장음표시 사용
241쪽
- 2Io Tra ctatus III contra Gent. cap. Sy. ubi docet . quod quamvis homo non possit se disponere ad primam gratiam, poteth tamen impedimentum prinstare illius receptioni, & se reddere illa magis, vel minus indignum, per minora, vel graviora peccata: Sicut, etsi homo non posta sit lumen solis ad se trahere, potest tamen ejus illuminationem impedire , claudendo ianuam, vel fenestram. Licet sinquit aliquia per motum liberi arbitrii , divinam Irmitam nec promereri , nec advocare possit, Potest tamen seipsum impedire , ne eam recipiat re eum hoe sit in potestate liberi arbitrii, non immerito imputatur et , qui impedimentum
Praestat gratiae receptioni. Sed de hoc fusius
Objiciunt secundo Adversarii aliqua SS. Patrum testimonia,quae videntur favere scientiae mediae: Augustinus enim lib. de praedest. Sanctorum cap. Io. docet, praedestinationem non posse esse sine praescientia, bene tamen praelabentiam sine praedestinatione: Ergo censet posse dari praescientiam independentem a predestinatione, seu praedefinitione voluntatis divinae, subindeque scientiam mediam. Unde ad
Simplicianum q. a. inquit, Deum sic voeare eum , cujus miseretur , quomodo scit ei congruere , usvocantem non respuas . Et D. Th. 3. P. qu, I. a. 3 .ad . ait, quod praedestinatio supponit praesens iam futurorum: At non futurorum in s Fatu absoluto, alias praedestinatio haberet causam meritoriam in nobis : Ergo instatu conditio
Ad Augustinum respondeo, in primo testimonio ipsum manifeste loqui de peccatis, quae D s praucit in decreto permissi vo, sed non
242쪽
cumque non iacit , scut quaecumque peccata . In secundo vero, cum ait, De im sic vocare eum, cujus miseretur, quomodo sit ei congruere ,&c. hoc non debet intelligi de sci enti a mere speculativa, deindependente a decreto, sed de praetica, & fundata in decreto, quae mediante gratia efficaci faciat talem congruitatem ,& coaptationem, juxta illud Apostoli ad
Hebraeos I 3. LAPtet vos Deus in omni bono , faeiens in vobis, quod placet coram fer id est, facia/ vos velle omne bonum , ut exponit D. Thomas lec .s. In eodem sensu Cardinalis Toletus annotat. s A. in cap. s. Lucae interpretatur verisba Chrysostomi homil. 31.3c 5 s. in Matthaeum, ubi agens de vocatione Pauli, de Matthaei, ait
Denm tunc eos vocasse, quando noverat c' em
iuros et dicit enim sensum illorum verborum esse istum, Deum tunc convocasse, quando praescivit m operaturum in illis, ut obtemperarent . Nisi sic intelligas doctrinam ChrUosami, (inquit illi non consentio, sed eontra
Ad locum D. Thomae desumptum ex S. pa te respondeo ibi sermone esse de absolute fuist EriS, ut coni at ex intento argumenti, de ejus solutione , qua intendit praedestinationein Christi fuisse post praevisionem peccati primi hominis, illamque supposuisse: pravisio autem peccati, quam supponit praedestinatio Chris i , non est conditioniata, sed absoluta, ut clarum est in via S. Thomae; alias non esset verum, damo non peccante,Christum non venturum. Fec ex hoc sequitur, dati causam meritoriam praedestinatioius in nobis, quia ut acute ibi , Caietanus notavit, futura, quae ad praedes i. nationem supponuntur , sunt illa, quae per
Praedestinationem non constituitatur, id est
243쪽
quae in sui esse a praedestinatione non eli.
ciuntur, nec imperantur: omoe autem meritum nostrum est effectus per praedes in tionem constitutus, ideoque non opponitur praevisus ad illam, nec datur causa pi ed
stinationis in nobis, etsi aliqua futura abs Iuta ad praedestinationem supponantur Prie-
Objiciunt tertio e Futura conditionata , quorum conditio nunquam ponetur , non cognoscuntur a Deo per scientiam simplicis
intelligentiae, cum illa ad sola possibilia, de
necessaria terminetur a neque per scientiam visionis, quia illa circa ea tantum versatur, quae sunt Deo praesentia in sua aeternitate; talia vero futura, cum nunquam habitura sine existentiam in tempore, defectu conditionis, quae nunquam purificabitur, non sunt realiter, sed objective tantum Deo praesentia in aeternitate: Ergo illa non possunt a Deo coegnosci, nisi per scientiam mediam. Respondeo, futura illa cogit osci a Deo per scientiam visionis, non quatenus est visionis tarmaliter, quia sub hac ratione terminatur solum ad xes suturas, ut praesentes in aeterniat tale, sed inquantum eth libera, & approbationis , seu prout habet adiunctum decretum divinae voluntatis, in quo fundatur, dccui ut medio innititur; sic enim non terminatur solum ad res suturas, ut praesentes in aeternitate, sed etiam ad omnia objecta libera, dc contingentia , quaecumque illa sint , se extendit. Potest etiam dici, futura illac gnosci per scientiam simplicis intelligentiae: nam sicut datur in Deo scientia visionis naturalis , de necessaria , scilicet visio essentiae divinae , & alia libera, scilicet intuitiva crea--rarum in speculo aeternitatis; ita datur
244쪽
Do montia Dei. 233 scientia simplicis intelligentiae naturalis quae circa mere possibilia versatur, & libera, quae fertur circa conditionale futura . Quando autem D. Thomas , & Theologi dicunt, scientiam simplicis intelligentiae esse mere naturalem, hoc ideo asserunt, quia illa praecipue occupatur circa mere possibilia, quae Deus naturaliter, & necessario cognoscit. Objiciunt quarto: SS. Patres docent, scienatiam Dei respectu futurorum contingentium esse valde mirabilem, & humani ingenii captum transcendere: At hoc verum non esset,
si illa esset fundata in decreto praedetermia nante, ut docent Thomime; cum nihil in hoc mirabile sit, quod Deus videat sua decreta, de in illis effehus futuros cum ipsis infallibili. ter connexos: Ergo illa est independens a tali decreto, subindeque scientia media.. Respondeo , concessa Majori, negando Minorem ; nihil enim mirabilius in Deo , quam quod nihil extra seipsum, sed omnia tanquam in causa, &veluti in speculo purissimo, contempletur in sua essentia, vel nudesumpta, vel per decretum determinata. Ex hoc enim provenit, quod ejus scientia sit ca sa rerum, & eminenter speculativa, & practica. Quod non sit mensurata a rebus, sed potius illarum regula, & mensura . Quod sit omnino certa, & infallibilis , utpote nixa medio certissimo , & insallibili. Et tandem, quod sit infinita, de ad omnia se extendens, cum nihil possit subterfugere Dei causalis
tem. E contra vero, in sententia Advertariorum, scientia Dei respectu futurorum conis tingentium est mere speculativa, & exploratrix, ac mensurata a rebus, non vero ii Iarum regula, ae mensura, cum non faciat, sed sup
245쪽
supponat illarum futuritionem; nec ideo res futurae sint, quia sciuntur a Deo, sed potius ideo ab illo sciantur, quia futurae sunt. unde illa similis est scientiae astrologorum, quae non facit , sed talum speculatur , & explorat conjunctiones syderum, cursusque plane tau
Obiicies quinto et Nemo prudenter aliquid
statuit de fine, nisi praecognoscat media apta ,& proportionata ad ipsum assequendum: unode est illud Lucae I . uir ex vobis volens ira Fim aedificare , non Priux secum cogitat , ara habeat sumptus ad perficiendum susscientes pErgo antequam Deus decernat essicaciter nostram conversionem, praecognoscit,an talibus,
vel taIibus mediis ipsam infallibiter assecuturus sit: Sed hoc non potest cognoscere, nisi per scientiam mediam: Ergo illa in Deo admittenda est. Respondeo, concesso Antecedenti, & con, sequenti, negando Minorem subsumptam ;Deus enim media apta,& proportionata ad nostram conversionem cognoscit per scientiam simplicis intelligentiae, qua comprehenodit suam omnipotentiam . & videt in thesauris ejus latere infinita media, seu auxilia, quihus potest efficaciter, & suaviter ad se trahe.re voluntates nostras, quando,&ubi voluerit. suis enim ( inquit Augustinus in Enchirid.
c. s8. ram impie desipiat, ut Aeat Deum malas hominum voluntates , quaI volueric, quam do voluerit , ubi voluerit , in bonum nore posse convertere ys. VI.
246쪽
Solvuntur argumenta , qua fieri solent contra
decreta conditionata, quae admittuntura Thomsis. , -
tequam argumenta illa proponamus, ac diluamus, diligenter observandum est, aliquam volitionem,seu aliquod decretusti posse dici duobus modis conditionatum. Primo ex parte subj ecti, quando scilicet subj ctum non habet actu voluntatem aliquid faciendi, sed illam haberet, si poneretur aliqua conditio, ut si quis dicats: Ego vellem venari, si hoc liceret Clerico . Per hunc enim modum loquendi, non significo me habere actu volitionem circa venationem , sed i LJam habiturum, si ea liceret Clerico . Secundo ex parte objecti, quando scilicet ha-
hetur actu volitio efficax ex parte volentis, suspenditur tamen effectus ejus, donec ponatur conditio, qua accedente redigetur adactum , ut si dicam, Volo , ct voveo ire Romam , si convaluero ab infirmitate et tunc enim .habetur praesens, & efficax voluntas talis p regrinationis,sed expectatur restitutio sanit iis, a qua , ut a conditione dependet. Decreola conditionata primi generis dari in Deo non possunt, quia illa involvunt imperfectionem potentialitatis, & suspensionis Deo repugnantem ; Thomistae tamen docent in eo ad. mittenda esse decreta conditionata secundo modo, seu ex parte objecti, saltem circa futura illa conditionata, quae Deum se cognoscere in Scripturis testatur, & quae spectant ad ordinem di vinae providentiae, & ad gubernationem universi. Ista enim nullam dicunt ii pers
247쪽
136 Trasatus DL perfectionem in volente, sicut alia, ut docet D. Thomas in. I. dist. 6. qu. I. art. I. ad a. his verbis : Voluntas antecedens potest dici eonditionata, nee tamen est imperfectio ex parte voluntatis divinae , sed ex parte voliti, quod non accipitur cum omnibus circumstansiit , quae exiguntur ad remis ordinem in fa
IIa autem esse in Deo admittenda probari
potest, tum quia, cum futura conditionata sint magis actualia,quam quae sunt mere possibilia,c con notant enim existentiam, ut habendam sub conditione, a qua tamen con notatione
praescindunt res mere possibiles 3 assignari debet causa aliqua hujus majoris actualitatis: noest autem alia assignabilis, praeter decretum objective conditionatum. Tum etiam, quia si Deus non esset suo decreto determinatus ad eorum futuritionem conditionatam , esset indeterminata illa saturitio,de consequenter falso Deus ea revelasset inscripturis potius ut
futura, si poneretur conditio, quam ut non futura . Maxime cum nonnulla ex eis sint omnino disparata , eorumque proinde futuritio nullam habeat connexionem cum suis conditionibus, ex natura rei, sed tantum ex beneplacito Dei. . Porro contra illa decreta multipliciter insurgunt defensores scientiae mediae, eaq; multiplici titulo expungere, de amandare conantur,nempe ex eorum novitate, inutilitate,absurditate, de impossibilitate. In primis dicunt,
illa esse nova,de a Thomistis excogitata , cum nec in Scriptura,nec in SS. Patribus, nec apud D. Thomam ullum extet illorum vestigium. Secundo,illa esse otiosa, cum ad divinam providentiam, Sc gubernationem rerum minime deserviant.Tertio,illa esse ridicula,& nugatorum
248쪽
De sientia Dei. 23 ria a ridiculu enim videtur ponere in Deo de cretum conditionatum de conversione Tyriorum, sub conditione praedicationis Christi, reddita impostibili per aliud decretum, quo Deus absolute statuit, quod Christus apud Tyrios nunquam praedicaret. Stetit vana , & irrisoria est promissio, ea conditione a sponsore facta, quam nolit apponere s ut si quis dicat, dabo tibi decem aureos,si ea die venero,& statuat se non venturum. Quarto:illa esse imposisibilia, tum quia, si Deus habisisset decretum conditionatum convertendi v. g. Tyrios, lapistosito, quod Christus praedicaret illis, cum a- unde decreverit, quod Christus apud ipsos
nunquam praedicaret, haberet eo ipso affectus contrarios , & inter se minime cohaerentes, quod impossibile est. Tum etiam, quia omne decretum divinae voluntatis inseri,& causat aliquam mutationem realem , & physicam in creatura: decreta vero conditionata,quorum conditio nunquam ponetur , nullam possunt inferre, &causare mutationem in creatura , defectu conditionis , quae nunquam
purificabitur: Ergo illa sunt impossibilia in
Uerum haec levia sunt, nec mu' o sudore indigent, ut solvantur. Ad primum enim remo ndeo, negando decreta illa nu Ilum habe.re fundamentum in S. Scriptura, vel SS. Patriis hus et nihil enim in Scriptura frequentius illa Dei voluntate, quam vocant antecedentem de salute omnium hominum, quam D. Thomas iupra relatus dicit esse conditionatam ex parte obseeli. Plura etiam in Scriptura reperiuntur pacta , vel promissa Dei de rebus sub condatione futuris, nunquam implendis, ut voluntas Dei conferendi posteris justitiam
originalem, si illorum parens, di caput diviso
249쪽
χ38 Tractatus Iu praecepto obtemperaret ; ut pactum cum Davide initum servandi perpetuo regnum haereditarium ejus filiis , si patris pietatem
imitarentur: ut voluntas Patris aeterni mittendi Filio plures legiones Angelorum , si
rogaretur . Scriptura etiam Deo attribuit notitiam quorumdam futurorum conditionatorum, quorum Eventus nullam habet connexionem cum conditione , quale est iIIud Elisei ad-Regem Joan. x . Regum I S. Si perra sisset quinquisi , aut sexies , flve P Pisis terram , per ississet Syriam usque,ad consumptionem . Patet enim , quod devastatio Syriae non erat connexa cum illa temepercussione : non potuit ergo Deus asserere , futuram esse illam devastationem, ex vi connexionis, sed solum ex efficacia sui decreti. Habent etiam illa decreta fundamentum in SS. Patribus , cum S. Dionysius, & D. Thomas passim doceant, Deum omnia sive possibilia, sive futura in sua essentia tanquam an causa cognoscere ex illo enim principio, quod in utroque S. Doctore communissimum est, decreta conditio nata manifeste colliguntur; cum (ut saepe di xupus) essentia divina non possit esse causa futurorum conditionato. Tum, nisi ut modificata , & determinata per Ndecretum conditionatum, eo quod Deus non sit agens necessarium, sed liberum, & omnia
Dperetur iuxta consilium voluntatis suae , ut ait Apostolus. Item D. Thomas infra qu. I s. art. I. ad h. expresse asserit, Deum velle , quod aliquid quandoque sit futurum secum dum causam inferiorem , quod tamen futurum non sit fecundum eanfam superiorem e constat autem futurum illud esse conditionatum, eo
Quod foret, nisi Deus aliter ordinasset propter
250쪽
De fcientia De2. iam 23spter rationes suae providentiae nobis occulis
Ad secundum nego decreta illa esse in Deo otiosa, & superfluar quemadmodum enim ilicet Deus decreverit denegare gloriam alia quibus, & media essicaciter ad eam conduiscentias tamen voluntas antecedens,quam habet de salute omnium, non est otiosa , & superflua, quia per eam praeparantur omnibus media ad salutem lassicientia et ita similiter, eum decreta, de quibus loquimur, conducant tum ad gubernationem, & providentiam Dei .(prudentis enim gubernatoris est, paratum se exhibere ad multa facienda, quae tamen nunquam erunt ) tum ad transferendum res astatu merae possibilitatis ad statum futuritionis conditio natae, & ad fundandam certam veritatis earum notitiam, otiosa, dc supe flua censeri non debent,& multo minus absu da, & ridicula, sed honesta, prudentissima,&summa veneratione digna: licet enim in agentibus particularibus absurdae videantur volitiones, & promissiones de re aliqua faetenda sub conditione aliqua, quam nolunt implere, non tam em in provisore generali, ut constat de voluntate antecedente, &conditionata salvandi omnes: homines , quam Deus non vult in omnibus adimpleri ob rationes occultas suae providentiae. Unde Adversariorum instantiae vires tantum habent ab angusta , & demisia cogitatione nostra , qua Deum ut particulare agens concipimus, more aliorum, quae nobis familiaria sunt, &aegre possumus assurgere ad universalissimi, & ce-cumenici gubernatoris providentiam, nullo, fine cohibitam, ad quam pertinet plures defectus tum physicos, tum morales in hoc universo permittere, ae non solum diversa , sectetiam