In epistolam Q. Horatii Flaci De arte poëtica Iasonis de Nores Ciprij ex quotidianis Tryphonis Cabrielij sermonibus interpretatio

발행: 1554년

분량: 263페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

α DE ARTE POETICA

,, ego magna Iouis coniunx. Dein declim causas quoque contulisset,quanto impetu Dea dixit3 Infoelix qua memet in omnia verti Nec dixit,non possum perdere AEneam, sed, vincor ab ΑEnea. Deinde confirmat se ad nocendit:& quod propriu est irascentis, etsi desperet perfici posse, tamen impedire contenta est, , , Flecteres nequeo superos, cherauta mouebo.

, , Non dabitur regnis ,eso,probιbere Latιnis, ., trabere,atque moras tantis licet addere rebin. At lieet amborum populos excindere regum.

Post haec ultimo,quod irati libenter faciunt,maledicti, , , Sanguine Troiano in Rutulo dotabere virgo. Et protinus argumetu a simili couenies ex praecedetibus, , , Nec face tautum ,, cassaeis praegnans ignes enixa iugales. His & similibus figuris oportet variare indignantiu orationem , eamque saepe mutare : quia ira, quae breuis furor est, non potest unum continuare sensum in loquendo. Iratum plena minarum ) Vt sub persona Neptuni apud Virgilium,

, , Tantane γ os generis tenuit fiducia vestri' ., Iam caelum, terramque meo siue numine menti,, MiscereZO tantas audetis tollere moles', , VE N ego. moto praestat componere su Tin. A FU mihi non simili poma commissis lueris. Minarum Non minatu sollim, sed conuitiorum, Sccontumeliarii plena intellige. Ludentem Iasma Vt, , , AEgregiam Tero laudem'θοlia ampla resertis

Seuerum seria dictu) Vt sub regis Latini persona saepe apud Virgilium, & sub persona Vlyssis apud Ovidium in

tertio decimo Metamorphoseos sub his verbis, .se Si mea cum vesris valuissent mota Pelasgi,

,, Non foret ambiguus tanti certaminis haeretiis T Iue t is armis, s tepoteremur Achille. '. ι .

72쪽

INTERPRETATIO Format euim) Quia inquit natura prius se at nos intus in animo ad omnem habitum fortunariti, ideo post effert animi motus interprete lingua : haec omnia vero ad illud pertinent, ut doceat, qua ratione poemata dulcia efficiantur,agantque quo velint animos auditorum. In hac autem parte concludens quod dixerat,resert singula singulis: ad illud enim,ludentem lasciua, inseri, iuuat:ad illud Iratum plena minarum, aut impellit ad ira: ad illud, seuerum seria dictu , aut ad humum moero graui deducit: ad illud, tristia moestum vultum verba decent, angit. Iuuat Intus. Prius enim intus laeti tia quaedam a nobis concipienda est, quam laetitiae exin primamus effectus. Impellit ad iram Intus. Prius nos ad iram,qua postea commoti,& inflammati iratis plena

minarum verba tribuimus. Aut ad humum maerore

graui dedueit Hoc est, ad ostendendam grauitatem ac commodato. Vultum enim demittunt seueriores, quasi moerentes, semperque se cogitabundos prae se ferunte

qualem Ouidius in XIII. Metamorphoseos depingit Wyssem his verbis,

,, Finierat Telamonefatus,vulasque secutum D Ultima murmur erat,donee Laertius heros , , -Bitit,atque oculos paulum tellure moratos

, , Sustulit ad proceres expectatoque resoluit.

Post effert animi motus interprete lingua postquam nos

formauit natura, inquit, intus ad omnem fortunatu ha bitum,tunc a nobis conceptos animorum motus effert, exprimit lingua interprete: annotanda sunt autem in his quatuor carminibus illa antitheta, prius & post. in tus,& effert. Si dicentis erunt fortunis absona dicta, Romani rellent essuites,peditesque Ochinnum post legem traditam in poesi seruandam constituit poenam praeter legem facientibus. Ait autem irrisos fore ab omnibus, cui decorum fortunarum in sermonibus personarum minime seruauerint, quod etiam ab oratore haud negligendum docet tum Aristoteles in secundo Rhetoricorum,

73쪽

tum ad eius imitationem M.Tullius in Oratore, cum ah, no omnem fortunam eodem aut verborum genete tractandam ,aut sententiarum. Oportet igitur ut cum rebus ipsis verba consonent. Hanc transationem, & sententia

a Platone mutuatus est,qui sub Lachetis persona ita in aquil, Nam quoties de virtute,vel de sapientia quadam aliquem audio disputantem reuera viris, dignumque se monibus ipsis,mira quadam afficior voluptate,contemplans dicentem simul,ac dicta, quam congrua inter se &cosona sint. Atque hic profecto vir musicus esse mihi videtur, harmoniam suauissimam modulatus, non Lyram.

neque iocularia quaedam instrumenta, sed vitam reuera contemperans concordia verborum & operum. ToIIenteaebiunum) Plus est, quam si dixisset ,ridebunt. Est enim cachinnus effusior quidam risus: ut ostendat maxime ridiculii fore haec negligentem. Equites peditesque Pro omnibus Romanis posuit clim enim populu in clata ses Ser.Tullius distribueret, adhibuit decem &octo cenis turias equitum, reliqui erant aut legionari j, aut pedites, ut au thor est Dionysius libro quarto Antiquitatum Romanarum. Si dicentis erunt fortunis absona dicta) Dico tollent equites, peditόsque Romani cachinnum , si quae dicuntur ab agentibus, erunt absona fortunis dicentium, quod non selum in fabulis sed in rebus etiam ipsis seriis minime negligendum est. Hinc ait M.Tullius in Orat re, huius rei ignoratione non modo in vita ,sed cepissime in poematis,& in oratione peccari. Vnde memoriae traditum est post cladem a Romanis acceptam in communi omnium fetu ridentem Annibalem conspectum ab Heduo Asdrubale grauissime increpatum.

Intererit multu, Diuu e loquatur, an heras Maturusve senex,an adhuc forete iuuenta

ruid', an matrona potes, an sedula nutrix Mercatorne vagus, cultorne diretis agelli:

74쪽

INTERPRETATIO. 7

Praeceperat supra, no solum pulchra & ornata poemata, sed etiam dulcia esse debere, atque in hac ipsa re maxi

me esse necessarium personarum habitus & affectiones seruare,ut in Ce sto tristia, irato minantia, ludenti lasciua, seuero seria accomodentur. Nunc enumerat cetera personarum genera in poesi examinanda:visunt substatiae, artates,sortunae,studia,nationes,patria. Alia enim verba diis,alia hominibus,rursus vero hominibus,ex aetate alia iunioribus,alia senioribus: ex fortuna, alia dominis, alia seruis rex midiis alia mercatoribus,alia agricolis: ex natione alia Colchis,alia Assyriis: ex patria,alia Thebanis, alia Argivis attribuimus. Ouonia. ut inquit Aristoteles libro tertio Rhetoricorum,singula hominu genera, sin gulosique habitus sua quaeda propriaq; consequitur oratio. Genera autem intelligo, singulas aetates: ut puer, visi senex,& mulier,& vir,& Laco,vel Thessalus.Habit' vero intelligo, quibus vita hominu informatur. non enim quolibet habitu vita consormatur. Quare nos,ubi caeteri Davus & Heruta vel Davus & Heros, legut & interpreo tantur mos Diuus,&Heros reponimus: quam lectionem inueniri Aldus Manutius in hac re diligen tissimus attestatur. Magis enim sensus quadrat,si diligeter subsequetia perpendantur. Gradatim enim Horatius personarii diuisione in fabulis introducendaria enumerat, quς ex substantia,aut diuinae sunt, aut humane. Humanς rursus differunt aut aetate, ut senex a iuuene: aut fortuna,vi dominus a seruor aut studiis ut a mercatore agricola : aut natione,ut a Colcho Assyrius:aut patria,ut a Thebano Ar- tuus. quia nisi ita legatur,praeter diuisionem incogrua, Doc etiam insequetur,ut pars in diuisione praetermittatur ,de qua insta praecipit,quod maximum vitiu est. Nisi enim hoc in loco diuinae,& humanae personae disserenotiam adhibens interesse multum dixisset Diuusne lo. quatur an herus, quorsium infra diceret , , me deiu imersit uis digniti vindice nodus, , Ineiderit. Et paulo post deum,& horoa coniungens, is Ne qWicunque deus,quicunque adb ibebitur beros,

75쪽

Regali eosectus in aula unper, osim,ri Migret inobs ras humili sermone tabernas. Praeterea quorsum de domini & serui ex fortunae varietate persiona diceret,cum de ea intelligat in sequeti carmine Z An matrona potens,an sedula nutrix, sexu mutato ad satietatem fugiendam Aut quid de tragica, & comica ,ut putat Griffolus quasi minime in tragoedia praeter heroicas ullae adhibeatur personae: cum adhiberi co- stet sumptas ab aetate, a fortuna,il studiis,a natione, a patria, ut in Trachiniis apud Sophoclem senis per na videmus, in OEdipo Tyranno Polybi serui, mercatoris in Philoctete, chori Thebanorum senum in Antigone, Troadumq; mulier uin Troadibus apud Euripide. Diuuigitur, & heroa, legemus, & interpretabimur. Quod a aem dis in poem ne introducantur, praeter Horatis testimoniis, tragoediae ipta testatur,cum & in Aiace Sophoclis, Minerua, & in Horeste Euripidis, Apollo: in Hippolito Venus &Diana: in Andromacha, Thetis introducatur. de quibus in fabulis quando,& quomodo introducendis, loco suo copiose dicemus: posuit autem Heroa pro comuni hominu specie,' quam postea subdiuidet. Maturusve senex De pueritiae, adolescentiar,virilitatis,& senectutis proprietatibus nihil dicam hoc tempore,

sed in aliud comodissime reservabo. Maturum autem LC-nem non in extrema senectute constitutii, sed in ea aeta.

te intelligit, quae ad summu prudentiae peruenerit,iranniatione . frugibus sumpta. Vnde & forentem iuuentutem ad senectutis differentiam dixit. Nam quemadmodum flores maturitati opponuntur, ita & senectus adolescentiae. unde & florem iuuentutis eo de modo saepissime scriptores usurpant. Feruidm Ea enim aetas propter ubertatem sanguinis seruet. Vnde Aristoteles ad Theodecte Feruet, inquit, iuuenes aetatis,naturaeque facibus: frigent senes calore absumpto, igniculi'; restinctis. Matrona poteus,au sedula nutric Per matronam,& nutricem , sexu ad fugiendam satietatem mutato,

dominorum , & seruorum ex fortuna in Comoedia,

76쪽

& Tragoedia introducendorum differentiam Intelligit.

Plurimum etenim refert dominia sile, an seruus loquatur: quod seruatum a Terentio diligetet in Andria praecipue sub Daui,& Simonis pesena intueri licet. Matronae autem,& nutricis personam in Phormione sub Nausistrata,& Sopbronia diligenter expressit idem Teren tius: ad quarum personas videtur noc loco allusisse Horatius. Mdula nutrix Persedulam nutricem,diligentiam & sagacitatem seruorum & ancillarum expressit.

Mercatorne vagus, cultόme irentis agellio Varia hominum studia tangit,ex quorum varietate accommodanda

est etiam oratio. Nam,ut ait Quintilianus de eadem re, rusticus, forensis negociator, miles,nauigator, medicus, aliud atque aliud effici ut nam,neque eadem, ut ait Aristoteles, aut eodem modo impolitus atq; agrestis homo diceret, duae politus & bonis artibus excutus. Non enim parui refert, si mercator, an agricola agatur. Mercatoris

vero personam, & natura accommodauit in Philoctete Sophocles sub mercatoris persona. Appellat aute vaguex nauigationibus continuis huc atque illuc vagantem rqualem depinxit Sophocles ibidem. Cultorne virentis agelli Rusticus & agricola cuius natura expressit Aristophanes in Pluto sub riisticorum choro, & in ea altera comoedia , quae Pax inscribitur. Colibus. an Amri Cognoscendi sunt gentium mores & instituta. ut disserenter ex natione introducantur. Nam,ut ait Quintilianus,& getibus mores sunt proprij: nec idem in Barbaro, Italo,Gr co probabile est. Nationum autem mores preter Senecam in Graecorum choro, expressit etiam Euripides in Oreste, Phrygem quendam inducens. Thebisn tritus, an egis Non solum alicuius prouinciae naturam, Ic consuetudinem asserit cognoscendam, sed etiapatriae. quia similiter etiam ciuitatum leges, instituta,opiniones habent differentiam. Unde sipienter in Phedro socrates,non parum putat interesse, quisna, cuiasve sit,qui dixerit. Hominum vero mores ex patria expressit Sophocles in choro mulierum Atheniesiqm,in choro

77쪽

78 DE ARTE POETICA mulierum Thebanarum, & Aristophanes in Lysistrata

sub Atheniensis cuiusdam persona.

Autfamasequere,aut sibi couemeria sive ρ Scriptor honoratu si forte reponis Achiile,

Impiger,iracun dus, inexorab dis ,acer, Iura negetsibi nata,nihil no arroget armis. Sit Medaea ferox,inuiritaque ebilis Ino, Perfidus Ixion, Io I g trictis ore tes. Si quid inexpertil siccaenae comitiis audes Personam formare noua: feruetur ad imum

ualis ab incepto processerit, sibi coper.

Di cile erat proprie comunia dicere Tuque Recilius Iliacum carmen deducis in acti G

Prosequitur adhue tractatum de personis, Sc affert distinctionem quadam cum vel notς persone,utpote, quq ab antiquiorisus fuerint delatae, vel nouae inducuntur, seruandamve utraque re diligenter precipiens,vi,si iterum Achillem reseras ab Homero,& Turnum iVirgilio antea celebratum, sit Achilles, iuxta Homeri sententia, impiger,iracudus,inexorabilis, acer:Turnus vero ferox, audax,impatiens:sed si nouam inducamus,in primis cauendum esse ait , ut struetur ad imum qualis ab incepto processierit, & sibi constet. Famam sequetra Hoc est,si persona egeris vel in tragoedia, vel in comoedia ia antea ab aliis rerum scriptoribus actam : sequere in ea depingenda famam:hoc est ut de ea poetarum carminibus sermo percrebuit. aut si nouam ipse effinxeris,ne illam sibi constantem a primo ad ultimum. Scriptor honoratum

s fort8 reponis Achillem Illustrat exemplis primam di- sinctionis partem. Nonoratum Vnde .ilius aneinum

78쪽

INTERPRETATIO. 79

carmine vocat: quod Homerum praeconem Inuener cui ut inquit Cicero, nisi Ilias illa extitisset, idem tumulus,qui corpus eius contexerat,nomen etiam obruisset.) Quasi antea ab Homero positum iterum ponis. Impiger ) ob celeritatem in agendo tum et ignea quadam animi vi, tum ex pedum velocitate , quam illi Homerus attribuit, dum eum perpetuo epitheto ποδας ωκυν appellat. Et Catullus in Argonauticar, , Nascetur vobis expers terroris Achilles,

Iracund- De Achillis ira praeter Homerum,qui eam descripsit, ita Horatius, Nos Agrippa neque hae dicere,uee grauemri Petide somaebum cedere n s.f. I xorabitu Quem neque Phoenix,neque Vlysses re-eociliare cum Agamemnone potuerint, muneribus etiavltro oblatis. Acer Terribilis & formidandus r qua- Iem apud Homerum in turri licet ex hac eius oratione.

poetae artifici ii, qui cum quasi oppositas res, ius & arma, ponat, oppositis nominibus opposita etiam verba ad iungit. Nam quicquid natura datum est , iustum est mee enim iniusta potest esse communis omnium mater natura. Iura omnibus a natura data indici nihil enim estius nisi imitatio n aturae ergo iura iusta sunt. Contra, ar

rogare, proprie est de rebus, quas nullo iure ipsi nobis asciscimus. iniustus igitur Achilles duplici nomine, &quod communia iura negligat, sibi neget a natura data:& quod armis ea petat, quae cum iure non consentiunt. Iura neve sibi uata Omnia diuina, & humana iura contetnnat: quemadmodum formatus est in Iliade,ut nosolum homines factis , sed Apollinem etia ipsum verbis exagitet, ac eum deorum peraiciosisiimum .ppellet.

79쪽

Sit Medea ferax Qualem in Argonautica ab Apollo nio descriptam videre licet, hoc est immanissimam omnium t quod quidem feritatis de immanitatis vitium heroicae virtuti opponitur, ut in Ethicis Aristoteli placet. De Medee feritate,& immanitate nihil dicam: clim notissimum sit, eam neque propriis filiis pepercisse, ut a bunde apud Euripidem. Inuictaequo Quam nulla pietas viceriti qualem facit Euripides ita loquentem,

M φίλοιγ' εφυσαν, δν ές ' ἰγωγυνή. Flebilis Ino Qualem propter filios amissos ab Euripide descriptam verisimile est. Hanc enim fabulam etia Euripides pertractauit: ut author est Hyginius in libro de Fabulis eapite quarto, de Inone Euripidis inscripto. Perfidus Ixion ) Qualis ab AEschylo ex eius perfidia descriptus est in Ixionis tragoedia, que a nobis hodie de-0deratur,ad quam videtur allusisse hoc loco Horatius. Io vaga ) Qualis ab eodem AEschylo in Promotheo descripta est: quod a Iunone in vacca conuersa diu diuaagata sit, donec a Mercurio I sis AEgyptiorum Dea sacta est. Tristis Orestes Propter furorem, & atram bilem ex matris caede conceptam.Unde S Virgilius furiis agitatum appellat: qualem facit Euripides. Si quid i expertum scaei a committis, audes) Accedit ad secun dam distincta

80쪽

INTERPRETATIO. 8idistinctionis propositae partem de nouis personis surge-dis. aitque oportere in earum sermonibus a principio ad ultimum usque respondere. Ivexpertum id est, pers nam ab aliis scriptoribus minime tractatam: ut fecit Seneca Neronis, Agrippinae,& Octauiae personam. De

aude, Quasi dicat re ardua & laboriosam: ut paulo post:

Difficile es Z proprie communia dicere, tiique ,, Reaius Iliacum carmen dedueis in actio. Vbi cum asseveratione, quid sentit, declarat, scilicet,re -ctius sibi videri veteres reponere, quam nouas fingere,

quibus verbis se ipsum Horatius interpretatur, quid sibi

voluerit per,inexpertum, hoc est,personam formare nouam. Seruetur ad imum qualis ab incepto praeesserito Hoc

est,uel semper iracundus, ut Achilles apud Homerum: vel semper tristis,ut Orestes apud Euripidem: hoc est, sit simplex duntaxat, & una: quod apertius declarat illud,&sibi constet. Diociles proprie communia dicere,isique rectius Iliacum earmen deducis tu actus, quam si proferres, ignota, indicἱάque primus Ex sua ipsius sententia ad priorem distinctionis partem scripturos hortatur: cdm difficile admodum videatur proprie communia dicere: facilius vero, & rectius, iliacum carmen in actus deducere,quim ignota , indictaque primum proferre. Tria vero sunt praecepta: primum ut fugiamus nouitatem , quia difficile est ea, quae ad c iusque inuentionem patet, ita dicere, ut eius,qui dicat, propria videantur: alterum, ut ab Homero, vel ab aliquo ingeniosio vetere poeta sumamus : tertium, ut ea, quae siumpserimus, quae publica

materies videri potest quia licet unicuique vel ab Homero,vel ab alio sumere)ita in opere tractemus, ut priuata nostra,no Homeri, alteriusve poete videatur. Quod ita consequemur,si nec circa vilem &c. Ergo est primum praeceptum de vitanda noua persisna, quia difficilis: Secundum de vertere sumenda , quia Ic probata 3c magis aperta: tertium detractanda, quod praeceptum nisi addidisset. duo superiora infirma erant,& inutilia. Ouid e uim referret & vitare rem nouam atque inexpertam,oc

SEARCH

MENU NAVIGATION