Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

E o Tractates III. iniam contraria ordinare, juxta illud Ecclesiastis c. 33. Intuere omnia opera altissimi: dtia, o duo , o unum contra unum . Ex quo patet responsio ad tertiam instantiam Adversario. rum, qua ostendere conantur illorum decretorum absurditatem.

Ad ultimam, quae est de illorum impossibilitate, nego primam probationem: non magis enim opponuntur decretum conditionatum, quod Deus habuit de fide Tyriorum, posito quod Christus apud eos praedicaret, & decretum absolutum, quo statuit, quod Christus illis non praedicaret, quam voluntas antece- dens de salute omnium, & voluntas consequens salvandi tantum electos, quas tamen

nullam habere inter se oppositionem , eo quod non sint de objecto eodem modo, sed diversimode confiderato, tractatu sequenti

ostendemus. Ad secundam probationem respondeo cum alvareZ, quod quando decretum est absolu-.tum, tunc debet inducere in creatura muta- ionem realem, e physicam absolutam; quam do autem est conditionatum, non debet inducere mutationem realem absolute, sed solum

sub conditione: id est sussicit, quod ex vi illius decreti realiter mutaretur creatura, si conditio impleretur. QuAres,an decreta conditionata sint admito tenda in Deo circa omnes combinationes rhrum possibiles, quarum aliquae interdii videmtur ridiculae,& absurdae, ut si capra saliet,galluscant abit. Si Turca dormiat Constantinopoli, Papa orabit Romae 3 Respondeo negative ; lassicit enim poni in Deo decreta conditionata circa illa futura sub coditione, quae in Scriptura revelata sunt, vel quae ordini divinae providen

tia: deserviuniscirca alia veto,praesertim si sint

252쪽

De voluntate Dei. p r

omnino disparata , indecens videtur, ac fure perfluum, illa in Deo admittere Tussicit enim quod Deus habeat decretum generale, quo vult non se determinare ad illorum futuritionem, vel non futuritionem, subindeque illa in statu merae possibilitatis relinquere. Argumenta Adversariorum , quae procedunt ex lassione libertatis humanae, vel sanctitatis divinae, commodius proponentur, ae solventur Tractatu sequenti, cum agemus de praede finitionibus divinis.

TRACTATUS IV.

DE VOLUNTATE DEI.

N hoc Tractatu agemus primo de objecto voluntatis divina'. Secundo de illius libertate, ejusque cum divina immutabilitate concordia . Tertio de voluntate Dei antec dente , qua vult, omnes homines salvos fieri. Quarto de efficacia voluntatis divinat. intode quibusdam attributis , & eflectibus ad divinam voluntatem pertinentibus, nimirum amore, gaudio, justitia, & misericordia Dei. CAPUT LDe obiecto formali motivo , ct terminativo

voluntatis divinae .

DAri in Deo voluntatem, negari non potest, semel admisso intellectit: nam sic-iu ad omnem formam naturalem sequitur inclinatio ad bonum conveniens, puta ad la Tom. I. L ' mam

253쪽

et a Tractatus Immam ignis inclinatio ad locum sursum,ad foramam lapidis propensio ad locum deorsum; ita ad formam intelligibilem sequitur inclinatio

ad bonum conveniens naturae intellectuali, quae in agentibus intellectualibus voluntas appellatur. Cum ergo in Deo fit persectio fimus intelIectus, in eo quoque reperiri perfectissimam voluntatem necesse est. Constat autem ex dictis tract. r. cap. g. illam non esse deformatissimo conceptu, seu de constitutione metaphysica divinae naturae, cum natura Dei constituatur formaliter per intelligere, quod prius concipitur in Deo, quam velle, quia nihil est volitum , quin praecognitum , imo cum vis appetitiva fit inclinatio in id,quod est con-

.veniens naturae appetentis, debet necessario praesupponere ejus naturam adaequale constitutam, ut sit regula mensura appetendi. Solum ergo hic restat declarandum,quodnam fit objectum formaIe,tam motivum, quam terminativum voluntatis divinae. Dico igitur, objectum motivum , & te . minativum voluntatis divinar esse solam bonitatem divinam, & increatam, non autem honum incommuni, ut abstrahit a creato, di increato, Prima pars probatur primo ex D. Thoma

hic quaest. I p. art. 5. ad r. ubi sic discurrit :In his , quae volumus propter sinem, tota ratio mo mendi est finia, in hoc eis quod movet volum ratem et tinde cMm Dens alia a se non volu nisi propter finem, qui est Da bonitas , non feta itur , qnod aliquid aliud moveat voluntatem

ejus, niti bonitasDa. Quibus verbis S. Doctor conclusiqnem nostram & docust , &probavit : Objectum enim motivum volunt cis est finis, quia medium ut medium, solum

in volicum, ut conducit ad finem: At soli; b

nita

254쪽

De voluntate Dei. 2 3nitas divina, & increata est finis voluntatis divinae: Ergo ea sola est objectum motivum

illius. '

Probatur secundo eadem pars et Divina voluntas non movetur, etiam partialiter, a bonitate creatar Ergo bonitas increata est obj istum formale adaequa te motivum illius, non vero bonitas ut sic,abstrahens a creata, & im creata . Cynsequentia patet , Antecedens vero probatur. Si divina voluntas moveretur a bonitate creata, etiam solum partialiter, amor, quo diligeret creaturam, esset non tantum effectivus, sed etiam affectivus ; cum enim amor tantum effectivus bonitatis obje- ioi eam non supponat, sed ponat, nequit ab ea allici,sve moveri Ged amor,quo Deus diligit creaturam, non est affectivus, sed tantum effectivus , ut docet D. Bernardus de amore divino cap. q. his verbis: Non asserebis nobis, vel ad nos, cum nos aemas: noI a te, di

in te, ct ad te asseimur, ctim amamus te: Et D. Thomas hic quaest. 1 o. art. t. tibi ait, quod amor Dei est infundens, o creans bonitatem in rebus . Ratio quoque suffragatur: amor Cnim affectionis inclinat ,& transformat aman- rem in amatumr Deus autem e contra omnia

inclinat, & trahit ad seipsum, repugnatque ipsum transformari in creaturam: Ergo divi-ma voluntas non movetur , etiam partialiter , a bonitate creata.

Secunda vero pars, quae est de objecto teris minativo, hac ratione suadetur . Illud est objectum formale terminativum alicujus p ventiae , quod per se primo ab illa attingitur,

cetera vero ratione illius: Atqui sola divina honitas per se primo attingitur a voluta linei, -honitas vero creata, no nisi ratione illius,qu

doquidem ipsa est finis omnium aliorum , jux L a ta

255쪽

ia illud Proverb x6. Omnia propter femei fumsperatus est Dominus: Ergo sola bonitas divina est objectum formale terminativum voluntatis di vinae. Probatur secundo eadem pars: Objectum formale, sive motivum, sive terminativum alicujus potentiae, debet habere perfectam cum ea proportionem , & commensurationem, iuxatione objecti: Sed bonum ut sic, abstrahensa creato,& increato,non habet perfectam cum divina voluntate proportionem, & commensurationem: cum haec sit actus purissimus, & omnis potentialitatis expers, illud vero sit po-rentiale,& contineat solum in potentia, &m confuso omnem rationem entitatis, & bonit iis r Ergo bonum ut sic, abstrahens a creato, de increato, non est objectum sormale, sive motivum, sive terminativum divinae voluntatis , sed sola bonitas divina, & increata in quae cum sit actus purissimus, & perfectissimo,atque

actualissimo modo contineat omnem bonitarem creatam,& participatam, habet perfectam cum divina voluntate proportionem, Zc comm

mensurationem . .

Confirmaturo Voluntas divina se habet ad Itium objectum, sicut intellectus ad suum :Sed sola veritas increata est objectum formale motivum, & terminativum intellectus divini, ut tractatu praecedenti cap. I.ostensum est: Ergo & sola bonitas increata est objectum formale motivum, dc terminativum divinae

voluntatiS.

Objicies primo contra primam partem Coninclusionis : Merita nos ra movent Dei voluntarem ad praemiandum: Ergo objectum motivum illius non est sola bonitas increata, sed etiam bonitas moraIis, & creata e quae in acti-hus. nostris meritoriis invenitur.

256쪽

De voltintate Dei. at

Respondeo distinguendo Antecedens et Meis rita nostra movent Dei voluntatem, ut in seipsis considerata, nego: ut in divina bonitate virtualiter contenta, concedo. Quod si instes, & dicas, merita nostra, ut in Dei bonitate virtualiter contenta, non habere rationem meriti r Respondeo, ut talia non habere formaliter rationem meriti,bene tamen virtualiter, & hoc lassicere, ut bonitas divina, sic ea continens, moveat voluntatem Dei ad exercendum actum justitiae circa ea in seipsis

contenta .

Objicies secundo contra secundam partem conclusionis: Objectum formale terminati- vum alicujus potentiae continere debet omnia objecta particularia, que possunt ab illa attingi, & de illis praedicari, uit patet inductione facta in omnibus potentiis, & habitibus: Sed diis

vina bonitas non continet bonitatem creatam,ad quam divina voluntas se extendit, neque de illa praedicatur,bene tamen ratio boni ut sic, ut abstrahens a creato, & increato: EDgo hec, &non illa est obiectum formale te minativum voluntatis divinae. Respondeo distinguendo maiorem: continere debet omnia objecta particularia, continentia formali, aut eminentiali, concedo majorem: continentia determinate formali, nego majorem. Similiter distinguo minorem e bonitas divina non continet honitatem creatam , continentia formali, concedo minorem: continentia eminentiali, nego minorem , de

consequentiam. Ad illud vero, quod subjungitur , nemps quod objectum formalci praedicari debeat de omnibus objectis malirialibus, dicendum est, debere de illis pro dicari vel in recto, vel in obliquo: non rem

quiri tamen semper ; quod de illis praedicetur

257쪽

x 6 Tractatus Iminreeis, ut constat in Theologia , cuius objectum formale est Deus, qui non praedic tur in recto, sed tantum inobliouo de creaturis; Iicet enim illae sint aliquid Dei, nempe ejus effectus, non potest tamen vici, quod illae sint Deus. Potest etiam objici contra utramque partem conclusionis difficile argumentum , ne mispe, quod si Deus in amore creaturarum ra tionalium solum suam bonitatem pro fine , dimotivo, ac termino formali respiceret, amaret eas propter seipsum, subindeque non amaret eas amore amicitiae, sed concupiscentiae. verum, quia de hoc redibit sermo intractatu de charitate, ne eadem inutiliter rinperantur , hujus dissicultatis resolutionem ad illum tractatum remittimus.

CAPUT II.

De libertata voluntatis Dei , ejusque

. cum divina immutabilitate

. concordia

NIhil fide certius, & Iumine naturali notatius, quam in Deo esse persectissimam libertatem I sed nihil in Theologia dissiei-lius, quam illam cum divina immutabilitate conciliare . Cum enim libertas indisse. xentiam exigat , ratione cujus res ita sit , ut possit non esse , de e contra immutabilitas necessitatem importet, ratione cujus res ita sit, ut non possit non esse, dissicile comcipi potest, quomodo summa Dei immutabilitas cum summa ejus libertate, & indifferentia consistere possit. Aliqui nodum huius difficultatis conantur svivere,asserendo, a Si um Dei liberum non cri e : siste-

258쪽

De voluntate De1. a T

sstere in aliqua formalitate Deo intrinseca, sed in denominatione pure extrinseca, Proveniente ab effectibus a Deo productis, vel ab

actione, perquam producuntur, quam vo- Iunt esse formaliter transeuntem. Haec senistentia attribuitur Aureolo , cui accedunt quidam recentiores, qui docent actum Dei

liberum, partialiter saltem , & inadaequate, per illam constitui. Alii in alio extremo positi,existimant actum Dei liberum superaddere ad perfectiones Dei necessarias perfectionem aliquam intrinse cam, quae, quia libera est, potuit absque ulla imperfectione Deo deficere, seu in illo non

esse. Haec sententia communiter tribui soleeCajetano a Recentioribus, sed immerito, ut diagacius, Ioannes a S. Thoma, & alii ex nostris Thomistis demonstrant, ipsumq; intera pretantur de defectibilitate non perfectionis, sed purae terminationis, modo infra explicam do. Sed cujuscumqs Auctoris illa sit,ad eam reducitur, vel accedit opinio quorunda Recentiorum, existimantium actum Dei liberum superaddere ad necessarium modum aliquem, seu realitatem modalem , quae potuit De deficere, seu in ejus voluntate non esse. . Alii, ut ab hac dissicultate sese facilius ex diant, confugiunt ad respectum rationis asserentes, actum Dei liberum constitui per re pectum rationis ad creaturas existentes, vel futuras. Ita VasqueZ, & Marcus a Serra. Demum nostri Thomistae communiter docent , actum Dei liberum superaddere ad pei, sectiones necessarias terminationem ratione distinctam, quae potuerit deficere, vel non eo

se in Deo. Sed difficultas, & controversia est inter illos , an illa potuerit non esse in Deo, secundum aliquam rationem intrinsecam, Q

259쪽

a 8 Tractastis IV.

secundum id, quod dicit in recto, vel solum

secundum aliquid extrinsecum, & ex parte illius, quod importat in obliquo. Nagarius enim, Gonpales, & alii volunt illam potuisse Deo deficere solum ratione extrinsecicon notati , creaturae nimirum existentis, vel futurae. Magister vero Godoy hic disp. 8. S. s. & sequentibus, docet illam potuisse defic re , secundum aliquam rationem intrinsecam, non quidem sub conceptu perfectionis, velentitatis, sed sub conceptu purae terminationis , de pro hac sententia citat Suarem, & Aratavium . Hunc etiam dicendi modum , & explicandi Dei libertatem, ut probabilem, dc merati , ac doctrinae D. Thomae consonum, defendunt Salmaticenses hic disp. q. dubio 8. Dico primo, decretum Dei liberum non constitui per aliquid extrinsecum, nempe per effectus, quos Deus ad extra producit, vel peractionem, &causalitatem, perquam iblos produxit . . . . Probatur multipliciter.Primo,quia implicat causam constitui per suum effectum,cum prius natura,quam illum producat,debeat esse coistituta:Sed creaturae productae, & actio productiva illarum (supposito, quod illa sit so

maliter transiens sunt effectus decreti voluntatis divinae. Deus enim ( ut ait Apostolus

speratur omnia secundum consilium volMntatir

suae: Ergo repugnat, liberum Dei decretum constitui per estectus ab illo productos, vel

per actionem productivam illorum. . - . Secundo et Decretum creandi v. gr. mundum, ab sterno convenit Deo,& consequenter illius constitutivum est ab aeterno Sed nec effectus causati a Deo, nec actio, qua caurum

santur ( supposito , quod illa sit formalites transiens) sunt ab aeterno: Ergo per illa non

260쪽

De voluntate Dei. 2 spotest constitui liberum Dei decretum. Tertio et De nominatio libere volentis .est Deo intrinseca, subindeque proveniens ab aliqua forma intrinseca, & in Deo existente e Sed nec effectus a Deo producti , nec actio transiens productiva illorum sunt intra Deum , sed extra et Ergo denominatatio libere voIentis non potest ab illis pro

Demum: divina voluntas non solum est indifferens ad causandum, vel non causandum creaturas, sed etiam ad volendum, vel nolendum eas causare: Ergo per ordinem advolitionem , vel nolitionem indifferentem constituitur libere volens, vel nolens et Sed effectus causati, & actio, qua causantur, nossi sunt volitio: Ergo non constituunt liberum

Dei decretum . . .

Ex his confutata manet sententia illorum Recentiorum, qui existimant liberum Dei de cretum, partialiter saltem , & in adaequate, constitui per effectus,quos Deus ad extra produxit , vel per actionem,& causalitatem,pex quam illos produxit. Nam rationes adductae probant, decretum Dei liberum non posse etiam partialiter, & in adaequale per illa constitui ; Tum quia implicat causam, etiam partialiter, & inadaequate, constitui per suum effectum, quia prius natura, quam illum producat, debet esse complete, & adaequale con-ctituta: Tum etiam, quia decretum creandi mundum ab aeterno Deo convenit , , subinis deque ab aeterno est in Deo adaeqtiatum illius constitutivum: Tum denique, quia denominatio libere volentis aedaequale provenire deis

bet ab aliqua forma Deo intrinseca, & in ipso

existente.

Daco secundo: libertas divina non consistit

SEARCH

MENU NAVIGATION