장음표시 사용
111쪽
quasi aditum praebentes audita ad animum transseruntur. suam qua sistit oculissi biecta fidelibus) Certior enim est oculorum sensius,quam aurium, aptiorque ad animorum motus in nobis concitandos. Vnde ab eo ΛΕ-neas apud Didone commiseratione captauit, dum diait:
,, Infandum Regina iubes renouare dolorem, ,, Troianas ut opes, Iamentabiti regnam
,, Hruerint Danai,quaeq; ipse miserrima vidi, is Et q rum pars magna sui. Et M. Tullius in prima oratione contra M. Antoniu rQuae clim audire mallem,quam videre: & quae sequun tur. Fidelibus Nam clim de iis dubitemus,quae ab aliis accepimus,lta quae videmus statuimus,& affirmamus,ut esse illa aliter nequeant. Vnde auribus fideliores oculos Plato appellat et sine Platone etiam res ipsa indicat.
Me qua ipsesibii tradit spectator Quae enim minime spectatorum oculis subiiciutur, sed ad eum ab alio referun tur non sibi ipsi a se ipso traduntur,sed ab alio referente,
illi in animum immittuntur. Non tamen intim digna geripromes iustaeuam Excipit per enumerationem, quae sint tantummodo referenda, non autem in scaena agenda :ubi annotanda sunt illa antitheta,intus,& promes in scenam. suae mox narretfaeundia praesemo Neque enim omnino terribilia,miserabilia,admirabilia,m honesta omitteda sunt,sed latu modo ex oculis tolleda: que deinde oportet, ut acta sint,reseratur:illud aute ex oculis tolles,& facundia pr sens:antitheta sunt. Fraesens facundia Id est, facud' aliquis nucius presens.Debet enim rei expositio esse presens,etsi res no debet.vssis estvero eo genere translationis, in quo virtutes & vitia pro ipsis, in quibus illa sunt ponimus:vt apud Cicerone pro Milone,
Insidiator superatus, ut victa vis, vel potius oppressa vi tute audacia est. Nec pueros rara populo Medea trucidet Q isdiam dixit, illustrat exemplis,& interpretatur: quarem a Seneca miror neglectam, qui in scaena trucidantestios Medeam induxerit,clim in Thieste,& Atreo id seruauerit diligentius. Quamobrem quorundam improbissimorum
112쪽
INTERPRETATIO. IIuebita morum atque iniquissimorum hominum imprudet iam,& arrogantiam miror, qui vel rerum ignoratione,& inscitia, vel inuidia,& malevolentia ducti,& Sperone simul summae probitatis,sapient , & eloquentiae virum grauissimis verbis reprehendunt atque exagitant, quia icilicet non errauerit, & Horati j de rerum minime ante omnium oculos in fabulis proferendarum ratione sententiam improbant. Quia recte praeceperit, ut inde Senecam in hunc errorem prolapsum extollant, ac tuean tur. Hos ego tacitus pr teriissem,&rem omnem sapien-.tissimorum virorum iudiciis reliquissem, nisi se publice iactarent superbEque gloriarentur e multis di grauibus argumentis,& Aristotelis niti authoritate. Quare ut aliquando apud homines in hac re ignorantiae suae &ma levolentiae firmi imum tribuant testimonium, iis breuiter & sigilatim respondebo: quod dum facio, optimi &sapientissimi lectores, qui se diligeter attendite,& equis
animis iudicate. Animaduerti omne istorum accusationem contra Horatij sentetiam in duas diuisam esse partes,quarum altera ad probandum caedes,cruciatus,& reliqua huiusimodi in scaenam publice proferenda hoc ni alitur argumento: Si finis tragoediae,ad quem omnia diriguntur in mouendo terrore & misericordia positus est, eaque aptiora sunt ad hos animorum motus concitados, quae oculis aspiciuntur, quam quς per nuncios relata audiuntur, nulli dubium est non selum in scaenam prolata haec huiusmodi aequis animis ferenda, sed etiam summopere comendanda, quia praecipue ad finem spectant. Al tera tanquam in firmissimis fulciamentis,in Aristotelis authoritate de verbis diuersum nescio quid ab Horatii
sententia,ut aiunt,significatibus collocata est. I taq; mihi certum est hanc eandem distributione sic in Horatij defensione seruare, ut omnes intelligant nihil me nec subterfugere voluisse reticedo,nec obscurare dicedo.Equidenisi Horatius vidisset, quod in comunibus omnium sensibus, naturaque ipsa positum est,magis scilicet commouere animos, atq; afficere,que oculis videda subiici utur,
113쪽
qulm quae relata audiuntur, non sollim maxime ignarii, dc imperitu artis poeticae,sed ne hominem quidem exi stimarem. verum clim hoc ipse longe prospexerit, atque etiam imperitorum & vulgarium nominum tacitae ob . lectioni ultro responderit sub his verbis,
is Segnius irritant animos demissa per aurem,
,, I a quaesoni oculuIubiecta fidelibus, O qua, , Ipse sibi tradit θectator mi; tamen intus,, Digua geri promes in scaenam,multaque Ditis
is nae sculis, quae mox uarret facundia praeseus.
Tam Horatium sapientissimum & prudentissimum, quam eius accusatores imprudentes & stolidos iudicamus. No debent aute caedes, & huiusmodi in scena proferri ea ratione,quia hoc genus tragoedit in a rtificiosum omnino videretur,nullamque afferre scriptoribus commendationem , cam minime ab eorum ingenio & iudicio terror & misericordia proficiscatur, sed ab ipso spectaculo,quod scilicet ex se ipsis spectatores cede publice
ante omnium oculos patrata, non ex verbis poetae Perterreantur & misereantur. Hanc rationem ut scriptionis genus, hoc est, epistola ipsa requirere videbatur la tenter & unico verbo attigit etiam Horatius,dum ait:&quae ipse sibi tradit spectator: quasi tacite inferre volueoxit, spectatores non ex verbis tragicorum poetarum,ubi haec publice peraguntur, terrorem atque misericordia. sed ipsos sibi in animum demittere, nullaque in re eoruingenio atque artificio indietere. Quamobrem nihil penitus arti relinqueretur ad afficiendos auditores, sed omnis striptoruin gloria ab histrionibus praeriperetur, si res ipta per se ante oculos collocatae, non referentium
verba terrore atque misericordia animos concitarent,
quod in primis tragoedia ipsa requirit. nam cum verboruvim atque eloquentiae arte prς se ferant scribentes,si publice miserabilia & terribilia agantur, eripitur artis de- mostrande opportunitas ,remanEtq; imperfectu poema. atque obscurum post actionem atque spectaculum. quia nunquam legentium animos commoueret. Hinc non
114쪽
nulli praestantiore epopoeiam tragoedia iudicarunt, qusa minus indigeat rebas extrinsecus sumptis, ad meliorescque spectatores, hoc est, ad lectores ipsos tantummodo reseratur. Unde ait Aristoteles libro tertio Rhetoricorii, eos poetas magis probari,qui praeter spectaculum etiam in legendo delectant. Quanto igitur epopoeia tragoedia praestantior est, quia minus indigeat rebus extra desiumptis,tanto & genus illud tragoediae praestantius iudicandum videtur, quod magis ad heroici poematis forma accedat, minusq; rerum externaru auxilio egeat. Praeterea
minus etiam terribile aut miserabile videri illud genus tragoediae quod a scaenae apparatu proficiscitur, affirma re possemus, quia adimit fidem: adempta autem fide adi
initur omnis & terror & misericordia. nam quemadmodum res verae magis mouent, si videantur,quam si relatae ab aliis audian inr:ita etiam fictς risuin potius,quam ter rorem, aut misericordiam concitabunt. atque ideo inquit Horatius, incredulum se odisse haec huiusimodi, licet ea oculis videnda subiicerentur. Ita enim seri solet in his rebus quae fictae sunt, no ignorantibus praecipue spectatoribus fictas: quae tamen si audiuntur maiorem vim habent, quia latent ea quae ficta sunt. Vnde cum ad hoc respiceret Aristoteles dixit: Porro si quis illa qui de persecutione in Hectorem dicta sunt in sc nani asserat, utique ridicula apparere fecerit. nam & illos stare, & hune abnuere videre esset,id quod prorsus ipsis carminibus latet. Preterea cum poema ab omni parte summum persectumq; esse debeat, ac nihil mediocre,aut tolerabile admittat, climno ad necessitatem,ut reliquae lard artes, sed ad animorii oblectationem inuentum coscriptumq; sit. ac si paulum siummo disicedit,vergat ad imum: cum a Triam et Aristoteles hoc esse prestatius, melioris'; vatis,quod relatione fit, i quod actione, nonne tacite ex eius verbis alterum, quia non summum est repudiandii coniicimus cum minime in poemate mediocritas soncedatur , ut
paulo post disputabimus. Quamobre adeo graue crime putamus cides & homicidia in scaena afferre , ac homi- h. ij.
115쪽
116 DE ARTE POETICA.cidium committere. Quia vero iam alteram partem, ut nobis videmur .fatis aperte probauimus, reliquum est ut de hac tota reAristotelem disputatem audiamus,in eius que verbis aliquanto consistamus, ut clarissime diiudicemus, utrum diuersum quid,atque discrepans inter Ariostotelem atque Horatium reperiatur , ut isti somniant& hallucinantur: an vero inter se potius ita Osentiant, ut nihil alter ab altero differre, nisi carmine vel Pluta oratione videatur. Verba autem Aristotelis ex libro de Arte poetica haec sunt: Terrificum vero illud ,atque miserandum , cum ab apparatu scaenae proficiscitur, tum a rerum compositione, id quod multo praestantius, meliorisque vatis est. Si igitur noc genus rerum terribilium Mmiserabilium,quod a rerum compositione proficiscitur est praestantius, dc melioris vatis :illud certe quod a scaenae apparatu prouenit minus praestans, vatisque minus boni iudicandum est: si minus praestans,vatisque minus boni, ergo pessitnu, ergo imperfectum. quia in poemate non admittitur,ut diximus, mediocritas, & quia poemas paulum summo discedit, vergit ad imum.vsus autem est comparativo praestantius, & melioris vatis,non ut illud genus etiam rerum terribilium,atque miserabiliu, quod a sic nς apparatu proficiscitur,pr stans & boni vatis esset sed ut alterum genus prςstas, alterum nullius excelletiae. atque praestatiae significaret usitatissima elocutione tam apud Graecos,quam apud Latinos. Hac enim eadem dicendi ratione utitur idem Aristoteles paulo post, cum de altero genere rerum terribilium, atque miserabiliu pertractat,quod ad spectaculum pertinet, clim ait illud esse απιγ γότψον, hoc est, inartificiosius, no vi illud alterum inartificiosum, hoc vero in artificiosius, sed ut alterum artisiciosum, sine artificio alterum significaret: quam sententiam, quae proxime sequuntur verba declarant. sic enim, inquit, fabulam eontexuisse opor&t, ut etiam
sablato spectaculo quis quς geri contigerunt percipiens
plane exhorreat,misereaturve. in hoc enim omnis ars
omnisque doctrina scribentium posita est illud autem
116쪽
INTERPRETATIO. III quod ad spectaculu pertinet,in artificiosius est ita enim illud λχνοπιρον interpretamur ut impendio indiget. de quo genere dicendi supra copiose disputauimus, cum illud Horatii in hac eadem epistola,Doctus iter melius,
interpretaremur. Qua in re igitur diuersus sit ab Horatio Aristoteles,isti videant. Do Seneca,qui in hunc erro. rem lapsus est nihil dico satis est inter tragicos a Rujntiliano non enumeratum, quia parum fortasse praecepta tragoediarum seruasse illi visus est, etsi eius exeptis uti- ιtur. Nam& Aristoteles plurimorum poetarum in tradenda doctrina exmpla recitat, quos tamen improbat. Ex Graecis non habemus, qui usi sint hoc terribilium demiserabiliu rerum genere, quod a menae apparatu proficiscitur, nisi AEschylum, qui parum, aut nihil seruare artis praecepta visus est, quia nondum tragoedia ad eam persectionem peruenerat sua aetate, ut haec seruarentur, quae arte omnino tradita sunt. Nam neque tragoedias suas spatio unius solis terminat, ut praecipit Aristoteles, ut reliqua omittamus. De tragicis vero poetis nostri te. poris,qui hoc genere rerum terribilium,& miserabilium floruerunt, quod a scaenae apparatu proficiscitur,quia ta- tum a perfecta tragoediae forma, quantum ab excellen- tium tragicorum aetate distant,plura non dicimus. Qua re ex hac improborum, atque iniquissimorum hominuin Horatium accusatione in eo tractatu, qui contra Canaces tragoediam scriptus est, reliqua eiusdem generis existimamus. Pueros More Graecorum filios dixit, ut etiam in Odis, io Dieam ridem, puerosque Ledae. Treeidet Non dixit occidat, sed trucidet ad immanitate illius exprimendam, quasi truncando minutatim
caedat. Aut humana palam nepotum eoquat exta nesa
riin Atreus ) Qia e postea Thiesti patri apponat comedenda, quod a Cheremone in Thieste narratum verita mile est, quod tragoediae argumentum ille tractauit, de Chantharus &Phileterus,ut Athen eus assirmat:ad quos fortasse allusit Horatius hoc loco, eos commendans, si
117쪽
seruauerint,damnans si neglexerint. haec vero quantum attinet adterribilia & miserabilia euitanda. Nefarius Ex sua sententia cum asseveratione nefarium appellat Atreum Horatius, cum & innocentes pueros occiderit,& occiosorum exta decocta fratri tradiderit epulanda. Aut in auom Progne vertatur, Cadmus in anguem Incredibili & portentoso,ut appellat Aristoteles,genere argumenti hoc dixit, hoc est, de secunda rerum parte ta-tummodo reserendarum, non autem in scaena agendarum. de& paulo post, et , , Ficta voluptatis causa sui proxima veris,M Nec quodcunque voletposcatsbifabula eradi,
, , Neu ans lamia visum puerum extrahat aluo.
Tragoediam vero Prognes nemo scripsit, quod sciam, sed Terei apud Gr cos Sophoeses, ut meminit Aristoteles in Poetica, qua desideramus: ubi colunctim & de Prognetractatum, verisimile est. Cadmus in anguem In draconem. quis vero Cadmi sumpserit argumentum incertum est: credibile tamen est ab aliquo sumptum, quod ad nostra tempora non peruenerit. Hoc vero de Progne &Cadmo dixit, quod attinet ad ea quae fieri non possisnt. Vnde prudentissime Euripides nec conuersam facit in scaena, neque intus Hecubam in canem, sed Polymne forem futurum illi praed i centem inducit. suo maque o dis mihise,incredulus odi Concludit preceptum de rebus. casua sententia. Ostendis id est,repraesente ostendis. Edere enim est rem praesentem ore proten so indicare. Cum vero de his loquatur,quae in scaena an iste omnium oculos aguntur proprie dixit, ostendis. Cis Hac ratione, hoc modo: hoc est filios a Meda a puplice trucidatos,Cadmum in anguem conuerssim . meredulus odi Odi ad nefanda & crudelia,quae no possunt sine summo odio aspici ac terrore. Incredulus ad ea quae fieri non possunt,quae videntur natur plurimiim repugnare i siue ad nefaria tantummodo.
118쪽
' Fabula,quae posci duit spectata reponi.
Cum iam de tragoediae & comoediae quali te ex personis & rebus copiose tractauerit, de earundem quantitate & magnitudine praecipit hoc loco Horatius. Ait autefabulam congructi magnitudine esse oportere, hoc est nec maiorem quinque actibus,nec minorem. ne, si plurium partium sit,fastidium pariat: si pauciorum, impersectum habeat nescio quid. Nam quemadmodum siue animal, siue quodcunque ex aliquibus compositum non ordine tantum,versim etiam congruenti magnitudine costare debet: quadoquidem ex magnitudine ordineque pulchrum oritur)'ita& fabulis congruam magnitudine inesse oportet,quam memoria facile complectamur. Sicuti enim, si perexiguia animal est,in eo pulchritudo coinsiderari minime potest. na confunditur in re perexigua consideranda speculatio: Ita pari ratione quod omnino permagnum est,contemplantium considerationem ela bitur. Fabula) Aut penitus ficta,aut mixta: intelligit autem comoediam & tragoediam. Quae posci vult, O spectata reponi) id est,qui semel spectata vult posci ut reponatur , & iterum recitetur: quemadmodum Terenti, Eunuchus, qui quinquies recitatus est poscentibus omnibus. Sive alludit ad veterum consuetudinem, qui libros optimos quosque in bibliothecas reponebant, &praecipue in bibliotecha Palatina, de qua in Epistolis,
, , AEt tangere vitre,, Scripta Palatinus quacunque recepit Apollo. lo Pr bet sensium voluntatis rei inanimatae.
Nec Deus intersit, nisi dign' Pindice nodus
Duo esse personarum genera ex sententIa Horatii supra
diximus, humanarum unum,divinarum alterum. Cu vero de humanis ex animi perturbationibus,& aetatii moribus copiose praeceperit, de diuinis hoc loco ordinate pertractati quo modo scilicet in fabulis induci debeant.
119쪽
Ir ODE ARTE PO ET ICA Ait autem non esse ita inducendas, ut nihil ab humanis disserant sed clim necesiitas ipsa difficultasque reru postulauerit,ut semper aliquid quod supra homine sit, moliantur. Hoc vero a Platone sumptum est, qui ita inquit: Nisi forte quemadmodum tragici quoties ambigunt,comentitiis quibusdam machinamentis ad deos confugitit. Vnde cum Vlysses apud Sophoclem specularetur Aiacε,
iam tum in furorem conuersum, Videretque eum continuA caedentem greges, dubiusque admodum esset, nec posset causam coniicere, qua id ipse efficeret, ei omnia aperientem prudentissime facit Minervam Sophocles. Neque enim quisouam mortalium interiorem furios rum hominum mentem dignouisset,nisi deorum admonitione, Palladisque praecipue, quae omnibus mentes xprebet & adimit, easdemque agnoscit. Quare ex hoc praecepto ita Vlyilem facit loquentem, eique re oden
120쪽
Ecce igitur nodum dignum vindice, in quo dissoluendo Palladis auxilio opus fuerat.Eodem modo apud Euripidem in Oreste Apollo, Venus & Diana in Hippolito, Minerua in Iphigenia, Taurica in Rheso, 6c in Troadibus inducitur. Maxime autem absurdum videtur de inuocatione, ut nonnulli volunt,ab Horatio dictum existimare, cum hoc in loco de personis agat in tragoedia &comoedia inducendis, & praeterea illud sequatur: Nec quarta loqui persona laboret, quod minime epopoeiae, Dd tragoediar & comoediae conuenit. Dignus vindice nodus) Exponente & liberate te ab ignoratione rerum. Vindex enim pro liberatore,& assertore rei difficilis hic accipitur. Quare quod Plato proprie dixit, quoties ambigunt,floratius per periphrasim circumscribit, Nisi dignus vindice nodus inciderit. Ponitur autem nodus prore dubia ac difficili, quae indigeat explicatione, & solutione.
Nec quarta loqui persona laboret.
Cum de personarum qualitate iam dixerit,nunc de qualitate carundem pertractat, quot scilicet loquentes uno tempore in scaena induci debeant. Ait autem, quartam personam, licet in scama admittatur aliquando, interloqui tamen aut minime, aut raro, aut pauca quaedam .debere,quod multorum sermones mentem confundat auditorum.Hoc enim per illud,laboret, videtur sibi Hora iatius voluisse,non quod nullo pacto quarta persona recipiatur, ut nonnulli voluerunt, cum id praecipue Graecorum & Latinorum obseruationibus videatur repugna re. Histrionum autem numerum, ut ait Aristoteles, exvno in duos ΛEschilus primus auxit Armonemque prio
