Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

71쪽

Tractatua A

De immensitate Dei.

DEum esie ubique, &intime ac substa

tialiter praesentem omnibus creaturis, probat D. Thomas hic qu. s. art. I. ex ejus ophratione in omnes res productas: Deus enim operatur in omnibus rebus, in quantum vel illas producit, vel conservat, vel movet: Ergo Deus est intime, ac substantialiter praeis fens omnibus rebus . Probatur consequentia ex eo,)quod omne agens debet conjungi cum passo , vel per se, vel per suam viri rutem a virtus autem Dei est ipsa substantia Deirum etaim in illo non sint accidentia: Ergo ipsa Dei substantia est immediate coniuncta, di illapsa rebus omnibus . Eodem discursu tituntur: Scriptura, & SS. Patres et dicebat

enim Apostolus Atheniensibus Aeh. I . Non longe est ab unoquoque nostrum, & rationem statim a stignat: in ipso enim vivimuI, move mur, O sumus. Et Anselmus in monos. sino.

hiam ( inquit nihil sine Deo potest esse, aut

Tonservari, dicere cogimur, Deum ubique, resemper esse. Item Hugo Victorinus lib. . Saeudit. Theol. cap. Is, Cum divina virtutis essectus nusquam deesse cernamus , eur eandem Dei virtutem omnibus inesse rebua dubitamus FSi autem Dei virtuae ubique est , eum alia non si Dei virtus , quam Deus, constat , quod Deus nusquam deest.

Dices, Deus potest agere per virtutem aliis quam a se diffusam, atque adeo sibi extrinis.cam, & realiter a se distinctam: Ergo falsum est,quod virtus Dei sit ipsa substantia Dei. Sed contra : Esto Deus possit agere, & aliquos es

72쪽

De immensitate Dep. sectus in rebus producere, per virtutem aliis quam a se diffusam, repugnat tamen, quod causet, & conservet esse in rebus, nisi per virtutem intraneam , sibique realiter idenistificatam e etenim omnis virtus a Deo diffusa est finita , utpote ab illo causata, & in aliquo subjecto finito receptae virtus autem creativa, & conservativa rerum , cum sit productiva totius entis creabilis , est infiniata , subindeque cum Dei substantia realiter identificata. Ex quo intelliges notabile discrimen, quod repetitur inter contactum virtutis divinae, Mangelicae a contactus enim virtutis divinae est intimus , & illapsivus in rebus, quatenus in illis producit, & conservat esse, quod in eis maxime intimum est . unde D. Thomas ini. dist. 8. qu. I. art. s. ad 3. In essentia non

intrat , nisi ille , qui dat esse , fruicet Demoreator. Contactus autem virtutis angelicae .

cum non sit productivus, de conset vativus existentiae, sed eam presupponat in subjectis, circa quae operatur, non est intimus, & illa-psivus , sed extrinsecus , dc superadditus nec est intra terminos essentiae-, sed solum intra terminos loci, & quantitatis . Intelliges etiam ex dictis , rationem D. Thomae non esse a posteriori, sed a priori , quia ratio formalis, per quam Deus est actu praesens, & existens in rebus, est eius oper tio vi tualiter transiens , qua producit, vel conservat esse in illis, vel eas movet, & applicat ad agendum Unde idem S. Doctor

3, contra Gent. cap. 68, sic ait et Omne, quod est in loco , aliquo modo contingit ipsum , vel enim eorporea es in aliquo sim i in loco, fecundum tentactum quantitatis dimen=vae 1 Mi gutem incorporea in aliquo esse dici; ur sexune

Disiit ad brum Cooste

73쪽

eto Tractatus Asecundum contactum virtutis . Hic vero comtactus non fit nisi per applicationem virtutis , seu actionem virtualiter transeuntem: Ergo per illam Deus est praesens , & ex bitens in rebus . Unde Gregorius magnus homil. g. in EZechiel. ruique Drer, c subiaque ioins , quia omnia tangit, licet non aequaliger tangat. Uuaedam enim tangit, ut sint, nerramen ut vivant, sentiant, sicut cuncta fen-sbilia. suaedam tangit, Iint , vivarix ,

sentiant, non tamen ut discernant, Innthruta animalia. simaedam tangit, Misint , --vant, sentiant, er discernant, sicut est luma.

Confirmatur a Essentia Dei est absoluta,

de independens ab omni creatura, proindeque non est in illa, nisi quatenus facit eam Pendere a se, quod utique praestat per suam

actionem, qua res omnes vel producit, vel conservat, vel movet et Ergo talis actio est ratio formalis, perquam est actu praesens, di existens in rebus. Unde illa prout est so maliter ratio agendi, pertinet ad omnipotentiam , prout vero est ratio attingendi creaturas, milabendi ineas, constituit attributum immensitatis. Confirmatur amplius: Deus non est in re. hus, ut contentus ab illis, sed potius ut eas continens: unde Dionysius de divin. nomin, cap. Io. Ipse est sedea, quae omnia continet, die omplectitur , ct frmai, fundat in ebn- singit, &: Sed Deus non continet Tes, nisi ratione suae virtutis, di operationis; qua eas producit, vel conservat inesse, juxta illud Apostoli ad Hebraeos T. Portans omnia vertam riuiis suae : Ergo non est in rebus , nisigatione suae operationis, qua illas producit, es conservat in esse. Di.

74쪽

De attributis diu ias. et IDices primo,si hoc esset verum,sequeretur. attributum immensitatis non convenire Deo

necessario, & ab aeterno, sed libere, &in tempore; cum talis operatio sit Deo libera ,& ei conveniat solum in tempore. D FSed negatur sequela, attributum enim immensitatis non consistit in actuali praesentia Dei in rebus, sed in aptitudine , & potentia, quam habet ad existendum in illis, seu invirepletiva omnis loci existentis, aut possibilis r unde cum talis vis, ae aptitudo necessario,& ab aeterno Deo conveniat, attributum immensitatis necessarium est,& ternum, quamvis actualis praesentia Dei in rebus libera , &temporanea sico

Dices secundo, prius intelIigitur aliquid esse in loco, quam ibi operari, nam sicut operari sequitur esse, ita operari in loco sequitur esse in loco et Ergo Deus non est formali. ter praesens loco Per suam operationem. Respondeo , quod sicut in corporalibus,

Iicet prior sit substantiae quantitate, &ubi , tamen substantia corporea non est prius in loco, quam sit in ea quantitas, vel ubi, quia non est in loco nisi per quantitatem et ita Gmiliter in entibus spiritualibus , licet in eis

prius concipiatur esse absolute, quam operatio, non tamen esse in loco, quia in eo non sunt nisi per operationem , ut egregie, ace rudite declarat Cajetanus infra qu. 32. ari X. cujus doctrinam exponemus in Tract. de Angelis cap. s. S X. Ex dictis etiam colligitur contra Recentiores aliud corollarium notatu dignum, nempe Deum revera non existere positive,. & actu in spatiis, quae imaginamur esse extra cc

los, & quae a Philosophis spatia imaginarim appellantur . Deus enim , ut jam ostendi

75쪽

mus, non est actu in rebus, nisi per suam operationem virtualiter transeuntem: Sed in spatiis imaginariis nihil revera operatur, cum ibi nulla si creatura, nec ullus effectus a Deo productus: Ergo in illis non existit positive,& actu , sed negative tantum, Sc in potentia, quatenus divina substantia non limitatur , nee coarctatur intra ambitum universi , &est potens ad novos mundos condendos in illis spatiis, quae imaginamur esse supra colos; dc. hoc solum intendunt SS. Patres, quando dicunt, Deum esse supra coelos, & extra mundum, ae illum extra hoc universum diffundi ; ut constat ex Augustino lib. . Confess.cap. I. expresse docente, falsam esse hanc imaginationem, qua Deus per infinita spatia cogitatur . Itaque Deus eo plane m do est extra mundum, quo erat in hoc mundo, antequam crearetur: ille vero ante o hem conditum spatia vacua mundo correspondentia non inhabitabat , sed erat solum in seipso , sibique erat locus , templum, & omnia, ut loquitur Tertuli. contra Praxeam cap. s. & Minutius Felix in octav. Unde D. Bernardus lib. s de considerat. sic hahet et Ubi erat Deus , antoquam feret mundus p ubi nune est . Non est , quod quaeras Mitra ubi erat , Praeter imum nihil erat , erago in seipso erat : Ergo similiter in spatiis

imaginariis Deus actu non est. Sinittim enim est ( inquit D. Bonaventura in I. dist. 3T. qu. t. art. 3. dicere Deum asse in eo , quod

nihil est.

Dices,ta nostra doctrina sequiaria inconvonientia, & absurda: Primum est, quod Deus yosset mutari: quia producendo corpus extra coelos, inciperet esse, ubi antea non erat, scili

et exua cliod.bscvadu, quod Dei substantia

posset

76쪽

posset a se dividi , & quasi discontinuari, quia si Deus destrueret omnes creatuis ras, quae sunt mediae inter coelum , & ter ram, non existeret actu in medio illo corpore , quod supponeretur vacuum et unde

sicut dividerentur inter se in illa hypothesiduo extrema, scilicet coelum, & terra, ita divideretur Dei substantia in duas partes, quarum una esset in coelo, dc altera in ter , ra. Tertium denique inconveniens est , quod Deus posset per accidens saltem moveri , quia moveri per accidens est moveri admotum alterius, sicut nauta ad motum navis : Devo autem in nostra doctrina posset moveri ad motum alterius , trahendo vide licet universum istud extra sphaeram conuinxam orbis primi a Respondeos inullum ex his inconvenientibus sequi ex nostra domina. Non quidemptimum: sicut enim quanta Deus in tempore creavit mundum in hoc spatio,in quo nunc est, non est mutatus acquirendo novam prae sentiam ad illum, sed tota mutatio fuit ex parte creaturae, quae transivit de non esse adesse : ita pariter, licet jam produceret de novo aliquod corpus in spatias imaginariis , Mfieret illi presens secundum suam substantia,

in se non mutaretur, sed tota mutatio se temneret ex parte edectus de novo producti. N que secundum, quia li cet corpora non possint

esse is locis divisis,nisi & ipsa dividantur,quia

sunt in loco per commensuratione ad ipsum e spiritualia tamen, quae sunt in loco per operationem, sicut possitne operari in extremis,

non operando in medio, ita possunt absque sui divisione existere actu in illis , non existendo in medio. Sed de hoc fusius in Tract de Angelis. Nec demum tertium , nemp*Tom. L. D quod

77쪽

- Tractataea Aquod Deus posset moveri per accidens ad moetum istius universis ad hoc enim verifica du m necesse esset, quod sicut qui existit in navi, pendet localiter a navi, quae movetur sita Deus de penderet Iocaliter ab isto univerista, tanquam a loco definitivo , vel circumis scriptivo ; siquidem una ex conditionibus admotum per accidens est, quod mobile illo motu, circumaeriptive, vel saltem definitive, fit in corpore, ad cujus motum dicitur moveri localiter .

CAPUT X.

ne immutagilitate Dei.

DEum esse omnino immutabiIem probat

D. T homas hic a. s. ratione , quae virtualiter triplex est flamitur enim ex tribus attributis, quae sunt propria fundamenta divinae immutabili latis, scilicet a ratione actus puri, a simplicitate Dei, & ejus infinitate, quae removent tres conditiones, quae essentialiter requiruntur, vel saltem aliqua illarum , ad veram mutationem . Ad illam enim requiritur primo potentialitas , seu privatiodi carentia alicujus formae, quae se habeat ut terminus a quo. secundo requiritur subjectum mutabile, & susceptivum diversarum formaxum:tertio necessarius est terminus ad quem, seu forma de novo producta , & tali subjecto adveniens. Sic ergo D. Thomas tribus rati nibus probat omnimodam Dei immutabilitatem . Primo , quia est actus purus, subinde isque caret privatione formae, quae se tenet ex Parte termini a quo. Secundo, quia est simplicissimus , ac proinde subjectum incapax motus , illud enim debet de necessitato

78쪽

ne attrIbutis divinis . di Tompillionem admittere, cum,debeat in se recipei e aliquam form am, quam antea non habebat. Tertio, quia est simpliciter ulnis Eus, di omnes perfectiones in se continet, a que ita nihil potest illi advenire deum nec moveri ad aliquem terminum aeu ad aliquam Formam, Ac perfectionem, quam antea non habueritu, unde Jacobi I. diciture inpud

quem non est iram utatio , nee bicissitudiuis obumbratio . Quae verba expendens D. Gringoriu&Ab. I a. Moral. cap. ID ait et stra enim mutabituas timbra es, quae qtia, Dei v c raret lucem , si hane per alisuas mi issi diserpermutaret et Sed quia in Deo mutabiliro non venit , nulla vjs lumen umbra viis iudinix

intereidit Ad attributum referri possunt haec verba D. Bernardi serm. 8o. in Canis Tica et Deus hane sibi diiudicat iram , singu- laremque sua es tiae simplicitatem , My non aliud, o aliMd, non alibi quoque, o alibi , sed ne modo quidem ,- reveniatur in eo I nempe in ramet manenae , quod habui est , est , per uisu Mudo est et inea UT multa in unum , ct diversa in iidem

redulantur ut nec numerositate rerum summat pluralitatem , nee in rectioncm de varietate sentim ,

Ex his intelliges,nuod licue in Deo triplex

datur fundamentum immutabilitatis , scilicet ratio actus puri, simplicitas, & infinitas, ita aein quolibet ete creato triplex est radix muta-hilitatis.Prima, quia est ex non enthdc ad non cns continuo suxu tendit. Secunda ,quia est composita vel exbateria,des rea,vel ex subjecto , & accidente , vel ex essentia, Nexim

stentia. Tertia, quia finita est ,o imperfecta, cui semper aliquid potest vel addi, vel aurum ferri . unde Seneca epist. 38. Fluunt *- ,

79쪽

dis Tractatus Lo assidua diminutione , adsectione sunt. Nemo nostrum idem,est in senectute , qui fuit invehiae. Nemo est mane, qui fuit pridie. Cor.

Pora nostra rapiuntur fluminum more . cuidis quid vides, cubit eum tempore . Nihil ex iis, qua videmuS , manes . Ego ipse , tam loquor

mutari ista , mutatus sum . Sed homo prae Caeteris creaturis mutationi existit obnoxius, di ut belle quidam ait, totus sphaerieus, ct,olubilis est; cum enim mutabilis sit ex natura sua , longe mutabilior ex peccato efficitur. Unde Zeno Veronensis ser. de patientiarcuotidie mobilitatibus gaudet , varietatibur sudet, miserum se putat, si ipso si . Et Be nardus de interiori domo cap. a. 'igne expli-eare non possum, quox alternationis modos ms mentaneis perturbationibur induo , di quam multipliciter me alternantium vicissitudinum motibus vafriare consuevi . Modo me in fidu, eiam erigo , modo in dijdentiam cado nunc.per e mantiam Hor , nune faeli. anes terrore concre icP . Moco me tur/at ira , modo ungens furor exagitat. Merito. ergo homo comparatur Pavoni, cujus sinquit Tertullianus) pluma vestis multicolor , discolor , O versicol.r , nunquam l a , sed semper alia , di si semperi a , quando alia , toties denique mutanda ,

quoties movendari' .

CAPUT XI.

Constat ex dictis capite praecedenti Deum

Esse aeternum, & aeternitatem illi soli Proprie competere, sicut enim tempus m tu ita aeternitas perfectam immutabilitatem consequitur . Unde Fulgentius de fide .ad. V Pe-

80쪽

Do attributis diu res . 'rPetrum cap. . Firmiter crede, o nullatenus dubites , Detim ficus immtitabilem , ita Iolum vere aeternum esse . In hujus rei typum Ege-chiel vidit thronum Dei s non in firmamento , vel sub firmamento , sed super firmamentum , ex cujus uniformi motu omne tempus originem habet s ut per hoc significaretur, Deum ratione suae aeternitatis esisse supra omnia tempora , & ante omnia tempora, subindeque principio, &fndic rere et ' Quare egregie Tertialia nurum lib. I. contra Marcionem : Viva , ct germana divinitas nee de Eo tale nee de vetustate , sea de sua veritate censetur et Datis si est , rus , non erit s si est novus, non fuit et novitas Initium testseatur , vetustas finem comminaruri Deus autem tam alienus est ab initio, resine, quatis a tempore arbitro ct metatore ini.

iii, o finis. - Aternitas definitur a Boetio , intermi' - Ailii vitae tota simul, o perfecta posessio. Dicitur possessio, ad designandam eius stabilitatem; illud enim possidere dicimur, quod firmiter,& quiete habemus, &a quo nullatenus dimoveri possumus. Subditur tota simul, ut per hoc distinguatur a tempore, cujus essentia tota simul non est, sed per successionem, aeper partes acquiritur. Additur, quod possessio vitae est perfecta, ad excludendum nunc tem- poris, quod licet sit totum simul, & partibus

careat, tamen absolute non est: quid perfectum, nec in eo res aliqua perfecte posside- tur . Dicitur vero aeternitas possessio vitae , potius quam esse, quia esse ( ut ait S. Th ma Shic qu. Io. art. I. ad 2.) non se extendie ad operationem, sicut vivere, quod non tam tum de operatione, sed etiam de esse praediscatur in viventibus,quia in viventibus vivere . . D s est

SEARCH

MENU NAVIGATION