장음표시 사용
121쪽
ros Tractarias fi mas hic art. s. alterum, illum confortare,
di elevare ad eliciendam visionem beatissicam . Hoc piae misso,
Quaerunt hic Theologi, an intellectus creatus possit de potentia absoluta elicere visionem beatificam. sine lumine gloriae creato
Partem affirmativam tenent plui es ex Recem
tioribus, inter quos aIiqui existimant, Deum in ratione luminis uniri posse intellectui creato, sicut ei unitur in ratione speciei &percalem unionem ipsum potentem reddere ad eliciendam visionem beatificam . Alii d cent, Deum id posse praestare per specialem
assistentiam , vel concursum simultaneum . Alii vero recurrunt ad aliquam potentiam obedientialem, proxime ,& immediate activam, & productivam actuum , & effectuum supei naturalium, quam dicunt singulis rebus
creatis naturaliter esse congenitam, d comis
pleri per concursum Dei simultaneum ordinis supernaturalis . Sententia tamen negans verior , & probabilior videtur; cum enim intellictus creatus sit intrinsece insufficiens, & improportion-tus ad eliciendam visionem beatificam, non potest eam elicere, nisi prius saltem natura fiat potens intrinsece, & proportionatus ad illam e Sed non potest fieri intrinsece potens ad illam eliciendam, sine lumineriae creato et Ergo sine illo non potest, et, iam de potentia absoluta , elicere visi nem beatificam. Major constat nam actus primus essentialiter praesupponitur ad seiscundum , unde est illa celebris regula in
topicis , ab actu ad potenetiam mima est consequentia . Minor veto probatur , confutando tres illos modos , quibus Adve
Ierunt , intellcctum creatum posse rel
122쪽
De dissione Dei. Iogdi potentem ad eliciendam visionem be tificam, absque Iumine gloriae creato. Et inprimis, quod Deus in ratione luminis glhriae non possit intellectui creato uniri, sicut ei unitur in ratione speciei intelligibilis, vide tur manifestum ex principiis supra statutis magna enim est disparitas inter speciem impressam, de lumen gloriae; nam species impressa est forma intelligibilis, se tenens ex parte objecti, & ejusdem perfectionis , Nimmaterialitatis cum illo et unde ad illam non requiritur inhaerentia, vel informatio, sed tantum convenientia, A similitudo cum
objecto r nam inhaerentia , vel informatio pertinet ad genus physicum , & per accidens se habet ad genus intelligibile et luomen autem gloriae est forma physica . se
cenens ex parte potentiae , quare requirit inhaerentiam, & informationem: unde cum divina essentia non possit informare intelis lectum creatum , nec ipsi inhaerere , non
potest illi uniri in ratione luminis , sed solum in ratione speciei, & formae intelis ibitis . Quod vero per specialem Dei assistentiam
non possit intellectus creatus reddi potens ad eliciendam visionem beatificam , sic ostenditur . Vel ex tali assistentia derivatur in intellectum creatum aliqua virtus intrinseca, vel nulla ei superadditur . Si primum dicatur, habemus intentum g nam talis viristus superaddita debebit esse quaedam paristicipatio divinae intellectualitatis , subindeque lumen gloriae . Si vero secundum aE firmetur, ex tali assistentia intellectus cre ius non poterit fieri intrii sece potens ad
eliciendam visionem beatificam et impossibi
is enim est, id,: quod est de se impoxcn
123쪽
di improportionatum ad eliciendam aliquam operationem, reddi potens, di proportionaeum ad illam producendam, nisi intrinsece mutetur , ac proinde nisi in se recipiat aliquam formam, aut virtutem intrinsecam , quam antea non habebat: causam enim es.se potentem ad operandum , non est aliqua denominatio extrinseca , sed intrinseca , a virtute aliqua, & principio interno petita. Quod diximus de speciali Dei assistentia. de ejus concursu simultaneo dicendum est . cum enim talis concursus non sit in causam, sed in actionem, vel eflectum, eam intrinis fece non immutat, subindeque de impotem te non reddit illam potentem ad eliciendam aliquam operationem altioris ordinis i ad quam, ut docet S. Thomas 3. contra Gent. Cap. 33. nulla potentia creata potest fieri potens, dc proportionata, nisi per alicujus novae formae adeptionem et sicut diaphanum non potest illuminare, nisi fiat lucidum ais 'u , Per formam lucis receptam in ipso
Demum, quod intellectus creatus non pocsit fieri proxime potens ad eliciendam visionem beatificam, per potentiam obedientialem , proxisse , & immediate activam , ae
productivam ac reum, & effectuum supernaturalium , & rebus omnibus implantatam, probatur breviter contra SuareE , Mer cium, & alios Recentiores : Primo , quia talis potentia est expresse contra S. Tho
mam dicentem 1. t. quaestis io'. art. I. Forma Mima nasuvat m est actam non potis
se , nihi per aliquam formam superadditam Ee 3. p. quaest. 62. arr. o. admittentem in sacramentis novae legis virtutem intrinseo
cam ad producendam gratiam, quam dicit
124쪽
m ut ne n IV rhresse incompletam , & fluentem et haec enim virtus prorsus inutilis esset, ac superflua , si ita
Sacramentis novae legis daretur potentia ob dientialis gratiae productiva. Unde Mareae,st alii, qui talem potentiam admittunt, negant, Sacramenta novae letis per virtutemguentem, &transeuntem elevari. Secundo, talis potentia , si daretur, esset naturalis . utpote fingulis rebus creatis a natura conis genita, & supernaturalis, utpote ad aetias vi-FeS naturae excedentes ordinata Item esset
finita , quia esset identificata cum entitate cuiuslibet rei creatae, quae finita est; & infinita , quia esset productiva cujuscumque rei producibilis, quae est infinita, saltem ita potentia: nam dato quocumque effectu procu sto. potest persectior, dc perfectior in infinitum produci Tertio per illam potentiam destruitur totus ordo gratiae, & Omnia, quae ad illum pertinent, inutilia prorsus, ac iure perflua redduntur: frustra enim fit per plum, quod potest fieri per pauciora ; si ergin
me illam potentiam, & concursum simultaneum homo potest elicere actus supernae r C, inutiles. erunt virtutes inlata ad illos. eliciendos , inutilis erit character in Sace dotibus ad consecrandum supervacaneum lumen gloriae in beatis ad videndum Deum. Nec dici potest, tales habitus requiri ad cor Iaturaliter operandum et cum enim hae e po- entiae sit ingenita , re naturalis mediantelia homo magis connaturaliter operabia lar , qtiam mediis formis & qualitatibus
duentia iis , a Deo insuefix , & illi supera
objicies primo: D. Thomas in a. dist.
uinctis v. art. I. sic ait: M raculose sirri potest,
125쪽
ri et Tractatues V. eiones via , elevetur ad videndum Deum per
Uiniam: Sed lumen gloriae non si disposio ltio viae , sed patriae r Ergo censet intellectum poste sine illo divinam essentiam videre, sicut eam de facto vidit D. Paulus in raptu 1 cum enim tunc esset viator, intellectus cjus non fuit ad talam visionem elevatus per lumen gloriae, quod solis comprehensoribus
Respondeo, D. Thomam asserentem posse interiistium sine lumine gloriae Deum videre de potentia absoluta, debere intelligi de lumine gloriae habitualiter communicato, non cxcludere tamen lumen gloriae per modum transeuntis concessum, sicut fuit in D. Paulo, quando in raptu vid: t divinam essentiam.
Unde idem S. Doctor a. a. quaest. I S. art. adet. Esntia di,Ina videri ab intialectu creato non potest, nisi per lumen gloria , quod duplieiter participari potest . Uno modo per modum so me immanentis, O si e beatos facii in patriar alio modo per modum enjusdam passionis transeuntia , o hoc modo tamen illud fuit in Panio, quando raptus fuit.
Dices, D. Thomas loco in obiectione acu ducto ait et miraculosi fieri potest , ut aliquis
intellectus , non habens nisi dinpositiones viae, a vetur ad videndum D um per essentiam e Sed lumen gloriae transeunter communicatum non est dispositio viae: Ergo juxta D. Thomam Deus videri potest , de potentia absoluta, sine Iumine gloriae , sive peruia.
Menter, sive transeunter communicato.
Respondeo. quod licet lumen gloriae transi unter communicatum non sit dispositio viae positive, hoc est exacta a sta tu viatoris,
est tamen dispositio viae permissive , id est incompossibilis cum itatu viat is ; ad dis,
126쪽
De misione Dei. III disserentiam luminis permanenter communicati, quod cum statu puri viatoris incompatibile est.
Objicies secundo: Idem Doctor Angelia
cus I. p. quaest. Ios .art. t. sic ait: Erroneum
est dicere , Deum non posse facere per seipsum
omnes determinatos effectui, qui sunt per 'ameumque cacam creatam et Sed Deus medio
lumine gloriar facit, quod intellectus cre ius eliciat beatificam visionem : Ergo id poterit prietare per seipsum, & gerere vices
luminis gloriae, sicut gerit vices speciei intelligibilis. Respondeo,D. Thomam debere intelligi de
effectibus causae creatae, pure essicientis . non autem quando involvitur genus causae formalis : unde cum lumen gloriae non solum in genere causae essicientis, sed etiam formalis, concurrat ad visionem beatificam, Deus non
diotest facere, quod intellectus eliciat visio. rem sine illo: ficut non potest essicere, quod iomo intelligat sine intellectu, aut vivat sine nima. Non potes etiam es entia divina sciere vices luminis gloriae, sicut serit vices
oeciei impressae, ob rationem diicriminis suis ra assignatam , impugnando primum m uni dicendi Advertariolum. Objicies tertio; Ex duobus trahentibus naisna quilibet seorsim sumptus est impotens, improportionatus ad talem tractionem, de potens, & proportionatus per solum con-rsum simultaneum alterius, absque intrinis
ea sui mutatione : Ergo similiter intellectus ratus poterit fieri potens ad eliciendam vianem beatificam, absque intrinseca sui minione , re luminis glorae infusione, per hoc
dici D eus specialiter illi assistat, & cum e
127쪽
Reipondeo, concesso Antecedenti , ne. Rando consequentiam, & paritatem ob duplicem rationem discriminis . Prima est, quia in duobus trahentibus navim, impotentia, di improportio ad talem tractionem provenit solum ex excessu intensivo effectus, unde per multiplicationem virtutis, aut concursus ejusdem st,eciei , potest fieri perfecta propo eior improportio vero, quae est inter intellectum creatum , & visionem beatificam, provenit ex eo, quod talis operatio est odidinis altioris, & divinit unde talis improportio non potest vinci , nisi per additionem formae ordinis divini, & supernaturalis, nimirum luminis gloriae, permanenter, vel saltem transeunter, communicati. S cunda disparitas est , quia duo trahentes navim sunt causae partiales tractionis et intellectus vero , & lumen ploriae non concurrunt ad visionem beatificam , ut causae
Partiales; nam ut ait D. Thomas g. contra Gent. cap. yo. Non sic idem effectus ea . naturali , o di ime virtuti tilauitur , quasi Partim a Deo , in Partim a naturali ageni sat
Objicies quarto, Datur in Deo perfectissimum , & resolutissimum dominium in inmnes creaturas et Ergo & in creaturis pers cta subjectio, de potentia obedientialis ad efficiendum omne id, quod Deus voluerit, suta indeque ut intellectus eliciat visionem beatificam sine lumine gloriae. Vnde D. Thomas
in A. dist. 8. quaest. 5. ari. g. ad g. Sicut creaim re ines potentia obedientiae , ut in ea fiat quivi quid ereator disposuerit; ita etiam Mi ea media
fax, quae est ratio instrumenti. Quibus vel bis videtur admittere non solum potentiam
obedientialem passivam ad recipiendum quid.
128쪽
quidquid Deus voluerit, sed etiam activam
ad cooperandum illi in omnibus, quae vo- .. luerit. Respondeo , concesso Antecedente, negando consequentiam; ratio enim pleni, reperfecti dominii in Deo exigit quidem, quod Deus possit uti creaturis ad libitum, non tamen quod possit mediis illis supernaturales effectus, vel operationes producere absque illarum elevatione, & immutatione, per reinceptionem alicujus formae, vel qualitatis supernaturalis: quia hoc implicat contradicti nem, ut ex supra dictis constat. Sicut ergo divini dominii plena potentia non requirit,
ut creatura agat sine actione, possit sine potentia, cognoscat sine intellectione ; ita non postulae, ut effectus supernaturales sine viri te supernaturali producantur, nec per cons quens ut intellecιus vlfionem beatificam elutiat sine lumine gloriae. Vnde ad locum D Thomae in objectione adductum dicendum:millum verbis illis solum decIarare voluisse,n qualibet creatura esse virtutem obedienti em passivam ad recipiendam virtutem a Deo, et quam instrumentaliter illi cooperetur ad ectus supernaturales, & miraculosos ; noriero, quod sit in creatura potentia obedienalis proxime activa . &quae nullam requiratri utem superadditam, sed solum concusem Dei simultaneum , ut Adversarii com
Dices et si non detur in intellectu creato p ntia obedientialis activa ad videndum eum , non influet active, sed se habebit me-pamve ad visionem beatificam, sicut aquae habet ad calefactionem d negatur aequin, re paritas; calor enim in aqua nullatri Donic virtutem , etiam radicalem, adca
129쪽
ris TractatuI ILIefaciendum , lumen vero gloriae supponit in intellectu creato virtutem radicalem, &remotam ad videndum Deum.
De in aequalitate visionis beatae.
CErtum est, Beatorum unum alio perstactius Deum videre s ad justum enim reis muneratorem spectat , ut pro inaequalibus meritis inaequalia praemia concedantur: sed hic in via inaequalia sunt j ustorum merita: EDgo &in patria inaequalia pariter sunt, vel erunt eorum praemia. Unde Joan. t . dicitur et si domo Patris mei mansiones multae sunt
Et I. Corinth. is. Stelia differt a stella In ela. vitate , ubi loquitur Apostolus de inaequali gloria corporum in resurrectione, quaecum a gloria essentiali profluat, haec debet esse inaequalis, sicut de illa. Demum Florentinum in decreto de Purgat. definit, Beatos intueri Meum sicuti ast , pro meritorum tamen diver rate , alium alio perfectius . Dissicultas ergo est, & controversia inter Theologos , unde oriatur inaequalitas illa, quae in visione beati.fica reperitur, an a solo lumine gloriae, vel etiam a naturali perfectione intellectus creatis ita ut intellectus perspicacior, cum aequali lumine gloriae, clarius videat divinam essentiam, quam minus perspicax. Communior, & probabilior sententia inae. qualitatem visionis in solam luminis ploriae inaequalitatem censet esse reducendam. Ratio est, quia inaequalitas visionis beatificae reduci debet in virtutem proximam & immedia- tam , non autem in radicalem, & remotam;
130쪽
nam ista non agit nisi juxta proportionem viris tutis proximae, &ut per illam elevata: Sed lumen gloriae est virtus proxime, & immediate influens in visionem beatificam, intellectus
vero in eam influit radicaliter tantum, & reis mole, de ut elevatus per lumen gloriae, ut constat ex dictis capite praecedenti: Ergo ina, qualitas visionis beatae in lumen gloriae, non vero in perfectionem, & perspicaciam natiralem intellectus creati reducenda est. Unis de D. Thomas hic art. 5. ad 3. ait, quod versitas videndi Deum asit per diversam fmetiliatem intellectus , non quidem naturalem,
sed gloriosam. Confirmatur primo g inaequalitas visionis beatae provenit ex eo, quod divina essentia magis, vel minus perfecte uniatur intellectui creato in ratione speciei intelligibilis: Sed quod essentia divina, in ratione formae, de speciei intelligibilis, magis, vel minus perfecte uniatur intellectui creato, provenat ex majori, vel minori intensione luminis gloriae, cum illud sit ultima dispositio ad talem
unionem, ut docet D. Thomas hic art. r. non
vero ex majori, vel minori perfectione naturali intellectus creati et Ergo inaequalitas visionis beatae provenit ex majgri, ves munori intensione luminis gloriae , non vero ex majori, vel minori perfectione intellectus. Alioquin daretur aliquis gradus beatitudinis, qui non corresponderet gratiae, sed naturae: major enim activitas, & perspicacia intellectus creati, cum sit aliquid ora
dinis naturalis, est beneficium naturae, non gratiae, & a Deo ut creamre, non vero ut