In epistolam Q. Horatii Flaci De arte poëtica Iasonis de Nores Ciprij ex quotidianis Tryphonis Cabrielij sermonibus interpretatio

발행: 1554년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

I 2 DE ARTE POETICA

Tibia sumis celebrare Clio,

,, luem Deum cuius recinet iocosa , , Nomen imago.

Regali eou pectus in auro nuper O Quibus reges utuntur. Muret in obscuras humili sermone tabernas Hoc est, in verba humiliora, qualibus ututur tabernaria: id est, qui in tabernis venditant. Est enim taberna locus, ubi opera ipta & merces venditatur. tabernario vero qui venditant. intelligit autem pauperiores. Vnde in Odis, , , Pallida mors aequo pulsatpede pauper m tabemaσ, , , Vgumque turres, o beate Sessi. Videtur autem alludere ad eas comoedias, quae ab humilitate personarum tabernariae dictae sunt, in quibus obscuri & infimae coditionis homines,ut tabernarij, introducuntur, qui dicacitatem in scurrilitatem vertunt, a qua monet in Satyrorum sermonibus cauendum Horatius.

Numili sermone o Quo rebus quibusdam leuioribus risum quaerant. Aut dum vitat humum nubes oe inamaestet Ad mediocritatem seruandam duo extrema vitanda sunt.dixit de altero humilitatis extremo vitandor nunc dicit de altero tumiditatis extremo fugiendo. Dum vitat humum,eaptet nubes tuauia Quia dixerat, humum, elementorum rationem respicies, ideo subiun- git ad eorundem transationem, nubes & inania , hoc est,altiora de sublimiora , quae supernaturalia denominantur. Hoc autem ideo dixit, ne dum humiliora vitamus, ad haec sublimiora transvolemus de diis, de anima, . de ideis, de intelligettiis: hoc est, in tumidiora extremae humilitati penitus contraria incidamus, per nubes autEdc inania, incorporea intelligit, quae minime sensibus

subiiciuntur, qualem Creusae animam his verbis destriabit Virgilius, is Nae rubi disia dedit Debomautem O multa molentemri Dicere deseruit, te iussique recessit tu auras. ,, Ter eouatus ibi collo dare brachia circum.

152쪽

IN TE RPRETATIO utire liues mersin iudigna tragordia Affert similitudinem, qua apposita ostendat, quomodo Satyri inter me dios actus tragoedis induci debeant, seruata ipsius tamen incolumi grauitate. Indigna est ire leues mersm Quae indignatur effutire leues versius. hoc est, inconsideratos & sine Illa grauitate emittere. Intererit Interis ueniet Satyris protervis paulum pudibunda: vi matrona tuta diebus festis moueri, quae licet siliati no tamen immoderate & meretricio more saliet. Duplex enim est genus saltationis: alterum, quo matronae decore prauitateque personae seruata: alterum, quo impudicae steminae utuntur. Moueri Saltare. Vnde & motus pro saltatione accipiturivi septa, , , Sic pristae motumque luxuriam addidit artiri Tibicen. Et in OdisrM Motus doctri gaudet Ionius, , Matura virgo.

Fessu diebus Cum dies festi authore MacrobIo diui-

dantur vel in sacrificia,vel in epulas, vel in ludos, vel Dirias: hoc est,uel cum sacrificia diis offeruntur,vel cu dies diuinis epulationibus celebratur,vel clim ludi in hono rem aguntur deorum,vel cum feriae obseruantum rursusque feriae, vel in publicas,vel in priuatas: publicae vel in stativas,'el in coceptiuas, vel in imperativas,vel in nudinas:priuatae, vel in proprias familiarum, ut Claudiae

fa liae,vel AEmiliae seu Iuliae, seu Corneliae, & si quas

ferias proprias, quaeque familiaria ex ussi domesticae celebritatis obseruat: vel in proprias singulorum: vi nata- Iium & fulgurum sussceptiones sunt, item funerum, atoue expiationum. Per dies festos hoc in loco ferias priuatas vel proprias familiarum,vel singulorum videtur intelliger'. oratius,i' Dibus Verisimile est matronas aduocari, ibique celebrandae feriae causa moueri solitas vel generatim pro omnibus festis, in quibus vel nuptiae celebrantur, vel co uiuia,in quibus aderant matron ς. Quod autem adement in nuptiis matronae, illud Terentianum non dubium est argumentum.

153쪽

71 DE ARTE POETICA

,, Da. Manea inserea, introire neminem ,, Video, ire neminem,matronam nullam,in adιbur H Nibit ornati ibit tumultM.accessi intro, pexi. Passicis

,, Magnum signum. Da .num πιdentur couenire has nuptii,

Non ego inornata Dixit, in Satyricorum scriptione in primis mediocritatem seruandam: nunc idem repetit more suo referens singula singulis. Nos igitur admonet, ut neque iis verbis utamur, quae nullum asserunt ornamentum & splendorem orationi, neque iis, quae potius ad tragoediar maiestatem, quam ad Satyrae mediocritate spectare videatur,sed inter tragoediae & comoedis phrasin positis:hoc est,neque ita inornatis ut Satyri his vicistes migrent in obseuras humili sermone tabernas meque ita grauibus & quodammodo dominantibus, ut nubes di inania captet. Illud igitur, inornata,resert ad illud ,mi-

rent in obscuras humili sermone tabernast illud vero. ominantia, ad illud , nubes & inania captent. QDrct

maximo in errore versentur,qui haec duo carmina separant a superioribus,reseruntque ad sequentia, atque alio ter construunt δc interpretantur. Confundunt enim qu et de verborum cum iis quae de rerum mediocritate dicuntur, quae distincta esse oportet .Est autem ordor ego scriptor satyrorum non amabo verba, nominaque mornata: neque haec ipsa fugiens, amabo sollim dominantia Mtumidiora & ad dominorum fastum spectantia. Amabo

igitur ornata cum mediocritate, hoc est,grauia, non tamen tumidiora,vt diximus. Inornata) id est, abiecta, atque obsoleta & nullum ornatum afferentia orationi, hoc est,humiliora & infimς hominum condicionis,quibus utentes migrent in obscuras humili sermone taberianas. Dominantia ) Hoc est,tumidiora,qualibus utuntur domini seruos alloquentes: id est,cum imperio & Δ-su. Quare pudet referre, quae ab interpretibus de verbis propriis hoc loco dicuntur . Neque enim generatim inornata propria dixisset, clim si lecta atque illustria ea sint, neque abiecta, atque obBleta non parum splen-goris asserant orationi. Dominantia vulgaria & com-

154쪽

munia bladius interpretatur: qua elocutione, non vi deo. Longe enim haec expositio videtur esse contraria superioribus, Ne quicunque deus,quicunque adhibebitur harasis Regali consteam in auro nuper oe Uro,, Migret in obscuras humili sermone tabernas. Nomina verbQuoi utrumque etiam coniunxit Aristoteles in tertio Rhetoricorum,cum dixit perspicuitatem in nominum & verborum proprietate consistere. Nam ex nominibus & verbis confici oratione Platonis est in Sophista sententia. Neque enim verba, quibus actiones significantur,ut vadit,currit,dormit,per se,neque nomina,quae signa sunt vocis agentibus ipsis imposita,ut leo, ceruus,equus,efficiunt oratione. Nam quae proseruntur haud ante actionem,uel actionis impedimetum, aut es sentiam siue existentis rei, seu non existentis ostendunt, quam verba nominibus misceantur: ut homo discit. Tucenim declarat aliquid de his,quae sunt,uel fiunt, aut fuerunt iam,aut erunt.Vnde in Cratylo ait, orationem esse verborum de nominum compositionem. Scriptor Sao

rerum Hoc est clim Satyros inter medios actus loqv tes inducam. Neescenitar) Cum de verborum genere Saotyris accomodado praeceperit, pr cipit Duc de rerii. hoc

esl,de inuentionis ipsius genere,quale illud esse debeat ait aute illud quoque mediocre esse debere, hoc est,pari ratione inter comicam & tragica inuentionem,neque admodu cum tragica materia coniunctu, neque adeo ab ea disiunctum,ut comicae adhaerere videatur. Ergo interutrumque ex rebus notissimis fictum rvt cum medio

cre sit, sibi quiuis speret idem, sed sudet multum, frustrae; laboret ausus idem. Tragico disserre colori) A tragoediae

exemplo, quae ex inuentionis ratione ita a comoedia Maliis poeseos generibus distinguitur,quemadmodu imagines depictae ex coloribus una ab altera. Vt nihil intersit Dauu sine loquatur, an audax Hibias Expositive lucrata simone emuncto talentum. Hoc est persona comica. An custo s, famuli que dei Silanus Alumno

155쪽

136 DB ARTE POETICA

Hoc est,persona satyrica:& hoc quod attinet ad inuentionem. Alia enim Davus & Pythias loquetur ex sua natura & conditione: alia Satyri pari ratione .ut i pis

Silenus. Dauiasue loquatur,an audax Dibias) Hoc est infimae personae, ut serui & ancillae. Audax tibi emisne n lucrata Simone talentum Vt fictam apud Luciliuattestatur Acron: hoc est, astute fallentem dominum, ab eoque talentia per vim quasi accipientem. AEmunes, Riod quasi talentu ab eo per vim extorsisset. ἀ- -- sos, famulusque dei Sitiuus Alumni)Ponit hoc in loco Siolenum pro Satyrorum actione. Satyrus enim erat Silenus: rc ab eo Papo sileni satyri dicti sunt. Satyrum etiam videtur Virgilius Silenum significare voluisse,clim Faunis eum admiscet,cum ait,

,, Tum vero in numerum Sileni scilicet FaunoAM f.

iasque videres , , Ludere.

πx uoto fictum ear mensequar) Cum modo per nega. tionem,in quo differat Satyrica inuentio a tragica atque comica explicauerit: nunc per affirmationem ostendit, cuiusmodi in Satyris eligere debeamus. Ait autem ut in caeteris poematis, sic in satyris mediocrem esse eligendamn de medio sumpta, ut cum facilis prima, ut aiunt, fronte esse videatur,quiuis speret eadem,sed sudet mul-tlim, frustraque laboret eandem ausus. Hae noto ) Ex rebus notis & de medio suinptis: res autem notas & de medio sumptas eas intelligit, quae in comuni quotidianoque usu positae omnibus patent, quas supra publicani materiam appellauerat. FiAlum earmen ex noto Alludit ad poeseos constitutionem, quae nihil aliud est . quam fictio verisimilis tamen .sequar igitur, inquit Horatius, carmen fictum : hoc est, narrationem fictam ex noto, ex rebus notis. Visibi qui usteret idem Quis enim non speret se,ut omittam reliqua,querimoniam illi Virgilianae, qua a matre defunctus Eurialus deploratur,Huc ego te Euriale aspicio,parem posse coponere cum ex rebus notisiimis constet tantummodo,& positis in ulli comuni & quotidianoὶ Quis Ciceronis naturale illa, ac flue .

156쪽

INTERPRETATIO.tem orationis venam alsecuturum diffidat prima fronte clim in ea nihil non commune, nihil studiose affectati

reperiatur ZQuem rursus Martialis &Apuleius non deo terreant,nubes & inania captantes & subtilitates quasdam affectates scabroso illo genere orationis3 Plurimos tamen Martiales, plurimos Apuleios, unum Viroilium unum Ciceronem reperiemus. Vnde autem hoc' quin ex rei difficultate prouenire existimandum est Ouamobrem huiusmodi mediocris ratio inuentionis inutabilis illa quidem videtur esse existimanti, sed nihil est experienti minus: et si in ea diutissime,ac siimmo studio laborarint & desudarint. Sudet multum, frusZ aue laboret ausi, idem Hoc Ausonio contigisse, nemini dubiueste arbitror. Cum enim falsa spe rei assequedae deceptus amitandam siuscepisset Horati; Odem, quae incipit, is O crudelis adhuc γ inuem muneribus poteus, 'Illo epigrammate, ,, Dicebam tibi, Calla, senescimus, effugit aetas, quam parum assecutus sit, quod sperabat, aliorum sitiudicium. Quis enim non videt, quam sordide Ausonius, quanto vero cum splendore,quanta cum dignitate, etsi in re turpiori, agat Horatius Z Ille enim, Galla, unico dc nudo vocabulo: hic,O crudelis adhuc & Veneris muneribus potens 'ille, senesciinus,effugit aetas: hic per triplicem circumscriptionem prim din, insperata tuae veniet pluma superbiae: tum ae quae nunc humeris involitant, deciderint comae: vltimo,nunc& qui color est puniceae flore prior rosae mutatus Ligurinum in faciem verterit nisipidam . Ausionius: nunc piget & quereris, quod non

aut ista voluntas tunc fuit,aut non est nunc ea forma tibi: Horatius semino cum splendore & venustate: dices, heu quoties te in sipeculo videris alterum, quae mens est hodie cur eadem non puero fuit aut cur his animis incolumes non redeunt gena, unde autem tantum differre inter se unum ab ab altero in eadem re putandum est, quam ornametis splendorEque orationis 3 quo alter penitus caret, alter abundat cumulassiissime: alter quibus

157쪽

DE ARTE POETICA

modis tantummodo culpam deuitet quaerens,alter, quibus sit minam laudem mereatur. Iure igitur Horatius, ex noto fictum carmen sequar,ut sibi quiuis speret idem,sudet multiim, frustraque laboret ausius idem . tantum series iuncturaque pollet. S det multum, frustiaque laboret auissim idem) Plurimi etenim Virgilium, plurimi Cicerone, plurimi Horatium imitantur: pauci vero Horatium,paucissimi Ciceronem, nemo Virgilium adaequauit. In hac autem parte omisit aduersaliuam particulam, sed, aut- ratis causa, cum debuerit dicere,ut sibi quiuis siperet idcised sudet multum,frustraque laboret ausus idem. Eodem modo praestatistime Afranius in his quatuor carminibus a Nonio reci ratis, is Si possent iuuenes delinimentis capi:

Omnes baberent amatores avus. - . aetas, γήs leverum, O morigeratis

ri me sunt πmma formosarum mulierum. Vbi omissa particula aduersaliua, sed,subintelligitur, ac si dixisset,sed aetas, corpus teneru & morigeratio' verum omittens aduersaliuam grauiorem & venustiorem reddidit orationem. Frustiaque laboret ausus idem Quasi dicat,quod minime fieri posse videatur: ut in Odis dixit de Pyndaro, laudarum quisiui studet amulariis Iule, ceratis ope Daedalaea D Nititurpenuu vitreo daturus a ,, Nomina ponto.

ωμι idesn)Magis per hoc verbum rei magnitudinem & dissicultate expresiit, quasi dicat rem maxime ardua,& quam qui conantur audaciores aestimandi siunt.Vtitur enim persaepe hoc verbo in demon stranda rei magnitudine & dissicultate ut supra,

,, Siquid inexpertumsoeoae mmmittis O audesis personamformare uouam.

Taurum series junflur uepollet Huiusce rei causam duae inimitabilem rem facit,non inuentione , sed dispositione & elocutionem esse ait, quae tantum inuentioni.

158쪽

INTERPRETATIO. Issrebusque de medio sumptis splendorem attribuat. Series) Dispositio ipsa, quae rerum cumulum in ordinem digerit,distinguit,ac simul deuincit, sine qua, quemadmmodum nec fusis omnibus membris statua est, nisi ordiane collocetur, sic oratio tumultuetur,ac sine rectore qui tet necesse est,neque sibi cohaereat. Iunctu quepollet Id est,elocutio, quae animorum sensa mente cocepta deo promit ac profert,sine qua inania sunt quae ad inuentionem disposition Emque comparata sunt, ac non muli sim gladio recondito,atque intra vaginam cohaerenti dissio

milia. Posuit aute iunetiira, hoc est,decentem structuram verborum & connexionem pro elocutione,tanqua po tissimam illius partem. haec enim verba extrema cu consequentibus primis ita iungens, ut neve aspere concurrant, neve vastius diducantur, essicit iunctam oratione, cohaerentem,aequabiliter fluente: qua in re omnis splendor & virtus orationis posita est. Nam queadmodu st tuari1, qui partes separatim optime expressas male coniungunt,vituperantur: ita etia verba, etsi unumquodque splendidum ac illustre sit,nisi ita collocetur, ut no aspere cocurrat,minime laudatur. Haec vero omnia etsi Horatius de mediocritate in satyroru sermonibus adhibe-da dicit, pertinent tame & ad reliquoru poematu rationem. Tantum de mediosumptis accedit bonoris ) Repetiatio est,id est tantus honos adiungitur mediocri inuetioni de de medio implar & omnibus communi ex dispo ostione & elocutione. Saluis deducti eaueaut me iudice

Fauni) Cain supra demonstrauerit, qua in in re dita

ferant a tragoedia &comoedia Satyrorum sermones,tanquam in medio utriusque positi de quod attinet ad verba,& quod attinet ad res: hoc in loco breuissime de decoro in ipsorum sermonibus seruando,eorum conditionis, auditorum, rerumque ipsarum habita ratione pernegationem pertractat:ostedens a quibus rebus eos co-tinere omnino coueniat. Ait autem huiusinodi ipsis sermones accommodandos,ne urbanitatem, lasciuiamque

sapere videantur, ita tamen, vet minimE hoc. vitantes in

159쪽

16o DE ARTE POETICA

obscoenitatem postea concidant,relicta penitus medio iseritate. Clim enim sylvestres persione Satyricorii & Fau norum sint, non sine honestissimorum hominum offensione molliora quaedam illis attribuentur,quibus no syI-uis deducti,sed pene forenses homines, ac veluti innati triuiis uti possent. sylvis autem deducti,& innati triuiis, ac pene forenses,antitheta sunt. Ac pe eforenses Plux est quam quod dixerat,innati triuiis. nimitan teneris iuuetitur versibus Illud, aut, recipit Regatione: ut sit, aut ne unquam iuuentur nimiam teneris versibus. Te uerisy Vtpote mollioribus, lasciuioribus,& qualibus iuniores uti solent deliciarum leporumque varietatibus abunda. tes.Vnde & huic rei verbii iuuenentur,a Graecis desumis plum, hoc est νε re ἄν, accommodauit:hoc est iuuenum more ineptire. immunda crepent, ignominiosaque di la) Contra quam videtur tragoediae maiestas & seueritas postulare,in qua leuiora dc oscoena repudiantur:videtur autem remouere causam, ne iterum excludantur

satyri,ut supra ex Aristotele declarauimus. Immunis da,ig miuiosaque dicta) Qualia videri possent illius Satyrae: Ambubaiarum collegia pharmacopolae: &c. ignominiis & conuitiis plena hunc atque illum notantia. Crepent) Hoc est,per crepitu verba emittant,ut illis proprium est,sed ea,quae crepent minime sint immunda &ignominiosa: est autem satyris & Faunis hoc maxime accommodatum. Crepitum enim, verborumque sonitu Satyros edere potius, quam verba, diuus Hieronymus testatur:& Plutarchus in scyllet vita ait,apud Apollonia, dum dormiret, captum satyrum &adductu ad L. Sylla, qui clim conaretur elicere vocem,locutum quide illum, sed consula & cum sonitu hinnientis equi simili & hiret balantis. Offinduntur enim) Addit rationem,cur Satyros conueniat a conuitiis abstinere &a verbis immiti dis & obscoenis.Vnde ait obscoena. ignominiosaque dicta satyris attribui non sine offensione sipectatorum.NAelim ad audiendu honestissimi homines,nobilissimique ex omnibus ordinibus,scilicet plebeio, equestri, ac senatorio

160쪽

INTERPRETATIO. Istnatorio coire apud Romanos consueuerint, non potuis. sent no maxime offendi ex huiuscemodi obscoenatibus. attingit autem tres Romanorum ordines Patritium duΑit, quibus est pater. equest te, dum ait,quibus est equus r& eam partem plebei ordi nis, quae habebat celam equeo stre, dum ait, quibus est res, his autem verbis omnes coprehendit,quibus liceret ex lege Othonia inter equite in gradibus quatuordecim spectare, hoe est, qui sestertiuquadringeta millia possideret. Tangit etiam secem plebis, pauperiores scilicet,infimi aeque coditionis homines, qui non habebat censium equestrem dum ait: nec siquid fricti ciceris probat & nucis emptor. Vnde in Epistolanes Si quadringentis sex,septem millia desunt, , Plebs eris. Hoc est, inter equites non. spectabis, sed inter infimam plebem. suibiu ea res Ditiores intelligit, primariosque plebei ordinis, qui elim ciuiliorem honestio is remque vitam agerent, non possent no offendi huiusce modi obscoenitatibus: rei autem appellatio, ut aiunt iurisconsulti,tatior est, quam pecuniae. Vnde hoc in Ioco accipitur pro omnibus bonis, hoc est corporalibus & in corporalibus. Per emptorem autem stacti ciceris &nu. cis,pauperiores, in fimosque plebei ordinis intelligit.qui ea tantummodo probant, quἰae ex obscoenitate & turpitudine risum concitant, quorum iudicium ex sententia patricii ordinis de equestris & ditiorum, honestiorum plebei ordinis condemnat Horatius. Fracti eiectis Parasius, fricti, legit: quod perplacet,cum eodem modo appellet Plautus in Bachidibus, clim dicit: m frictum illa reddam, quam frictum est cicer. Vendebatur autem cicer in theatro.Vnde Martialis,

is modii qui madidum eiere corona.

Est autem ordo: offenduntur,nec accipiuta quis anim Is nec donant corona illi, quibus est equus & pater & res,siquid in Satyrorum sermonibus probat emptor fricti ciceris & nucis, hoe est infimi ex se plebis,pauperiores, inhonestioresque.

SEARCH

MENU NAVIGATION