Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

x o Tractatus IV.

Respondeo, quod quando D. Damascenus,

ac S. Thomas dicunt, quod voluntas consequens ortum habet ex vitio nostro, & supponit princientiam operum, non loquuntur de voluntate consequente, universaliter sumpta,

di secundum quod se extendit tam ad bona opera a Deo praedefinita, quam ad mala ab illo permissa , sed de voluntate consequente, specialiter sumpta, seu de voluntate cons quenti punitiva, quae supponit culpam, & ex vitio nostro ortum ducit, juxta illud Tertubtiani , Deus de suo misericors , de nostro I-- . Vt enim explicent voluntatem Dei cons quentem, ponunt exemplum in aliquo obj isto particulari, quod Deus vult, supponia praevisione peccati, scilicet damnationem, &Poenam aeternam reproborum, quamvis non

sit necessarium, ut id omne, quod Deus vult

voluntate consequenti, praesupponat peccarum tum , aut princientiam meritorum, vel demeritorum , ut constat in praedestinatione, qua est voluntas Dei consequens, &. tamen, in sententia S. Thomae, praescientiam merbiorum non supponit . .

Objicies quarto contra quartam conclinsionem: Deus non salvat homines, nisi v lint: Ergo voluntas antecedens salvandio mnes homines dependet a volitione hominis, quam Deus expectat a libero arbitrio . Sed nego consequentiam; licet enim Deus non salvet homines, nisi volentes, & sua: vocationi libere consentientes, hanc tamen volitionem, & consensum non expectat alibero arbitrio , sed illum in corde hominis per suam gratiam esticit , & operatur, juxta illud Augustini Epist. Ior. Ut in Deum

credamus , ct pie vivamus , non valentis ,

neque currentis , sed is ferentia est mi , non

282쪽

la ili

tissii

it De voluntate Dei. a I non debemus , er eurrere , Ied quia ipse in nobis di velle operisur , er eum

s. II. Rest yitur quinta disseultas , an sincet Christus pro omnibus passus

mortuus fis p .

Dico quinto, Christum passum, & moris

tuum esse pro omnibus, seu mortem,& passionem suam obtulisse, & ordinasse ad salutem non paucorum tantum , sed omnium, di singulorum hominum. Probatur primo conclusio ex verbis istis Apostoli x. ad Corinth. s. Si unua pro somnibus mortuu r est , ergo omnes mortui sunt, em pro omnibus mortuus est Chrisent . Quo loco probat Apostolus , quod omnes , de singuli homines mortui sunt, id est contraxerunt debitum moriendi in Adamo, ex eo quod Christus pro omnibus mortuus est et Atqui omnes omnino distributive mortui sunt in Adamo , de in eo contraxerunt dein hi tum moriendi r Ergo & Christus mortuus est pro omnibus , de singulis hominibus distributive, & non solum pro generibus singulorum, ut interpretatur Jansentus. Neque solum quantum ad sufficientiam pretii , ut alii dicunt, cum in hoc sensu possit etiam dici mortuus pro daemonibus, & pro damnatis. unde Tridentinum sess. 6. cap. 3. deinfinit, Christum mortuum esse pro omnibus in eo sensu, in quo negabatur a Calvino: Calvinus autem non negabat, Chistum esse mortuum pro omnibus , quantum ad sust cientiam pretii, neque etiam pro aliquibus

283쪽

ex omni genere, & conditione: nam in cap. I p. Joam utraque hac evasione utitur, ad explicanda Scripturae loca , in quibus dicitur Christum mortuum esse pro omnibus et Edigo, &c. Accedunt testimonia SS. Patrum, prata tim Augustini, cui potissimum confidit Jan- senius et Nam in commentariis in Psalm. ys.sub finem sic ait : Iudicabit orbem terrarum ira aquilate, non partem , quia non partem emigis Totum judicare habet , quia pro tota pretium

dedit. Et lib. 1. de Symb. ad Catechum. Cap. 8. Christum sic inducit loquentem, & reprobis exprobrantem: Videtis vulnera, quae infixciis pia noctii Ia latus ,,quod pupugistis p quoniam

ct per vor , o propter vos apertum est. nee tamen intrare voluiius. Item lib. 6. contra J

han. cap. I. probat ex testimonio A postoli supra adducto, omnes homines mortuos esse morte peccati, quia pro omnibus Christus mortuus est. Verba ejus sunt: Unus cinquit

Apostolus pro omnibus mortuus est , ergo mnga mortui funt , ostendena fieri non potuisse, ut moreretur nia pro mortuis: ex hoc enim Probavit , omnes mortuos esse , qMia pro omnibus morsuis minutis es unus et impingo , inculco , infercio recusanti Unus pra omnibus mortuus est : ergo omnes mortui sunt. Vide, quia cons quena esse voluit , ut intelligantlir omnes modi sui , hi pro omnibus mortuus est. stula ergo non in corpore, restat, ut in peccato esse mortuoI omnex, si pro omnibus Christus mortuur est, n*mo neget, nemo dubitet, qui se non neg*t, auxdubitat esse chriseiannm .

Ratio etiam iussi agatur e nam si pro mnium, & fingulorum salute Christus non obierit, nutat unum ex praecipuis fidei nostrae

fundamentis: nam juxta doctrinam, P initi

tuti

284쪽

De voluntate Dei. 2 3

tutionem Ecclesiae, unusquisque fidelis tene.tur credere, Christum esse suum redemptorem, non minus quam Deum esse suum creatorem, & illum ut talem invocare: At hoc non potest credere , si Christus aliquorum tantum redemptor est ; pra sertim vero si dicatur esse tantum redemptor Electorum, de . quorum numero se esse nemo credere potest, sine speciali revehatione, ut definit Tridentinum sess. 6. cap. i Ergo Christus est omnium hominum redemptor, & pro omnium salute passus, & mortuus est. Unde Ecclesia in s lemnibus precibus frequenter haec verba reis petit ; Fidelium Deus omnium eonditor , di redemptor a & in hymnis Ecclesiasticis dicitur et Jesu redemptis omnitim . Quibus consonane haec verba Ambrosiit in Psalm. HS. mstienafι ille iustitiae omnibus urina est , omnibus v nit, omnibus passua est , o omnibus resura

Addo, doctrinam illam de generali Christi

redemptione non solum fidem nostram firmare, sed etiam spem roborare, &charitatem accendere, ut diserte docent SS. Patres: Augustinus enim libro meditationum cap. I , sic ait: Omnis spes, ct totivis fidueiae certitudo mihi est in pretiosi sanguine Christi, qui essuis sua est propter nos , o propter nostram fatatem. Et serm. s. ad Fratres et Filius Dei pro no-

fit morintis est, Denrus Uis accepturum te viatam ipsius , qui pignus habea mortem P a. sitiam vitam tibi servat justificato , qtii suam mortem donavit re impio 3 Uuam certa , , quam firma promissione servat justis vitam suam ,

qui donavis iniustis mortem Dam 3 Impium taquaesivit , ut redimeret, redempttim deseret, ur Perdai t Mara vestra persuli , bona m a non reddam y Fono vita morιuus est propianos, Ne

285쪽

a Tractatus Ima abit Mitam suam , qui pro nobis erogavit an m. rem suam p Similiter Christi mortem, de generalem redemptionem esse magnum ch ritatis incentivum, docet Apostolus a. ad C rinth. s.liis verbis : Charitas Christi Metei nos ,

quoniam si unus pro omnibns mortuus est, ergo omnes moritii funi , o pro omnibus mortuus est

christus , ut et qui Hivunt, jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est. Unde Berna

dus serm. to. In Canc. Opns redoptionis no- frae omnino amorem nostrum facile mendieat to-sMm sibi ; hoc nostram devotionem di blandisa allicit, o iustius exigit , o arctina stringit,

in assicis vehementires.

Contra istam conclusionem imprimis obii. ci possunt aliqua Scripturae testimonia, in quibus agens de Christi morte, dc redemptione,

utitur hac voce multi, ut Matth. Io. Filitiae hominis venit dare animam suam ridempti nem pro multis. Et x6- me est enim Iavisi meus novi testamenii , qui Pro multis Uu-

aeetur, &c. Sed ad hoc respondetur, his lo-xis signifieari sanguinem Christi effusum esse pro multis, quantum ad essicaciam, ae pro Smnibus, quantum ad lassicientiam, ut interpretatur D. Thomas super illum locum Matthaei . Vel dici potest , quod ly multic teste Augustino lib. 6. Operis prioris contra Julian. cap. 32.8 lib. 2. posterioris cap Igmatem lib. 1 o. de civit. cap. 32.) frequenter uosurpatur in Scriptura, pro ly omnea, ut Daniel. IE. Ei multi de his , qui dormiunt in terrae Pulvere, evigilabunt, id est omnes resurgent in die judicii. Et ad Roman. s. Si enim unius delicto multi mortui sunt. Secundo objiciuntur alia testimonia,in quDbus Christus dicitur non orasse pro reprobigedom. IT. mntro mundo rogo , supra hi , quoa

286쪽

De voluntate Dei . an

Ad I mihi : id est ( ut interpretatur A, gustinus homil. Im dc Iop. in Ioan. 3 non cyro reprobis, sed pro praedestinatis. Vnde

S. Thomas p. quaest. I. art. q. ad h. ait, Ch ictum non orasse pro omnibus crucifixori bus , neqMe sttiam pro omnibuI , qui erant eredituri In ram. Verum: ad hoc respondetur,. his verbis non significari, quod Christus nul-do modo pro reprobis oraverit, sed solum, quod pro ipsis non oraverit oratione illa peculiari , quam tunc post coenam ultimam fundebat pro solis Apostolis. Vel quod pro ipsis,non oraverit, oratione absoluta, & procedente ex voluntate consequenti, ut illis vi-gam aeternam, & media ad illam essicaciter conducentia a Patre obtineret. Unde se, dit S. Doctor post verba adducta . Sed proebissolum, qui erant praedestinati, ut per diram

vitam consequerentnr aeternam . Quibus verbis

aperte declarat i se tantum illud genus orationis in Christo negasse pro omnibus crucifixoribus suis , quam habuit pro ele-

eis o

Tertio obiicitur, quod ad Hebraeos s. veris si xx. redemptio Christi dicitur aeterna. Sed ad hoc facile respondetur,illam dici eternam, non eo quod pertineat ad solos praede stinatos, in quibus solis perennis est fructus mortis Christi , sed eo quod non debeat iterari , ficut sacrificia vetera, quibus ibi comparatur sacrificium mortis Christi. Quarto objiciuntur haec verba Concilii valentini Galliae tertii c. d. Christus non est moriamur pro his, qui is impietate mortui tant. Veiarum sensus verborum illorum est, Christitim non esse mortuum, ut impii suppliciis aeternis addicti ab eis eximerentur , beneficio Salva- coxi ou tamen negare Concilium,quod dum M A Uret

287쪽

1rs Tractatus M. viverent , fuerit eis oblata Christi redemptio,& auxilia ad salutem suificientia. Demum objicit Iansenius plura Augustini testimonia, quibus asserit illos tantum redemptos esse a Christo, qui actu salvantur, & n minem perire ex his,quos Christus redemit. &pro quibus mortuus est. Sed breviter respondetur, hanc vocem redimere, duos habere senissus:in primis enimsignificat,sufficiens pretium pro libertate captivi offerre, cum voluntate sincera, ut tale pretium illi appliceturrisecundo idem significat, quod a ctu liberare captis Num a servitute. Quando ergo Augustinus ait, illos tantum esse redemptos a Christo, qui actu salvantur, vel neminem perire ex his,quos Christus redemit, loquitur de redemptione non in primo, sed in secundo sensu, sicut Se Prosper, dum in res p. ad I. objectionem Vincentii ait: cui hoe seculum sine fide Chrisei ,

et fine regeneratione facramenti pertransiunt , Tedemptionis alieni sint . Solum enim vult illos non esse redemptos in actu secundo, & quoad applicationem. Unde ibidem

dicit et Ctim Propter Mnam omnium naturam , o unam omnium cauom, a Domino nostro in veritate fusceptam , recte omnes dicantur ae dempti , ct tamen non omnes a captivitate sint liberati, redemptionis proprietas penes illas est ,

qui non iam vara diaboli, fed vara sunt Chrissi i Id est, hi tantum dicuntur proprie rem dempti, qui sunt justificati, & a potestate diaboli liberati. S. III.

Ultima AFeultas ref tritur . DIco ultimo, Deum per voluntatem anotecedentem praeparare hominibus, et-l iam

288쪽

De voluntate Deί. retriam in statu naturae lapsae, media , seu auxilla ad salutem lassicientia. Est expresse D. Thomae super caput a x. epistolae ad Hebraeos leel. 3. ubi sic ait: Deus vult, omner homines fatavos fert, ct ideo gratia nulli deest , sed omnLbus , quantum in se est , se communicat. Et g. contra Gent. c. Iss. Deus (inquit quantum in f, est , paratus est omnibus dare gratiam is vult enim , omner homines fatuos fieri. Ipsum

autem loqui de hominibus in statu naturae lapsae, ex eo aperte colligitur, quod alioquin non debuisset dicere, Deum paratum esse, sed paratum fuisse omnibus dare gratiam. D

mum idem S. Doctor in I. dist. 6. qu. I. art. r. loquens de voluntate Dei antecedente, 'fichabet : Huius voluntatis effectur est ipse ordo

in finem fatalis , di promoventia in finem sismnibus communiter proposita , iam piaturalia,

quam gratuita. inibus verbis rationem fundamentalem nostrae conclusionis insinuat :Deus enim per voluntatem antecedentem o

dinat omnes homines in finem salutis: hQuae enim voluntatit illimis est ipse ordo in finem falutis, inquit S. Doctore Ergo per illam praeparat hominibvsemedia , seu auxilia ad salutem sufficientia . Consequentia patet scum enim finis non sit consequibilis nisi per media , implicat homines per volum talem , antecedentem lassicietiter ordinari in finem salutis, nisi per illam media, & auxilia ad

salutem lassicientia praeparentur, Confirmatur: Eo ipso quod Deus per voluntatem antecedentem ordinat homines ad salutem,& finem supernaturalem,eos obligat ad observanda praecepta supernaturalia,quae sunt media ad eius consecutionem necessaria et Sed

non potest homo sine auxiliis suffcientibua

obligati ad observantiam praeceptorum supei

289쪽

ors Tractatus IV., naturalium,alioquin obligaretur ad impossibile, cum non possit sine auxilio gratiae praechpta supernaturalia adimplere: Ergo per voluntatem antecedentem Deus praeparat hominibus auxilia supernaturalia sufficientia ad

salutem.

Contra istam conclusionem obiicit primo quidam Recentior: Uoluntas Dei antecedens

de salute omnium hominum nihil aliud est ,

quam velleitas quaedam, quae solum naturam humanam , secundum rationem generalem naturae, & ut a Deo ad salutem condita est , respicit: Atqui voluntas, perquam Deus h minibus in statu naturae corruptae media n

cesssaria ad salutem praeparat, est vera , &proprie dicta voluntas, & non solum quaedam velleitas, & respicit homines in particulari, ut sunt in seipsis, non vero solum naturam humanam , secundum rationem generalem naturae, & ut a Deo ad salutem condita est :Ergo Deus per voluntatem antecedentem non praeparat hominibus in statu naturae lapsae media, seu auxilia ad salutem necessaria. Respondeo negando majorem quoad intramque partem , in primis enim salsum est , quod voluntas antecedens non sit vera proprie dicta volantas, licet non sit voluntas simpliciter, sed secundum quid, nec absoluta, sed

conditionata, propter quod interdum velleutas appellatur, ut docet D. Thomas supra citatus . FaIsum etiam est, quod talis voluntas non respiciat homines in particulari, ut sunt in seipsissuam quando D. Thomas docet quod ivoluntas antecedens est illa, quaedespicit naturam humanam secundum rationem genera' Iem naturae,non intendit, quod respiciae illam ut sic, & ut praecisam ab omnibus singulari.

290쪽

m voluntate Dei. et sdividuo in particulari, ut conveniunt, di communicant in eadem natura ad sajutem condita, &ad finem supernaturalem ordi

nata

Objiciunt secundo: Per eam solum voluntatem Deus operatur in hominibus, quae ad eorum salutem conducunt, per quam illa simispliciter vult: Atqui per voluntatem antece dentem nihil vult simpliciter eorum, quae ad hominum salutem conducunt: Ergo per illam nihil eorum operatur. Unde S. Thomas in I. dist. quaest. I. art. a. docer, quod Operatio non correspondet voluntati antecta

denti , sed consequenti. Respondeo, concessa majori, distingueneto minorem , per voluntatem antecedentem

Deus nihil vult simpliciter eorum, quae ad humanam salutem conducunt, essicaciter, comcedor inessicaciter, nego. Similiter distinguo consequens: Ergo per illam nihil operatur e rum, quae ad hominum salutem conducunt , essicaciter, concedo: inessicaciter, nego. ut enim ait D. Thomas supra citatus e rinius ustis italis essectus est ipse ordo in finem fatalis ,

in promoventia in finem , omnibus naturaliter Pr posita, sam naturalia, quam Srata . Unde quando docet, quod operatio non correm spondet voluntati antecedenti, sed cons quenti, loquitur de operatione, & effectu et principali, qualis est praeparatio auxiliorum cssicacium, & gloriae consecutior non vero de operatione, &eflectu minus principat qualis est simplex ordinatio in finem salutis, di praeparatio auxiliorum lassicientium. Dices: Idem S. Doctor comparat viauntatem antecedentem salvandi omnes homines

voluntati judicis, qui simpliciter vult homiciscam suspendi, sed secundum quid vellet eum

SEARCH

MENU NAVIGATION