Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

101쪽

88 Tractatus II.

Iam supponentem, cum unum ex illis sit suprema hominis operatio et Ergo in aliquo illorum suprema hominis felicitas est con

Secunda congruentia D. Thomae in hunc modum formatur: vilis effectibus naturali-hus , homo desiderat causam viderer Ergo visis effectibus Der, illum prout est in seipso videre appetit: Sed appetitus naturalis hominis necuit frustiari et Ergo visio Dei, prout est in seipso , homini supernaturaliter adiutopossibilis cst. Hanc rationem Hamilt D. Augustinus lib. g. contra Iuliani cap. 3. ubi sic alit i Naturali instinctu beati esse non veniemus, nisi este possemus.

Objicies primo : Deus in Scriptura dicitur invisibilis, & ae nullo hominum videri posie; dicitur etiam habitare lucem inacceis bilem: Ergo nullus intellectus creatus poteli ipsum videre ut est in se, & ad ejus lucem infinitam

accedere.

Sed facile respondetur, quod quando Deus an scriptura dicitur invisibilis, Si a nullo hominum posse videri, hoc debet intelligi vel de visione corporea, vel de intellectuali per vires natur ae habita , vel de comprehensiva, vel denique de visione, quae habeatur in hac vita mortali. Ut vero dicatur inaccersibilis,

sufficit, quod nulla creatura possit per vireS naturales ad illum accedere, quamvis Deus possit accestum ad se illi dare, aeque illi Tisibilem

facere, per auxilium suae omnipotentiae it sicut civitas non desineret dici absolute in accessibilis, si non nisi ipsa volente, & iuva n. te,nullus posset ad ea in accedere. Unde egregie Anselmus : Deus inaecessibilis cum sit nostris

viribus, acceditur ad illum suis muneribus.

102쪽

De visione Dei . go in Ioan . explicans illud Joan. I. Deum nem vidit unquam , subjungit et Nam id, quod

Deus, non modo Propheta non viderunt, sed nee

Angeli, nec Archangeli, &c. Quibus verbis videtur denegare Angelis beatis claram Dei visionem. Unde de illis dicitur a. Petri. T. In quem desiderant . cngeli prospicere . R Respondeo cum D. Thoma hic art. I. ad 3.

Chrysostomum solum denegasse Angelis be tis comprehensivana Dei cognitionem, non vero intuitivam, &quidditativam: disputabat enim contra Anomeos, qui asserebant, Deum ab intellectu creato comprehendi posse. Nec ualet, quod in contrarium opponievasqueZ, nempe verisimile non esse, illos haereticos adeo fuisse stolidos ac insanos,ut comprehensivam Dei cognitionem sibi arrogarent. Nam revera illos ad hanc pervenisse insaniam, constat ex Theodoreto lib. . haeret. fabul. cap. s. ex Hieronymo in cap. I i.Matth.& ex Socrate lib. i. histor. cap. p. De quo vide Baronium anno gu. unde ipsemet Chrysostomus illos passim stolidos , & amentes vocat, &homil. v. ad populum . possibili.tatem, de existentiam visionis clarae, de intustivae Dei aperte docet; ait enim , Beatos

Regem ipsum intueri , non per introitum, nora Per aenigma, non per specidum , sed facie ad faciem .

Ad illud vero, quod E. Petri r . de Angelis beatis dicitur , nempe quod desiderant in Deum prospicere, respondeo, fruitionem beatificam, qua gaudent Angeli beati, vocari desiderium, ut indicetur, eam nullum generarcfastidium, sed continuam delectationem, &gaudium, ut egregie explicat D. Gregorius lib. I 8. morat. cap. xv. his verbis : Desiderant sine labore, quia desiderium satieta/ comitatur , os

103쪽

di finiantur sine fastidio , quia ipsa fallitat

ex desiderio semper accenditaer . Sie quoque oenos erimus, quando ad ipsum fontem vita vetanerimus t erit nobis delectabiliter impressa filia,

fimul atquo satietat , sed longe aberis ab haesiti necessitam se Iove a satietate fastidium, quia o fluentes fasiabimur , em satiati Di

Objicies tertio e Plus distat Deus ab intelis ectu creato, quam Angelus. ab oculo corpo reor Sed ob hanc distantiam oculus, corporeus non potest elevari ad videndum Ang Ium r Ergo a sortiori nec intellectus creatus ad videndum Deum, Respondet S. Thomas in . senti disti q 3. art. I. ad p. plus quidem distare quoadentitatem, non autem quoad proportionem habitudinis potentiae ad obieetiimi Angelus Cnim non continetur intra objectum specifi.cativum visus corporei, quod est lucidum, vel coloratum s Deus vero clare visus cranistinetur sub objecto specificativo intellectus creati , quoiu est eas inquantum ens, ut do cetur in Metaphysica . Dices quaelibet potentia potest naturaliter serririn id omne, quod continetur sub ejus objecto specificativo s oculu* enim po est naturaliter videre omnes colores , &auditus percipere omnes sonos : Ergo si Deus claret visus contineatur intra obje.ctum specificativum intellectus creati, ille poterit non solum ex elevatione Dei , sed etiamuconnaturaliter videre Deum ut

Respondeo distinguendo Antecedens: P tentia pote naturaliter ferri in id omne,quod eontinetur sub ejus o bjecto specificati v pro, Portionato, concedo Anthedens: impropo

104쪽

m v Ane Dei. DItionato,nego Antecedens, & eius conseque tiam. Deus enim clare visus , licet contineatur intra obj ectum specificativum intelIectus humani, quod, ut diximus , est ens inquantumens, non continetur tamen sub ejus objecto con naturali, & proportionato, quod est enscognoscibile per conversionem ad phanta; mala ; ideoque ut videat Deum ut est in se, debet elevari a Deo, & per lumen gloriae com fortari. Solutu est D. Thomaea contra Genticap. s. . ubi statim initio capitis simile argumentum sibi proponit , cui sic respondet: Dimina substantia non est eo, facultarem intellictus creati quasi aliquia omnino MXY meum ab imo , sicut est sonus a 'fu, νώ f stantia immateriarii a DUM ( nam ipsana 'vaniux est primum intellitibile , in i lias inteuectualia cognitianis principium ) sodes extra faciatatem intollam, creati , sic

excedeaes virtutem Uua , sicuit vescentia fon

o uia Ana extra facultatam sensuum e indiget

igitur confortari integetectus, creatus aliquo dis

vino lumine ad hoc , quod disinam augentiam

Ex dictis colligitur primo , oculum. corporeum non posse elavari . ail videndum Deum , cum Deus clare visus si omnino extra obiectum non solum. Propogii natum,

sed elim specincativum potentiae visivae , vel sensitivae, quod est ens materiale, vel corporeum . & nulla , potentia se pri possit extra Iatitudinem sui. obiecti specificativis alioquin lanctur extra propriam speciem, de quidditatem, quod implicat is i i t. iConfirmatur: Deus ut in se est, magis diactat ab omnibus obiectis sensibilibus, quam ii Duos objectum sensibile ab alio, v. g. quam so sua a colore. Sed implicationum videri ab seculo v

105쪽

, mactarias Ineulo corporeor Ergo & Deum . Neque obstat, quod ignis inferni elevetur a Deo ad toris quendos Daemones & animas rationales, quae sunt entia pure spiritualia . Elevatur eis nim 'ut purum instrumentum , quod ferri poteti: extra obiectum specificativum m do illud, in quod agit , contineatur intra objectum principalis agentis, in cujus virtute operatur : potentia autem videns Deum , utpote vitalis, debet agere ut causa prinei pa- Iis, quae ex ita proprium specificativum retri

Colligitur secundo, non dari in homine appetitum innatum ad claram Dei visionem gnam appetitos sinnatus est pondus quoddamnaturae in bonum, quoddam sibi connaturali. ter debitum , propriis Viribus assequibile et At in homine non datur pondus naturae, redduntaxat potentia obedientialis' ad claram Dei visionemr cum illa non sit connaturaliter illi debita, nec consequibilis viribus naturae, sed superexcedens, & improportionata, ut in prima eonclusione ostendimus: Ergo non datur in homine appetitus .innatus * ad il-

Nec valet, quod ait quidam Reeentior in sua Theologia mentis , & cordis pagina s8 n intellectum huctarium posse dupliciter confidei ari , nempe secundum rationem specifi cam , , secundum ratio nem communem intelleruis ut sic, prout abstrahit ab angelico , humano , Nidi vano ; sub priori consideratione non here appetitum innatum ad viissionem beatificum', seneta trien sub post riori itaue talpae sinquit a cundum ultimam differentiam repugnat videre . quamvis sub ratione communi animalis exigat litabere potentiam visivam. Quiam doctrinam probue

bilem

106쪽

bilem repurat Martiner 1. v. quaest. I. Ru. 8.dub. a. conclusi . illamque ex professo ocet Herrera in . manu scriptis tractatu de Nisione beata . Verum illa non placet aliis Eli' ctis , & hac ratione potest breviter confutari: Quod convenit positive gradui communi, transcendenti, aut generico, nequit rhpugnare specifico , cum omnia essentialia

generi descendant ad speciems quare ratio animalis non potest contrahi per differentiam aliquam , cui repugnet sentire , nec substantia per aliquid , cui repugnet esse per se et Ergo si appetitus innatus in claram Dei visionem repugnet gradui specimco mellectus humani, non potest convenire conceptui communi intellectus ut sc . onde ad exemplum de talpa respondeo , vel rationem animalis non exigere positive potentiam visivam , sed permissive solum, in aliquibus suis inferioribus I vel si ad ilitant positive inclinet, non repugnare talpae videre , secundum sua m essentialem dissi xentiam , sed solum ratione alicujus indis positionis organi accidentalis Nec contra primum obstat, si dicas, talpam dici privative coecam et Sed privatio est carentia for mar debitae: Ergo potentia visiva illi debetur E, At non secundum rationem differenti lem : Ergo secundum rationem genericam Respondetur enim . non esla rigorosam privationem, sed late accepta ad quam sufficit,

potentiam visivam debeti gradui generico ni malis, non secundum se, aed solum in albquibus suis inferioribus QColligitur tertio, ex viribus naturae non posse dari in homine appetitum elicitum esta cacem ad claram Dei visionem , aed inessicaecem dumtaxat , dc conditionatum . . . si Prima

107쪽

manaim m. Prima pars probatur : Appetitus Hic tus efficax est ille , qui fertur in bonum pro-yriis viribus, de ex vi illius desiderii consequibile r Sed visionem heatam non ponsumus assequi viribus naturae , Ut in prima conclusione ostendimus e Argo nec habere ad illam viribus naturae appetitum elicitum efficacem. Secunda vero constat ex discrimine, quod inter appetitum efficacem , &inesticacem reperitur : ille enim fertur in honum ut actu assequibile, & per certa media obtinendum, iste vero fertur in boni- ratem rei absolute, nude consideratam,mnde appetitu inessicaci, dc conditionato impossibilia appeti possunt, sicut plures apphetunt semper vivere, habere distrias infinitas, realia hujusmodi. De hoc appetitu inessica cita conditionato intelligi debet, quod ait

Thomas hic ar. I. nempe ineste homini Naturale desiderium cognoscendi causam, cum Intuetur effectum . Nec obest, si dicas , S. Doctorem ex tali appetitu probare possibili- ratem visionis beatifica et ex appetitu autem inessi caci, &'conditionato non concludi

possibilitatem rei appetitae, cum hujusmodi appetitus saepe ad impossibilia feratur . Res

Pondetur enim, quod licet appetitus inessi--cax metaphysice possit frustrari moraliter eamen non potest, quando in tot sapientibus reperitur; quos in judicio praedictum appe- altum regulante unanimiter falli , re aliter impossibile rest , quamvis non metaphy-fice . v nde ratio D. Thomae demonstrativa non est , sed solum quaedam congruentiaridysteria eniti, ostrae fidei non mosfimide. monstrari , sed probabili Tantum congru--ntia suaderi . Hoc pacto idem S. Do-

mor infra quaest. set. verbi divini proces

108쪽

. De visione Dei.

nem probabiliter ostendit, ex eo quod mmne intelligens producat in se verbum, de conceptionem rei intelle . Et g. p. quaesti I. art. I. probat incarnationem Uerbi divini ex ratione summi boni, cui connaturaleest, se

summo modo communicare. ,

CAPUT II.

De specie ad visionem beatificatae

concurrente.

DIco primo, Deum non videri a beatis,

mediante aliqua specie impressa, creata s imo talem speciem esse impossibilem. Prima pars hujus assertionis est contra Egidium a praesentatione, Augustinianum, qui nedum assirmat, talem speciem des ito dari , verum etiam non posse sine illa Deum clare videri . Oppositum docent communiter alii Theologi cum S. Thoma, cujus doctrina ( ut ait AEgidius Romanus , ejusdem ordinis S. Augustini , in suo defensorio art. i. divinitus fuit inspirata , di codilesti revelatione confirmata . Nihil minus probatur haec pars ratione fundameneali et Ideo requiritur species in intellectit creato ad cognoscendum aliquod objectum, quia illud vel non est praesens , aut unitum ipsi intellectui , ves non est intelligio hile , propter suam materialitatem s unde in Angelo non datur species impressa a cidentalis, ad sui cognitionem , quia eius substantia, cum sit intime praesens, ac unuta ejus intellectui , & omnino immaterialis , supplet vices speciei, ut ostendemus in Tractatu de Angelis cap. T. Atqui Deus est summe immaterialis, subindeque pedi

109쪽

sectissimo modo intelligibilis , & intime

praesens, ac unitus intellectui beatorum e Ergo non videtur a Beatis , mediante aliqua spe

me i mpressa creata, sed ipsa divina essentia immediate per seipsam supplet vices speciei. Et certe si lux creata, & corporea non videtur ab oculo per ullam speciem , quia seipsa vim hilis est, & oculo intime praesens; multo magis lux in ereata, P in corporea divinae essentiae seipsa videtur a Beatis, & non mediante aliqua specie creata. Eadem ratione probatur primo secunda sars conclufionis , quae asserit , talem speciem esse impossibilem : Species enim est vicaria objecti , & forma per se ordinata ad supplendum defectum aliquem ex parte illius , nimirum vel proportionis cum potentia vel unionis cum illa : At repugnat Deo defectus proportionis cum intellectu illustrato lumine gloriae , vel unionis cum illo, ut de se patet: Ergo repugnat species yer se ad aliquem ex his defectibus supplenis. dum ordinata. . Probatur secundo eadem Pars rationesquam habet S. Thomas quodl. . ai t. I. Effectus fodi

malis speciei impressae est reddere objectum proxime intelligibile: Sed repugnat, Deum fieri proxime intelligibilem per aliquam formam creatam , & a se distinctam ; cum sit per se intelligibilis, imo & sua intelligibilitas, utpote summe immaterialis s sicut ex eo quod ait sapiens per seipsum , imo & sua sapien- tu , repugnat fieri sapientem per sapientiam

creatam et Ergo repugnat dari speciem imis Iresiam creata mi Meum ut est in se aepraemientantem.

110쪽

De visione Dei. set

ales , de obiectum debent in eodem gradu

immaterialitatis constitui: Sed nulla forma creata , vel creabilis potest esset eiusdem immaterialitatis cum Deo ; alioquin esset actus purus, & suum esse per estentiam, is cui Deus . Ergo nulla forma creata , mel creabilis potest habere rationem speciei impressae , Deum quiddilative repraeseruau

Confirmatur primo: Quaelibet species creata, vel creabilis magis distat a Deo, quam species sensibilis a quidditate rei materialis.&quam species a phantasmatibus abstracta, a quidditate, & substantia Angelii Sed repugnae per speciem sensibilem cognosci e sentiam , & quidditatem rei materialis , de . per speciem a phantasmatibus abstractam , quiddilative videri Angelum: Ergo a forti ri implicat per aliquam speciem creatam , Deum quiddilative videri.

Confirmatur secundo. Species non min rem debet habere proportionem, nec minus convenire in gradu immaterialitatis cum rei quam repriuentae, quam potentia intellectimva cum obiecto, quod connaturaliter intelii-git: Ergo sicut repugnat dari intellectum crearum tum, qui connaturaliter videat Deum, quia nullus intellectus creatus, aut creabilis potest esse ejusdem immaterialitatis cum illo , ut crum praecedenti conclus. g. ostendimus; ita ob eandem rationem, & ob eundem excessum immaterialitatis, & puritatis, quo Deus in immensum superat quamcumque formam creatam, & creabilem, implicat dari aliquam speciem creatam, quae Deum quiddilative r

praesentet. Instantiae, quae contra hanc rationem D. Thomae fieri solent , solutae manent ex dictis loco citato in responsione I, Tem, L si ad

SEARCH

MENU NAVIGATION