Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

151쪽

et 8 . Tractatus FIT.

perrecta, debet se extendere ad quodcumque cognoscibile, distincte , & in particiniari s & cum sit causa rerum , ut ostendemus capite sequenti, scut illas producit, secundum esse proprium , & particulare , quod habent in seipsis , ita & illas cognoscit. Sed celebris est controversia inter eos de modo, quo Deus illas cognoscit, an sciis licet eas cognoscat immediate, dc independenter ab essentia divina prius cognita , an vero solum mediate , & in essentia dis vina tanquam in causa, & medio prius cognito p Primum asserunt plures ex Recenistioribus, secundum Thomistae: aliqui vero, ut ab hac dissicultate facilius se expediant,

utrumque modum cognoscendi creaturas in Deo admittunt. Dico primo, Deus cognoscit creaturas polisbiles in sui essentia tanquam in causa, dc memero prius cognito . Hanc conclusionem docet expresse Diony-

ius c. . de divin. nom. ubi. ait, quod L etis ex se , di infe per ea em , verism omnium anisiicipatam nothiam habet . Quod unico causa

complexu omnia noscit . Quod seipsam cognoscens divina sapientia , novit omnia . Illam etiam aperte tradit S. Thomas variis in locis , Pra sertim t. contra Genti c. s. Et in hac pa te supra quail . 12. art. f. de hic quaest. I . art.

ubi illam probat hac ratione: Non potest aliqua causa comprehendi, nisi in ea cognoscantur effectus in illa contenti: Sed Deus eshcausa continens eminenter creaturas , & seipsum comprehendens: Ergo in se ut in causa 'mnes creaturas cognoscit . Minor patet, Mam or probatur. Tunc aliqua causa comprehemditur, quando cognoscitur adaequate, &

mmmodo, quo cognoscibilis est: Sed non

potis

152쪽

D. IreIentia Dei. . potest cognosci adaequate, & omni modo , quo cognoscibilis est, nisi in illa cognoscantur effectus, quos virtualiter continet: Ergo non potest cognosci comprehensive, nisi in

illa cognoscantur effectus, quos eminenter , aut virtualiter continet. Major constat,minor probatur. Causa continens eminenter, aue

virtualiter aliquos effectus , potest attingi ut ratio cognitionis illorum: Ergo nisi sic cognoscatur, non cognoscitur adaequate, & omni modo, quo cognoscibilis est. Confirmatur: Cognitio, quam Deus habet de creaturis, est sapientia: Atqui non esset talis , si eas non cognosceret in sua essentia, ut in causa: Sapientia enim est cognitio effectus per causam altissimam e causa autem altissima creaturae est Dei essentia di

turas possibiles in seipsis immediate, hoc est independenter ab essentia di vina prius visa,&cognita, subindeque non cognoscit illas duobus modis, nempe in seipso mediate, & in seipsis immediate. Ita D. Thomas hic arti s. ad finem corporis, ubi sic concludit et stitur dicendum est , quod Beus Dipsum videt in seipso: alia autem a se videt non in ipsis, sed

in seipso . Ratio etiam id suadet, primo quia si Deus

cognosceret creaturas immediate in seipsis, Mindependenter ab essentia divina prius cognita, objectum formale, &specificativum intellectus divini esset ens cratum, vel ens ut sic, abstrahens a crgato, & increator Sed hoc

dici nequit: Ergo nec illud. Sequela Majoris est evidens: illud enim est objectum formale,& specificativum intellectus, quod ratione sui, atque adeo immediate attingitur per ib

153쪽

r o Tractatur IIArum. Minor autem capite praecedenti probata est triplici ratione desumpta ex D. Thoma I.

contra Gent. c. 8.

Secundo, non potest Deus cognoscere creaturas, nisi utendo ad hoc sua essentia tanquam specie intelligibili: Atqui utendo sua essentia tanquam specie intelligibili , non cognoscit creaturas immediate in seipsis, sed mediate in seipso tanquam objecto

primario, dc prius cognito: Ergo, &c. Major constat. Deus enim non potest cognoscere creaturas per speciem creatam, tum

quia esset in potentia ad eam , & ab ipsa

perficeretur; tum etiam, quia cum ab aeterno omnia cognoscat, sequeretur aliquid creatum, nempe speciem illam, esse ab aeterno. Minor vero probatur et Essentia divina, ut species, non repraesentat per se primo, & im. mediate creaturas: Ergo Deus utendo sua est sentia tanquam specie intelligibili non cognoscit creaturas immediate in seipsis. Consequentia patet, quia eo modo cognoscitur obiectum per speciem, quo ab illa repraesentatur. Antecedens vero, quod aliqui ex Ad. versariis negant, probatur primo, quia objectum immediate repraesentatum per speciem debet convenire cum illa in gradu immaterialitatis, ut docet D. Thomas supra quaest. 2.art. a. inferens ex hoc principio, nullam speciem creatam posse repraesentare quidditative Deum: Sed nihil creatum potest cum divina essentia talem convenientiam habere i alioquin esset actus purus,sicut Deus: Ergo nihil creatum potest reptaesentari immediate peressentiam divinam, ut speciem . Secundo, repraesentatio' speciei vel est ratione simi. Iitudinis , vel ratione identitatis cum obisiecto et Sed essentia divina nulli rei cre

154쪽

De scientia Dei. . I itae potest esse perfecte similis, & multo minus

cum ea identificari et Ergo essentia divina ut species nullam rem creatam primario repraesentare potest. Tertio, cum species a suo ob.

jecto primario, sive immediato specificetur, si essentia divina ut species primario, sive

immediate repraesentaret creaturas, ab illis perfectionem suam specificam acciperet, quod implicat: Ergo essentia divina, ut species, non repraesentat per se primo,& immediate creaturas. objicies primo contra primam conclusi nem: Essentia divina nequit habere rationem medii ducentis in cognitionem creaturarum: Ergo Deus illas non cognoscit m diate in sua essentia ut causa . Consequentia patet, Antecedens vero probat v asqueae dupliciter: Primo, quia medium, quod duiscit in cognitionem alterius , dicere debet relationem realem ad ipsum, eique pers cte assimilari s quae tamen duo convenire nequeunt divinae essentiae, respectu creat rarum. Secundo, quia medium ducens incognitionem alterius debet habere nece sariam connexionem cum illo , alias non

posset ducere in certam, dc infallibilem illius cognitionem ; sicut medium probabile

non ducit incertam, ac scientificam cognitionem conclusionis, quia necessario cum illa non connectitur et Sed essentia divina non habet necessariam connexionem cum creaturis

possibilibus, alioquin illis destructis, ea pariter destrueretur, quod videtur absurdum: Ergo non potest esse medium ducens in cognitionem illarum. Respondeo negando Antecedens,de ad priamam ejus probationem dico, quod licet me,

diu cognitionas u res, quae in eo cognoscitum

155쪽

debeant dicere relationem realem ad invicem , & perfecte assimilari, quando ambo sunt ejusdem ordinis , & conveniunt unia

voce : non tamen quando medium est ordinis superioris, ac increati, & conveniunt cantum analogice , sicut essentia divina, di Creaturae, tunc enim medium illud est in- dependens ab eo, quod manifestat, & sufficit, quod res manifesta, quae ae contra ab eo dependet, dicat habitudinem realem ad ipsum. Et certe , cum species si formalis

militudo sui objecti primarii, majorem dioisit habitudinem ad ipsum, magisque debet ei assimilari, quam illud , quod habet rationem medii prius cogniti s & tamen docet fasquea, divinam essentiam, absque eo quod dicat realem habitudinem ad creaturas , &perfecte eis assimiletur, habere rationem speciei, ipsas immediate , atque adeo primario

repraesentantis . Non est ergo, cur neget,

eam habere posse, absque reali habitudine

ad creaturas, &simii itudine omnimoda cum eis, rationem medii, in quo ut prius cognito , di tanquam in causa virtualiter eas continenisae, Deo repraesententur.

Ad secundam probationem antecedenis eis nego Minorem, &ad ejus probationem dico, quod destruetis creaturis possibilitius, destrueretur divina omnipotentia , non quidem a priori, & per locum intrinsecum , sed a posteriori, & per locum extrinsecum . Ratio est , quia possibilitas creaturarum non est aliquid in se aetii extra potentiam cause, nec proinde potest destrui nisi in causa et non potest autem haec possibilitas in causa destrui, nili .destruatur vis producendi creaturas , quae est ipsamet causa , ac proinde nisi destrua.

met ipsa causa . Ex quo intelliges, absque

156쪽

De fetentia Dei . I 3 ulla Dei imperfectione admitti posse, & de-here contra VasqueZ, quod Deus foret impossibilis, si vel unica musca esset impossubilis r item quod Deus non magis nec eflario existat, quam musca sit necessario pota sibilis. Objicies secundo contra secundam conclusionem et Creaturae cognoscuntur a Deo omnx

modo , quo sunt cognoscibiles, alias infinitus in cognoscendo non esset ; Atqui sunt cognoscibiles non talum in essentia divina ut causa

sed etiam immediate in seipsis ; & de laeto

utroque modo cognoscuntur ab anima Christi, & ab Angelis beatis, in quibus admittis tur , post Augustinum, duplex cognitio creaturarum, matutina scilicet, & vespertina, seu in verbo, & extra verbum: Ergo Deus non solum cognoiuit creaturas in sua essentia tanquam in causa, sed etiam immediate in seipsis.

Respondeo distinguendo Majorem; omnimodo non dicente imperfectionem ex parte cognitionis, concedo Majorem et Si modus cognitionis involvat imperfectionem, nego Majorem, &sub eadem distinctione Minoris. nego consequentiam. Nam, ut ex supra ductis constat, cognitio immediata creaturarum in seipsis in cognitionem refundit impers ctionem dependentiae , & specificationis ab ipsis. Ex quo patet disparitas ad exempla asducta s. actibus enim creatis animae Christi, de cognitioni Angelorum non repugnat taligimperfectio, sicut cognitioni divinae; quia objectum specificativum intellectus humani, vel angelici, non est ens increatum , sed en, ut sic, prout abstrahit a creato, & in cre 'to g objectum vero specificativum intellinctus divini est eas increatum tantum is scin

157쪽

s s Truiatas III. seu lota essentia divina, ut capite praecedenti ostensum est.

De ea salitate scientia Dei respectu

creaturarum.

NEmo negat scientiam Dei saltem dire

ctive concurrere ad productionem creaturarum; cum enim Deus sit agens intellectuale, nec caeco modo procedat in Ierum productione, sed cum infinita sapientia, omnia in numero, pondere , & mensura eser ficiat, fit inde scientiam Dei prauucere inmnibus operibus ejus, ipsumque in*roductio. Ne creaturarum dirigere . Vnde dicitur Plat. Ios. Omnia in sapientia fecipi, & Prover. 3. Seminus sapientia fundavit terram, stabilivit caelos prudentia . Dissicultas ergo restat, an scientia divina, non solum directive, sed editam effective , concurrat ad rerum prodinetionem , & cuinam scientiae talis causalitas effectiva conveniat, an illi, quae dicitur sinisPIicis intelligentiae, vel ei, quae visionis u- Pellatur t Pro resolutione Dico primo, scientiam Dei esse causam rerum, non solum dilectivam, sed etiam effectivam a Probatur primo ex .Augustinos. de Trinit. Cap. I s. ubi sic ait: Universas creaturas spiri-

- tria I corporales, non quia Ant, ideo novit

eui , sed ideo sum , quia novit: Sed haec cauis salis non posset esse vera, si Dei scientia non esset causa produetiva rerum: Ergo uxta Au- .ustinum scientia Dei ad productionem rhatum essective concurrit.

suadet, tum quia ( ut infra

ostium

158쪽

ostendemus Deus producit res ad extra, peractum imperii, qui procedit ab intellectu,

quamvis supponat motionem voluutatis, ut

docet in Thomas I. h. qu. I .art. I. Tum et

iam , quia si Dei scientia non esset causa effectiva rerum, ab illis penderet, de mensur retur, quantum ad veritatem, dc certitudianem et illa enim cognitio dependet ab obiecto, de ab illo. mensuratur quantum ad veritatem,& certitudinem , quae illud non facit, sed

supponit.Nqque valet responsio quorundam recentiorum dicentium , scientiam Dei pendere a rebus creatis, tanquam ab objectis, non vero tanquam a causis physice influentibus. In primis enim haec reiponsio aperte repugnae doctrinae D. Thomae: nam hic art. g. ad sic ait i Sient fellilia naturalia fune priora,

Mam scientia nostra, ct mensura ejus et ita ieientia Dei est prior , quam res naturales , . di mensura ipsarum . Et infra quaest. Id. aria. ponit hoc diaer en inter intellectum divinum, de nostrum, quod noster pendet a rebus, non vero divinus , a quo res potius pendent, dc dicuntur verae, quia ei adaequan

Secundo , si scientia Dei penderet a rebus creatis, tanquam ab objectis, de in illis lapis poneret, dc non faceret certitudinem , & vinritatem , non esset quantum ad hoc perfectior scientia Angelorum: cum enim illi non accipiant species a rebus, sed habeant a Deo infusas , illorum scientia non pendet a rebus creatis, in genere causae essicientis, & physice influentis in eorum intellectum, sicut scientia nostra , quae accipit species a re bus, sed in genere tantum causae materi

lis , dc objectivae : Ergo si hoc secundo

159쪽

i.6 Tra Staius IV modo divitia scientia pendeat, & causetur a rebus, non erit persectior, nec magis in- dependens ab illis, quam scientia Angelo

Tertio, scientia Dei non est minus perfecta , nec minus independens a rebus creatis , quam eius amor: sed divinus amor non pendet, nec mensuratur a bonitate, & perfecti De , quaesit in rebus, nec illam supponat, leupuenit, & efficit, ut docet D. ThoiIras infra

qu. EO. art. t. his verbis et Amor Dei es infundens , ct creatis bonitatem in rebus: Ergo similiter scientia Dei non pendet a certitudi ne, & veritate, quae sit in rebus, nec Illam supponit, sed potius efficit . . . iDico secundo, scientiam simplicis intelligentiae esse causam effectivam rerum in actu primo, scientiam vero visionis, ut est liboera, & approbationis, eas causare in actu leo

Prima pars patet; nam scientia simplicis intelligentiae continet in se ideas rerum po , sibilium, & se habet sicut ars in mente artiis sicis, antecedens voluntatem producendi o-Pus, quae est productiva in actu primo ope.

rum artificialium- Secunda vero , quae negatur a Recentioribus ,. probatur primo ex SS. Patribus et D. Cnim Augustinus lib. is . confess. cap. ultimo hec scribit: Notitaque, quae fecisti, videmus, quia sunt; tu autem quia vides, ea sum . D. Gregor. 2 o. moral cap. 23. cuae sunt (inquit Inon ab aeternitatra eius videntur , quia sunt, De ideo sunt, quia videntur. Et I. 35. C. f. Non eis xipentia videndo creat , existentia videndo com sinet ubi cum utantur verbo videre , late

tiam non si triplicis intelligentiae, sed vilio

160쪽

ne sientia Dei. I Probatur secundo ex D. Thoma in a.dissi.

s. qu. I. art. L. ad D ubi sic ait d Esse mi ho is subjacei Abertati voluntaris , stir sive opera.tivum creaturae : At scientia , quae subsacet ibbertati voluntatis divinae, seu libero Dei decreto, non est pure possibilium, sed futur rum, nec simplicis intelligentiae, sed visi nis: Ergo ista ex mente D. Thomae in cre

turarum causa, non vero illa.

Probatur tertio: Scientia, quae est causa in actu secundo futuritionisA existentiae rerum, debet illas ut suturas ,& existentes cognoscere ; Atqui scientia simplicis intelligentiae non est cognitio rerum ut futurarum, atque exim stentium, sed solum ut mere possibilium: E go illa non est causa in actu secundo suturiationis, & existentiae rerum, sed haec caus litas competit scientiae visionis, qua Deus sumtura , & existentia cognoscit. Minor expres, se docetur a S. Thoma hic qu. I . art. v. his

verbis, siuaedam sicet non fini in actu, tamen vel fuerunt , vel erunt , ct omnia ista Demdicitur scire scientia visionis et quaedam vero funt , quae sunt in potentia Dei, vel creaturae , quae tamen nec sint, nee erunt s ct respe horum non dicitur habere mentiam visionis ,

sed simpliei, intelligentiae . Major vero videis tur manifesta, tum quia sicut illud ,quod ignotrat medicina, non curat, ita illud , quod ignorat ars, vel scientia , non causat: tum etiam ,

quia juxta Augustinum lib. II. de civit. rap. Io. Deus non fecit aliquid nesciens e secisset autem, si actus, & scientia, quae causat rerum futuritionem , & existentiam , ad eas non terminaretur ut ad objecta scita , & cognita, sed solum tanquam ad effectus per causalita tem productos: Ergo, &c. 'Demum eadem pars hac ratione fundat

G a , men

SEARCH

MENU NAVIGATION