessitas cogat; dummodo id non fiat in electionibus Ecclesiasticis , cum prinhibeatur in cap. fin. de Graiug. 3 defiat debito modo, ne divina consilia convertantur ad res vanas, & nego. tia , ac lucra saecularia ; quamvis in hoc easti nonnisi venialiter peccaretur. Demum sortes divinatoriae ex se

sunt mortale.

VI. Quaeritur secundo , Utrum in divinatione detur parvitas materiae , quae scilicet excuset a mortali e

Respondeo cum Sanch. , Vesent. . Bonac. negative. Ratio est, tum quia usurpatio cognitionis rerum occulturum Deo reservatae est ex se res va, de gravis; tum etiam quia per quamcunque divinationem habetur consortium . & societas sive expresse , sive tacite cum daemone Dei hoste ; homo enim per divinationem subjicit se disciplinae diaboli , ut ab ipso occulta doceatur, ipsumque honorat, ejus d eumentis fidem praestando; quod certe redundat in Dei injuriam, & comtemptum ; Sicut in Republica societas.& commercium cum hostibus est cri

80쪽

De Divisatione. πῖvinator exponit se periculo apost,siae; nam si quaeris a diabolo notitiam certam de stituris liberis. tribuit illi, quod est proprium Dei.

Excusata tamen aliquando potest a mortali divinatio; primo ratione ignorantiae, dummodo non sit assectata . vel crassa; quamvis enim vix dari po sit ignorantia invincibilis in divinati ne facta cum expressa daemonis in v catione , facile tamen dari potest , quando fit cum invocatione tacita . Secundo, si quis ioci causia utatur divinatione ad oblectationem, sciens ea media esse inutilia, sed ad videndum quid casu accidat ; haec enim potius

est vanitas , quam superstitio . Tertio , si observentur sortes , auguria , somnia, &c., non adhibendo illis fidem, sed timorem aliquem concipiendo de futuro eventui non enim inistenditur ex iis aliqua praedictio , sed praecautio alicujus mali. Hinc fit, ut quamvis mortale sit universim ex ismniis, auguriis, sortibus, aut aliis limiusmodi d vinationibus dirigere operationes sibas, semel tamen, aut iterum e observando aliquam operationem

indifferentem omittere, erit dumtaxat veniale, ut advertit Sancti. , Nauar. ,

Caiet. Et ratio est , quia in tali casiunon habetur persecta superstitio. VII. Quaeritur tertio ἰ An omnes divinationes ex se sint ejusdem speciei λRespondeo assirmative ; sive enim

cum expressa, sive cum tacita daemonis invocatione fiant , non differunt specie . Ratio est , quia Tacitum . &Expressum . Incompletum , & Completum differunt inter se intra eandem speciem . Verum quia invocatio expressa daemonis saepe habet adjunctam vel haeresim, vel adorationem daemonis , aut alia peccata , ideo in tali casu explicanda elt in confessione . Non est tamen explicandum , an fiat divinatio per astra , vel per somnia, Pars LI.

vel per aerem , vel per aquam, quia id materialiter se habet. VIII. Notandum autem hic , quod observare somnia , motus animalium, astra, - relate ad ea, cum quibus

habent connexionem naturalem, non

est superstitio ulla , sed honeste , &licite fit. Sic Medici solent ab infirmo somnia inquirere , ut humorem praedominantem explorent; Nam qui constant humoribus stigidis, dc abundant pituita, solent ea somniare, quae in aqua, vel nive lent evenire ; qui abundant flava bile, lent videre i cendia per semnium; qui atra bili Dbundant . imniant fimera . filmum , caliginem ; qui redundant semine, somniant, quae provocant ad libidinem. Pariter nonnulla animalia selent praedicere terraemotus naturaliter r Astra etiam , quia influunt in sublunaria . selent significare plures naturales est

ctus ; & idcirco Astrologi possunt lucite inclinationes hominum conjicere ex astris ; quamvis difficillimum sit scire punictum Coeli, in quo nativitas alicujus contingit : Verum ex astris velle cognoscere eventus liberos B- perstitiosum est ; & idcirco la astr logia naturalis licita est ; unde dic, tur, Sapiena dominabitur obis i Astro logia vero judiciaria illicita est, & omni iure prohibita ; & ideo dicitue

Hierem. Io. A signis coeli nolite metue re , qua timent gentes quoniam leges popularum vana sunt liberum enim arbitrium non pendet ab astris tanquam a causis naturalibus, ut effiati

bant, qui propugnabant dari Fatum, hoe est immutabilem omnium eve tuum dispositionem ab astris dependentem; ut proinde apte dixerit Rugultinus , Fatum non ponunt , nisi fatui. Et Cicer. lib. a. de Divinat. advertit , plures Astrologos promisisse Pompejo. Caesari, Ci..tio taustissima.& tandem domi non nisi senes morbturos cum suma a gloria, ubi deinde

SEARCH

MENU NAVIGATION