In epistolam Q. Horatii Flaci De arte poëtica Iasonis de Nores Ciprij ex quotidianis Tryphonis Cabrielij sermonibus interpretatio

발행: 1554년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

INTERPRETATIO. 2oue

poemate, non paruam asserunt lectoribus oblectatione. maiore tamen sine dubio, qui ad lachrymas ipsas vi orationis impellunt. Atque hinc, ut in re dubia fit,inquirere aliquis posset,cur tragoedia, quae ad luctum inuitat magis quam comoedia,quq ad risum,homines oblectare videa. tur,cum homo animal ad risum promptissimu sit. Huius rei causam artificium 8c difficultatem imitationis putamus. Quia artificiosius & dissicilius existimandum est vi orationis ad id nos impellere, quod naturae videtur repugnare,quam ad quod sumus propensiores, ac sponte ducimur,etiam sine poeti artificio. Delectate igitur hoc loco non tam pro oblectare,sed generatim pro mouere

accipiendum est, quod in hae ipsa re omnis oblectatio posita sit. Etsi enim ad fletum plurimorum scriptis duciamur,delectari nos tame admodum eorum lectione sentimus.Vnde de supra dulcia poemata dixit, non quae ad oblectationem sollim, sed ouae etiam ad moerore scriptasant,ut ibi satis abunde declarauimus. Quare de Aristoteles tragoediae sermone suavem dicit esse oportere, hoc est, animorum assectibus plenum, iisque maxime, qui admisericordiam de terrorem spectant. Neque enim aliter intelligere possumus,cum tragoedia circa miserabilia deterribilia praecipue versetur, ut idem Aristoteles author est. Quamobrem clim duas partes nobis inesse nemini dubium sit, mentem scilicet 3c voluntatem,altera est doctrina reru illustranda, altera motu animoru concienda.

Qii ire delectare posuit pro ea parte, quae pertinet ad voluntatem inflamandam siue ad laetitiam de spem, siue ad moerorem & metum et prodesse , pro ea quae spectat ad mentem illustrandam. Aut sma iucunda Oidonea disere vita ) Aut,inquit,ossicium poetarum est in eorum libris separatim prodesse, aut separatim delectore, aut simul utrumque. De primo genere dixir prodesse, de secundo delectare, de tertio aut simul δc iucunda & idonea dicere vitae, in quo annumerare possismus Homerum, atque Virgilium, quoru alter in Achitale atque Vlysior alter in AEnea iustitiae & virtutum

202쪽

2o DB ARTE POETICA

omnium genera persecutus est. Nam ut eam parte praeteream, quae in oblectatione posita est, qua refertum est cumulatissime poema AEneidos,eum inducit caerera ODscia religionis cause deserentem , patriae ad extremum capitis periculum succurrentem,omnem quo & patris &filii &coiugis& reliquorum curam illius saluti postponentem de qua postquam matre Venere mostrante iam nullam esse habendam amplius spem videt, primum ad Deorum penatium simulachra custodienda, tum ad patri, ad filio, ad uxori. gradatimque ad reliquis opem atq;

auxilium adferendum accedentem facit. Nec omittit in eo ornando,quantam & vivo patri obedietiam,& mortuo praestiterit pietatem: nec tacet in sociorum consolationibus a praeteritis de a futuris prudentiam eum iustitia semper coniunctam: nec obliuiscitur ab eo fortitudinis adhibitae non pro suis commodis, sed pro religionis, pro patrit,pro parentis, pro filii, pro uxoris,pro reliquorum familiarium defensione. Adiungit praeterea temperantiam cum eadem iustitia conluctam, cum a Didone eum faciat discedentem,ubi videat defraudari a se regno Ascanium, si apud eam diutius commoretur, licet an - tea iis indulierit voluptatibus, in quibus nulla illata est iniuria,nec in Didonem iam viduam & volentem,nec in Creusam iam mortuam. Iucunda Quod attinet ad oblectationem & ad animorum motus concitandos. Idonea Quod attinet ad utilitatem & mentis aciem illustrandain. Illud autem,iucunda,eo modo est accipienda, quo supra diximus dulcia poemata accipi. Vnde & Aristoteles per amitationem poetam parare delectationem a timore & misericordia dicit mo quod his perturbationibus vlla delectatio paretur,sed quod illud poema magis oblectet legentes & audietes, quod his resertum sit. Et Plutarchus in libro de Audiada poetica: Caeterum aiassictio in verbis mirum dictu,quim facilE a rebus tristioribus ad iij laritatem auditores commouerit, atque vi sua traduxerit,quod neque versus ipse, neque figura, neque acumen dicendi, aut tempestativa metaphora, aut con-

203쪽

INTERPRETATIO. 2oscinnitas, aut structura tantum asserat secum illecebrarii,

quantum inest fabulae suis affectibus recte sibi constanti su idquid praecipies sobreuis Distinctis & partitis

poetarum generibus, praecipit quid in unoquoque genere seruandum sit. Ait autem praecepta ad vite morumque institutionem tradentibus necessariam maxime breuitatem,ad oblectationem vero scribentibus verisimilitudinem,ut quae ad vita pertinent breuiter dicta facilius per cipiantur,& fidelibus memoriae comendentur, qu ς vero ad oblectatione ex verisimilitudine ipsa statim credan- . tur. Quid iis necessariusit, qui in ultima diuisionis parte adhibiti sunt. minime explicat,tacite vero iis & brevita. tem δc verisimilitudinem praecipit. Nam si utilitati tantummodo studetibus,breuitatem, si oblectationi, verisimilitudinem inquit necessat iam , consequitur ut utrique rei simul studentibus viruinque necessarium sit & breuitas & verisimilitudo. Quidquid praecipies esto breuis Vt nihil desit nihil redundet, ut minime in obscuritatem

concidamus quae maxime vitanda est. Vtitur autem imis

Perativo, esto, taquam legumlator in quibus omnia haedicendi forma proponuntur, ut in legibus duodecimTabularum seruatum videmus.Vnde & supra, o Non fatis es pulchra sepoemata dulcia sunto,

Et quocunque volent animum auditoris agunto.

μι esto dι Ia Ratio, quare in his quae praecipiuntur breuitas adhibenda sit. Attingit autem illas duas partes

virtutum non voluntariarum, quae sere appellantur uno

ingeni j nomine.docilitatem scilicet & memoriam: docilitatem dum ait, ut cito dicta percipiant animi docilest memoriam,dum ait,teneantques fideles. Illa veris parti .cula cit5,si ad dicta referatur,ut sit citd dicta, pro breuiter dicta,erit transaliua a tempore ad locum di si ad verbum,percipiant,ut sit cito percipiant, hoc est lib&er ea-piant & statim intelligant,erit propria. Animi doeiles Hoc est,natura celeres ad disendit Quare dociles dixit,

quod est no ingeni j,Vt inquit Gri solus, quod chm sit genus docilitatem dc memoriam complectitur, sed docilia

204쪽

DE ARTE POETICA

ratis,& fideles, quod est memoriae. Dixit autem fideles sumpta transatione ab his, quorum fidei aliquid comittimus. Omne superuacuum pleno de pectore manat Ratio altera per similitudinem , quare breuiora esse deo beant, quae praecipiantur. Nam si verborum ambagibus& circumlocutionibus inuoluta ea sint, quae praecipiuntur,non aliter a mente reiiciuntur,quam e stomacho nimia ciborum repletio. Ficta voluptatis ea asint proxima veriso Quae ficta sunt, inquit, ad oblectationem, id est, ad animorum motus concitandos sint veris proxima,

sint verisimilia,hoc est,qualitatem personarum seruent. Vnde sit pra,ri Telephus Peleus,cum pauper O exul uterque is proiicit ampullas,oesesquipedalia verba, M Si curat cor θectantis tetigisse querela. Quia minime verisimile videtur miseros superbioribus uti verbis. Nee quodcunque voletposeat sibi fabula eradi Si quid enim non verisimile afferetur illud sibi fide, poetae autem derogat dignitatem.Vnde Plutarchus nihil ta- tum afferre secum illecebrarum ait, quantum inest fabulae suis affectibus recte sibi constanti. Nam Sc quem. admodum,inquit in picturis vehementius mouet color, quam linea, ad hoc ut humana effigies reddatur conspieua & fallantur spectatores, sic in carminibus verisimi-Jitudo admixta nugis attonitos quodammodo reddit,ac decipit eos qui augiunt. Quare &supra ad hoc respicies praecepit,

,, Mutinauem Pretne vertatur,cadmus in anuem.

in Guodcunque ostendu mihise increduluι odi. Λd Verisimilitudinem autem in omni re seruandam cognitio veritatis maxime necessaria est. Na ut inquit Socrates in Phedro apud Platone, probabile & verisimile, non aliter quam per veritatis similitudinem fit. Similitudines autem veri ab eo qui veritatem nouit aptissimε ubique reperiri possunt. Neu pransa Iamia vivum pueraretrabat aluο ὶ Fabula scilicet 8c actio ipsa. Exemplo vero a ppositorem illustrat, quem dixerat: scta voluptatis

205쪽

INTERPRETATIO. 2o 7 causa sint proxima veris. Ait enim esse in fabulis fingendum ex lamiae aluo vivum puerum extrahi, quem paulo ante sua ingluvie deuorasset. Lamiam vero resert Suidas ex Doridis libris Libyearum historiarum pulcherrimam fuisse, atque una cum Ioue concubuisse,gra uidimque abortum a Iunone coactam fecisse, ideoque deformiorem dolore abortionis redditam esse , atque ideo dictam aliarum quoque pueros deuorare. Philostratus aute ait Lamias a quibusdam Laruas appellari ScLemures, esilaque ad amorem de venerem propensas iccarnes humanas maxim Eque formosorum esurienter appetere, quae cupiditate libidinis eos alliciat, quos postea cupiant deuorare. Pransa) Quem iam pranta fuerit. Est autem prandium quasi peredium, cibus qui ante nonam horam sumebatur . neque erat praecipuus cibus antiquis, ut ex his Celsi verbis apparet, Famem faciliussere adolescens, quam puer,& uno cibo, quam prandio quoq; assuetus: dc alibi, si prandet aliquis, utilius est exiguum aliquid oc ipsum siccum sine earne, sine potionesiumere. Vnde apud Horatium: pransus non auide, hoc est, pauculum quid. outuria seniorum Tribus poematum generibus tria genera laudatorum accommodat,quae ad utilitatem pertinent:laudari ,inquit, a senioribus , vituperari a iunioribus: quae ad oblectationem Iaudari a iunioribus, vituperari a senioribus: quae simul& ad utilitatem de ad oblectationem, Sc a senioribus Ma iunioribus eommendari, clim ex iis de seniores habeant', unde utilitatem, Sc iuniores, unde capiant delectationem . Persectistimum enim est hoe postremum poematos genus, atque ideo ab omnibus summopere commendandum clim Sc proprio authori maximam de immortalem praebeat gloriam per uniuersum terrarum orbem, 3c librariis scriptoribus utilitatem. Hoc a Platone latenter 8c artificiose sumptum videri potest ex se- cudo de Legibus ubi singulis aetatibus ex propriis cuiusque studiis singula attribuens poematum genera,ait, a

pueris admodum paruis praestigiatorem, a grandioribus

206쪽

. comoediam, ab adolescentulis tragoediam,a senioribus epopoeiam prae caeteris probari & commedari. Ideo vero a pueris praeponi ait pristigiatorem, quia studiis eius

aetatis hoc genus hominum maxime congruit. Na qu ad modii praestigiatores in continuo motu corporis versantur, ita renetioris aetatis omnes, ut ait Plato atque Aristoteles,n5 possunt nec corpore, nec voce quiescere,

sed moueri sem per & loqui volunt,alij exultantes ac geostientes, ac veluti cu voluptate saltantes, ali j ludentes de variis vocibus coclamantes. Quare cum pueri ipsi teneriores earum rerum quae in poematis aguntur expertes omnino sint,illud vel in primis rebus Omnibus anteponunt, quod a puerili admodum aetate non esse alienum vident,& sibi fore voluptati existimat. Vnde , grandiores facti eum degustare pauculum quid de poematum ratio. ne incipiunt, comoediam vel praestigiatoribus anteponunt , quia in ea iam sint aetate constituti, quae rebus ridiculis & facetiarum lepore comoediae proprio maximEgaudet.Exacta vero pueritia iam adolescentes retii magnarum cupidi,ardentes in cupiditatibus, usque propter aetatem vellemetibus,tragoediam vel comoediae vel praeis stigiatoribus praestare tu scat atque excellere,aetati huic admodum respondentem,qui senes iam refrigeratis cupiditatibus,restincto illo ardore adolescentiae,illud ge- nus poetarum maxime laudant, quod in se cotinet senilem quadam rerum grauitatem quietam maxime atque sedatam,turbulentissimis carentem tragoediae motibus. Commendant igitur epopoeiam praecipue, quia grauitatem habeat cum quadam tranquillitate coniunctam, aetati eorum admodum similem, quae in tragoedia desideratur. Quare maximo sunt in errore,qui aiunt, an qua de hac re sententiam protulisset,Platone tragoedin epo opoeiam praeposuisse,atque hinc Aristotelem veritate ad- . ductum,contra Platonem praeceptorem, quid de hac re

senserit, in libro de Poetica in mediu attulisse, clim neque Plato definite epopoeiam tragoediae unquam praetulerit,neque Aristoteles illum notauerit. Neque enim

207쪽

INTERPRETATIO. 2o9 ille Platonem carpit, sed eos duntaxat, qui epopoeiam

tragoediae praeponebant, quod minus rebus exterioribus indigeret,& ad meliores spectatores referretur: qua ratione nullibi unquam usum fuisse Platonem animaduertimus. Ceuturis ) Locus iste admonet,ut de diuisione populi Romani in classes, classiumq; in centurias, centuriarumque in seniores Sc iuniores aliquid pertractemus, ut qua ratione ceturias seniorum dixerit Horatius,

facile intelligitur. Qua in re nihil aliud mihi faciendum videtur, quam ut Dionysio de hac tota re verba prosera, quibusda tamen sublatis, quae nihil pertinent ad id quod

requirimus. Halicarnasseus igitur libro quarto antiquitatum Romanarum, ubi de cestu a Tullio rege facto meo minit, ita rem totam explicat: Peracto cessu cum ex scri pio & ipsorum numerum , & opes eorum cognouisset,

comemus est institutum longe prudentissimum,& Reipublicae saluberrimum, ut res docuit: id fuit tale. Vnam

selectam ex omni numero partem,cuius maximus census erat, nec minor centum minis, in octoginta centurias digessit. ex his quadraginta centurias fecit iunioru, qui foris bella gererent:totidem seniorum, qui maneret ad urbis custodiam. Caeterum equitum delectum habuit ex opuletissimis nobilium. horum octo decisi centurias his octoginta centuriis primae classis attribuit. Haec prima classis fuit. Secundae classis census erat intra decem

millia draggiaru usque ad minas septuaginta: ex his coascriptae viginti centuriae. Hic quoque nati super quadra gesimum quintum annum a militari aetate diuisi. Cenis turiae decem iuniorum, qui ad bella emitterentur, totida seniorum ad seruanda moenia. his viginti centuriis duae opificum centuriae attributae sunt, seniorum una, iuniorualtera . Tertiae census ut ad septies mille & quingentasdraginas non perueniebat, ita quinquaginta minas excedebat. Ex hac viginti centuriae conscriptae sunt, seniorum decem, totidem iuniorum. Et reliquis rursus cum detraxisset, qui minus quinque millibus dragmarum in

bonis postiderent,vsque ad iginti minas,quarta classem

208쪽

DE ARTE POETICA fecit viginti constantem centuriis, decem vigentiu chim

maxime totidem maturitatem iam egressorum, quibus duae cornicinum & tibicinum centuriae una seniorum, altera iuniorum adiectae sunt. In quintam classem rete. ctiiunt,quoru facultates censerentur inter viginti quinque minas, & duodecim cum dimidia. Triginta erane centuriae pro patis ratione diuita pariter, quindecim seniorum,iuniorum totidem. Reliquos ciues, quorst census minor fuit duodecim minis cum dimidia, sed numero non cedebant quinque classeibus, aut superabat etiam in unum ordinem congessi. Hae igitur classes continebant C X CIII. centurias prima X C VIII. annumeratis equitibus. Secuda XXII. cum cornicinibus, & tibicinibus. Quinta XXX. vltima pro una censebatur egeno Ium centuria. Vnaquaeque igitur Elastis diuidebatur in totidem ceturias semorum, & in totidem pariter iuniorum. Qnare ad Tulli, diuisionem respiciens Horatius dixit,centuriae seniorum: & Cicero in Verrem clim attrsed eam esses renunciatus,vt dixi,no ipsa praetoris voce excitatus es,qui te toties senioru , iuniorumq; centuriis illo honore affici pronunciauit, & quae sequuntur. Qua vero ratione in centuriatis comitiis, & quo ordine ferrentur suffragia, quoniam a re proposita minime aliena videtur, his verbis explicat paulo post idem Dionysius: Diximus autem antea, quod iam olim penes populum trium horum erat arbitrium, creandi magistratus tam domi quam militiae, leges abrogandi vel confirmandi, bellum pacemve decernedi. De his rebus quoties discς-ptabatur curiatim colligebantur suffragia,& tantundem valebat pauperrimi, quantum ditissimi calculus: eumq; pauci essent diuites, pauperum multitudine in suffragiis vincebantur. Hoc intelliges Tullius ad diuites vim suta

fragiorum transtulit. ando enim magistratus creare. aut de lege cognoscere, aut bellum in serre volebat pro curiatis, ceturiata indicebat comitia. primae ad suffragia vocabantur maximi census centuriae XVIII. equitum,

L X X X.peditum.hae quia tribus centuriis plures erant

209쪽

INTERPRETATI G. 2Irquam telique,si consentirent vincebant,& dissiniebatur

sentetia. sin minus, XXII. centuriae secundae classis inibant suffragia. quod si ne tum quidem conuenirent calculi , tertia classis vocabatur, ac deinceps quarta, idque tamdiu fiebat, donec nonaginta septem centuriaru consentirent suffragia, id si ne post quintam quide vocationem contingeret, centu nonaginta duabus ceturiis pari utrinque numero diuisis in duas sententias, tum demum vocabatur vltima inopum centuria, & viricunque parti accederet eam reddebat potiorem altera: quod perraruerat & pene impossibilet plerunque enim prima vocatione abseluebantur comitia raro ad quartam perueniebatur, quinta & sexta erant superuacaneae. Hec siunt quae

ad intelligendum hunc Horatii locum duximus ex Diony sio repetenda. Centuria seniorum Id est, seniores ipsi,& eoru multitudo, quae in unaquaque classe per centurias diuisa centuriatim ferebat suffragia. Agitant Cum exaggeratione, ut sere semper Q lent seniores, reprehendunt. Expertia frugis ) Inutilia & quae non continent idonea vitae. Ce praetereunt aufera poema ta Rhamnes Plutarchus in vita Romuli totam ciuitatem in tres tribus a Romulo diuisam ait:in Rhamneses a Romulo dictos, in Tatienses a T . Tatio, in Luceres a luco asyli: ae sin gulas tribus decem curias continuisse. Qua re Floratius per metonoiniam posuit partem pro toto:hoc est, Rhamnes pro omnibus Romanis. Distinxit autem a senioribus per illud verbum,celsi, ut iuniores Romanos sigoificaret ad differetiam seniorum,qui curui sunt, cum iuniores celsi semper, & erecti procedant. de Tibullus curuam senectam appellauit: Nee venit tardo eurua senecta pede. adiuuentutis differentiam, que erectior & excelsior solet procedere. Per celsos Rhamnes Romanos iuniores intelligo: hoc est, iuniorum centurias. Praetereunt Negligunt . ac si aliquem locu pr terirent,ut dixit Teretius: ,, Dum baee puto, praeterii imprudens millam.

. Pera In quibus sola utilitas, nulla praeterea oble-

210쪽

ctatio continetur. Recte autem a iunioribus seueriora, a

senioribus vero blandiora poemata dixit negligi , cam horu alteri,ut inquit Aristoteles, subiecti affectibus sint

risus affectatores: alteri seueriores inurbani,quorum cupiditates partim omnino defecerunt, partim autem languidae factae sunt. Omue tulit punctum,qui miscuis utile dulci Omnium tulit,inquit,suffragia ille poeta, qui miscuit utilia dulcibus, lectorem ipsum modo delectando sermonis elegatia & venustate,& modo sanctissimis vitae praeceptis & institutionibus monendo. Aliter enim& ipse Cicero negligere se doctam lectionem sine ulla delectatione ait in Tusculanis. Dixit aute punctu,persistes in incepta suffragiorum ineundorum metaphora.

Calculi etenim quos quis in comitiis populi suffragiis ha

buisset, punctis notabatur, ut significare videtur Cicero pro Murena,dum ait, Tame admonitus re ipsa recordor quantum hae quaestiones in Senatu habitae punctorum nobis detraxerint: id est, suffragiorum .&pro Plancio: At nonnullas tribus punctis pene totidem tulerunt. Eadem ratione & idem Horatius in Epistolis: M Discedo Aleeus puncto illius. ille meo quis', , aut Zus ballimachus. Lee orem delectando Scilicet affectus animorum mouendo. Pariterque mouendo Vtilibus. Hie meret aerat. ιν Sosiis Amplificatio per repetitionem in laudem

extremi poematum generis, quod 3c utilitatem contineat & iucunditatem. Meret ar ) Acquirit magnam pecuniarum copiam. ita enim accipitur hoc in loco merere. Vnde & illud Ouidianum: ,, I siit in eastris aera merere suis. De mare transie) Legendus scilicet etiam longinquis, externisque nationibus. Et uoto Lugumstriptori prorogat auis ) Hoc est,eius nome cosecrat immortalitati,&aeternitati. Sosii vero scriptores librarii fuere tunc apud Romanos celebres,quorum etia meminit i n Epistolis: ,, I rumuum, Iaurumque liber θ Lire videris: , , Scilicet ut prontis Sosiorum pumice mundus.

SEARCH

MENU NAVIGATION