Manuale thomistarum, seu brevis theologiæ cursus, in gratiam & commodum studentium editus ab adm. rev. patre f. Jo. Baptista Gonet ... Tomus primus sextus

발행: 1718년

분량: 519페이지

출처: archive.org

분류: 철학

291쪽

eto Tractatus IV. vivere, scilicet inquantum homo estu Ergo sicut iudex ex hac voluntate,qua vellet homicidam vivere, nulla ei media praeparat, quibus capitis poenam evadere possit, ita nec Deus, &c. Sed nego consequentiam, &Paritatem e ratio vero discriminis est , quia

judex non eli provisor generalis, sicut Deus. CAPUT IU... De esseacia volantati, dis a.

UT divinae voluntatis e Scacia perfecte

intelligatur, duae sunt hic resolvendae celebres controversiae. Prima versatur inter Thomistas, & defensores scientiae mediae, an scilicet divina decreta circa actus nostros liberos sint ab intrinseco essicacia, & praed terminantia voluntatem , vel pure indiis rentia, &expectantia voluntatis determinationem , & consensum p Secunda est adve sus Jansentum & sectatores ejus, an nimiis rum divinorum decretorum essicacitas , de praedeterminatio non habeat solum locum pro statu naturae Iapsae, sed etiam ad statum innocentiae Angelorum, & hominum extem

Deereta divinae voluntatis eirea actus nostror liberos sunt ex se incaeia, Sprad

terminantia voluntatem.

I, Robatur primo ex Scriptura s ait enim m. post. I. Corinth. g. Ne supra quod scriptum est , unui contra alierum infletur prae alio a quit clim

292쪽

De voluntate Dep. 28 renim te disserest 3 suid habes , quod non ac-eopistit Si autem aecepisti, quid gloriaris, quasi non aceeperis p Ex quibus verbis hoc potest deo sumi argumentum. Si divinum decretum circa a nostros liberos non sit ab intrinseco e sificax , & praedeterminans -voluntatem humanam , sed pure indifferens , & ab illa determinabile ad speciem actus, non erit ratio discernendi consentientem a non colanti ente, sed ad voluntatem creatam reducetur tale

discrimen , subindeque unus homo poterit inflari , & gloriari adversus alterum: Sed hoc repugnat verbis Apostoli: Ergo & illud. Sequela majoris probatur: discrimen effectus , non ad id,in quo cause conveniunt , sed ad id , in quo disserunt, debet reduci: nam quia duo individua ejusdem speciei conveniunt in ratione specifica, & duae species in gradu generico non possunt inter se discerni, vel dis stingui per rationem illam communem, specificam, vel genericam: sed consensurus, &non consensurus conveniunt in decreto, si illud, prout est a Deo, sit pure indifferens, &differunt solum penes consensum, & dissensum liberi arbitrii, indifferentiam, &pote tialitatem talis decreti ad actu, diverse speciei determinantis: Ergo non in divinum decretum, sed in liberum arbitrium reducitur diascretio, seu discrimen consentientis a non

consentiente.

Probatur secundo ex SS. Patribus, qui pansim docent, hanc quaestionem, cur uni detur

gratia , di vocatio e ax non vera alterI pesse omnino inscrutabilem, & impenetrabilem, nec posse solvi per humani arbitrii ve , vi no P. Prosper de vocat. gentium lib. I. cap. ultimo, ubi sic habete Igitur trofunditas ultui quaestionis , quam secvnsim

293쪽

181 Tractatus IV admirationem Apostoli, i penetrabilem tonsis mur , per liberi arbitrii iesue , vel nolle non soli. ruitur, quia licet insit homini malum nolle , tamen nisi donatum habet bonum velle. Similiter

Augustinus hujus quaestionis profunditatem . non aliter solviti, quam recurrendo ad inscrutabilia judicia Dei, ut constat ex tractatu 16. in Joan. ubi sic ait: cuare hκne trahat, ct alium non trahat, noli odia indicares non vis errave. Et de Spiritu, & liti. cap.

33. Si quia ( inquit ) me interroget, etiae illi

ita fuadeatur, ut Persuadeatur , illi autem nonc id est quare uni detur vocatio essicax,

non vero alteri )duo solum occurrunt, quae vespondere mihi placeat . O altitudo divit; vum l o, nunquid iniquitas apud Deum p Cui haec responsio non placet, quaerat Au stino doctiorem , sed eaveat , ne inveniat PTHsumpi Tem. At u Deus circa nostros actus liberos

haberet decretum pure indifferens, & expectans determinationem, &consensum liberi arbitrii illud determinantis ad speciem actus, facilis esset solutio illius quaestionis, fa--cile enim responderi posset sicut & ipsi re- .spondent Adversarii ideo vocationem essei essicacem in uno, non vero in altero, quia in nus vult illi obtemperare , & per scientiam . mediam praevidetur consensurus, non veFoi alter,uel quia imus per liberum arbitrium divini decreti indifferentiam ad actum talis speciei determinat, non vero alter . Sicut inquirenti, cur sol cum ficulnea , producat fi-- eus, cum olea olivas, cum vite racemos,

- facile respondetur, quia concursus solis, de - se indifferens, & indeterminatus, modifica--rur in causis inferioribus , in quibus recipitur, Mab illis ad hos potius, quam illosa cffectus producendos determinatur et Ergo

294쪽

De voluntate De1.

decreta Dei circa actus nostros liberos non sunt pure indifferentia, sed determinantia, de

ab intrinseco essicacia. Probatur tertio ex D. Augustino, qui variis in locis aperte lavet nostrae sententiae et tract. Ios. in Joan. ait, quod Deus omnia futura praedestina se, id est praedefinivit. Et tractat. 68. Deus fecit futura , ea praedestinando. Et de praedest. Sanet. cap. Io. Praedestinatione sua Deus ea praescivit , quae fuerat ipse fa- esurus; Deus autem non potest in sua praedoe titiatione, seu decreto actus nostros futuros praescire , nisi tale decrerum sit de se

essicax, & causans liberam nostrae voluntatis determinationem, subindeque eam praeis derminans, ut in tractatu de scientia Dei cap. . s. a. ostensum est et Ergo D. Augustinus agnoscit in Deo decreta circa actus nostros liberos de se essicacia, & praedeterminantia voluntatem nostram. Quod potest confirmari ex eo, quod S. Doctor pluribus in locis gnoscit gratiam ab intrinseco essicacem, qua Deus hominum corda convertit, quando voluerit, quomodo voluerit. & ubi voluerit, ut constat praecipue ex libro de praed stin. Sanctorum cap. s. ubi sic ait: me u. que gratia (scilicet essicax ) quae secuite humanis eorQbna divina largitate tribuitur', annuo duro corde respuitur , ideo quippe tribuitur , ux cordis duritia primun2 auferatur .

At semel admissa gratia ab intrinseco essicaci . & infallibili, prout venit a Deo, n cessario debet concedi decretum de se, de ab intrinseco essicax , ac praedeterminans voluntatem, ut fatentur Adversarii: & de se manifestum est: Ergo decreta ab intrinseco , & ex propria natura essicacia sunt demente Augustini.

295쪽

, Probatur quarto ex D. Thoma, qui etiam pluribus lix locis manifeste docet nostram sententiam. Nam quodlib. M. art. q. subscri-hit sententiae illorum , qui dicunt, quod ad providentia Dei omnia sunt praedetermina-

ea , & in hoc sensu ibidem docet , cum Augustino posse concedi, quod omnia subojiciantur fato, dummodo nomine fati intelligamus divinam providentiam omnia, quae fiunt in mundo , praeordinantem , & Pradi determinantena . Subdit tamen , hoc nomen fatum non debere a Catholicis usurpari , quia nec nomina cum Gentilibus convenit habere communia: At quis dicat decreta pure indifferentia, aut supponentia praevisionem nostri consentus per scientiam mediam , fati nomine appellari posse p &quis asserere audeat, per talia decreta omnia esse a divina providentia praedeterminata, ut loquitur S. Doctor i nemo igitur nogare potest, illum agnoscere in Deo decreta ab intrinseco efficacia, quibus praedeterminat nostram voluntatem, ut libere simul, &infallibiliter operetur, seu quoad substan iam actus, & modum libertatis , ut declarabitur infra. Unde in hac parte quaest. a 3. arti c. I. ad i. solvens argumentum ex auctoritate Dammasceni dicentis et Omnia quidem praecognos i

Deus , sed non omnia praedeterminat: Respoindet, quod Damasenus nominat praedetermisam tionem , impositionem necessitatis , sicut in re bus naturalibus, quae sun praedeterminatae ad Mnum . Eodem modo respondet ad istam

auctoritatem , & ad aliam Gregorii Nysseni g. contra Gent. cap so. Sentit ergo . decretum praedeterminanS voluntatem , non ad unum per modum naturae, sed per

modum libertatis, cum omnimoda infallibi-c lita.

296쪽

De voluntate Dei.

Iitate , esie necessario admittendum et alias; frustra sic explicuisset illas Patrum auctoritates , imo non debuisset illas interpretari , sed illas simpliciter , & absolute adomittere .

Ex his patet, quam periti, & versati sint in doctrina D. Thomae recentiores aliqui , qui dicunt, nomen praederer minationis esse novum , Bannesio excogitatum , cum S. Doctor non solum locis citatis illud usurpet, sed etiam in I. ad Anni b. dis . quaest. uni c. artic. q. ad . ubi sic habet: Voluntate De; non

solum res in esse producuntur , sed etiam in regusproducendis modum, quo producantur , praem tremingvit . Unde cum voluntat Dei esca.citer impleatur , oporte. , quod res fiant oe eo. dem modo , sicut voluntas divina disposuit .

Imo Dionysius , Pauli discipulus, & The

logorum antiquissimus, in ipso nascentis E clesiae exordio, idem nomen usurpavit eam. s. de divin. nomin. ubi haec scribit et Exemplaria dicimus in Deo rationes substantificas , quas Theologi praedesinitiones vocant, ct disinas , ac bonas votantalea , existenrium Pram

determinativaS.

Probatur quinto: Si decreta divinae voIuntatis circa actus nostros liberos non sint ex se efficacia , sed pure disterentia, sequitur liberam determinationem nostrae voluntatis ad consentiendum gratiar divinae vocationis non causari a divina voluntate, stibindeque Deum non esse primam rerum omnium cauissam , nec per consequens Deum. Sequela probatur: Dei voluntas nequit talem dete minationem causare, nifi mediante suo decreto una teste Apostolo omnia operetur juxta consilium voluntatis suae: Atqui mediante

decreto ex se indistexenti ad consensum, veli

297쪽

E86 Tractatus IV.

dissensum . nequit causari determinatio ad consensum potius, quam ad dissensum , cum enim determinatum, dc indifferens aeque inter se opponantur , ac calidum, & frigidum, album, & nigrum, quemadmodum repugnat calidum produci a frigido, vel album a nigro, ita & determinatum ab indifferenti: Ergo si

decretum divinar voluntatis circa actus nostros liberos non sit ex se efficax , & praedeterminans, determinatio voluntatis humanae non causabitur a voluntate divina . Confirmatur, & magis illustratur haec ratio : Quaero ab Advenariis, a quo decretum indifferens ad consensum, vel dissensum determinetur ad unam partem potius , quam ad aliam, an a Deo, vel a creatura Si a cre

tura : Ergo concursus creaturae praecedit natura concursum Dei, cum determinans, inquaneum tale, debeat praecedere id, quod determinatur, quia prout sic ad illud comparatur

Ut forma, de per consequens concursu S Crea-

rurae divini decreti causalitatem necessario sub aliqua formalitate subterfugit. Si a Deo et Ergo decretum illius prius natura determinat causam secundam, subindeque non est pure indifferens, sed praedeterminans, ut docent Thomistae, Certe vel admittendus est prom essus in infinitum in determinatione divini concursus , de decreti, ex se indifferenti uina vel concedendum dari aliquam determina.tionem actualem voluntatis creatae, quae non sit causata a Deo, vel tandem dicendum, decretum divinae voluntatis, quo causatur, esse extise determinatum, atque adeo essicax ad consensum potius, quam dissensum nostrae voluntatis . Unde egregie dicit Ioannes a S. Thoma , quod haee discultas assertoribus

cienti remedia alia profunditas est , ct rq

298쪽

De voluntate D I. Erum ti dissimis vorticibus plena , qnam nullus pergranfit , quem non absorbeat, nisi ad uitur eaeia divina ejiciat.

Probatur sexto: Si Deus circa actus no seros liberos habeat decreta pure indifferemtia, & expectantia voluntatis nostrae determinationem, & consensum, sequitur illum non habere tam perfectum, &absolutum in nostros actus liberos dominium, quam habet voluntas creata:Sed hoc dici nequit,cum ivxta Augustinum de . correp.& gratia cap. I

Deus magis habeat in sua potestate voluntares hominMm, quam ipsi juas: Ergo nec illud. Sequela Majoris probatur: Voluntas creata

ratione perfecti dominii, quod habet in suos actus liberos, potest illaesa, & incolumi sua ilibertate seipsam libere determinare, & talem determinationem incipere , nec debet illam supponere, vel expectare ab alia causa creata et Ergo si Deus non possit idem pra, stare, & facere sine laesione libertatis, ut a voluntate creata incipiat, & exeat talis d terminatio, sed eam debeat a libero arbitrio expectare, & veluti emendicare, non habetebit tam perfectum , & absolutum d minium in nostros actus liberos, quam ipsa voluntas creata, & magis habebit homo in manu sua voluntatem suam, quam ipse Deus squae est contradictoria propositionis S. Augustini asserentis , quod Deus magia habet in sua potestate voluntates hominum , quam ipti

fuas

Probatur septimor sublatis decretis, &auxiliis ex se efficacibus, necessitas orationis, quae praecipua est vitae spiritualis, &Christi nae basis, ac sundamentum, penitus corruit, P vana prorsus, ac irrisoria redditur omnis nostra oratio. Quid enim ambo petunt a Dco . .

, I vi

299쪽

188 Tractatus IIT decretorum indifferentiae, de scientiae mediae assertores, quando postulant gratiam Dei ad bene, sancteque vivendum y Nam vel petunt gratiam,& auxilium t &hoc dici nequit, cum gratia juxta illos in omni inflanti praesto sit, Scobduratissmis quibuscumque conferatur: Vel petunt gratiae usum , Sc applicationem, aut determinationem: Et hoc non, cum velintillam non a gratia , 3c decreto Dei prosilire, sed a voluntate humana ex pectari: Irrisoria utem petitio cinquit Augustinus) eum ab eo petitur , quod scitur ipsum non dare , sed ipsopion donante esse in hominis poetestate : Ergo si auxilium Dei fieri efficax sit in nostra potestare, ejusque efficacia non pendeat nisi ex deo terminatione, de applicatione nostrae voluntatis, ut docent Adversarii, frustra a Deo Petitur : petenti enim respondebit Deus rFac tu gratiam efficacem, de habebis, quidquid optas.

Deinum decretum indifferens concurrendi cum causis liberis, quod in Deo admittunt Adversarii, plures habet difficultates, quae illos acriter mordent, Zc pungunt, dc a quihus dissicile se expedire possunt . Nam vel aliud decretum est generale, de absolutum, concurrendi ad quodcumque homo volue- ait, ut aliqui ex defensoribus scientire mediae docent; vel speciale, de conditionatum,

Mempe volo concurrere ad amorem, vel odium, si creatura velit , dc ad amorem , vel odium se determinet, ut alii asserunt: Si primum dicatur, modus ille concurrendi Dei,per concursum indifferentem,& sine intention ac vomlitione alicujus actus , dc eisectus particularis, cum sola intentione generassi agendi,quod volet creatura, erit caecus, ignaruS, imprudens,

Sus, & confusus , facietque Deum simi-

300쪽

D e dieruntate Dei. EDlem piscatoribus, qui mittunt rete in mare, ignorantes quos pisces apprehendent, & suis retibus concludent. Si secundum asseratur , cale decretum faciet sensum ridiculum, &nugatorium s cum enim juxta Adversarios concursus Dei nihil aliud sit, quam actio camsae secundae, prout a Deo, Deum dicere,volo concurrere ad amorem , si creatura se dete minat ad amandum, idem est ac dicere, volo concurrere ad amorem , si concurram ad amorem et vel si videam amorem productum, illum producam. Confirmatur : Implicat contradictionem

promitti, vel decerni conditionaliter id , sine quo talis conditio non potest impleri: fi quis enim homini in tenebris constituto diceret,

si videris hoc objectum, praebebo tibi lucem, illum irrideret, cum sine luce illud videre non possit. Similiter si quis puero debili, Mimpotenti ad levandum aliquod pondus diceret, si illud tollas, ego te adjuvabo ad illud tollendum, ipsum pariter derideret, cum sit impotens ad illud tollendum, nisi adjuvetur

ab alio: Sed voluntas creata, in quocumque ordine rerum constituatur, non potest velle, nec se determinare,sine actuali Dei concursu,

juxta illud Augustini in soli I. cap. 2 . Velle , qudid bonum est , non possi en , nis tu velis: Ergo concursus Dei non potest promitti, vel dece ni a Deo sub conditione, quod voluntas hinmana velit, aut se determinet. Tom L N II.

SEARCH

MENU NAVIGATION