Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

211쪽

AM, O futuram aliquid creditur , sed sinis; a praesentia in eo dicuntur , quia aternitate sua

euncta eamplectitur

objicies secundo: Implicat aliquid existe-

te in mensura superiori, & aliena, nisi existat in propria, sibique intrinseca ; repugnat enim v. g. aliquod corpus esse sub coelo, tanquam sub primo locante, nisi existat in aliquo loco inferiori, sibi proprio, & adaequato: Sed AS-tichristus v. g. non existit nunc in duratione , de mensura propria e Ergo nec in mensura superiori aeternitatis . t

Respondeo, Majorem esse veram, quando mensura extrinseca,& superior finita, & limitata est, ut accidit in exemplo adducto, secus vero, si sit infinitasti illimitata, ut contingit in Propositos aeternitas enim est infinita in ratione durationis, & ratione suae infinitatis , nothi solum ad tempus praesens, sed etiam ad praeteritum,& futurum potest se extendere; unde ut aliquid ab ea contingatur, non requiritur, quod actu existat in propria mensura, sed sufficit, quod extiterit, vel extiturum sit. Objicies tertio sequeretur ex nostra sententia. Antithristum simul esse, & non esse in aeternitate,quod implicat. Probatur sequelas An richristus secundum nostra principia existit realiter in aeternitate, quatenus illa, ratioue suae infinitatis , cominet differentiam ilIam temporis futuri,in qua Antichristus aliquando existet . Sed ex hoc etiam sequitur,quod idem Antichristus non sit in aeternitate , cum similiter aeternitas , ratione ejusdem infinitatis , contineat differentiam temporis praesentis, in quo Antichristus nondum est; Ergo iuxta nomstra principia Antichristus simul est, & non est

iu aeternitate Sequitur etiam ex nostra senten-Ma , Adamum , ae Antichristum, creationem

212쪽

De silentia Dei. Mundi, & ultimum iudicium, inter se mutuo coexistere. Sicut enim quae sunt eadem uni tertio, sunt eadem inter se s ita quae sunt praesentia, dc coexistentia uni tertio, defient esse praesentia, & coexilientia inter se et Sed in nos ra sententia , Adam , dc Antichristus , creatio Mundi, de ultimum judicium sunt praesentia, &coexistentia uni tertio, nempe ternitati: Ergo de inter se. Pro solutione horum, de similium argumentorum diligenter observandum est, quod sicut

esse divinum, quamvis simplicissimum, aequivalet multis perfectionibus, quae sunt dispersae in rebus creatis, de potest ab illis diversimode participari: ita licet ejus aeternitas sit indivisibilis, de tota simul, habet tamen latitudinem quandam virtualem, seu partes vir ualiter distinctas, per correspondentiam, &analogiam ad nostrum tempus; ita ut concipiamus illam habere unam partem virtualem, correspondentem tempori praeterito , ait ram correspondentem tempori praesenti, &alteram correspondentem tempori futuro s& has diversas partes virtuales diversos aeter nitatis sinus nonnulli appellant . Hoc prae

missos Ad primum respondeo primo, quod sicut,

ratione distinctionis virtualis,de divinis attributis , de relationibus velificari possunt praeis dicata contradictoria : v. g. quod Deus inmquantum justus punit, inquantum misericors non punit: quod Pater communicat suam e sentiam Filio, & non communicat illi pate

nitatem, ut tract. I. cap. 3. declaravimus et

Ita distinctio partium virtualium in aeteris nitate lassicit , ut de Antichristo verificen- , tur praedicata contradictoria. Secundo dici.

213쪽

etto Tractatus IV.

non est in arterinate, non esse proprie conis tradictorias, quiae non verificantur de aeteris

nitate secundum idem formaliter, sed solum ratione diversarum partium virtualium , quas continet, de per habitudinem, &correspondentiam ad diversas partes nostri temporis: Sicut istae, Deus inquantum justus punit, inquantum misericors non punii: Pater communicat Filio essentiam, & non communicatilli aeternitatem, non sunt proprie contradi. eloriae, quia verificantur de eadem entitate increata Dei, prout aeqvicalet absoluto, ae respectivo, 3c diversis perfectionibus, quae sunt dispersae in rebus inferioribus . . Ad secundum dicendum, quod sicut illa, quae sunt idem uni tertio adaequate, sunt idem inter ses secus vero illa, quae sunt idem uni te tio inadaequate, ut constat in Personis Divinis , quae licet sint in adaequa te idem in essen. tia, non sunt tamen idem inter se: ita etiam quae coexistunt, & sunt praesentia uni tertio

aequate, & totaliter, coexistunt etiam inister se; non tamen illa,que coexistunt uni tertio

solum inadaequate, dc hon totaliter. Adam vero, &Antichristus non coexistunt aetern blati totaliter, & adaequate, & secundum totam extensionem virtualem,quam includit, sed inadaequa te tantum , & secundum aliquam solum ejus virtualitatem, quia non coexistuntiFli , quatenus aequivalet omnibus disserenis elis temporis, de quatenus in se continet omnes illos sinus, & partes virtuales, de quibus antea diximus;sed solum inquantum continet unam partem virtualem , correspondentem disserentiae temporis preteriti , in

qua Adamus extitit, & alteram correspondentem tempori futuro, in quo Antichristus, Ex

214쪽

, De siefit a Dei. rot. . Ex dictis toto hoc capite intelliges,tria esse media, in quibus Deus certo , Sc infallibiliter futura contingentia cognoscit. Primum est decretum praedeterminans, quod ratione suae . infinitae virtutis, de efficaciae habet certam, de infallibilem cum illis connexionem. Secundum , ipsae causae secundae , a Deo praedete minatae et licet enim causae secundae , nudet

sumptae , & secundum se consideratae, sonpossint habere rationem medii, in quo Deus e certo , Se infallibiliter futura contingentia cognoscat, ut S. I. contra Molinam osten dimus, bene tamen, ut subsunt decreto pra determinanti , & physicae praedeterminationi, quae est hujus decreti executio, d causalitas. Unde quando S. Thomas hic artic I 3.3c alibi docet, futura contingentia non posese certo aognosci in causis secundis, hoc deubet intelligi de causis lacundis, nude fum ptis . 3c. in determinatis ad agendum , non vero de illis, ut decreto praedeterminanti, de divinae motioni , ac praedeterminationi subjectis: nam quod in talibus causis certo cognoscat futura, expresse docet r. contrae

Gent. c. 6ydc quaest. ra. de verit. art. I o. Te

tium denique medium, de in quo Deus non solum certo, sed etiam intuitive, & invaria biliter cognoscit futura contingentia, est , jus aeternitas, quae ratione suae infinitatis

indivisibilitatis , & simultatis, simul, & inimico nunc indivisibili continet, de me surat omnes ditarentias temporis, de omnia , quae in illis successive fluunt, & transeunt et Sicut . centrum, quamvis indivisibile , a, est tamen cuique puncto opposito in cumcumferentia, de omnibus lineis ab eadem circumferentia ad centrum deductis. unde

215쪽

ton Tractatus Imquaest a. de verit. ar x. ita se habet in ora dine ad praeterita, & futura, sicut existens in alta specula, ex qua intuetur totam viam de omnes in ea transeuntes; licet enim unus pedi gat post alium , de posterior non videat pri xem ; ille tamen, qui est in specula, omnes simul intuetur, & habet sibi praesentes. Ita similiter Deus habet sibi praesentes in specula suae aeternitatis res omnes temporales , resuccessivas, etiam praeteritas , & futuras, ibeet istae succedant illis, & in propria mensura , dc duratione nequeant simul existere

De scientia media .

DAri in Deo certam, & infallibilem fu

turorum conditionatorum notitiam,d cent communiter Tho me, & fatis aperte colligitur ex variis Scripturae telliinoniis., quibus illa futura revelantur. Nam I.Reguntias. 3. Regum II, dc Matth, II. tria pramun tiantur futura conditionata, nempe traditio

David in manus Saul, si maneat in Ceyla, perversio filiorum Israel. si ingrediantur ad filias Gentium , & conversio Tyriorum , MSidoniorum, si Christus apud illos praedicanset, defectistet signa, ac miracula, quae fecit apud Judaeos. Nec valet, quod respondet Curiel, Corne-io, Typhanius, dc alii, haec dici tantum per

exaggerationem humana, vel secundum promhabilem tantum cognitionem,quam Deus hamhebat de huiusmodi futuris,attendendo ad iniselinationem causarum secundarum, quae, post iis illis conditionibus, de se magis erant incli

uisae ad illos effectua, quam ad oppositos .

216쪽

De Iesinita mi , EDIUnde Scriptura post verba illa Matth. t r. Si in raro , o Sidone, &c. ad diis Si in So domis factae fuissent virtutea , quae facta surae in te , forte mansissent usque ad hane diem .

Ubi particula forte , solam probabilitatem,& conjecturam , non autem infallibilitatem;& certitudinem denotare videtur. Non valet , inquam, haec responsio e Primo quia seductio , &aversio cordis filiorum Israel, si ad alieni.

genas ingrederentur, ut certissima praenuntia. tur 3. Regum II. ait enim Scriptura: Nongrediemini ad eas , certissime enim avertent . corda vepra . Quae Particula certissime, omnimodam certitudinem , & infallibilitatem, de non solam probabilitatem, dc conjecturam mgnificat. Secundo , quia D. Augustinus de bono Persever. cap. s. agens de Tyriis, & Sidoniis , ait ; Sed nunquid possumus dicere s etiam T=rios, o Sidonios , ra ibui vita se virtus uae

factis , eredere noluisse , aut credituetor noufuisse, si ferens s eum ei; ipse Dominuae atteis fletur , quod acturi essent magna humilitatis paenitentiam , si in eis facta esseni dimina umilia flava virluttim st Manifeste ergo Augustiis nus admittit certitudinem illius futuri condiationati, nempe quod credituri essent Tyrii, si talia signa vidissent.

Tertio, D. Thomas qu. I t. de verit. ar. I &2. t. q. III. a. f. ad a. docet, quod quamv/Prophetae quandoque solum reveletur futuis rum , quantum ad ordinationem causarum ad ipsum a cognitio tamen Dei non solum terminatur ad dispositionem causarum, sed etiam insallibiliter ad eventum futurum, vel non fuisturum et Ergo tametsi futura conditionata r

velata in Scriptura aliquando Propheis solum inuolescaur,quoad ordinem causarum ad ipsaaI 6 --

217쪽

to ranatus 'III. tamen cognitio , dc praescientia divina non soldum ad ordinem causarum terminari debet, sed etiam ad eventum isturum, vel negationem ejus, sub tali conditione, &consequenter futura conditionata certo, & infallibiliter cognoscuntur a Deo, vel ut vera, vel ut falsa

determinate,

Quarto , licet sublatis decretis conditionatis, non possit dari in Deo certa, & infallibilis futurorum conditionatorum scientia; illis tamen admissis, eorum certa notitia Deo denegari non potest; cum enim talia decretae sint ab intrinseco efficacia, ut tractatu sequen-ri ostendemus , habent nexum infallibilem cum hujusmodi futuris, Sc sunt medium aptissimum, in quo fundetur certa, & insalis sibilis eorum cognitio , ut capite praecedenteriacebamus de decretis absolutis r At in Deo Poste absque inconvenienti , immo & debere admitti decreta absoluta ex parte subjecti , di condationata ex parte objecti, cons abit ex infra dicendis et Ergo datur in Deo certa , di infallibilis futurorum conditionatorum notitia Neque obstat, quod Scriptura tribu es Deo hujusmodi futurorum scientiam, utatur incerdum particula sone, vel furnan. illa enim

Non semper denotat dubitationem, vel incertisudinem , sed liberi arbitrii mutabilitatem, vel ipsius rei difficultatem. Vnde Hieronyis

mus super cap-Jeremiae:Verbtim ambignum forsitan , Majestati Dei non potest convenire fed nouebo oquitur Ueseu, ut liberum hominia isarvetur arbitritim. Addo, quod, etsi talis particula denotaret aliquam dubietatem, veliconjecturalem cognitionem in Deo, respectu

futurorum conditionatorum,ea tamen non es

iet xespectu illorum, per Oidinem ad decretu

218쪽

De sientIa Deiro divinum,sed per ordinem ad causas secundas respective ad quas contingentia dicuntur. Inde ex illa posset solum inferri, hujusmodi futura cognosci a Deo conjecturaliter,per r spectum ad causas creatas, in quibus fallibiliter continentur, non vero per ordinem ad suum decretum, in quo tanquam in causa

certa, & infallibili continentur. In eodem sensu intelligi, & explicari debet Augustinus,

eum lib. de praedest. Sanct. cap. I . explicanSillud Sapient. q. Raptua est, ne malitia mutia rei 1nte lectum eius, ait: Dictum est fetindum pericula vitae hujus , non seundum praescieramitam Dei , qui hoe praescivit, quod futurum

rati, non quod futurum non eras His enim

verbis solum intendit docere, quod in Scriptura Deus revelaverat futurum illud, secundum ordinem , quem dicebat ad causas secundas , & inferiores , per ordinem ad quas non habebat omnimodam certitue nem , & infallibilitatem, sed probabilem tacitium , & vonjecturalem . Et hic etiam eis verus ,. & germasus: sensus nonnullorum Thomistarum , ' qui videntur tribuere Deo cognitionem tantum conjecturalem de hujusemodi futuris ; nam manifeste loquuntur de illis , ut contentis in causis secundis,& per respectum ad illas, non vero prout inidi vino decreto continentur, & respective ac

illud. -

- Hoc praemisso, de quo, ut dixi nulla feret

inter Thomitas est dubitatio, totius dissicub.tatis, & controversiae, quae inter illos, & Patres Societatis versatur, punctum in hoc yosicum est, an Deus futura conditionata cognomiscat independenter a praedicto decreto conditionato, subindeque in signo ratiotiis illud

D resate . vel solsim dependenter ab illo,

219쪽

de in signo illud subsequente Primum docent

scientiae medis defensores, secundum ejus imis Pugnatores, qui ( ut fatetur Typhanius , in gnis ex eadem Societate Theologus, Sc Aca.demiae Mussipontanae Cancellarius, in lib. de ordine, deque priori, & posteriori cap x s. & antiquitate, & numero, & authoritate, longe sunt potiores . Imo cap. yrie cedenti ait,

nulluin alium Theologum ante Molinam , nec

per fomnium quidem do fetentia media cogis se , nec eam ullibi mei supposuisse , mei adhibuisse ad ullam sive Scriptura, sive Theologiae clulasti ea diffficultatem evendendam . S. I. pugnatuν sientia media ex doctrina . . S. Augustini, O D. Thome .

Plura possem proferre D. Augustini testi

monia, quibus expungi videtur scientia

media, seu cognitio futurorum conditionat rum, independens a decreto, eoque ante

, rior s sed in hoc Manuali brevitati studens, ea tantum proseram . quadraadit; S . Doctor in libris de praedestinatione Sanctorum , dc de bono perseverantiae, quos scripsit post acceptas Epistolas, Prosperi, dc Hilarii, adversus reliquias Pelagianorum; & ut epistolis illis

responderet. In primo ergo libro cap. io. sic habet i Praedemnatione quippe Deus ea prafivit, qua Derat ipso Desurus. Et insta et sinam do promisit in brahae fidem Gontium More demestra voluntatis potestate , sia de sua praee finatione promisit et stet sit enim , quod ipse facturni erat , non quod hom eae , &c. ubi S. Pater scientiam mediam exclusit, &prorsus

cumnavit. Eiua enim assertores dicune, ideo Deum

220쪽

De scientia Deί. torneum posse praedicere, vel promittere, quisnam convertemur nec ne, quia praescit quinam obtemperaturi sint gratis omnibus oblatae. At vero Augustinus docet, ideo Deum posse praedicere, vel promittere actus nostros, quia potens est illos facere, noinde nostra potestate, sed de sua praedestinatione. Et it rum cap. II. ejusdem libri docet nulla poste Deum praescire futura , nisi in decreto, ex quo plane omnis usus scientiae mediae interdicitur. Uerba ejus sunt: me est immobilis umritas praedestinationis, ct gratiae . riam quid est , quod si . est olus , sicut elegii nox in ipso ante mundi constitutionem p quod profecto si

propterea dictum est, quia praesivit Deus cremdituros, non quia facturus fuerat ipse eredentes , contra Fam praescientiam loquitur Filius dicens, non vos me elegia is, sed ego elegi vos et Iecti sunt itaque ante mnndi constitutionem , ea

praedestinatione , qua Deus sua facta praesis vix .

Respondent A versarii, quod dum Augustinus docet Deum futura nostra opera m sua praedestinatione praescire, loquitur de suturis

absolutis, non vero de conditionatis S, subindeque non excludit scientiam mediam, quae est cognitio futurorum conditionatorum a te decretum, seu praedefinitionem conditionalem voluntatis divinae.

Sed contra, primo: D. Augustinus ibi I quitur de illis futuris, de quibus a Prospero, &Hilario fuerat interrogatus, & de quibus mentionem fecerat in libro de sex questioni.bus Paganorum: At illa sunt futura conditi nata, erat enim ibi quaestio de isto futuro: Sichr ut tali tempore , o Zoeo apud Genti a Praedicasset, an iIli eredidissens , vel non 3 ut

constat ex praedictis Epistolis Prosperi, ic Hi

larii:Ergo ibi loquitur de futuris coditiosam:

SEARCH

MENU NAVIGATION