Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

261쪽

. Eso Tractatus M.

in perfectione Deo intrinseca, aedesectibili ,

seu quae potuerit in Deo non esse.

Probatur : Tum quia si Deo deesse posis et aliqua perfectio, nec esset. immutabilis, nec infinite perfectus: Tum etiam, quia in Deo admittenda non est perfectio imperfe-etioni admixta et Sed perfectio defectibilisentitative in ratione perfectionis impers

monem importat, nam posse non esse, maxima imperfectio est: Ergo Deo concedenda non est. Dico tertio, actus Dei liber non superaddit ad necessarium modum aliquem, seuenistitatem modalem, quae potuerit Deo deficinre, sive in illo non esse. Probatur: Tum quia talis entitas modalis desectibilis esset imperaiecta, ficut perfectio defeetibilis, cum posse

non esse, seu posse esse nihil, sit supremus imperseetionis gradus e Tum etiam, quia dic rei in essentia divina imperfectionem potentialitatis; nam essentia divina se haberet ad illam, sicut posentia adactum, &ficut perseis bile ad perfectivum, & cum illa faceret xeaIem compositionem; hoc ipso enim quod esset realiter defeetibilis, non posset identissicari cum essentia divina, quae est omnino in-

desectibilis.

Dico quarto, actum Dei liberum non conis tui per respectum rationis ad creaturas . Probatur: Vel talis respectus sumitur fundamentaliter, vel formaliter: Si primum diis Catur, restat explicare, quodnam sit illius fundamentum, an sit aliquid creatum , vel increatum, Deo intrinsecum, vel extrins cum, Ac an dicat perseetionem, vel non; &fic haec sententia coincidet cum praecedetibus jam impugnatis, vel cum ea, quam sequentigonclusione exponemus. Secundum vero ab ' et firmam

262쪽

- . De voluntate Dei.

firmari nequit et Tum quia ens reale, quale est liberum Dei decretum , nequit consitui per aliquam formam rationis ab in . tellectu confictam et Tum etiam , quia vel ille respectus rationis formatur a Deo, vela creatura . Non a creatura , cum Deus fit liber ab aeterno , 2 intellectus creatus sit in tempore. Nec eti/m a Deo, nam vel Deus illum formaret per actum tib rum, vel per necessarium. Non secundum, alias respectus ille esset necessarius Deo ,& consequenter non posset constituere Iiberum ejus. decretum . Nec primum, quia omnis actus liber intellectus civici decretum liberum voluntatis conuitutum supponit, cum libertas intellectus a libertate voluntatis oriatur.

Addo, quod absurdissimum videtur, deis creta Dei libera, quae sunt vera , & realis causa creaturarum, & a quibus tota vis di. vinae providentiae , rerum universi series pendet, & in quibus tanquam in medio fun- datur scientia Dei libera , seu visionis, in mera entia rationis resolvi. Dicora timo, actum Dei liberum addere ad actum necessarium terminationem ad creaturas, defectibilem, seu deesse possibilem, sub ratione terminationis , non vero sub ratione perfectionis, vel enthatis. Haec conclusio sequitur ex dictis in praecedentibus, 'cum enim actus liber Dei no constituatur per deno urinationem pure extrinsecam a creaturis petitam, ut in prima conclusione ostendi mus , sed per aliquid Deo intrinlacum, defectibile tamen secundum aliquam formalitatem, quia hoc exigit libertas, & indisserenis ei a voluntatis, terminatio voluntatis divinae

creaturas debet esse defectibilis, seudees1 ε , se

263쪽

Tra status In

se possibilis, secundum aliquam rationem, de iformalitatem:Sed non potest esse defectibilis, seu deesse possibilis in ratione perfectionig,

vel entitatis,ut constat ex diistis in secunda,&tertia conclusione: Ergo debet esse defectibilis , seu deesse possibilis, saltem sub rsitione purae terminationis, ut actum Dei liberum constituere possit. Dices cum Gongale, illam terminationem esse defectibilem ratione extrinseci connotati, non vero ratione illius, quod importat in

recto.

Sed contra primo F Illa terminatio debet esse defectibilis, secundum id, quod consti. cuit Deum libere volentem, cum defectibilitas sit de ratione libertatis, & indifferentiae . At non constituit Deum libere volentem per id, quod dicit de connotato, sed per illud, quod dicit in rectos alioquin Deus constitue. Tetur libere volens per solam denominatio.

nem extrinsecam a creaturis petitam,non vinro per aliquid ipsi inti insecum , -quod est incidere in opinionem Aureoli, conclusione pri. .ma confutatam et Ergo terminatio illa debet esse defectibilis, non solum ratione extrinsectconnotati, sed etiam ratione illius, quod importat in recto. Contra secundo:Decretum liberum est Deo ratio cognoscendi creaturas existetes, aut fuis' turas, ut tractatu praecedenti cap. q. s. E. ostensum est. Ex quo sic licet arguere ; Ratio cognoscendi creaturas exrstentes, aut futuras debet esse libera , ac proinde defectibilis,sub ea ratione, & conceptu, sub quo est ratio illas cognoscendi: At non est ratio cognoscendi creaturas existentes , vel futuras, formalitas intrinseca,secundum id, quod in obliquo, aeterminative importat,sed secundum id, quod

264쪽

De voluntate Dep. assimportat intrinsece, &in recto: Ergo ut fiet debet esse defectibilis, seu deesse possibilis.

Major constat s si enim ratio cognoscendi creaturas non esset libera, sed necessaria, non esset medium ad liberam, sed necessariam cognitionem. Minor etiam evident, eth g Dam id, quod decretum Dei in obliquo imo, portat, est creatura existens, vel futura: At naec non est ratio, seu medium cognoscendi, : sed tantum res cognita: Ergo decretum Dei. non est illi ratio cognoscendi creaturas secundum id, quod in obliquo, & extrinsece imporistat , sed secundum id, quod importat intrinse-ce, M in recto. e

- Contra tertio : Desectibilitas sub concepi ii intrinse eae termj nationis, absque defectu emilitatis, & perfectionis, nullam arguit imperfe- 'ctionem in Deo & alias, illa admissa, melius& facilius explicatur libertas divinae volitionis: Ergo illa admitti debet. Conmuentia patet, Antecedens vero, praeterquam quod ex objectionum solutione constabit, breviter suadetur . Solus perfectionis, aut entitatis defectus imperfectio es : Sed defectibilitas sub

conceptu purae terminationis , nec perfectionis, nec entitatis defectum importat, ut constabit ex infra dicendis: Ergo nullam arguit in Deo imperfectionem. Confirmatur: Ex defectibilitate illius teriminationis intrinsecae, sub conceptu purae teris minationis, nulla potest inferri mutabilitas in voluntate divinar Ergo admittenda est. Consequentia patet ; ideo enim a Deo rejicbditur perfectio, vel entitas defectibilis, quia ex illa sequitur realis mutatio,vel mutabilitas

in ea, ut supra arguebamus . Antecedens v ro probatur . Mutatio est transitus de non esse

ad esse, vel de esse ad Ion esse, di conseque

265쪽

as Tractatus m. . ter petit adventum, vel carentiam formae,

sub conceptu essendi , subindeque sub ratisne entitatis, & perfectionis: Ergo terminatio defectibilis solum sub conceptu teria minationis , & indefectibilis sub conceptuentitatis , nullam infert mutationem , . vel mutabilitatem in Deo . hiod potest explicari ex mysterio Incarnationis: nam quia subsistentia divina habet exercitium terminandi intrinsece naturam humanam , sine

additione novae entitatis, aut perfectionis, licet eam desineret terminare , non pro- Pterea mutaretur, quia nihil entitatis, aut

perfectionis deperderet . sed solum deibneret habere exercitium , quod antea ha

bebat. . - .

Ex his habes solutionem hujus difficillimi

nodi, quem initio hujus capitis proposuimus,& perfectam libertatis Dei cum ejus immutabilitate concordiam. Ex eo enim, quod actus liber Dei addit terminationem ad creaturas, desectibilem ob ratione terminationis,pers die salvatur Dei libertas, & indifferentia, quae exigit , ut res ita sit, ut possit non esse. Ex eo vero, quod illa terminatio est indefectibilis sub ratione entitatis, & perfectionis, labsistit summa ejus immutabilitas, quia mutatio exigit transitum de non esse adesse, vel de esse ad non esse. Objicies primo: Terminatio actus liberi Dei ad creaturas, sub conceptu terminati nis, est entitas divina intrinseca Deo: Ergo si potuit deficere, aut non esse in Deo, sub Couceptu terminationis, potuit etiam defice. e sub conceptu entitatis: vel si sub conceptu utitatis non potuis deficere, non potuit parum riter deficere sub conceptu terminationis. Si,

mile argumentum fieri potest de perfectione g

266쪽

Det voluntate neI.

. nam terminatio voluntatis divinae ad creaturas dicit perfectionem : Ergo si potuit Deo deficem dub conceptu terminationis , potuit etiam 'deficere sub conceptu perfe-etioniS . Ad primum argumentum respondeo, quod quamvis terminatio actus liberi Dei ad creaturas, sub conceptu terminationis . sit implicite entitas divina, non tamen explicat comceptum entitatis divinae, ab illaque distinguitur virtuali distinctione, quae distinetio sufficiens est, ut quamvis deficiat, vel possit deficere , .sub conceptu terminationis, non deficiat, nec possit deficere, sub conceptu entitatis . Sicut, quamvis deformitas peccati implicite importet conceptum entitatis pomtivae; quia tamen illum non explicat, ab illo- '-que distinguitur penes implicitum, & explicitum , stat optime, deformitatem peccati causari a Deo, sub conceptu entitatis, absque eo, quod ab illo causetur , sub conceptu dinformitatis. Ex quo patet responsio ad secundum argumentum a licet enim terminatio illa perlaetionem implicet, ratione entitatis inocreatae, quam transcendentaliter includit , eam tamen sub conceptu terminationis ta maliter non exprimit . unde licet potuerit Deo deficere sub conceptu terminationis,non tamen sub conceptu perseetionis., Dices: Exercitium voluntatis Dei ut sibi eae reducens eam de actu primo ad secundum,

perseetionem exprimit et Sed terminatio illa est ex ercitium voluntatis Dei ut lib*rae, red cens illam de actu primo ad secundum: Ergo exprimit perseetionem. Confirmatur i Omnis actualitas exprimit, Perfectionem: Sed exercitium illud est actua-

βrgo raprimit Perfectionem.

267쪽

Ad initantiam respondeo distinguendo

majorem: exercitium voluntatis Dei ut liberae, reducens eam de actu primo ad secundum, entitativum ., per fee lovem exprimit, concedo majorem, terminativum , nego majorem . Similiter distinguo minorem: terminatio illa est exercitium reducens de actu primo ad secundum clerminativum, concedo minorem e entitativum , nego minorem, &consequentiam . Ad confirmationem eodem modo distinguo majorem: omnis actualitas enmativa dicit, se ii exprimit perfectionem, concedo majorem et pure terminativa, nego maiorem . Haec enim , . licet perfectionem implicet, ratione entitatis divinae , & increatae, quam trascendentaliter includit, eam tamen formaliter non exprimit. Sicut relatio, sub conceptu relationis, & quantum ad rati nem Ad, non exprimit perfectionem, quamvis

eam implicite includat, & ab ea perfecte pra

scindi nequeat. I

objicies secundo: Si terminatio actus di vince voluntatis ad creaturas non existat nece

.sario in Deo, sed possit, vel potuerit illi deficere,seu in illo non esse, non solum secundum idue uod extrinsece, & in obliquo importat,sed etiam quantum ad id, quod importat intrinse-ce, de in recto, sequitur,quod distinguatur re liter a terminatione necessaria: eo ipso enim quod possit deesse, potest ab illa realiter separari: realis autem separabilitas est maximu Sgnu realis distinctionis. Sequitur etiam, Deum Posse,vel potuisse mutarima mutari nihil aliud est,quam aliter se habere intrinsece, ac prius: Sed si talis terminatio non existat necessario in Deo, sed possit, vel potuerit illi deficere, Deus potest, vel potuit aliter se habere intrinsece, ac prius: Ergo potest, vel potuit mutari., t R

268쪽

ne voluntate Dei. et fri Respondeo negando utramque sequelam,& ad probationem primae dico, ad distinctionem realem requiri separabilitatem quoadentitatem; cum autem terminatio necessaria,& terminatio libera actus divinae voluntatis habeant eandem entitatem, nequeunt separ ri ab invicem secundum conceptum entitatis, sed tantum secundum conceptum terminati

nu . Quod explicari potest , & suaderi exemplo relationis patris ad duos filios , quae, des,nente uno, desinit terminari ad ipsum, remanendo terminata ad alium superstitem,absque eo , quod propterea terminatio quoad unum, quae desinit, distinguatur realiter a terminaistione ad alium, quae remanet ; eo nimirum, quod eadem si utriusque realitas, dc entita s. Ad probationem secund= distinguo majo. rem: mutari nihil aliud est, quam cliter se haubere intrinsece, ac prius, per acquisitionem novae formae, entitatis, aut persectionis geon cedo e per solam novam terminationem neego. Solutio, patet ex supra dictis potest magis illustrari exemplo supra adductos licet enim Verbum Divinum in Incarnatione aliis ter se habeat intrinsece, ac prius, & fiat intrinsece homo, cum antea intrinsece homo non esset; quia tamen hoc non fit per novae formae, entitatis , aut perfectionis acquisbtionem , sed solum per novam terminati

nem naturae humanae, quam antea nocteNminabat, non mutatur per incarnationem,

ut in tractatu de Inearnatione fusius expo

269쪽

ass . Tractatus IV.

De voluntate Dei antecedente, qua vult omnes

homines falvos fieri. CIrca voluntatem Dei antecedentem pIures,ac celebres sunt dissicultates,& co troversiae breviter hic resolvendae. Prima gst, an post Adae lapsum sit in Deo voluntas generalis, & antecedens salvandi omnes homines; Secunda, an talis voluntas sit in Deo formalia ter, & proprie, vel solum eminenter, aut metaphorice Tertia, qua ratione voluntas illa generalis salvandi omnes homines appelietur antecedens p Quarta, in quo sensu dic cur conditionata I Quinta, an ex vi talis v Iiuitatis Christus pro omnibus passus, & mo ιuus fuerit, seu mortem, & passionem suam obtulerit, & ordinaverit ad salutem non paucorum tantum, sed omnium, & singulorum hominum y sexta, an per voluntatem antec dentem praeparentur auxilia ad salutem suse

isinentia p

suatuor primae dissicultates bramiter .

I Ico primo, Deum voJuntate generali, antecedente Mile omnes homines, etiam post Adae lapsum, salvos facere . Est contra lanaenium lib. s. & io. de gratia Christi Salvatoris , ubi docet , Deum haebuisse quidem talem voluntatem pro omniubus , & singulis hominibus consideratis in statu innocentiae, sed non post Adae lapsum, di praevisionem peccati originalis .

270쪽

De voluntate Dei. asyprobatur conclusio ex dicelebri illo tes bmonio Apostoli I. ad Tim. h. Deus vult, Munti homines salvos fieri , &c. ubi patet, sermonem esse de hominibus in statu naturae lapsae constitutis, tum quia loquitur de hominibus prout nunc sunt, vult enim pro eis fieri orationes , & obsecrationes apud Deum: Tum etiam , quia ibidem ait , ad hanc voluntatem Dei implendam , Christum se obtulisse redemptorem pro omnimbus et redemptio autem supponit lapsum in originale . Nec solum Apostolus assertionem nostram aperte docet, sed etiam eam probat triplici ratione , quam insinuat verbis istis, quae ibiadem subjungit: cuia unus est Deus omnium sisnus est mediator Dei, o hominum, qui dedit femeeipsum pro omnibus . Deus ergo vult omnium hominum salutem, primo quia est Deus, & Dominus omnium , qui omnes aeque condidit, omniumque curam, & provide tiam gerit. Unde Ignatius Epist. 6. ad Phila.delph. dicit, amatorem omnium esse Deum nomsrum, O velle omnes homines salvos fieri, pro pier quod re sitim facit oriri super bonos , o malor, o pisit super iustos, in iniusos . Sincundo, quia est mediator non solum quorundam hominum, sed omnium prorsiis.,Quam rationem recte ponderat Caietanus in com- mentariis super hunc locum Apostoli, his ve

bis et Siptare, esseni mediatores inter Deum, Obomines, existimaretur, quod unua esset media orpro quibusdam , o alius pro aliis , sed eaeo quod unus est mediator Dei, o hominum, ad e conciliandum homines Deo , illi uni ineun it meaeiare inter Deum, di omnes homines. Te

io, quia est omnium hominum redemptor, Pro omnibus mortuus est. Unde juxta A

SEARCH

MENU NAVIGATION